Jus naturae methodo scientifica pertractatum. Pars prima octava ... Authore Christiano Wolfio .. Pars tertia, de modo derivativo acquirendi dominium et ius quodcunque praesertim in re alterius ... Autore Christiano Wolfio ... 3

발행: 1743년

분량: 791페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

311쪽

Para IV cap. IV.

De animo Abberuo

promissoris S promissa

rar cuiusnam

sit ladicium

Suodnam

dicium mo nec jus externum distingueretur ab interno contra ea, quae itidem in anterioribus ostendimus 3. 4o6. . Cumque juris externi sons si libertas naturalis g. 398.3, nec haec subsistere posiet, quoniam promissor in promittendo dependeret a voluntate promissarii, contra naturam libertatis naturalis 3. Is 3 .part. I. Jur. ι. . s. 424.

De animo deliberato promissoris statuendam non spumifario nec de animo deliberato promisaris promissori. Etenim num promissor omnia probe expenderit, quae ipsi expendeisda sunt, antequam promittat, de eo statuendum non est promissario I. 4aa. , & num promissarius omnia probe expenderit, quae ipsi expendenda sunt, antequam acceptet, de eo statuendum non est promissori l. 4 a 3. . Enim vero animus deliberatus est, quando quis ante probe expendit, quod faciendum est, antequam faciat 387. . Quamobrem de animo deliberato promissoris non statuendum est promissario, nec de animo

deliberato promissarii promissori.

Animum deliberatum alterius inmitive cognoscere non possumus, sed vel ex dictis, vel factis alterius is colligendus. Dicta & facta possunt esse simulata, ut alius si animus, quam quem ea prae se serunt f. II 6. pari. a. ADL pract. uuiP. Quamobrem nonnisi probabiliter de illo constare potest, niscircumstantiae particulares omnem simulationis suspicionem removeant. Obligationes adeo & iis respondentia jura omni certitudine destituerentur, siquidem valida non ante essent, quam promissori de promissarii & promissario de promissoris animo deliberato certo constaret, & promissario semper integra esset exceptio, se animo indeliberato promissse. Judici. um adeo de animo deliberato unicuique relinquendum. . 423.

Quoniam de animo deliberato promissoris non statuendum est promissario, nec de animo deliberato promissarii

312쪽

De modo sese alteri obligandi. 28s

promissori . 4 a 4. , --πι deliberatus tam 'omissoris, quam romissaris adesse supponitur, nis manifesto contrarium V arear.

Nimirum in casu dubio praesumtioni locus est s3. 244. pari. a. Iur. nat. : praesumitur autem tam promissarius, quam promissor facere, quod debet 3. 392. , quamdiu contrarium non manifesto apparet. Quodsi enim promissor contra ossicium aliquod erga seipsum agat, vel ossicium aliquod humanitatis laedat, sibi imputet, si peccet, vel damnum incurrat. Et idem sentiendum est de promissario.

Promisor obligatur promissaris is promisarius promissori ad dia obligatio, cendum verum, seu animi sui sententiam inricandam. Cum enim pro B seris promissarius probe expendere debeat, num re, quam ipsi os N pro F - fert promissor, vel eo, quod facere promittit, indigeat, dcris addis=annon alius, qui jus ad id, quod offertur, sibi a pro stare ac- dum verum. quirere poterat, eodem magiS habeat opus, vel etiam nonnisi incommodo suo hoc praestare possit promissor, & num in acceptando promisso sorsan desit ossicio cuidam erga seipsum, vel erga alios s. 393. , promissor autem probe expendere debeat, num re, quam dare promittit, ipsemet indigeat, &num tunc, quando facere promittit, sibi vacaturum sit, acpmterea num dando vel faciendo promissario, desit ossicio cuidam erga seipsum, vel erga alios . 394. ; tam promisesori constare debet, quaenam sit animi sententia promissoris, quam promissario, quaenam sit promissoris. Quoniam vero nemini de animi sententia alterius constare potest, nisi quatenus verbis vel factis lassicienter indicatur i igitur tam promissor promissario, quam promissarius promissori ad animi sies

sententiam indicandam tenetur, consequenter verba cum cogitationibus utriusque convenire debent. Enimvero verum, dicit is, cujus verba cum cogitationibus suis consentiunt s. N ,' IIO. ,

