An sit vtilitas in scelere vel de infelicitate principis Macchiauelliani, contra Macchiauellum & politicos eius sectatores. Autore D. Thoma Fitzherberto nobili Anglo sacerdote. ..

발행: 1610년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

C A P. I. s

pe versutos homines incallidos admirates, eorum malitia aptentrio iudicat. 6 Hoc vero cum Macchiauellas maxime faciat, infinita opinionum monstra parit; nam non modo sapientiam incalliditate,& prudentiam in- dolo, fraude i. constituit, sed etiam in scelere utilitatem, in umbra ,solaq. opinione religionem, in tyrannid: potentiam, & honorem, in crudelitate securitatem, in maxima deni q. miseria summam felicitatem, imo &totum naturae ordinem in uertit, omnia miscet, omnia confundit, summa imis commutat, religionem politicae, diuina humanis, ipsum q. deum mundo, vel, ut verius loquar, tum mundum, tum deum, suo principi subi j-cit, dum omnia ad illius commoda referat, perinde ac, si ipse totius orbis,ipsius'. naturae finis esset, Dominus, ac Deus. Quae omnia quam absurda, foeda, di principi perniciosa sint,dilucide ostendam,si prius expediuera

52쪽

diuero ea, quae de utilitate, quam in scelere constituit, rςstant excutienda.

SCELUS NON MINUS

Principi quam Rei p. perniciosiim. Item principem plus debere reip. quam sibi lege

naturae

C A P. I I.

cuimus utilitatemcu scelere coniunctam esse non posise; restat,ut ostendam,scelus Princiapi non solum non utile esse, verum etiam exitiosum; quod duobus praesertim argumentis estis iam;vno,quia ea est sceleris conditio, ea natura, ut

omnem humanam societatem labe . factet

53쪽

factet & tolIat ; altero , quod iustum maloru iudicem & vindicem Deum, in Principem concitat. Quod autem ad primum attinet, Macchiauessus, non mihi multum facessit negotii, cum, non inficietur remp. virtute stare,& scelere concidere,immo & Principi suo id conducere existimet, ut ciues boni sint,quo in ossicio facilius

contineantur;

a Quod cum ita sit, duo eum in

hac re peccare manifestum est;vnum; quia id Principi suo salutare esse posse arbitratur, quod toti reip. exitiosum est; alterum; quia in ciuibus vim. tutem requirit, non ut princeps sit melior & probior, sed ut illorum virtus,eius impietati tum inseruiat,tum materiem suppeditet, ut dum caeteri omnes suauissimo virtutis ut ita dicam somno sopiti conquiescant &tum legibus, tum illi Ad nutum obtemperent , ipse interim securius in omni bacchetur nequitia, alq. Opti

is o morum

54쪽

11 C A P. I I.

morum ciuium bonis, fortunis, addodi sanguine, satietur. Haec enim sunt praeclara illa emolumenta quibus Macchiauessus Principem suum beat sed quam inepte & ridicule nunc via debimus . 3 Hoc itaq. posito sundamento, Reipub. perniciosissimum esse scelus ;quaero a Macchiauello, utrum Princeps eius, erit pars Reipub. nec ne λpars, inquiet, sed ea quae in caeteras dominetur, caput scilicet. Illud qui . dem recte;Ex quo ego conficio, Principem, nullam ex scelere utilitatem capere posse. Si enim Reipub. caput sit, illius commoda cum totius Reipub. commodis oportet esse coniuncta: quod ipsa Rei p. & ciuilis soci statis ratio Optime docet ; nam, cum

nihil naturae sanctius , nihiI prius sit, quam totu genus humanum tueri &conseruare, ita ingulorum hominum saluti, & utiliati consulit, ut multo magis omnibus consultum velit; atq.

55쪽

unum quemq. ad ciuilem societatem id circo generauit , ut cum plures in

unam coalescant communitatem, singuli in omnium conseruationem conspirent. . , - Πνό uemadmodum enim eunctis nautis, inquit Aristoteles, nauigati cap. 3.nis salus proposita est,quam expetit eo--m vn qui . eadem ratione ciuibus omnibus proposita est communitatissa-ius; communitas autem est resp. hinc etiam ait Cicero: ut leges,omniumώ- Cicero Risum gulorum saluti anteponunt e imis bonus, apiens,Θ legibus parens, O civilis o ij non ignarus, utilitati omnium plus quam unius consulit. Ex quo sequitur, cum ciuilis societatis plurima sint, tanqua unius corporis, membra, nullum esse quod toti prsponderet; nam non ad partes totum, sed ad totum partes referun- eur, qua ratione, in ipso corpore humano , nullum est membrum, quod Pro totius salute no exponet se spo

56쪽

Arisas. te cuilibet periculo;pr clareAri ita s. polin tes,quisque ciuium se non δε-δώ-ne. O ciuitatis me putare delent, est enim vn qui . riuitatis pars, procuratio autem cui q. partis procuratio nem totius sectare debet lege naturae, haec ille. Ad totius autem salutem maxime conducit, ut Omnes Reip. par dietes bene se inter se habeant, nec alia alijs auserat quod sibi assumat, sed suum quqq. potius in commodum sesrat , quam de alterius commodis detrahat, quo singulς suo fungetes munere, ad totius conseruationem con

currant I .

