Mauri SartI monachi et cancellarI Camaldulensis, De veteri casula diptycha dissertatio

발행: 1753년

분량: 114페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

tremitate talari consimili . Item caseula Hugonis de Orivalis de albo

di pro , cum pe Iorali , ct dorsati largo , de Isculis de fino auro, cum lapidibus grandibus a . Quod hic audis de dorsali , & pectorali, de super humerali, & rationali intellige: ut enim pallium archiepiscopale, quatenus ornabat pectus pontificis, rationale di Xerunt, quatenus vero complectebatur humeros, superhumerale appellarunt, ob quamdam scilicet imitationem Aaronici super humeralis, & rationalis; ita & duplicem ornatum, quo PO' biliores casulas quandoque insigniri mos fuit, non solum superhumerale, seu humerale, & rationale , sed dorsale etiam , & pectorat di Xerunt, barbaris quidem nominibus, sed minime ineptis, &ad id, quod volebant, explicandum accommodatissimis.

Verum duo haec casularum ornamenta superhumerale nimirum, & rationale, si ve dorsale, & pe Iorais, haud ingentem praeses erunt antiquitatem, & saeculum sorte XII. Vel X . non excedunt. Antiquiora sarcula ignorasse videntur rationale a superhumerali, hoc est pectorale a dorsali diversum. Non aliunde id melius intelligi posse existimo, quam ex laciniis nostrae casulae Classensis . In iis videre licet Petronii, Lucilli, Silvini, &imprimis S. Rustici casulas, aureo clavo, aureus enim est in ipsis prototypis, Ornatas, & quidem ea plane forma, qua fui sse diximus pallium archiepiscopale, circa saeculum Christi x. & XI. b). Idem ornatus est in casulis episcoporum XXIV. Beneventanae Metropoli subjectorum, quorum imagines multis ab hinc saeculis

expressae sunt in valvis aeneis ecclesiae Beneventanae . In tanto enim numero episcoporum nullus est, cuius casula hoc ornatu,

Haec igitur fuisse videtur forma antiquior splendidi ejus ornamenti, mutata autem paὲlii archiepiscopalis e X veteri illa bi

52쪽

IO DE VETERI CASULA

fida, & bifurcata, qualem supra descripsimus in rotundam, admodum circuli in plano positi, ut ait Papebrochius, etiam clavus ille aureus , sive auri phrygium , aut super humerale casularum sacerdotali uin , eamdem figurae mutationem stabis si e videtur a . Deinceps autem non iam latiore ambitu, more pallii archiepiscopalis, casulas sacras ornare, sed tantum secundum casularum longitudinem ante, & retro assutus, strictim circa col- Ium, & os ipsum casularum circumduci cepit; atque ita ViX ullam cum pallio archiepiscopali similitudinem retinuit. EX eo genere sunt casulae, quas supra descripsit Cangius, quarum plures servari ait in secretariis majorum ecclesiarum, quaeque limbum alterius coloris, circa collum a TXum , ante, & retro pendulum habent. Sed ejusmodi casulae, quoad ornatum istum, plurimum distant ab illis, quae auri phrygio ornatae erant ad mΟ- dum pallii archiepiscopalis , qualis erat nostra Classensis. Et sane non strictim circa collum, & os casulae duci, sed latiore ambitu a pediore in humeros, atque inde in dorsum derritti oportuit acu pictile intextum, sive auri phrygium casulae nostrae, ut ibi se X decim episcoporum protomas, in suis quasque orbiculis hinc& inde capere posset, ut schema primum tabulae secundae intuenti palam erit . Hanc porro mutationem in auri phrygii forma , ostendunt denarii plures nostrarum civitatum, in quibus saneti episcopi, earum patroni, casulis, ut plurimum, induti eXhibentur, quae auri phrigio ornatae sunt, non late humeros, ad modum pallii archiepiscopalis complectente, sed circa summum os casulae ducto. Satis obvii sunt eiusmodi nummi, quorum plures edidit Muratorius in antiquitatibus medii aevi b , ac plures etiam nuperrime Arge latus, aliique, quorum lucubrationes in syllogescriptorum de re monetaria Italiae continentur. Sed iuvat tamen aliquod eorum specimen hic a Terre, in integerrimo Ariminensium denario argenteo, in muscolo nostro Classensi asservato , quem

aere

a Superhumerale est sola larga fmfriata, circuiens htimeros δε-

saper, cum duobus manipulis, imi si s ante, S retro circa si capulas ex utraque parte in modum sit uti rotandi. EX ceremoni-al. eccl. Tullen. apud P. Benoit histor. Tullen. pag. 168. b Murator. antiquit. med. is et i d sis n. xxvij.

