F. Vincentii Mariae Dinellii cathedratici Casanatensis ... Ad Carolum Nocetium Societatis Jesu theologum de Danielis Concinae in indicandis, describendisque casuistarum locis summa fide, ac diligentia Epistolae 1.10. 9

발행: 1756년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

342 EPISTOLA IX. ivisse , sed tantum utrumque eam indicasse.

Deinde , si quid ejusmodi scripsisset, quod

eidem Concina attribuit , nihil esse caussae , cur arguatur imposturae , proptera quod negari non possit, non solum indicari, sed eciam defiendi ab Thoma &Antonino locis ab Suaresio cit. eam sententiam, fallique, . aut fallere Concinam , qui eos contrariam propugnare contendat. Atqui negari potest, Noceti, & vero debet. Negari, inquam , debet, Thomam & Antoninum locis cit. non solum in eam sententia ivisse , sed etian , id , quod unum tibi Suaresius scripsisse videtur , eam tantum indicasse . Cave tamen putes, me, cum utrumque demostravero, convictum esse velle Suare sium impo-

sturae Non arguo hujus criminis virum , quem non arbitror similem suisse Moyae &Vivae , cuique Thom m & Antoninum cursim legenti facile videri potuit, indicari ab iis sententiam , quam re ipsa omnino non indicant. Non est tamen tibi, qui Thois ae& Antonino iniuriam facere pergis , Perinde ac Suaresio ignoscendum, propterea quod, Cum Oritur controversia , ut alibi dixi , quid senserit scriptor , majore utenduntasit attentione in eo legendo , neque dignum excusatione videatur , si quid in ejus ora

32쪽

DE Couci MAE FID. ET DILIG. Itione accipiatur , quod a verborum significatione , totaque sententia alienum deis prehendatur . Videamus igitur quemadmodum Thomae & Antonini sententiam e X ponas , quibusque argumentis confirmare coneris accusationem tuam: is Afferamus,inquis,prius ver-

ba Suarii loc.cit . ubi sic: Alii vero dicuntis per accidens obligari hominem a con- ,, se Isionem semel in anno faciendam ratio- , ne communicationis , non tamen per se ex ,, vi proprii praecepti. Ita indicat V. Thο- , , mas dist. II. quaest. 3. art. I. quae- , , stiunc. q. θ' quodlibet I. art. II. ἐπ α,, Antoninus 3. p. Tit. 1ε cap. I s. 63. , , Obiter adverto . P. Suare Z non scribit , , , eos SS. Doctores ivisse in illam sentens, tiam, ut non satis sincere resert Pater, , Concina : sed illam in locis ab ipso Sua, , rio laudatis indicasse, quod multo mia, nus est ut per se patet. Ego vero lectores , re cognita , intellecturos puto, nullum esse huic tuae animadversioni locum , putideque vocari Concinam in suspicionem malae fidei , cum quod scripsit Suare et, ita indicare Thomam & Antonium, si utriusque locus consideretur, perinde accipi debeat, quasi eos ejusmodi sen

33쪽

344 Epis Tota IX. tentiam probasse affirmarit. E t credo, te ipsum husus animadversionis nonnihil puduisse, cum quod reprehendis , idem dissimulari posse dicas. Quare pergis hoc modo ad alte-xum demonstrandum . is Hoc dissimulato viis deamus, utrum S. Thomas I S. Antoni- nus in locis laudatis a Suario doceant op is positum , ut expresse dicit P. Concina r,, an vero indicent illam sententiam , utri dicit Suarea; atque ita patebit, uter sitis impostor. Primus locus laudatus a P. Sua-M re 2 iste est: Ad confessionem actualiter fa- ,, ciendam obligatur aliquis dupliciter . Unori mori per accidens : scilicet quando ad ali- ,, quid tenetur , quod non potes sine pecca- ,, to facere, nis confessus , tunc enim consi-M teri tenetur , sicutis debet Eucharisium ι, percipere, ad quam nullus pos peccatu in ,, mortale , nis confessus accedere debet, co- ,, pia sacerdotis oblata s necessitate non ,, ur ente . Et inde venit obligatio, qua M. D clesia omnes obligat ad semei in anno confri tendum: quia insiluit, ut semel in anno , M scilicet in Pascha - omnes j acram commu-M nionem accipiant : s ideo ante tempus M illud confieri tenentur. Alio modo obriis, , gatur aliquis ad confessonem perse . 9sese videtur eadem ratio esse de confessone, N

is de

34쪽

, , de baptiymo dis rendo; quia utrumque es, , Sacramentum nece piatis. Si stamus hic. is Sistamus , quando ita placet , & audiamus animadversiones tuas , & multitudinem aris

gutiarum , qui bins perspicuum sane locum , planamque Thomae sententiam , quam Suare sus festinanter legens assec

tus non est , corrumpere coneris . D Sanctiis

Thomas, inquiri in hoc loco non assignataliam rationem, cur Ecclesia praeceperit ,, annuam Consessionem,nisi quia praecepitis annuam communionem e non assignat ,, alium sontem , unde veniat obligatio a