313쪽

iueo. . Quamobrem tam promissos obligatur psomissario, quam promissarius promissori ad diccndum verum. Ovenditur etiam hoc modo. Promissor promissario pem Diste sese obligat β. 363.), & promissarius sibi acquirit jus et persectum ad id, quod promissum cst . 3640, sine acccptatione autem obligatio promissoris non est valida, nec ex promissione jus ullum acquiritur promissario . 30 . . Quamobrem non minus promistari constare debet, quaenam sit aniami sententia promissarii in acceptando, quam promissario, quaenam sit promissori in promittendo, ut scilicet promissatius certus sit, promissorem sibi csse obligatum & ad quidnatu tibi obligatus lit, & similiter promissior certus sit, se promiselario ad hoc praestandum obligari. Quoniam itaque hzec cer-- csse ncqueunt, nisi & promissor pro miliario, & promissarius promissori animi sui sententiam sussicienter indicet, vembis cum cogitationibus convenientibus, verum autem dicat, jus verba cum cogitationibus suis convcniunt Iso.);

promitsor utique promissario & promissarius promissori obligatur ad dicendum Verum. Consulto duplici modo demonstrare lubuit propositionem Praesentem, ut intelligatur non minus in conscientia, quam inter homines ad dicendum verum obligari tam promissorem, quam promissi rium, Sc obligationem utriusque ad dicendum Verum non minus externam, quam internam esse f. 636. pari. r. Iur. nat. . Obligationem internam evincit demonstratio prior, externam vero posterior. Quod ii hominibus in promittendo & promissis acceptando falsum dicere liceret, unus. quisque alterum pro lubitu fallere poterat Ig. 33o. , adeoque obligatio externa, cum nonnisi promittendo sese sibi invicem obligare possint homines g. 3930, nec haec obligatio essiciatur valida nisi acceptando F. 363. , nulla foret valida, nee jus acquisitum ab altero foret certum. s. 42 T.

314쪽

De modo sese alteri obligandi.

g. 427. Ruod quis fossicienter indicat, quo, o ad verum Ahenesum ciuidnamulgatar, id adversus ipsum pro vero hasctor. Etenim quando pro vero ha- quis ad verum dicendum obligatur, laccessc est ut verum di- fandum ascat g. II 8. Zara. . HE. 'act. unives, ncque adeo in arbitrio et resis eum, ipsius positum, utrum verum dicere velit, nec ne. am- quia diceriobrem cum de animi ejus sciarentia aliter constare nequeat, dum verum

nisi ex verbis vel factis, quibus candem indicat; quod quis obligatur. sussicienter indicat, quando ad verum dicendum Obligatur, id adversus ipsium pro vero habendum.

Non nititur hoc tacita hominum conventione, quasi in hoc iidem consenserint, ut quando ad verum dicendum quis obli rur, id adversus ipsum pro vero habeatur, quod lassicismerindicavit, quemadmodum pIerisque videtur; sed ex ipsa naturali obligatione fluit, prouti abunde intelligitur ex ipsa demonstratione propositionis praesentis, atque ex iis in eo casu, quo homines sese sibi invicem perfecte obligant, intelligitur

ex iis, quae ad prodositionem praecedentem annotaVimus. Quoniam vero propositione praesente utemur etiam in aliis, ideo eandem generaliter enunciare ac ita enunciatam demonstrare libuit: vulgo enim non artenditur obligatio ad dicendum verum, quae a lege natura: Venit, atque ad eo caciem non derivatur nisi ex mutua quadam conventione, qualis cum expressa non detur, ad tacitam provocatur. Sed nobis accuratius in eam rem inquirendum fuit.

f. 4 2 8.

Quoniam quod quis stissicienter indicavit, quando ad Euidnam

verum dicundum obligatur, id adversius cum pro vero his stro verat tur . 4 et , promis r vero promissario ad dicendum ve-bendum con rum obligatur s. 4a6. ; quod promiser si scienter indicat, Mira promis conira imum pro vero habetur. siorem. Promissori adeo ea fuisse creditur animi sententia, ut promis

315쪽

missorem literet ab obligaraone.

vetur.

