Mauri SartI monachi et cancellarI Camaldulensis, De veteri casula diptycha dissertatio

발행: 1753년

분량: 114페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Venerabiis, adstipulante Cl. Scipione Mamelo a . Ego legere mallem Uiro Beatissimo, suffragante insigni inscriptione, quae est intemplo Classensi; in ea enim solutae leguntur eae notae UB , quae passim Occurrunt in monumentis devexioris aevi, praesertim cum

Beatusmi titulum, iam inde ab antiquioribus saeculis, episcopis tributum sciamus, quod nuperrime demonstravit Thomas Maria Ma- machius ordinis Praedicatorum scriptor eXimius b), cujus excellentes libri originum , oe antiquitatum christianarum magno au- fu incepti, nec minima ex parte iam feliciter persem, literariae, seu potius universae christianae reipublicae plurimum interest, ut pari felicitate absolvantur. Monachis quoque donatam constat hanc appellationem, ut S. Hieronymi, & Bachiarii monachi auctoritate ostendit vir doctus Franciscus Florius canonicuSTheologus ecclesiae Aquileiensis, nuperus Bachiarii editor in dissertatione, quam Bachiarii opusculis praemisit cc . Nostri vero Ravennates archiepiscopi, non solum beatissimi, sed eXaggeratione quadam honoris, ter beatissmi quandoque dicti sunt, ut liquet ex titulis funebribus, qui eorum 'sepulchris insculpti leguntur in eodem templo Classensi; sic enim , ut hoc unum eXemplum afferam, Gratiosi archiepiscopi sarcophago insculptum legitur:

HIC TU ΜULUS CLAUSU Μ SERVAT CORPUS D NGRAI IOSI SCISSI ΜΙAC TER BEATISSIMI ARCHIEPISCOPIX I. Sed en nobilem illam inscriptionem, quam dixi. Ea est in grandi, marmore Pario, literis satis elegantibus, prope supra

morem temporis, quo scalpta est.

92쪽

Φ IN HOC. LOCO. STETIT. ARCA BEATI. APOLENARIS. SACERDOTIS ET CONFESSORIS A TEMPORE. TRANSITUS SULUSQUE. DIAE QUA PER VIRUΜ. BEAT. MAXIMIANUM. EPISCOPUM. TRANSLATA EST ET INTRODUCTA. IN BASILICA QVAΜ IULIANUS. ARGENTARIUS. A FUNDAMENTIS. AEDIFICAVIT. ET DEDICATA. AB

BEATISSΜ. D. VIII. ID. ΜAIARUM IND. DUODEC. OCTI ES PC BA SILI. IUNIn hac inscriptione Maximianum vides VIRUM BEATISSIMum diserte appellari. Ne quid autem dubii supersit, quin sigiae illae us idem plane significent, in promptu est alia vetus

inscriptio ad tumulum marmoreum Theodori archiepiscopi, quivo. saeculo ad finem vergente obiit, & in eodem templo Classensi tumulatus est; in ea siquidena duae sigiae V. B. Interpunctione distinctae, duabus vocibus significandis se destinatas esse demonstrant. Ea sic habet:

Φ HIC REQUIESCIT. IN PACE THEODORUS V. B ARCIHEPISCOPUS ΦXII. Sed haec obiter: nunc de Paterno videndum, quem numquam habuisse locum existimo in illa inscriptione Veronensi, in qua oro PATERNO DOMNICO in versu octavo omnino legendum est PATER NOSTRO DOMNICO. Multa sunt, quae hanc lectionem efflagitant. Primum est, quod Dominicus episcopus antea ignotus, aliunde iam innotescere incipit, nempe eX

nostro

93쪽

nostro diptycho, & temporis ratio maxime constat. Post Dominicum enim in nostro diptycho est Andreas, turti Sigibertus, omnium postremus, quem supra demonstratum est, Veronae episcopum sedisse anno primo Rachis Langobardorum regis, anno scilicet DCCXLIV. At Luit prandus , quo regnante fictilius ille Paternus sedebat, regnum Langobardorum tenuit, ab anno DCCXII. ad annum usque DXLIII. Optime igitur quadrat in Luit- prandi regnum Dominici episcopatus, quem diptychurri nostrum prodit. Alterum, quod non patitur, ut antiquam lectionem ejus inscriptionis retineam, est lineola illa, quae e X tremis duabus literis octavi versus appicta est in hunc modum N O , quae profecto vocem breviatam , & compendio scriptam indicat . At quae tandem vox ibi latere potest , nisi ea , quam dixi pNeque me terret soloecus ille PATER NOSTRO. Pejus enim