,, nuae Consessionis, nis preceptum sume , , dae Eucharestiae r affert hujusmodi obli- , , Sationem in exemplum obligationis,s per accidens. , dum actu immoratur in ,, explicatione obligationis: per accidens bis & postquam transiit ad explicandam o, obligationem consessionis per se nuta ,, quam amplius nominat Confessionem an-b, nuam ; sed loquitur de aliis temporibus , ,, & discurrit de confessione in genere, sicu- , , vi de dilatione baptismi . Et in hoc loco,, saltem non indicat obligationem annuae,, confessionis esse per accidens , non Vero,, per se , sive esse solum ratione percipien- ,, dae Eucliaristiae Θ Provoco ad lectorum

is Iudicium . M m CCXII.

35쪽

346 Epis et o LA IX. CCXII. Ego quoque; neque enim dubito, quin, si Thomam attente legent, judicaturi sint , neque te, neque suare sium hujus loci assecutos esse sente mi m. Nullo modo enim Thomas indicat hoc loco, praeceptum annuae confessionis habere vim obligandi ex praecepto annuae communionis quod ego tuas argutias singillatim refellendo breviter decla-gabo. Mitto primam:,,Non assignat aliam r*,, tionem, cur Ecclesia praeceperit annuamis consessionem , nisi quia praecepit annuama, communionem: ,, nam quemadmodum piserat hanc rationem melius intelliges ex confutatione ceterarum animadversionum . Itaque quod ddis: Non allignat alium D sontem , unde veniat obligatio annuae ,, confessionis , nisi praeceptum sumendae

Eucharistiae ,, id quidem oppido falsum

Ost; neque ullo modo ex verbis Thomae elici potest. Is enim non in dic t fontem obligationis annuae confessionis ; vel unde habeat praeceptum g nnuae confessionis vim οδ i-gandi , sed tantum caussam ostendit, cur Ecclesia praeceptum annuae consessionis conis junxerit cum pracepto annuae communio'

pis, & hanc caussam fuisse dicit obligatio nem per accidens praeponendi Eucharistiae sumptioni s4ςr mentum consessionis , sive quod

36쪽

quod nullus pos peccatum mortale ,n s eοκον

sus accedere debeat ad sumendam Eucharis iam , copia Sacerdotis oblata , que necessitate non urgente. Quod autem hinc occasionem sumpserit Ecclesia coniungendi cum praecepto annuae communioni S praeceptum confessionis nihil impedit, quominus insit itia utroque praecepto vis per se obligandi ; neque Thomas eam vim inesse negat , aut sonegare ullo modo significat. Nihilo minus erras cum tertio loco adjungis : ,, Affcri huiusmodi obligatio- ,, nem in eXemplum obligationis per acci- ,, dens &c.,,Nego. Regusta Thomae locum, - falsumque te dicere intelliges . Nam is primo explicat obligationem per accidens faciendae consessionis,& ait esse,quando ad aliqvid tenetur , quod non potes sine peccato facere , nisi confessus . Tum hujus obligationis hoc affert exemplum : scut s debet Eucharisiant peremere , ad quam nullus pos peceatum mortale , nis confessus ace

dere debet &c. quod cum accipias de praecepto annuae communionis vehementer salis teris; nam de Eucharistia, quocumquo stempore sumatur , intelligi debet. Denique obiter monet, Ecclesiam propter hanc obli- rationem , cum praeciperet annuam comu M m a nio-

37쪽

348 EpIs et o LA IX. nionem, una praecepisse eonfessonem . Ex quibus sequitur, significari a divo Thoma, non id , quod dicis , praeceptum consessonis obligare per accidens ; sed potius Ecclesia in ad eam obligationem,quae erat,per acineidens , anteponendi Eucharistiae sumptioni sacramentum confessionis , adjunxisse spraecepti obligatibnem . Jam vero quod ex tremo loco animadvertis: is postquam transiit ad explicandam obligationem con-

, , sessionis per se , nunquam amplius nomi- ,, nat consessionem annuam, sid loquitur, , de aliis temporibus, & discurrit de con- ,, sessione in genere sicut de dilatione ba-M ptismi is 3 quod, inquam , hoc modo animadvertis, id quidem ejusmodi est, ut ostendat, te aut non satis attente legisse Thomam I aut, si legisti, ea tantum data ope. ra sumpsisse,quae ad sucum faciendum essent comparata . Itaque nihil erat caussae , cur Τhomas de obligatione annuae onfessionis , quam obiter tantum hoc loco commemorat, amplius loqueretur ; cum ad explicandum id , quod sibi proposuerat: utrum qui pec-.cat statim confiteri teneatur , nihil haec obligatio praecepti omnino conduceret ue sed videndum esset, num quo alio modo , alio Vetempore cogeretur homo peccata confite-ti .