Promissanam sint

semanda.

Pars III. cap. IV.

sario perfecte obligetur, sive vera locutus fuerit, sive minus: neque enim oportebat nisi verum loqui.

g. 4 z 9. Quoniam quod promissor sufficienter indicavit, id contra ipsium pro vero habetur . 428. ἱ ab obligstione, qua tene. tur ρromissario, non liberatur, si dixerit se vera locutum non fuisse, consequenter cum mentiatur, qui falsum dicit, quando ad dicendum verum obligatur β. I 8 7. , mendacium Promissorem noliberat ab obligatione promissum profans.

Nulla est promissoris exceptio, se non serio fuisse locutum. nec eam fuisse animi sui sententiam, quam verba prae se serunt. Sibi enim imputet, quod aliter locutus fuerit, aliter senserit, quando veram animi sui sententiam dicere debebat, nec jocari conveniebat, quodque clarius non expresserit animi sui sensa. 43Oa

Promisum servare dicitur, quando verbis promissor addit factum, hoc est, quando dat, quod se daturum esse dixit,& facit, quod se facturum esse dixit, vel in genere quando praestat, quod se praestiturum affirmavit.

E. gr. Si promissor dixit: dabo tibi centum aureos, quando centum aureos dat, promissum servat. Si ait, se crastina luee ad te venturum & deinde ad te venit, promissum servat. g. 43 I.

Promissa sunt strvanda. Etenim promissor promissario persecte sese obligat β. 363. , & promissario ad id, quodpi omissum est, jus perfectum competit I. 364. . Qtiamobrem promissario competit jus promissorem cogendi, ut praestet, quod se praestiturum promisit L . a 3 . fart. L. Phil. 'astianis. . Non igitur in arbitrio promissoris positum est, utrum praestare velit, quod se praestiturum promisit, nec ne, sed necesse est ut praestet. Enimvero promissum scrvat, si

316쪽

De modo sese asteri obligandi.

praestat, quod se praestiturum promisit I. 43o. . Promissa

igitur sunt servanda. Ostenditur etiam hoc modo. Domino competit jus rem suam pro arbitrio alienandi . 6 6 s. para. 2. Iur. med. consequenter dominium, quod in ea habet, in alterum transferendi . 66 a. para. a. Far. naid, adeoque rem siuam alteri dandi I. 6 NI. para. a. Fur. nat.), & a voluntate ipsius unice pendet, in quem dominium transferre velit g. ia. , & quomodo transferre velit . ii . . Quamobrem ipfi etiam competit jus ad transferendum dominium seu rem suam dandam

alteri sese obligandi pro lubitu suo, ut quod impersecte ipsi

debebat naturaliter . 4oa.), perfecte debeat I. 4O4. . Quoniam itaque haec obligatio nascitur ex promisso 3. 393. ;emem quoque competit jus promittendi, quod rem suam etidem dare velit. Et quia particulam quandam libertatis suae alienat, qui alteri ad faciendum sese obligat 3. 36o. , cum res incorporaleS etiam alienari possint, quae sunt in dominio

ligitur, quod unicuique citam competat jus promittendi, se eidem quid facere velle. Quamobrem cum homines ad dandum & faciendum sibi mutuo naturaliter obligentur 3.3 s 4.), tibi etiam competit jus acceptandi promissum. Enimvero voluntate domini jus statim transiit in accipientem s. 13. . Ergo etiam jus ad id, quod promittitur, statim transire debet in promissarium promissum acceptantem, consequenter cum jus acquisitum nemini invito auferri possit . 336. 8art. a. Iunnar. , promisso addendum est factum, adeoque promissum servandum est . 43O. .