peccatur contra grammaticorum canones versu tertio, quarto,& quinto, ubi est illud, quod Prisciano bilem moveat, EDIFICATUS EST HANC CIVOR IUS. Imo tota haec inscriptio

ejusmodi est, ut nihil in ea minus quaerendum sit, quam grammaticorum canones. Quod si quid ibi erratum est vena a dignum, istud ipsum est; in duabus enim his vocibus PATER NOSTRO Italicam linguam , quasi vagientem , nullo negotio possumus

agnoscere.

XIII. Sed illud etiam me impellit ad deserendam pristinam illam

lectionem, quod eae voces Paterno Domnico simul conjunctae, nihil boni efficiant. Quid enim Paternus Domnicus 3 Mihi nescio quid monstri videtur. Nam si episcoptas i ste barbaro quodam nomine Gotico, vel Langobardico, qualia tunc in usu erant, dictus esset, non irem inficias potuisse illum humaniore

alio nomine asperitatem gentilitii nominis emollire, quae res eXemplis non caret . At Paterni nomen humanissimum est, &episcopo dignissimum . Non erat igitur cillud nomen alio assumpto corrigendum. Itaque eX trudendus commentitius ille Paternus, atque in suam sedem , quasi postliminio revocandus Dominicus , in)uria quondam eiectus: Dominicuur, inquam, hoc enim esse verum eius episcopi nomen existimo , tum quod, auctore Riubeo, ita scriptum erat in nostra casula diptycha , tum quod

94쪽

valde verosimile est in ea corruptione linguae latinae Domnico pro Dominico usurpatum eme . Est enim Dominicus a Dominus, at Domnus pro Dominus usurpabant, ut apparet ex hac

ipsa inscriptione, ubi versu quarto est DoMNO NOSTRO pro DOMINO NOSTRO, quo ex fonte manarunt illa in antiqui contractuum tabulis frequentia casa domnicata , ager δε- mnicatus , flua domnicata, & cetera de genere hoc . Non est igitur mirandum imperitum quadratarium ex usu quotidiani sermonis, qui forte tunc invaluerit, pro DOMINICO EPISCOPO sculpsisse in ea columella DOMNICO EPESCOPO , in qua

quidem postrema voce 'escopo nascentem mihi videre videor nostram vocem Italicam it Vescovo. De Domni titulo, & nomenclatura, unde D0mnicus profluXit, multa nuper collegit V Cl. Franciscus Victorius ca), quo vix alterum in conquirendis& illustrandis venerandae antiquitatis reliquiis feliciorem reperies . Itaque ut Domnum Apostolicum pro Dominum Apostolicum , & ecclesiam S. Mariae in Domnica , quae Romae celebris est, pro Dominica dicere amavit sequior aetas b P, sic pro Dominico, vero limius episcopi nomine, & aici in communi sermone, & sculpi po

XIV. De Andrea Dominici successis re verbum non habeo, quod addam , solo enim nomine hic etiam nunc primum se agnoscendum exhibet. De Stilerto iam semel & iterum dictum est, fuisse illuni in vivis regnante Rachisio, ad annum DCCXLIV. Nihil praeterea de eo rescire datum est; sed id tamen plurimi est faciendum; hoc enim certo termino series episcoporum , qui

in nostro diptycho continentur, rite concluditur, ne errabunda fluctuet, ut necesse esset, nisi Sigiberti aetatem cognitam, & eX- ploratam haberemus.

CAPUT

95쪽

CAPUT VI IL

I. Scrupulus evellendus ex traditione ecclesiae Ueronensis,tos colit episcopos, in casula Classensi praetermissos. Horum plures memorat vetus inscriptio Veronensis. II. Plures etiam Joannes Mansionarius . Nonnullos denique Rhythmus Pipinianus. III. Sed Eoremtii Pipinianus nobis non adversatur. IV. Nec ea inscriptio videtur admodum antiqua . V. Nec magna Mansionarii auctioritas . VI. Notus Joanni Mangionario S thmus Pipinianus . VII. Catalogi Veronens s , undenam adeo corrupti. UΙΙΙ. cuinam Episcopi Veronenses, antiquo cultu insignes , ex codicibus limrgicis noti. IX. Luinam iis aiciendi. X. Num ulli episcopi, sanctitatis nota vulgo clari , expungendi . XI. Genuina traditio ecclesiae Veronensiis minime laesa . Casu Classent is antiquitas. XII. Operis conclusio.

