F. Vincentii Mariae Dinellii cathedratici Casanatensis ... Ad Carolum Nocetium Societatis Jesu theologum de Danielis Concinae in indicandis, describendisque casuistarum locis summa fide, ac diligentia Epistolae 1.10. 9

발행: 1756년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ssa Eris Yona IX. men , hoc situm esse , ut si materia sit gra Vis , non graviter delinquat, qui legi non

obtemperat: quod quidem ex ejus verbis cap. 27. num. 3. pzrspicue intelligitur : , , ,, Difficultas ergo superest , quando est di D,, formitas inter intentionem & materiam , quae difformitas potest esse duplex una , , per excessum , quia intendit obligare sub , , mortali in materia levi, S de hac jam , , diruim est, non posse habere effectum, , ad aequatum intentioni , quia excedit, , potestatem agentis, & tunc intentio ope.

ratur, quod potest , non quod vult. Alia , , ergo disproportio est per desectum , quia , , Legislator intendit obligare sub veniali ,, tantum in materia gravi . Et de hoc tan- , , tum puncto dicendum superest , an possit, , legislator in materia capaci obligationis ,, sub mortali temperare obligationem per, , intentionem suam , qua vult tantum ob - ,, ligare sub veniali ,, .

Tvetur , ut dixi, partem affirmantem, quam mea non interest probare, vel improbare. Quae pro Suaresio disputas cap. Xcum. libelli tui, ea dilui epistola a. num. XXI. cum de Aetorio disputarem. CCXIV. Veniamus i g tur ad Tamburinum, a cujus retractatione quemadmodum anitium

42쪽

Dp CoueINAR p1D. ET DILso. 3 dicendi seci , ita nunc faciam oportet; os tendamque, quae contra abs te dicta sunt in Consul. meae prioris epistolae, ea ipsa caussam Tamburini facere deteriorem . Sed primum te audiamus loc. cit. pag. 8. ita disserentem: ,, Ajo primo me rectissi- , , me judicasse, & etiamnum judicare, re- ,, tractationem esse Tamburini, non vero M a Jesultis intrusam : nimirum vel reli- ctam fuisse a Tamburino in aliquo sto scripto: vet,quod verius puto, appositam, is ut fit, in margine alicujus exemplaris is ex impressis ante damnationem , a quo

D deinde prima editio veneta , & ex ipsa M aliae prosectae sint. Cur sim indico , qui- bus ad ita existimandum adductus sue is rim ; & de eorum ericacia lectores judi-M cent .

Nullum legi scriptorem , qui saepius Iectorum judicium appellet, praeter te, quiquarto quoque Verbo, etiam cumma ime speccas,lectorum judicium sore dicis,st ne tibi , an mihi, aut Concinae assentiendum . An putas omnes, qui tua legent, similes fore illius amici tui, qui ait non aliter se de hac nostra controversia judicaturum , quam abs te judicatum esse cognosceret ὸ Falleris.

Nam istius ingenii homines , qui se totos

43쪽

334 Eprs Tota IX. alieno judicio dedant perpaucos habet hoc

tempore Respublica litteratorum . Multos otii dein invenies istius Grammatici similes , sed harum rerum tam imperitos , atque ille

est latinorum Verborum .

Perge tamcn , & expone lectoribus , quibus rebus adductus judicaris, retractionem illam csse Tamburini. ,, Τ amburinus, , , inquis , novem annos vixit post damna - , , tionem propositionum editam ab Alexan- , , dro VII. atque idcirco &spatium habuit, , , & rationem retractandi errorem suum o,, In opere de praeceptis Ecclesiae il- , , tum re ipsa disertissime retractavit , &b, quidem propter hanc ipsam rationem, , , quia ejus doctrina prior damnata fuerat, , ab Alexandro VII. ut patet ex loco alla

,, In omnibus editionibus Venetis an . ,, I 68Ο, I 687. I 692., X7O2., ITOT, IT J9ν,, & i'34. retractationem lego de qua est b, controversia,& illam video retractationi , , , quae habetur de praeceptis Ecclesia om-

ο, nino consentaneam .

