장음표시 사용
61쪽
potius, quam aureae texturae speciem debuisse in praeclaro hoc chrysoctavo apparere, cum recens Opus, atque integrum erat.
Sunt autem aurea fila, seu bracteolae, quibus opus istud pictum est, sericis filis longe subtilissimis convoluta, aurum vero ipsum adeo parum est, ut, facto experimento, vel superet, vel aequet, id, quod ex monetaria Officina Regis Hispaniarum purissimum prodit. II. Itaque supra aureum fundum, ex auro item, & sericis filis diversi coloris tam orbiculi, & quae iis continebantur imagines, & flosculi, qui quasi quaedam parerga ad convestiendas intercapedines, inter singulos orbiculos addebantur, quam literae distinguendis imaginibus adiectae, & lineae duae, quas Rubeus memorat, intextum illud hinc inde concludentes, opere phrygio picta erant, illo quidem non admodum eleganti, rudi etiam, si
imaginum conformationem consideres, sed magno tamen artificio,& diligenti, ut in eo facile possit agnosci, quantum olim in arte plumaria nostri etiam Itali valerent, quoniam saeculo F I. quo scilicet opinor, opus istud esse perfectum, tam conspicua eius artis vestigia supererant. Quare quod de textrina, totius antiquitatis scientissimus Ludovicus Muratorius, scriptum reliquit, texendi, scilicet, artem dolicatiorem non defuisse temporibus, quae nos interdum supra meritum despicimus, nostra tantummodo mirati a , id etiam de arte plumandi verissimum iudico : quod ut idem Muratorius demonstret , affert insignem hunc locum S. Aldhelmi, sive Althelmi, occidentalium Saxonum in Britannia episcopi, ex libro de laudibus Virginitatis: Siquidem, inquit, cortinarum , sive stragularum textura, nisi panni ucs purpureis, imo diversis colorum varietatibus fucatae, inter densa florum stamina ultro citroque decurrant , oe arte plumaria omne textrinum opus diversis imaginum thoracibus perornent , sed uniformi coloris fuco sigillatim confecta fuerit, liquet profecto, quomodo nec oculorum obtutibus Iu unda, nec
pulcherrimae venustati formosa videbitur b Floruit
62쪽
Floruit S. Aldhelmus exeunte v H. saeculo. Conqueritur autem Μuratorius hunc locum non restitutum, sed corruptum,& depravatum in nova eius operis editione, quam curavit Henricus Whartonus, quamque secutus est clarissimus Fontaninius, eundem locum afferens in suo de Disco veterum Christianorum commentario, saepius citato. Itaque multis disputat, ut Veram
ejus loci lemonein restituat, sed fortasse is etiam undequaque Verum non est assecutus, dum videri sibi scripsit, elucere ex AldbeLmi verbis, artem plumariam nihil aliud fuisse , quam artem ornandi , ope scilicet acus, ct disinguendi variis imaginibus, aliisque florum, fruaetuum oec. telam jam contextiam, ipsamque interdum c OA-ribus variatam, qualis fuit fragula ca . In hunc modum certe artem plumariam ab aliis descriptam video, & imprimis a Petro Comestore, qui circa annum ΜCLXX. floruit ch P. At S. Aldhelmus artis plumariae nomine eam voluisse videtur, qua non tela jam consecta, acu pingitur, sed in ipso tegendi artificio, variis imaginibus ornatur . Cur enim ibi Aldhelmus pannicular c) purpureis, imo diversiis colorum Carietatibus fucatas, inter densa florum stamina ultro citroque decurrentes memorat λ Nonne his verbis ipsum texendi artificium, non vulgare illud, & commune, sed praeclarum, & ingegniosum, quo figurata stragula te-Xuntur, graphice pingit, & veluti sub oculos ponit λ Nullum igitur mihi dubium est, quin artis plumariae nomine sequior aetas appellaverit utramque artem, & acu pingendi, & texendi: nec satis video , cur locum illum S. Aldhelmi asterre potuerit
Muratorius, ut ostenderet artem plumariam eam esse, qua acus ope, tela jam conteXta variis imaginibus ornatur.
I V. Esset hic locus expendendi tum Sandri Michalis Archange-
c Maratorius paniculas , sive parauculas mavult. Ut autem panicula, seu panucula glomus subteminis , radio textorio involutus, ut ex Casaubono idem Muratorius ibidem docet.