Non pauca hic afferri possent ad universam hanc molitio

nem meam subruendam, sed ea magna eX parte jam occupata sunt. Unus restat scrupulus , minime contemnendus.

Quid enim λ Delendi ne ex albo episcoporum Veronensium quotquot in diptycho Classensi locum non habent λ At religio impedit; plures enim ex iis, qui hic desiderantur, honores divinos obtinent, & coluntur ut saneti. Neque id heri, aut nudius tertius institutum est, antiqua enim possessione se tueri possunt. Prostat vetusta admodum inscriptio Veronae ad divi Stephani, in qua inter fanctos episcopos, ibi q ut escentes, aliqui numerantur, qui absunt a diptycho Classensi. En inscriptionem ipsam ex Biancolino ab.

96쪽

7 DL v ETERI CASULA1N HAC ECCLESIA SCORU CONFESSORU HUIUS

CIVITATIS CORPORA EPISCOPORU REQUIESCUT SCILICET SIMPLICII. PETRONII. INNOCENTI L. FELICIS. SALVINI. THEODORI. SENATORIS. PROBI. ANDRONICI. MAURI. ET ECI ΑΜ ΜΑ ME CONFESSORIS. ATQUE VIRGINIS CRISTI VENERABILIS PLACIDIE. ET RELIQUI E DE LIGNO CRUCIS DOMINI DE CAPILLIS VIRGINsS ΜARIIS ET SClSTEPHANI PROTO MARTIRIS ATQ: ALIORUΜ QVADRAGINTA ΜARTIRUM. SEU ET CETERORUM INNUMERABlLIU SCORU

I I. Sunt hic Probus , & Andronicus, quos in nostro diptych Θfrustra requires. Sed Ioannes Mansionarius, quem supra nΘminavimus, multo etiam plures memorat in historia imperiali , quae nunc extat Μss apud clarissimum Μasse; um. Ex ea doctissimi Ballerihil haec verba attulerunt in animadversionibus adtractatus S. Zenonis episcopi: Hec ecclesia c sermo est de ecclesia S. Stephani olim fuit cathedralis ecclesia Veronensis, in q Iacent corpora SS. MAI. quadraginta , qui sub Diocletiano in eadem urbe passi sunt jacent etiam ibi S corpora sanctorum ponti

cum ejusdem urbis SIMPLICII , PATRONII, IINNOCENTII , SENATORIS , FE LICIS , GANDENT II, PANDI, ANDRONICI, SALVINI, MAMAE , MAUM , JOANNII , ALEXANDRI, ' MODERATI aliorum plurium c a J. En tibi Gaudentium , Probum , Andronicum, Mammam , Joannem , Alexandrum , ct Moderatum a casula Classensi extorres . Adde Rhythmum

Pipinianum, in quo episcopi Veronenses, ad divi Stephani quie

scentes in Lunc modum recensentur 2 Ab orienis

a) Jo. Mansionar in histor. Imperiat. l. d. pag. II o. apud Ballerin. in adnotat. ad traji. S. Zenon. xliij. lib. d. p. 2 7.

97쪽

Ab Oriente habes primum protomar rem SΤEpHANUM , FLORENΤIUM, VINDEMIALEΜ, S MAURUM episcopum, ΜΑΜΜΑΜ , ANDRONICUM , S PROBUΜ , cum quadraginta mar-Deinde PETRuM, S P ΑυLuM Sc. uribus En tibi Florentium , Vindemialem, Mammam, Andronicum , ct Probum, in casula Classensi praetermissos. Ad haec antiquiora

monumenta, elenchos episcoporum Veronensium, his superioribus saeculis concinnatos, adiungere licebit, quorum auctores temere credendum Dori est, fictilios, & imaginarios episcopos pro veris, & legitimis venditasse . In eorum numero est Onuphrius Panvinius, quem historiae parentem Scaliger, & Lipsius nuncupare solebant, ut monet clarissimus Μameius a). Neque est, cur monumenta quaerius, quibus, in illis elenchis contexendis, usi sunt: pauca enim omino supersunt, cetera mille modis perire

potuerunt.