38쪽

Da CONCINAE FID. ET DILIG. Asri. Et vero , sipericulum mortis immineat

etiam per se loquendo obligatur aliquis ad confessionem faciendam tunc, vel baptismum suscipiendum . Ex quibus Thomae verbis in telligis, opinor , eum idcirco non amplius meminisse obligationem annuae consessionis, quod, cum vellet docere, quam mox is , qui peccavit , debeat confiteri ; id quidem non ex obligatione praecepti, sed ex ea , quae est rerum ad salutem consequendam necessa riarum , explicari deberet. Nihil igitur scripsit Thomas, quo indicare videatur praeceptum annuae conses sionis per accidens obligare; salsusque est Suare sius, cum eum sive hoc Ioco, de quo hactenus dictum est , sive quodlib4 I. art. H. cujus loci eadem , quae superioris , est sententia, ejusmodi obligationem indicare putavit .

Mitto dicere de Antonino , qsii cum Thomae locum describat,doctrinam quoque tenere putandus est . CCXIII. Venio ad id,quod cap.Lx. prolixe disputas de impostura, sive sententia, quam dictitas Suaresio tribuisse Concinam, cumscripsit T. 6. pag.4o .: ,, Unde colligendum si legem sub mortali , aut sub veniali Ob-ο, ligare ... P. Suare E lib. 3. ca2. a I. num. 3.Μ m 3 sa ex

39쪽

, , ex intentione Icgislatoris id eriti posse odi, contendit . Negant alii, quia si materiadi, praecepta levis omnino sit , nequit legis- , lator pro sita voluntate eam gravi affice -

, , re obligatione . &c.

Ηis, & aliis quibusdam Concinae descriptis verbis, quibus sententia Suare sit oppugnatur , , Imposturam impactam hic , , Patri Suare Z, inquis, lectorum oculis 3, ita subjiciori . Sed sine Noceti , ut ego prius subjiciam tuis hujus imposturae , ut tu

quidem vocas, principes auctores. Hi sunt Salmant iccnses , qui Tract. XI. cap. a. pun cl. I. num. I s. ita scribunt is Inquires ter- , , . tio quomodo discernendum sit an lex ,

, , idem est de praecepto , inducat graVem, , obligationem sub mortali , quomodo ve- , , ro levem &solum sub peccato veniali P . , , Rr . nec possie colligi sulficienter ; legem se sub mortali obligare ex sola intentione, , legislatoris , ut voluit Suare E lib. 3. cap. dis a I. num. 3. , si quidem etiam si legisla- , , tor volit sub mortali obligare, si tamenta, , , materia praecepta si levis, aut parva so- ,, iam venialem obligationem inducit. Teneo jam quid respondeas . Te idcirce Concinae succensere , Salmanticensibus non item, quod hi, in errorem imprudentes,

40쪽

DE CONCINAE PID. ET DILIG. I

nihilque tale suspicantes inciderint Concina cum eo conlilio ad scribendum accesserit, ut libros probabilistarum e manibus studio Arum eriperet, consulto falsam opinionem Sua resio adfinxerit. Sed tu quoque tenes, ecquid ego ad tam no tam , atque in haud itum excusationis genus cpistola tertia num. XL.& Xi 1. tum alibi saepe respondendum putarim. Nunc tantum ouaero , cur sin minus odio Salia rami censum , at saltem ad tuendam Sua resti existimationem nemo vestrum eorum errorem emendandum curarit. Quod

si dicis, id eo factum, quod non ita magnus

esset crror, ut Suare si existimationi multum obesse crederetur ; rursus quaero, cur idem in christiana in Theologiam translatus adeo cre Verit, ut jam multum obesse & acri im, posturae accusatione puniendus videretur PSed jam de Suare sit sententia pauca dicamus . Fateor enim eam assecutos non esse Salmanti censes ; at ne tu quidem assecu tus es , & quamquam de ea multa disputes, qualis tamen sit haud satis accurare propo nis . Itaque non docet quidem Suare si iis , uti scribunt Salmanti censes , & Concina , situm esse in voluntate Legislatoris , ut quamquam materia sit levis, graviter tam eripeccetis, qui legem violat contendit ta-

SEARCH

MENU NAVIGATION