53쪽

sere incisum damus sa . Est in eo S. Gaudentii episcopi Arim menstrum patroni imago, cum Casula auri phrygio ornata, quam si quis cum ea contulerit, quam exhibent laciniae nostrae b , quantum inter utramque discrimen sit, in ipsius auri phrygii forma, & amplitudine, nullo negotio intelliget . Quod enim S. Gaudentii casulae additum cernitur auri phrygium , spissis cru- ciculis ornatum, non medio in pediore scinditur, ut in humeros bicipiti ductu assurgat, more antiquioris pallii archiepiscopalis, vel humeros ipsos latius complectatur, ad modum pallii archiepiscopalis minus antiqui, sed strictim collo circumducitur, nec

amplius patet, quam ipsum os casulae, qua caput inseritur. Libentius autem hunc nummum Ariminensium prosero, quod in eo S. Gaudentii capat, mitra episcopali ornatum , nitidissime apparet, cum in Mura torti ed typo, nihil minus, quam mitram gestare videatur sanctus iste Ariminensium patronus. Qui porro casulae ornatus est in hoc Ariminensium nummo, idem est in pluribus Anconitanorum , Bononiensium , Camertium, Perusinorum, Spoletanorum, Veronensium, Tergestinorum , aliarumque civitatum apud Μuratorium , & alios Italicorum nummorum editores. At, dum Muratorius ipse, similem nummum Spoletanorum describens, in quo est Ioannes quidam Spolet anus episcopus expressas, eum dicit archiepiscopali pallio ornatum, non satis scio an audiendus sit, vereor enim, ne vetustum hunc casularum ornatum pro pallio acceperit, quo in luto haesitasse alios non ignoro

Sed hic idem sacrarum casularum ornatus successu temporis rursum immutatus est, ac tandem ita obsolevit, ut vix levissimum aliquod eius vestigium appareat in ea cruce, quae eXiguarum linearum, sive taeniolarum dushu, in nostris casulis, ante, & retro effingi solet. D itissime tamen perseveravit vetus ille Usus pingendi sacras imagines, in casularum sacrarum auri phrygio, quod etiam propter eam causam, deveXiori arvo, non alio nomine

quandoque dictum est, quam Frisi imaginum. Ita enim in tabulis

54쪽

hulis testantentariis Philippi Cabassollae Cardinalis casulam legimus Duidam , crocei coloris, cum Frisis imaginum sa). Vivebat Cardinalis Cabassolla saeculo Christi xiv. Possem autem hic pluribus ostendere, si id mihi propositum esset, quomodo tanta haec mutatio in casularum ornatu , dc casulis paulatim ipsis acciderit; sed facile est id ipsum cognoscere , ex picturis &sanctorum episcoporum imaginibus superiorum temporum , ac praesertim saeculi X1 v. XV. & XVI. Inter se collatis, quae passim occurrunt, quaeque etiam ostendunt, quibus veluti gradibus veteres casulae amplissimae decrescentes, ad hanc nostrorum temporum e Xigui

tatem per Venerint.

I. suae nam sacrarum imaginum distributio in casula dip cha Classensi. II. Imagines in casu in dorso transversis locati. III. Singulae in singulis orbiculis piratae. I. . Crux argentea ecclesiuae Ravrn- natis ejusmodi orbiculis ornata .

Cognita veteri forma, magnitudine aurei clavi, sive auis riphrygii, quo casulae sacrae ornari solebant, facillime intelligi poterit, quomodo in aurea illa taenia, casulae Classensi assuta, tot Sane horum imagines locum habere potuerint. In ea igitur, opere phrygio, pictae erant, in totidem orbiculis, singulae imagines, quae eam casulam ornabant, episcoporum scilicet Veronensium quinque & triginta; tum Ss. Firmi, & Rustici martyrum ejus ecclesii se illustrior urn: dein Ss. Archangelorum Michaelis, & Gabrielis. Sed primum tamen, & nobiliorem locum in medio casulae dorso, manus eX pansa, praesentis numinis maiestatem, ac potentiam indicans, in suo orbiculo e X pressa obtinebat. Pone sequebantur hinc & inde archangeli duo, tum duo martyres, quos diXi, denique duplici ordine episcopi Vero