Et erunt fortasse , qui tanto auctoritatis pondere , existiment prorsus elidi vim omnem earum conjecturarum, quibus fulcire conatus sum episcoporum Veronensium seriem, a me eXpositam, ab Euprepto ad Sigibertum. His ego contradicere non ausim; JI-bera sunt enim hominum iudicia, nec ego demonstrationes geometricas affero, quae vel ab invitis assensum eYtorqueant. Spero tamen non defuturos, qui, salva religione, putent diptychum hoc meum, partim eX fragmentis antiquioris diptychi, quae integerrima supersunt, partim eX Rubel narratione , utcumque restitutum,& compositum, aliquo in pretio habendum esse , & vulgatis CatalogiS anteponendum , eX quibus propterea oportebit plureSepiscopos secare, quamquam sanctitatis nota v go insignes . Ut autem paucis aperiam, quod sentio, de tot antiquis monumentis, quae paulo ante commemoravi, dico ea mihi videri partim non bene intellecta, partim etiam recentiora, quam ut, in re tam antiqua, fidem facere possint. Monumentum omnium antiquissimum est Rhythmus Pipinianus, qui, si mihi ad Versetur, profecto causa cadam. Eius Rhythmi auctori id propositum est, Κ Σ ut Vero a Μ ei de Hisor. Jo. Veron. inter ejus opuscula ecclas pag. 244

98쪽

DE v ETERI CASULA

ut Veronas civitatis, etiam devexiori aevo florentissimae, laudes celebret. Proli Xam ergo laudationem ejus urbis instituit, quam, ut undequaque felicem ostendat, post multa de antiqua ejus magnitudine , re opulentia, ethnicae superstitionis tempore, deque ejus religione, post acceptam Christi fidem , caelesti sanctorum praesidio esse munitam ait ab oriente, occidente, & meridie. Sic

ergo canit:

O f icem te Verona, fio ditata, ct inclyta,

ualibus es circumvallata custodi in f nmssimis, Qui te defendant, oe propugnent ab hoste nequissimo. Ab oriente habes primum protomar r m SΤEPHANUM SC. Florentium addit, & Vinia mialam, & reliquos supra indica tox. Sunt igitUr certa Veronae urbi S munimenta ab oriente Stephanus Florentius, & ceteri beati caelites, quos diximus, quorum scilicet corpora, vel reliquiae, in antiquissima divi Stephani sede quiescebant. Sed quis mihi tandem demonstrahit, eos esse numerandos inter Veronenses episcopos Z Tales quidem agnoscit clarissiamus Μam iis ca), hujus Rhythmi auctoritate permotus; at unus ibi Maurus episcopus dicitur, neque is desideratur in nostro di-ptycho. Florentius vero, Vindemialis, Mammas, Andronicus, &Probus, nec episcopi dicuntur, nec quidquam Vetat, quo minus totidem martyres, Vel confessores credantur, quorum reliquiae, vel corpora etiam , si placet, ad divi Stephani condita essent . Neque vero ignota sunt ea nomina in fastis ecclesiasticis; etenim in Μrologio Romano, ne fontes magis reconditos adeam, P Arentii plures, & plures etiam Vindemiales , & Andronici, & Probi martyres, & Mammas, seu Mamans , item martyr, occurrunt - Ρlures ibi quoque leguntur Probi episcopi, & confessores, nec desunt etiam Florentii aliquot, episcopalibus infulis, & confessionis gloria illustres, quorum sacra pignora Veronae, ad divi Stephani, condita esse poterant aetate Anonymi Pipiniani. Florentium vero, & Vindemialem, Tarvi sint, tamquam praecipuos suae civitatis patronos, Venerantur, & colunt, eorumque corpora se possidere gloriantur, e Corsita olim advecta, quo tempore ea insula Sa acenorum iugo premebatur, septimo scilicet, aut oetavo saeculo, ut

99쪽

doctissimo Ruinartio videtur, qui de Florentio, & Vindemiali nouperfunctorie agit in historia persecutionis Vandalicae ca). Fa. cillime igitur fieri potuit, ut Florentii, & Vindemialis corpori bus Tarvisium illatis, non minimam eorum partem obtinuerint Veronenses, & in sede divi Stephani, cum aliis sanctorum lipsanis, condiderint, atque ita Rhythmi Papiniani auctor eos jure

ac merito inter Veronensium patronos numerarit.