63쪽
li, & Sancti Firmi martyris, tum episcoporum imagines, quae in fragmentis nostrae casulae eXpressae sunt, in quo quidem liceret esse admodum proli Xos, si ea regerere placeret, quae millies iam a nostris scriptoribus, & partim etiam ab haereticis, in ecclesiasticarum antiquitatum studio e Xercitatissimis, scripta sunt. Sed nolo lectorum patientia abuti, qui intemperantem ejusmodi eruditionis ostentationem fastidire solent. Paucis igitur narrantis potius , quam disserentis in modum, rem hanc totam eX-pedio. Singuli episcopi casula induti sunt, neque eiusdem formae, neque ejusdem coloris. Aliorum enim casulae aureo clavo insignitae sunt ad modum vetusti pallii archiepiscopalis, cuiusmodi erat nostra casula Classensis aliorum vero non item. Hinc etiam cognosci potest eiusmodi ornatum communi usu receptum non fuisse eo tempore, quo casula Classensis conse-ela est, quemadmodum postea accidisse existimo. Certe Honorius Augustodunensis saeeuli XII. scriptor, de casulae sacerdotalis figura, & usu, & mystica significatione disserens: Huic, inquit, in supremo humerale forinsecus anneaeritur , quia stes caritatem amplectitur a Humerale igitur, idest ornatum hunc vetustum casularum, communi usu receptum aetate sua supponere hic videtur Honorius Augustodunensis. Theodori casula hac una re a ceteris
disteri, quod supra sinistrum humerum plagulam habet duplicem
violacei coloris, cum tota rubea sit. Germanus vero,& Concessus tunicae manicam, ad carpum usque manus deXterae pertingentem, aureis lineis ornatam ostendunt, quod videre etiam licet in manuleata tunica S. Apollinaris in musivo Classensi, & in aliis sanctorum antiquis imaginibus. Casulas autem omnes, quibus induti sunt episcopi Veronenses,& Sanctus Firmus, & archangelus -- chael in nostris laciniis, cum sericae sint, calliculis tamen, sive lineis aureis fulgescunt, ut volupe sit oculis hic subiectum habere specimen aliquod antiquae rei vestiariae, de qua tam multis disserunt eruditi, utinam Andabatarum more inter se non raro dimicantes. Colorum vero in his casulis haec varietas. Michaelis archangeli rubea est vestis: Sancti martyris Firmi viridis, atque hanc colorum alternationem cernere licet in vestibus cete. F rorum a in Honor. Augusod. lib. de gemma animae apud Georg. l. cit.
64쪽
rorum episcoporum, qui in nostris laciniis supersunt. Unus est Innocentius casula violacea indutus. Atque hos quidem colores in sacris vestibus usitatissimos fuisse constat , ut mirum sit Iosephum Vicecomitem de viridi scripsisse, nullam ejus mentionem in antiquis monumentis ecclesiasticis reperiri a Sed eum egregie confutat Dominicus Georgius b), & haec etiam casulae
nostrae fragmenta, quantum a vero aberraverit ostendunt. De
hac Varietate colorum, in usu sacro, plura scri priores liturgici; de eorum vero mystica signifiCatione, quae fuerit hominum opinio jam inde a quarto Christi saeculo, ostendunt haec Bachiarii monachi verba in e X tremo libro de reparatione lapsi ad Ianuarium : Et tu er o lava solam tuam in fonte lacrymarum : fortasse poteris bessum casitatis imitari. Luid si donaverit tibi Deus P purpuram , oe ut pro nomine ejus succtim tui cruoris effundas J Coccum autem abundare tibi poterit, si erubueris in iis, quae antea gesssi. Nec deerit tibi Dacinthus, si livore obcalueris corpus tuum, O in servitutem redegeris . Ac sic cum his coloribus fortasse poteris in ta- hernaculum domini misceri quandoque