Cicero da 6 Hoc autem Cicero pulchra su si militudine declarat; ut inquit , si v .m quodvis membrum hnnc sensum haberet, ut posse putarus valerein aliorum membrorum valetudinem ad se traduxisset, debilitari, O interire t tum corpus necese esst , c, si quis rapiat commoda aliorum emolumenti fui gratia Focietas hominum ct communia

57쪽

tas euertatur necesse est. hoc non solum de reliquis ciuibus,sed etiam de ipsa Principe,Reip. capite, dicendum est; quare, Neronςm optime monet Seneca, et ob oculos semper habeat, non rem suam esse, a se reipub. Natura enim principis potestatem , ad nullam alium finem instituit,nisi ad communitatem tuendam,conseruandaq. ut cum ipse pro ciuium suorum salut excubet,& vigilet,atq. ipsi vicissimillum diligant,& observent, et q. Obtemperent, tum resp. ab ipso,tum ipse Una cum re p. c Opseruetur, qua pe

reunte,ipse salo esse no poterit: nam

simul cum corpore perit etiam caput una cum rep. princeps I7 Quare confitendum est, non minorem principi habendam esse reip. curam, quam sui ipsius; quid. dico non minorem imo multo maiorem; nam sicut corpus non est capitis

gratia , sed ipsum caput propter corpus, cuius est pars; ita non principis

Sene. δε

58쪽

16 CAP. II.

cipis gratia resp. sed rei p.gratia principis potestas a natura est instituta ;& inter naturae principia, nullum credo est notius,quam plus debere par tem toti, quam sibi,ut supra ostendimus , quapropter Cicero docet

tes complecti charioremq. nobis esse δε-bere, quam n smetusis,proqua, inq u it, quis bonus dubitat mortem oppeterest ei t profuturua; quod adeo intellexerunt olina plurimi Reges solo naturae lumine ducti, ut remp. non modo amicis , Propinquis, liberis , sed etiam vitae suae praetulerint, quorum memoriam Cmnis pcsseritas immortalitati merito consecrauit, non Utar exemplorum copia; ex infinitis pauca seligam. 8 Meminit Iustinus Pharnacis Pa Dd ην β thorum Regis,qui cum multos habe-''' ret filios, imperium tamen suum fra

tri suo Mith Mati, insigni virtute viazo,reliquit,plus regio quam patrio nomini

59쪽

mini deberi ratus,potis patri quam liberis consulendum. 9 Meminit etiam idem auctor Alexandri magni, qui cum Herculem filium,fratrem Ariasum,& Roxanem uxorem prignantem relinqueret,sciscitatibus ab eo iam morituro,quem

Imperij faceret haeredem respondit

dignissimum,negas arbitratus antir gni opes alijs quam probatis relinquere. io N ec minor fuit Caesaris Amgu i in Rempub. charitas, qui nunquam filios suos populo commenda πημφ' uit,quin adiscererist merebuntur.Laudanda haec, sed miranda sane sunt ea quae de Erictheo Athenarum Rege, alijsq. scribunt auctores. Erictheus, inquit Plutarchus,bellam cum Eumolpo sciens , accepit respossum se victorem futurum fluam suam iijs --

moiares, qua re Praxitheae uxori comia pist r. in municata, puellam occidit.

xx Huic addi possunt Agamemnon . cenarum Rex, Metellus, &B Marius

60쪽

Marius Imperatores Romam,qui inulibus responsis, vel ab oraculo,uel in somno acceptis, filias suas Iphigeniam rami Mὸullam , de Calphurniam di is suis immolandas tradiderunt, charitati erga patriam naturam postponentes; Ia Codrus etiam Atheniensium Rex, cum cognouisset Doriesibus hostibus suis fuisse ab Apolline respondi 'φ'-, eos superiores fore, ni Regem Atheniensium occidissent, permutato Regis habitu ct sarmenta collo gerens , hostium castra ingressus es, atq. ibi. milite, quem falce vulnerauerat,in interfectus. 13 Nonne etiam Leonidas Lace- demoniorum Rex,accepto ab Apollineui -- res so,aut sibi aut urbi cadendum, summa cum alacritate in ipsa hostium castra irrupit quo pacto, maximae strage facta, inter confertissimos ho-st es gloriose occubuit Liuiuν Mitto hic duos Decios patrem& filium,consules,Imperatorei q. R

SEARCH

MENU NAVIGATION