Parum igitur momenti est in Rhythmo Pipiniano, ad meam hypothessim labefactandam. Neque vero multo magis est mihi metuenda inscriptio illa ad divi Stepliani, cuius antiquitatem

aliqui plus aequo extollere Videntur. Ego vix antiquiorem crediderim saeculo XIII. vel XII. Plures enim ibi literarum format in oculos incurrunt, quas numquam vidi sie memini in monumentis paulo antiquioribus. Sunt enim haec elementa A. D. G. Η.M. N. in eum modum conformata, quo fere occurrunt in monumentiS XI. XII. Vel XIII. saeculo eXaratis, ut videre licet apud Bian-

colinum, qui inscriptionem illam graphice eXpressam exbibet b . Neque ortographiae ratio hic servata, magnam sapere Videtur antiquitatem in iis vocibus SIΜPLICII. PETRONII. INNOCENTII. Adde, quod initio hujus epigraphes usitatum insculptae crucis auspicium dee st. Illud etiam, quod de capillis Deiparae Virginis adjicitur, haud scio, an credibile sit, locum habere potuis e in monumento v . aut IX. saeculi, qualem esse hanc inscriptionem nonnulli existimant. Illud etiam, quod undecimo

versu legitur SEU ET CETERORUM , haud magnam antiquitatem prae se ferre videtur. Seu enim pro Et passim antiquitus usurpatum novimus, at duae hae particulae simul positae ineptam imitationem antiquae secutionis, ni fallor, indicant. Sunt equidem singula haec levia, at simul iuncta non minimum fortasse momentum habent ad persuadendum. Quod si ea inscriptio ad etam insignem antiquitatem assurgeret, cur tantopere a Rhythmo Pipiniano dissentiretὸ Nullus enim hic Florentius nullus Vinde mi alii, a) Euinari. hisor. persec. Vandat P. f. c. viij. n. 12. oe s q. b Blancolin. l. cit.

100쪽

mi alii, Miamin, vero a reliquis episcopis nitidissime secernitur; post plura enim Ss episcoporum nomina, additur ET ECIAM ΜΑΜ E CONFESSORI S. Tanta haec diversitas quid sibi velit, neminem non intelligere puto. In teri in tamen hinc liquido apparet, Florentium, Vindemialom, & Mammam, in Rhythmo Pipiniano nominatos, nihil commune habere cum episcopis Veronensibus. Dum autem hic Probum, & Andronicum Vides, id argumento esse potest, inscriptionem hanc per id tempus eo se positam, cum iam deperditis, vel neglectis veterum episcoporum monumentis, eorum series augeri ad libitum coeperat. Id autem facilem errori huic occasionem praestare poterat, quod ad divi Stephani, vel corpora, Vel in stagnes certe Ss. Probi, &Andronici reliquiae condebantur, ut e X Rhythmo Pipiniano coniicere possumus . . Cum enim plurium quoque antistitum Veronensium lipsiana ibi jacerent, pronum fuit, Probum & Andronicum e X eo numero habere . Atque hoc etiam indicio, ni fallor, inscriptionem illam minus antiquam esse comperimus, quam aliqui existimant; si enim tantae antiquitatis esset, cum Rhythmo Pipiniano summa esse deberet ejus consensio.

Videndum nunc de Ioannis Mansionarii auctoritate, qui in sua historia Imperiali plures numerat episcopos, & quidem san-Etimoniae fama conspicuos, qui in casula Classensi desiderantur; ac multo etiam plures in catalogis a Pan vinio, Fainio, Tinto Ughellio, Blancolino, aliisque fortasse editis, asseruntur. Sed Vix haec opponi posse existimo, nisi quis notissimos historiae canones pervertere Velit. Quis enim scriptorem XIV. saeculi, qualem fuisse novimus Ioannem Μansionarium , dg catalogos etiam multo recentiores, ad restituendam, & supplendam antiquiorum antistitum Veronensium successionem adhibeat, praesertim contra

fidem, dc auctoritatem monumenti antiquissimi, minimeque sublestae fidei, cuiusmodi est casula diptycha Classensis λ Enimvero ni eris istiusmodi monumentis, quam parva, aut plane nulla adhibenda sit fides , intellexere jam docti homines , postquam Rhythmus Pipinianus e tenebris emersit. Accedit magna Ioannis Μansionarii dissensio a cetoris monumentis . Ut enim Vetus

illa

SEARCH

MENU NAVIGATION