,, Jesultae in nullum alium Iocum , , Tam burini , quamquam indigeret, re- ,, tractatione in ullam intruserunt : neque ,, est potior ratio , cur de hoc uno tanto- ,, pere laboraVerint . , , De -

44쪽

M Demum nullum est argumentum, , , ut clarius infra patebit, affingendi Jesu i- , , tis hoc artificiosum mendacium , ut vo- is luerint ponere in ore Tamburini a me , , olim traditam ) verba, quae ipsius non ,, essent: & multo minus, ut voluerint in- trudere in opus de praeceptis ecclesiae, , sub nomine Tamburini sententiam, quam is ipse non tradidisset. , , Et haec omnia collectim sumpta, , non satis sunt ut quilibet cordatus pros, certo habeat, eam retractationem fuisseri non dico a Tamburino mortuo pro Vene- , , tis editionibus exaratam, sed a Tamburi-' , , no vivo relictam . Haec quidem satis erant, ut tacitus tecum cogitares , eam retractationem fuisse

ab T amburino relictam; sed ut scriptorem , qui eam omisisset, malae fidei accusares , satis non erat . Nam qui legit editiones Venetas , cum nullo indicio intelligat, eam re tractationem pertinere ad Tamburinum , quin immo , si noverit eam non esse in editione Lugdunensi an . I 67s., ad Tamburinum nullo modo pertinere intelligat, nihil aliud cogitare potest , quam concinnatam e vestigio fuisse ab eo , qui editionem Venetam ann. I 68o, cui pramum adjuncta est,

45쪽

curaret, sive quia animadverterit ipse , eaoveri Alexandri decreto , ne amplius ea doctrina ederetur ; sive quia censor ob eandem caussam editionem permittere noluerit . Nam allatum ex Sicilia fuisse Venetias ullum exemplum operum Tarn berini , in quo esset ab eo scripta retractario, aut quemquam venetiis scribendum putasse Calla I-

nectam quaesitum , num quam retractationem scriptam reliquisset Tamburinus , tam ridiculum est, quam alia pleraque responsa Probabilistarum . Nam quanti erat, amabo te , inconsultis Tamburini adversariis , eundem ita loquentem inducere . Adversus doctrinam hane olim a me bona me traditam insurgunt hodie duae propstiones ab Alexandro ML damnatae, cui omnino parendum es. Desendes ne non potuisse quemquam Tambuis rinum ita loquentem inducere,nisi prae oculis haberet scriptam ab Tamburino ipso re tractationem P Uide Noceti, ne si hoc de- sendere velis , & illud sedulo opponas , quod ,, Nullum est argumentum a fingendi ,, Jesultis hoc artificiosum mendacium , ut

,, Voluerint ponere in ore Tamburini : a D me Olim traditam , , magnam praebeas

viris doctis,qui Iiberi sunt a studio partium, Occasionem arridendi tui. Nam hi tibi re

46쪽

spondebunr, multo facilius esse Tamburini, quam Concinae fingere , aut Norisii rerractationem. Ego quidem nihil Jesultis affinxi ; neque enim usquam dixi, decretum esse in aliqua vestra contrixatione Generali , ut operibus Tamburipi illa ad ungeretur retractatio . At quod colendas , aut persuadere cuiquam te posse putes , nullum a Casu istam ausum esse brevem illam confingere , operibusque Tamburini adjungere retractationem , monstri simile videtur : quasi sexcentis exemplis demonstrari non possit , nunquam sibi religioni vertisse Probabilistas , ne quid adjungerent , detraherentve operibus Casu istarum . Quis , ut uno remis confirmem , in editionibus Lugdunensibus ann. I 669. & I 679. horum ipsorum Tamin burini operum sustulit ex lib. 3. in Decalog. cap. II. duos integros para graphos P Quis eosdem rursus adjunxit editionibus Venetis ΘIn his enim leguntur para graphi illi duo , in

Lugdunensibus non item . Hoc ne etiam ut fieret Callam Sctae scriptum reliquit Tam burinus Aut idem mortuus, quod ab editio nibus Lugdunens bus detractum suerat , id rursus Venetis adjungendum curavit Sed dicam hac de re rursus opportuno loco. Nunc tantum consideres velim , an , his petr spe-

47쪽

338 Byrs Toxa IX. spectis exemplis , quidquam impediat, qu

minus operi de Metod. Comm. nec non alii de Praecepi. Eccl. clanculum ab Casu istis adjunctam fuisse credamus retractationem . CCXV. At,velis nolis,inquies, Tam burinus Callanissectae script m reliqitit hanc retractationem: Memor et lo post haec mea Jcripta , imo I is emulgata exisse has duas Jequentes

propostiones damnatas ab Alexandro VILMandatum Tridentini factum &c. Illa particula , quam primum &c. taliae censurae sunt manifese contrahi a me di ta: dicta, es bona me evulgata ante enunciati Antiscis decretum , cui omnino parendum a nobis eis. Egci

vero non video , cur negem ica scripsisse , Tam burinum in exemplari suorum operum .