nenses,

55쪽

nenses, initio ab iis facto , qt primi eam ecclesiam condiderunt,& suis meritis amplissimis illustrarunt. In quo sane plurimum laudanda est ejus viri prudentia, qui id operis perficiendum curavit; in eo enim voluisse videtur, quasi quamdam imaginem ecclesiae Veronensis intuentium Oculis exhibere. Primo enim Deum O. M. totius sanetitatis sontem, & originem solemni illo manus symbolo expressit, tum circa illum angelos, qui cum primis a Deo splendoribus illustrentur, primi illius splendoris miniseratores sunt, ut iniquit Nicephorus C Politanus, a . Sequuntur ecclesiae Voronensis martyres, tandem episcopi, longo ordine hinc& inde dispossiti, ut inde appareret, quo e X fonte ejus ccelesiae sanctitas manaret, quove successu propagata esset.

Est tamen aliquid, in quo ejus operis artificium reprehendas. Quae enim imagines in casulae dorso distributae cernebantur, non erectae, uti oportebat, sed transversim locatae erant, quod intuentium oculis haud sane iucundum esse poterat. Id porro constat, tum ex Rubel descriptione, tum eX lacinia, quae superest. Si enim fingas laciniam illam , quae superiorem partem primae tabulae occupat bὰ , dorso casulae aptari secundum longitudinem , haec enim erat earum positura in casula ipsa, imagines, quae in ea lacinia sunt, non erectas , ut in tabula prima eXpressae sunt, sed transversim positas fuisse intelliges, quod figura prima tabulae

secundae demonstrat. Neque melius collocatae erant imagines, quae ex humeris in dorsum hinc & inde descendebant, ut in eadem figura videre licet. Germanus enim, Felix, Silvinus, &Theodrus , qui ex deXtero humero, Saturninus, Lucillus, Gricinus, & Zmi, qui ex sinistro demittebantur, inverso capite apparere debebant . Hujus rei causam satis probabilem nullam invenio, neque enim artificem culpandum puto, cuius tantam fuisse oscitantiam , credibile non est , ut ita turpiter erraverit. Sed fortasse nobile istud intextum, quod casulae Classensi ornandae adhibitum est, in alium usum consectum fuerat, puta ad alta-E ris Vela a) Niceph CPotit. lib. contra Donomach. c. 7 .

56쪽

ris velamen, aut G -; haec enim altarium aulaea sacris ejusmodi imaginibus insigniri consuevisse. supra demonstratum est. Haec tamen mera coniectura est , eademque fortasse non admodum firma. Divinabunt alii eiu rei causam, quam non pudet fateri esse mihi ignotam. III. Redeo ad imagines caiulae Classensis in totidem orbiculis acu pictas, qua in re nemo non agnoscet solemnem illum morem eX-primendi honoris causa deorum, principum, & hominum illustrium imagines pectore tenus in orbiculis, sive clypeis, unde Id genus imagines, Clypeatae, imo & clypei etiam , dc thoraces dici consuevere, de quo post Scaligerum a ), Vangium c b), Sponium c , aliosque plures, eruditissime non ita pridem disseruit Philippus Bonarrotius d , tum Iustus Fontarii nius e , & quaedam

etiam nuperrime protulit Ioannes Baptista Passerius, vir summus, mihique multis nominibus colendus D. Hunc morem cum nostri adoptassent, ut videre licet in veterum christianorum monumentis, musivis nimirum, sarcophagis, aliisque apud Aringhium, Ciam pinium, Bonarrotium, & alios eiusmodi antiquitatum collectores, & editores, ad sacrarum quoque vestium ornatum traduXerunt , ut constat in primis ex Anastasio Bibliothecario, sive libri pontificalis ecclesiae Romanae auctore, qui plurima passim, ac praesertim in Leone III. & IV. sacrarum vestium donaria, ejusmodi orbiculis insignia, commemorat 1 V. At nullum eius antiqui moris, exprimendi imagines in eiusmodi orbiculis, luculentius exemplum me vidisse memini, quam