Singuli item episcopi sinistra librum gestant, auro ornatum, quo sacrum evangeliorum codicem designari notissimum est; deXteram alii in benedicentis modum conformatam habent, digitis latino more compositis: alii apertam extollunt, Ut concionantis gestum , ni fallor , ostendant. Ut autem rectissime inde ab antiquioribus staculis episcopos pingi institutum est cum e Vangeliorum codice, vel volumine , eo quod testante Apostolo, sacrum illud depositum eorum fidei commissum sit c d); ita uterque ille gestus benedicentis, & concionantis episcopos maXime decet , quorum potissimum munus est , fideles sacris benedictionibus, sanctificare, & divini verbi pabulo nutrire se Ac
65쪽
benedicendi quidem ossicium ita olim epistopis convetii re iudicabatur, ut eo presbyteros uti non liceret, quemadmodum a Christiano Lupo demonstratum e 1l a . Hinc factum puto, ut eo potissimum gestu episcopos in antiquis monumentis pictos, fictosve cernamus. Plura de benedicendi ritu, si quis cupit, praeter Lupum, ante laudatum, Bonarrotium, aliosque ab eo indicatos
Omnes etiam vel rasa, vel certe admodum decurtata barba exhibentur, qui usus clericorum, cic monachorum apud latinos nostros perantiquus radendi , vel severe admodum castigandi barbam, religiose servatus est, iis etiam temporibus, &locis, quibus non parum cleri disciplina in deteriorem statum adducta erat. Quare ecclesiarum rectores sui temporis, ait Petrus Damianus, tanto vertiginis impulsu rotari, ut eos a secularibus
barbirinium quidem dioidat, sed actio non discernat cb . Idem reprehendebat olim in fuis clericis Ratherius Veronensis in libro de contemptu canonum. Quid ni autem episcopi Veronensis testimonium usurpem , ubi de episeopis Veronensibus differo λ Sic ergo habet Ratherius: ad tantam consuetudo impulit impudentiam , ut solummodo barbiraso, O vertice, cum aliquantula vesiam dissimilitudine, nudo, diuare eos videas a ritu laico. c ) Fuit autem clerilatini, nam graecos barbae studiosissimos semper fuisse constat, varia admodum distiplina, quo ad barbam vel alendam, Vel abiiciendam. Hac tamen lege id plerumque variasse Videtur, ut quibus temporibus profani homines barbam paverint, iis clerici abiecerint: contra vero nutrierint, cum illi barbam acriugcaedere, & Vultum radere amarunt, quo stilicet ostenderent se maxime despicere, quae ceteri homines in deliciis haberent, &vanissimo studio sequerentur . Primis tamen religionis christianae temporibus, Vel omnes, vel certe plerosque christianos barbam aluisse existimo, quod abunde demonstrat Ioannes Lamius
66쪽
V. C. quo haud scio, an superiorem in omni eruditionis ,& doctrinae genere aetas nostra tulerit a . At episcopi Veronenses picti in laci. niis nostrae casulae Classensis, non solum barbiraso , ct nudo vertice, sed brevissimo capillo vetustiim clericalis disciplinae rigorem ostendunt. Quod si non omnes ad unum raso vertice apparent . id artificis licentiae tribuendum est, qui pro varia vultus positura, hunc ostentare Voluit rasum vertice, illum non item. Raduntur clerici in in summitate capitis, capillis remanentibus sparsis circa tonsuram , nec descendentibus sub oculis, neque sub auribus. Ita clericalem tonsuram describit anonymus quidam, cujuS Dpmsculum liturgicum in codice membranaceo XI. , vel ut minimum ac II. saeculi, penes me habeo. Talis esse debebat anonymi hujus aetate tonsura clericalis, sed olim etiam severiorem fuisse novimus tondendi cleri disciplinam, capillis non modo non infra, sed viX ad mediam auriculam descendentibus, ut, ne vetustiores canoneSasteram, veteres plecturae plures demonstrant, & illa imprimis S. Gregorii Magni, quae erat Romae in nostro monasterio S. Gregorii ad clivum Scauri, quam Angelus Rocca b , aliique plures ad fidem prototypi eXpressam ediderunt.