At quid proficere te posse putes ista retra Etatione, quae tibi cum tot subscriptionibus Callanissecta missa est , quamque ad me valide refellendum in quadam tua ad nescio quem italice scripta Epistola edendam curasti , satis intelligere non possum . Νanisi aut esseConcinam,qui eam non commemo ravit, impostorem: aut eam Τamburino, quem de retractatione scribenda nunquam cogita Lse dixi, quid uuam prodesse oportere censes, vehementer falleris . Ut enim coerceas, vincasque,reum esse Concinam studiosae prae te

48쪽

ritionis , hoc tibi ante demonstrandum est , aut retractationem, quae in venetis editionibus legitur, do enim tibi legisse Concinam, cum scriberet hoc Ioc. de Tamburino , editiones Venetas ) ex ea expressam esse , quae tibi Callanissecta missa est, aut navigandum in Siciliam fuisse Concinae quaesitum Callanissectae, num quam retractationem scriptam reliquisset Tamburinus . Sed cum primum effici nulla ratione possit ; quin immo rebus omnibus perspectis, facile contrarium*ppareat;alterum autem sit plane ridiculum; reliquum est, ut supervacaneum omnino fuerit tam studiose quaerere, typisque edere rein tractationem , quae ad conviucendum Concinam malae fidei nihil attineret. At saltem prodest Tamburino . Nihil minus. Jam dixi Epistola I. num. XIV, debuisse Tamburinum dare operam , ut semel,& iterum seorsum ederetur opus illud de Method. comm . quemadmodum saepe antea

editum fuerat ejus simile de Algethod. Confesutque eX eo tota expungeretur disputatio, quae verborum Concilii interpretationem contineret. Nunc addo, quod tibi haud sane novum accidere deberet, reipsa edita fuisse ejus opera primum Venet. ann i 667.,de rursum Lugduni ann.i 6 s. vivo quidem,& sorte

49쪽

. 36o EPI TOLA IX. te non nescio ipso Tamburino, neque tamen ullam in his editionibus comparere retracta tionem . Neque vero dicas , eas editiones esse admodum raras, sic ut earum vix ullum hodie exemplum reperiatur. Nam primum nihil hoc attinet ad excusandum Tamburinum , eo quod non essent rarae tum , cum primo curarentur, isque recens proscriptum errorem sine retractatione vulgari permitteret. Deinde ne nunc quidem tam rarae sunt, ut earum exempla pleraque non invenian tur. Nam priorem non solum extare scio Lucae in Bibliotheca Fratrum Servorum B.M. V. necnon in altera Canonicorum Regula

rium S. Frigdiani; sed etiam vidi Romae non ita pridem in officina Barbiel liniorum. Alteram autem Lugdunensem, quam initio videre non potui , nunc habeo domi; & miror te de ea scribere in Consul. pag. I o. H De alia Lugdunensian. I 6 69.ab Alegambe citatas, non loquor , quia tum a Patre Dinellio, , , rum a me nescitur ubinam Gentium las, te at , . Ita ne vero Θ Sciebas, latere Catatam siectae retractationem Tamburini ; &nesciebas, ubi nam gentium lateret ejusdem operum editio, quam ego emi in Circo Agonali.& de qua vir ille docti sinus Johannes Antonius Ponce Ord. Minim. Sancti Francia

50쪽

scide Paula , qui priorem ad te meam Epistolam in Hispania rursus edendam prolixe approbavit , pag. OD. scribit hoc modo rhaec editio , , multorum manibus teritur , ,, quum non sit admodum rara, etenim ,

, , ut die uno rescire licuit, in Regia etiam ,, Bibliotheca, nec non in aliis, scilicet, , Clericorum S. Philippi Neri, & Cleria, , corum Salvat toris, & Cappuccinorum ,, S. Antonii; atque haec quidem uno in i

,, co Matri t. ,, . Tune, inquam, tam dili gens rerum ad Τ amburinum pertinentium

inustigator, ut etiam ejus scrinia diligenter excuti jusseris, tam parum cupidus hujus editionis videndae suisti, ut ne inquirendam quidem putarisὸ Illud etiam sorte nescire todices,quamobrem Tamburinus tam cupidus parendi Alexandri decreto , ut abditus in cellula sua scripserit in exemplari suorum operum eidem Omnino esse parendum , non publicarit, ut par erat, his editionibus erroris sui retractationem Θ Nisi sorte eo tibi confugiendum putas, ut eo inscio, atque imprudente curatas esse dicas . At ego vellem quidem prodesse tibi,& Τ amburino hoc perfugium posset ; sed vereor, ne non possit i cum in fronte Lugdunensis legatur τTitio profrema abAuditore multis additiυni-

SEARCH

MENU NAVIGATION