57쪽

Dip THYCA. CAPUT IV. 33

in argentea illa cruce metropolitanae ecclesiae Ravennatis, cujus typum , haud satis fideli opera expressum , primo edidit Clampinius a), ac nuper accuratius descripsit Paulus M. Pauciadus ex Clericis Regularibus, quem alio loco nominavi, vir apprime eruditus, & orator illustris, cuius ego & doctrinam plurimi facio,& amicitiam sanctissime colo. Ea crux, cujus condendae auctor perhibetur S. Agnellus archiepiscopus, qui sub finem 1 v. saeculi erat in vivis, quadraginta orbiculis ornata est, in quibus

totidem Sanctorum imagines, pectore tenus eXpressae, opere anaglypho, cernuntur. Vulgo autem opinantur crucem hanc stationalem fuissse, idest ex iis, quae in sacris supplicationibus deferebantur, de quibus agit Clampinius eo loco, ubi hanc ipsam

crucem Ravennatem illustrat. Verum si haec ipsa esst, quam S. Agnellus faciendam curavit , alium fuisse ejus usum eXistimo. En quid de S. Agnelli cruce scriptum reliquerit auctor libri pontificalis ecclesiae Ravennatis: Fecit Beati us Agnellus crucem

magnam de argento in Ursiana Eccis b) super sedem post tergum Pontificis, in qua sua emies manibus expansis orat sc) Norunt antiquitatum ecclesiasticarum studiosi, in more positum fuisse apud maiores nostros, ut signum vivificat crucis, & sacrum evangeliorum codicem in ornatissimis sedibus collocarent, cujus rei plura exempla in antiquis picturis occurrunt. Insignem huiusmodi hierothronum geminis fulgentem, & pretiosis aulaeis instratum, cui crux item gemmata imposita esst, videmus in mu- si vo Ravennatis ecalesiae S. Mariae in Cosmed in , quod anno DLΙΙΙ. factum dicitur, quodque editum est a Ciam pinio in ve-E 1 terum a Ciampin. de cruce Station. b) Ursiana aedes a S. Urso conditore dicta est ecclesia Ravennatium princeps , ε α A ας α r/ς etiam appellata, propterea quod Christo resurgenti dedicata fit. Eam, a Maphaeo Farsetto Archiepiscopo refici ceptam, absolvit, oe eo ipso die, quo olim a S. Urso,

hoc est idibus Aprilis, A. MDCCV. in honorem Dominicae Resurre Nonis iterum dedicavit Ferdinandus Romualdus Guicciolus Arcbiepiscopus, in cujus amplissmo nomine meus hic libellus in lucem prodit. c) Agnei. in vita S. Agnelli P. d. c. iij. p. 6.

58쪽

terum monimentorum, parte secunda capite X. Edidit & Hieronymus Rubeus ad calcem historiarum Ravennatium a , sed ei minime assentior, dum putat hanc esse veteris formae aram, in qua Sacerdotes rem divinam facere solerent. Es: enim sacer thronus cruci sustinendae destinatus, quem dum conspicio, facile intelligo, qui olim fuerit usus ejus crucis, quam S. Agnellus in Ursiana aede obtulerat. Thronum similem in quo, praeter vivificae crucis imaginem, divinus codex, sigillis septem obsignatus, cernitur, pictum habemus in Musivo Basilicae Liberianae, quod Sixtus III. faciendum curavit b) . Libenter autem praeclarum hoc monumentum Ravennatis Ecclesiae hic commemoro, quod his ipsis diebus de eo restaurando, & vindicando ab interitu, cui proXimum videbatur, salubre consilium captum est, jamque opus urgeri audio, volente imprimis amplissimo Ravennatis Ecclesiae Antistite Ferdinando Romualdo Guicciolo , curante vero Emerentiano Pignatiio, Μetropolitante Ecclesiae Canonico, & Cimeliarcha, non humanitate minus, & moribus

suavissimis, quam avita nobilitate spectando.

CAPUT V.