Quod vero omnes nudo capite, & absque mitra, vel alio quovis ornatu, vel tegumento pie hi sint, id nemo mirabitur, nisi qui totius antiquitatis imperitissimus sit. Sive enim velimus mitrae usum vetustissimum esse, & fortasse ab apostolorum aevo repetendum aliquod capitis ornamentum , quo episcopi in sacris faciundis uterentur, ut aliqui assirmant; sive id recentius inventum sit, ut aliis videtur , illud compertum est, per plura saecula episcopos nudo prorsus capite pingi consuevisse, quod etiam de Romanis pontificibus observat clarissimus Ioseph Garam- pius, canonicus Vaticanae basilicae , & archivo item Vaticano praesectus, in egregia dissertatione de nummo argenteo Benedim
VIII. qua in ipso flore juventae edita, incredibilem sibi eruditio
67쪽
nis famam conciliavit ca . Quod si casula Classensis opus est saeculi vi II., ut mihi verosimile videtur, qua de re postea dicendum est, non est cur quispiam miretur, episcopos in ea pictos
mitrae ornamento carere, cujus usus vel plane nullus, vel certe rarissimus ante sticulum X. fuisse videtur ch θ . Imo vel ipsi Romani pontifices diu etiam postquam mitrae usias frequentior esse coeperat, capite plerumque nudo pingi consueverunt, ut idem
Garam pius observat c c . VIII. Nihil igitur occurrit in his episcoporum imaginibus, quod
insignem non ostendat antiquitatem, sed nihil tamen, quod longiori explicatione, & illustratione uberiori egere videatur. Sed tamen in S. Firmi protome est aliquid inusitatum, & insolens. Est enim martyr beatus corona clericali insignitus, eodemque cultu, atque Vestitu, quo ceteri episcopi, quamquam nullo ecclesiastico ordine initiatus fuerit, si qua habenda est fides eius, &sodalis sui S. Rustici actis, quae circumferuntur, quaeque licet a Ruinartio locum non meruerint inter acta selecta martyrum , plurimi tamen facienda esse clarissimus Masseius demonstrare conatus est d . Erit ne igitur insuetus iste sancti martyris ornatus pictoris licentiae tribuendus, an veram aliquam rationem secutus esse credendus est is , qui S. Firmum in eum modum e Xpressit λ Pictores certe, & id genus artificum multa saepe numero audere contra veritatem historiae manifestum est. Sed fortasse ad effusam honoris significationem ecclesiasticus 1lle ornatus sancto martyri tributus est. Cum enim in ecclesia Veronensi sum ruum honoris gradum obtinere Ss. martyres Firmum , & Rusticum animadverteret is, qui casulam Classensem fieri curavit, & solemnem illum facerdotum , & pontificum habitum , omnium , qui in usu essent apud mortales , nobilissimum iudicaret ; non melius
horum a) Garampi de num. argent. Benediaeti VIII. c. v. n. s. pag. IZO.
bo Uid. Mabilloni praefat. in sec. Benedictin. P. f. s. clxxxij.
d Masset in append. ad hi sor. diplomat.
68쪽
horum martyrum dignitatem, & excellentiam declarari posse putavit, quam si illos eo cultu, & ornatu eXhiberet, quo praestantiorem nullum agno sceret. I X. Est id etiam in sane hi hujus martyris protome animadvertendum, non esse eius caput nimbo circumdatum, quo tamen ornatum aspicimus caput archangeli Michaelis. Ceteri quoque episcopi, in laciniis nostris axpressi, eo honoris insigni distituti sunt, quamquam non dubito, quin eX eo numero plureS, iique praeser- tirn, qui ceteris antiquitate praestant, cultum Sandiis debitum in ecclesia Veronensi, jam inde a primis saeculis obtinuerint. Sed id tamen & prudenter, & JUXta morem, tunc in ecclesia usitatum, factum est. Qui enim earum imaginum pingendarum auctor fuit, vel ipso earum ornatu varios, ut ita dicam, sanctitatis gradus angelorum, martyrum, & pontificum ostendere Voluit, quod etiam apta earum distributione demonstrare conatus est, dum circa divinium numen , sub manus symbolo eXpressum , primo an gelorum principes duos, dein martyres item duos, denique episcopos omnes collocavit. Itaque hanc eandem oeconomiam secuistus, archangelos nimbo caput ornatos eXhibuit, martyres vero
non item: sed eosdem tamen sancti itatis titulo insignivit, quem titulum in tanto sanctissimorum episcoporum numero concessit nemini, ratus, Opinor, episcopi appellationem, quae singulis additur , satis magnam laudem continere.