Dominum rem suam alteri dare posse & unumquemque alteri facere posse, quod sibi vilum fuerit, nemo non agnoscit. Nec est qui dissileatur, sola voluntate domini transferri dominium, immo constitui alteri jus posse in re sua. Non ergo

317쪽

Pars III. Cap. IV.

ulla apparet ratio, cur quidam in dubium vocent naturalem obligationem promissa servandi. Qui dare promittit, non st tim dat, sed certo tempore dabit: qui facere promittit, non st tim facit, sed certo tempore faciet. Quodsi ergo voluntas domini fuerit essicax ad transferendum dominium in re sua & jus in actionem suam de praesenti, eccur non etiam essicax esse debet ad transferendum dominium in re & ius in actionem tuam de futuro, consequenter ad transserendum ad utramque depraesenti ' Quodsi excipias, promissorem poenitere posse promissi, consequenter cum res adhuc integra sit. voluntatem dandi & faciendi mutare, quod non succedat in praestatione praesenti, ubi factum insectum fieri nequit: tenendum est easdem rationes poenitendi esse posse, cur quid datum vel factum fuerit, quae sunt promissori, cur poeniteat, consequenter fi voluntati pro horis emcaciam detrahat poenitentia, eandem quoque voluntati dantis & facientis essicaciam detrahere debere, ut actus translationis dominii sit irritus & res data restituenda, ob factum vero alter teneatur ad id, quod interest. Porro jus ad promissum non minus jus est, quam dominium. Quodsi ergo voluntatis ea est essicacia, ut de praesenti transferatur dominium, ea quoque ipsus essicacia esse de-het, ut de praesenti transferatur jus ad promissum, hoc est, jus promissorem compellendi ad dandum & faciendum, quod sine obligatione persecta promissoris minime subsistit f. a 36. Part. r. Phia. pract. unis.). Atque adeo patet, si quis neget, promissa esse servanda, eundem quoque concedere debere, quod datio omnis de praesenti sit revocabilis ob poenitentiam

dantis, ita ut actus voluntate dantis reddatur irritus. Hoc au. tem pacto dominia rerum in perpetuum erunt incerta, &

statu naturali perpetuis bellis, in civili litibus perpetuis implicabuntur homines.

g. 432. Tacita Gn- Dominia rerum introduci non potuerunt nisi sub tacita conditi/ditio, sub ne ea in invicem transferend2 es operas μυ μι invicem communi- qua dominis cani, protiti unusquisque re vel Fera alterius in luerit..In com- introductu. muniO

318쪽

munione primaeva usius rerum corporalium, etiam industri lium & artificialium 3. 3 a. para. a. Iur. nat. r, necessarius promiscue patet omnibus s. 39. para. a. Iur. naid, pro indigentia uniuscujusque o. 3 3. pari. a. Iur. naid. Hoc jus nemini auferri potuit s. pari. 1. Pr. nat.) dominiorum introductione, consequenter dominia rerum introduci non potuerunt nisi ea lege, ne quis usu rerum necessario defraudaretur. Quodsi ergo usu rerum necessario dominiorum introducti ne nemo excludi debet, necesse est ut homines dominia rerum suarum in se invicem transferant, cumque dominiis rerum introductis operae aequiparentur rebus, quae siunt in dominiO f. 4M .part. a. Iur. narci, operas Pas sibi invicem communicent, prouti unusquisque re vel opera alterius indiget. Quamobrem dominia rerum introduci non potuerunt nisi sub tacita conditione ea in se invicem transferendi & operas suas sibi invicem communicandi, prouti unusquisque re vel opora alterius indiguerit. Hoc pacto dominiis introductis subsistit naturalis obligatio

Iaborandi, quae datur in communione primaeva 3. 4 I. partia. Dr. nato, ne desit sussiciens rerum necessariarum, uti lium & voluptuariarum, sive industrialium, sive artisicialium copia s*. s II. para. r. Iur. nat.), immo facilius eidem satis fit, quam in communione Primaeva F. 89. Para. a. Iur. naide immo subsistit etiam obligatio naturalis conjunctis viribus aliorum statusque alieni perfectionem promovendi f. aa I. Pan. . Phil. pra I. univ. . Dominia igitur nihil derogant juri, quod omnibus natura competit, nec ullo modo labefactant, sed potius firmant obligationem, qua unusquisque alteri ten tur ad ipsius persectionem promovendam, ut adeo nemo de

dominiis introductis jure conqueri possit. I. 433.

Quoniam homines non modo indigent re & opera alte-M 'raemrius in praesens, verum etiam in posterum, & vicissim poste .penditur.