59쪽

I. Casula Classensis latius descripta. II. Textrina , ct ars plumaria sequioris aevi. III. S. Aldhelmi locus insignis de arte plumaria. IV. Singuia imagines in laciniis casulae Classensis perpenso. Diffcopi omnes ibidem casula induti. Colorum varietas in sacris ν sibus. U. Liber evangeliorum in Episcoporum mavibus. Benedicendi ritus. VI. Barbir tam , ct corona clericalis . VII. Episse copi omnes , in nostris laciniis, capite nudo . VIII. S. Firmus Mar-0r episcopali habitu expressus. IX. Idem sine nimbo, sanctitatis insigni X. suam antiquus nimbi usus in sacris imaginibus . XI. Michaelis archangeli caput nimbo ornatum . Globus, mundi Ombolum, in manu ejus sinfra. Uirga etiam angelis tributa in antiquis piaeturis. XII. Arundo in angelorum manibus XIII. An hasta , ct securis angelis tributa. Pachimeris ea de re testim0nium rVrnsum. Angeli labarum gestantes in musivo Classons. XIV. Item in tabulis argenteis vetus sacramentarium Contegentibus. XU. Candida vitta circa angelorum capita. XVI. Ciam-piuius non bonus Pachimeris interpres notatus. XVII. Micha lis nomen, qua ratione olim scribi solitum.

SEd satis iam multa universim de veteri casula sacerdotali,

ejusque Ornatu. Iuvat nunc pretiosas illas aurei clavi laciniaS, quarum causa haec commentamur, paucis describere nam

de casula ipsa nihil aliud scire datum est, quam quod ab Hiς- ronymo Rubeo, qui eam viderat, a P memoriae proditum est, eam scilicet e serico argenteo textam fuisse, idest ex serico, &

argento,

a) Uiderat , opinor , etiam Augustinus Fortunius, qui parte s cunda bisoriarum Camaldulensiium capite siexto, cum de Monasterio Cla ν verba faceret, S. Gregorius M. inquit , Coenobium Classis multum in deliciis habuit, eiusque Planeta ibidem asservatur, quae limbum habet aureum, praedecessores Pontifices demonstrans . En quid de auritore, seu donatore casuis n0srae olim vulgo homines judicarent.

60쪽

38 DE v ETERI CASULA

argento, quod texturae genus multo serius inventum est, quam aureae: neque enim argenti usus in re vestiaria maximae antiquitatis est, ut observat cum Salmasio Braunius sa P. Est enim auctor Salmasius argentum in fila diduci, & in re vestiaria adhiberi non cepisse, nisi sub postremis Imperatoribus C Politanis. Rariorem vero eius usum diu fuisse in vestibus sacris, mihi videor ex Anastasio Bibliothecario posse colligere , apud quem Vestes

auro teXtas, picta sve propemodum innumeras, argent O autem vix ullas reperio, nullas autem omnino, nisi qua legentem fugiit, ante Leonem IV . Ad lacinias ergo chrysociavi nostri quod attinet, si de fundo quaeras, in quo orbiculi, cum suis parergis,& literis picti sunt, totus in e X tima superficie aureus est, tam exquisito artificio concinnatus, & aureis filis, phrygionis Opera, adeo compactis, & cohaerentibus, ut non aurei intexti, sed aurea potius lamellae speciem referre debuerit, cum integrum erat opus, & nondum tam longae aetatis usu, atque attritu deformatum. Atque hanc puto fluisse laudem praecipuam vestis chryso- clavae, ut non auro utcumque Ornata, & illuminata appareret, sed solidum quodammodo aurum in lucidissima clavatura imitaretur.

Id autem phrygiones consequi poterant, tum spissitudine filorum

aureorum , quae nullam inter se intercapedinem conspicuam re- Iinquerent, tum ipsius aureae picturae aequatione , ct complanatione, quae in aurea materia, molli admodum, & compressionis facillimae, summa esse poterat, nec quantum ad oculorum iudicium. admodum ab ea dissimilis, quam poliendo, & levigando solidum aurum assequimur. Hanc autem auraee cla Uaturae,

tam lucidae praestantiam, nisi ego magnopere fallor, pictores quoque, & calligraphos, sive chrysographos veteres, imitatos esse existimo. Si quis enim comparare velit id, quod superstpicturae antiquae, auro insignis, sive in tabulis ligneis altarium,

vel templorum parietibus, sive in codicibus manu eXaratis, cum aurea illa veteri vestium clavatura, qualem ex laciniis nostris fuisse illam intelligimus, nihil magis simile comperiet. Certe laciniae hae nostrae, qua parte minus obtritae sunt, adhuc liquido ostendunt verissimum esse quod dico, aureae scilicet lamellae potiuS, a) Braun. de ves. Dcerae hebr. L I. c x.

SEARCH

MENU NAVIGATION