Ad nimbum vero, quod attinet, pluribus ostendit clarissimus Bonarrotius ejus usum a gentilibus manasse ad nostros, & primo Christi domini, tum Dei parat, angelorum, dein apostolorum,& evangelistarum, denique reliquorum sanctorum imaginibus indi- scrinainatim additum fuisse, serius tamen, & saltem post saeculum VIII. a). At saeculo X. nullum dubium esse ait, quin usus ille plane esset ubique receptus; quod hic animadvertendum fuit , ut hinc etiam coniecturam utcumque capere liceat , ad
69쪽
agnoscendam casulae nostrae antiquitatem , in qua soli archangelo Michaeli istud honoris insigne tribuitur. Qui plura hac de re cupit eruditum Marangonium adeat, quem comperiet non parum a Bonarrotio dissentientem a ).X I. Sed de sanctorum imaginibus hactenus. Restat S. M ichaelishmiago paucis expendenda. Q rLz e;ὼς vellis sit, satis assequi non possum, haud multum tamen ab usitata in ceteris imaginibus casula distare videtur. Quod si ita sit, minus jam mirabimur Firmum martyrem non alia, quam reliquorum episcoporum, Veste ornatum exhiberi. Manu deXtera benedicendi gestum exprimit, quod etsi fortasse in antiquis picturis angelorum, aut rarum, aut inusitatum sit, non est tamen a ratione alienum; quid enim magis aequum dixerim, quam, ut qui nobis plurimum bene facerect possunt, & volunt, eos bene ominantis in modum repraesentent
pictores nostri, alias in fingendo liberrimi λ Altera manu globum gestat, quo mundum hunc designari non dubito, sanctorum angelorum tutelae divinitus commissum. Nihil attinet dicere, quam vetus i ste mos sit, mundum sub globi figura, & symboloe X primendi; teruntur enim omnium manibus antiqua numismata, ne quod aliud monumentorum genus requiram, hoc typo insignita. In iis saepissime occurrunt christiani imperatores altera manu hunc mundi typum gerentes; atque huc re pexisse arbitror majores nostros, cum sanctis angelis hoc idem mundi symbolum tribuere coeperunt. Quod enim assentandi studio erga terrenos principes fieri videbant, id aequiori iure erga sanctos angelos fieri voluerunt; eorum enim, ut scribit S. Ioannes Damascentis certas quisque terrae partes custodiunt, nationibus, o regionibus priss dent, prout a summo opifice praefeZIi sunt, res nostras gubernant, ac nobis opem ferunt b9. Iisdem quoque baculum, seu Virgam, Vel potius arundinem, quandoque & labarum tribuerunt. Ac Vetera monumenta scrutanti palam fiet, angelos, atque imprimis hos duos caelestium spirituum principes Michaelem , & Gabrielem,
70쪽
modo cum sola virga, sive arundine, aut labaro, modo 1olum cum globo', modo autem cum utroque attributo pingi, caelarive consuevisse. Fateor tamen in picturis omnium antiquissimis apud Clampinium, Bonarrotium , Aringitium, aliosque harum antiquitatum editores, ac praesertim in nostris musivis Ravennatibus, quae mihi quotidie Ob oculos obversantur, Vel nullum eX his attributis , vel solam virgam, aut labarum mihi hactenus videre
eontigisse; globum vero in aliis esse visum, quae serius essent factae X I I. Ut porro nullum dubium est , quin globus in angelorum
manibus mundum designet, ita maxime incertum diligentissimo Clampinio aliquando visum est, quidnam significet baculus, seu virga iisdem tributa. Sed is tamen post diutinam inquisitionem scite coniecit, non qualemcumque baculum, aut virgam , sed arundinem esse, quae angelis tribuitur in antiquis picturis; quam quidem conjecturam sibi suppeditasse ait celebrem illum apocalypseos locum, ubi legimus angelum, a Ioanne visum manu gestantem arundinem auream, ut m tiretur civitatem , oe portas ejus a . Id vero nullo negotio comperisset, si mussivum Ravennatis ecclesii ae S. Michaelis archangeli, non in malefida graphide, quam hinc accepit, & vulgavit b , sed in prototypo ipso, praesens conspicere potuisset. Hic enim videre licet in media abside Christum dominum stantem, & hinc & inde Michaelem, &Gabrielem, arundinem auream sinistra manu gestantes, quae quidem arundo ita graphice eXpressa est, ut vel ipsa ejus internodia , aequis spatiis distributa, & nigello signo notata, diligentem inspectorem fugere non possint. XIII. Affert subinde Ciam pinius Pachimeris, graeci scriptoris, testimonium, cuius opinio est, virgas angelorum de signare regiam, oeducalem dignitatem, re)tamque rerum divinarum ordinationem. m. stat, ct secures vim disimilia dividendi, virtutumque discernere valentium a P Apoc. c. xxj. N. I s.cb Ciam n. veter. monim. P. H. c. Piij