319쪽

pars In. Cap. IV.

rum quis eo carere potest, quo in praesens carere nequit, immo & in posterum sibi vacare potest, quando in praetens

non vacat, haud raro quoque intersit nosse, num alter tibi rem, qua indiges in posterum, daturus sit, Vel operam, qua opus habebis, communicaturus; dominia vero introducta lunt sub tacita conditione ea in se invicem transserendi & operas suas sibi invicem communicandi, prouti unusquisque indiget re vel opera alterius I. 432. ; eadem etiam metroducta furui. sub tacita conditione transferent in se intuem jus exigendi certorem re, ut unus alteri det vel faciat, consequenter ad dandum

vel faciendum perfecte se invicem sibi obligandi I. a 36. pari. I.

nil. 'act univ. . Eadem est ratio indigentiae praesentis & suturae, cui in prae sens prospiciendum: id quod nemo non videt. Dominia itaque nisi in praejudicium alicujus introducta esse debeant, unicuique integrum adhue esse debet, non minus indigentiae praesenti, quam futurae prospicere. Quamobrem sine ullius praeju-- dicio introducta non intelIiguntur , nis quoque homines ad dandum vel faciendum perfecte sese invicem obligare possint, consequenter unus ab altero jus perlectum ad rem vel operas alterius acquirere valeat s= a 36. pari. r. Phil. Pra L UiP.P. I, 434. .

In comm In communione primaeva nemo sese atieri prefecti obliga e --xione μι set, nisi ad faciendum. In communione primaeva res omnes mava ad sunt communeS g. 7. 29.ρart. 2. Iur. nu. , adeoque nullae prω 'quidnam a- priae 34. stare. a. Fur. nard, consequenter nemo in re ulla

sal erile.jus proprietatis habet L . r 3 a. para. a. yannato, adeoque j se obligare alienandi nullum est g. 666. para. Σ. Pr. nat.2. Nemo igitur vileo. habet, quod alteri dare possit 67s. 662. para. a. Iur. nat.). Quamobrem nec fieri potest, ut quis in Communione prim

va sese alteri ad dandum perfecte obliget. Jam vero homi- '

320쪽

De nnodo sese aster; obligandi.

nes natura liberi sunt . I 46. art. I. Fur. nais, adeoque in agendo non dependent nisi a sicipso . Is 3. pari. I. Iur. nat. .

Qua inobrem sesic obligare sibi invicem possunt etiam in communione primaeva ad faciendum not. g. 8o. . Enimvero homines sese invicem sibi obligare non possunt dominiis introducitis nisi ad dandum vel faciendum g. 338. . ba communione igitur primaeva sese invicem sibi obligare non possunt nisi ad faciendum.

Nimirum si rem, quam in usum tuum apprehendisti in communione primaeva, alteri tradis, non das, sed facis, cum re non utaris tanquam tua, sed tanquam communi 37. part r. Jur. t. , & quando usu rei rei carere potes eum alteri denegare non licet s3. 2 o. pari. a. Iurinat γ. Nihil ergo habes in comis munione primaeva quod tuum sit, nisi actiones liberas tuas, adeoque nec ad aliud quid te obligare vales alteri nisi ad faciendum.

- 43 s. ' . Quoniam nemo sese alteri obligare persecte potest nisi Num N promittendo . 393. , in communione autem primaeva ho- lia promissa mines sese sibi invicem persecte obligare non possunt nisi ad in commu- faciendum g. 4 3 4. s m communione primaeva promissioni quoque mone pria locus est, rom se vero omnia sunt de faciendo. maeia locum Nimirum in communione quoque primaeva unus indiget his in ,

opera alterius tam in praesens, quam in posterum, cum haec indigentia minime pendeat ab introductione dominiorum. Quamobrem cum indigentiae futurae aliter prospici nequeat nisi persecta obligatione faciendi, promittendo contrahenda ppromissionibus non minus locus est in communione primaeva,

quam post dominiorum introductionem, & in illa quoque promissa servari debuerunt. Oppido igitur falluntur, qui tibi persuadent modum sese alteri obligandi promittendo demum inventum fuisse ab hominibus, postquam dominia introducta

SEARCH

MENU NAVIGATION