Gasparis Taliacotii ... De curtorum chirurgia per insitionem, libri duo : in quibus ea omnia, quae ad huius chirurgiae, narium scilicet, aurium, ac labiorum per insitionem restaurandorum cum thoricen, tum practicen pertinere videbantur, clarissima me

발행: 1597년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

ωstigoris uicissitudo sit, quare nunc, cum per aetates suaSpropago iugiter decrescat, perscrutandum relinquitur, nunquid non certum aliquid inserendi tempus constitutum sit, quodnam omnium is aptissimum. His enim quasi regulis,cum singula medicus dimetiatur, opportunum eerte insitionem molietur,& quod ars uoluerit,non incommode praestabit. Qua in re definienda commutationem bonorum quandam non ingrato exemplo mirari succurrit. Cum enim mortalium naturam illa insitionis momenta, quae in arborum propagatione examinanda sun espuere penitus dixerimus,quod partes nostrae quouis tempore,absque omni exceptione promiscue coalescant, hoc tamen arbitrium nostrum non obscuro circumscribi videmus, eo definiri, quod certam denique,& minime dubiam inserendi rationem hic noster tradux suo iure postulet. Neque mirum est,uti haec apud nos,ita in arboribus minime contingere. Non enim uel artificis manus, qui in alienam arborem surculus inseritur, uel quasvis iniurias expertus est. Sed totus quantus proprias,& natiuas uires Obtinet. Quare nec mutationi obnoxius est, nec eas corporis sui uicissitudines patitur nisi eas quas temporis progressu nat rae necessitas secum affert. Atqui inhumano corpore tradux est, humana industria quae hac in parte quasi naturam sub iugum mittit, summaque cum dissicultate elaboratur. Cum uero operatio haec uiolenta sit neque id quod uim patitur diuturnum esse queat, statim censum illum incurrit, quem Omnes uno ore predicant , Omnia haec fatiscere quam primum,& desinere, nec eXtra naturae leges aliquid posse persistere Simul enim ac tradux efformatus est , quasi egressus naturae limi es quamprimum desinit, atque per temporis momenta illa, quas aetates nypra diximus, tandem sensim emarcescit. Vtergo certum quendam dierum ter minum, quo traducem inseri commodum sit necessario praefigeremus, haec una mutationis ratio nos adegit. Sed neque hanc inserendi metam commonstrasse

admodum dissicile suerit Veruntamen nolim ob hoc artem nostram, ut apud quosda fit, male audire, quod ignobilior sit,& abiectior artificiosae arboru insitioiani,ut quod haec certior sit atque promptior:illa uero incerta tarda,& periculis plena. Non enim eo, quando, scilicet quamdiu, & quomodo agas, sed quidnam rerum agas actionis dignitatem,atque adeo artis praestantiam metiri licet. Quo enim unumquodque nobilius est, quo utilius, eo prius uel posterius ponendum est. Huic rationi,& scientiae innituntur,ut quae earum de re digniori tractet,longe dignior sit quae abiectiora, abiectior. Sic in rebus publicis quibus excelsiora munia legata fiunt, celsiore loco habentur. Sic rudis arborum insitio est quae vero in homine fit acutior atque solertior. Vbi uero maior operis cura, ibi digni ta prope illustrior est. Qiaod sane patet inhumana insitione,ubi naturam ipsam nostra industria vincimus,atque eam insuperabilem,quasi compedibus alligatam nostro ipsi genio seruire cogimus. Nec laudatur qui parua, eaque sine dissiculta te stiperauerit Eum qui magna tentaturus est, pericula subire oportet Trita, uulgaria unusquisque ex se potest facile. Nec minus tam in artibus digniora sunt, quam in naturae operibus, quae maius in operando temporis spacium desiderant. Quae enim suo genere infima sunt, breviabsoluuntur: quae generosiora, diutius perficiuntur. Quamobrem in utero mulier citius consormatur, edita citius adolescit,adulta citius consenescit. Cuius enim decrementum citum est,eiusdem nec incrementum tardum est: quodque lentius succrescit, idem neque protinus labitur. Quamuis vero multa arborum genera,& inter animalia quamplura si tamen Plinio, similibus fides adhibenda est, admodum uiuacia sint,&tardius multo increscant, hac tamen non dignitatis ergo, sed uel ob molem, uel ob materiei ineptitudinem, uel propter ericientis imbecillitatem contingit Veruntamen haec perscrutari alterius negocij fuerit. Hoc tantum indicasse sussiciat, non es e ut propter temporis moram,ob plurimas dissicultates,minus dignam artem hanc existimemus, atque eam Ob has noxas, itemque alias,uel negligendam uel cula Pandam esse,& praecipue quod traducem nostrum,qui in agricolatione paratii limus est, nec ulla opera indiget, nobis apparare deceat, eumque ad insitionem

conformare. Quod studium sane licet multis perplexum sit incommodis, artem Dd tamen

172쪽

i DE CUR TORVM CHIRURGIA

tamen eiusque dignitatem extollit, in insentim artificis, eiusque diligentia manifesto exprimit . Ex quae nδm demum est in hac spaci prolixitate, noxarum interpellatio num tormentanum cruciatus subeu0disiunc Meditatio hisce omnibu difficultatibus e mpi est Omnia securo tale a scienti medico tranias untur. Cum enim quartum , cdecimum diem aeger superauerit, intr4 quem omnia symptomata dei eruenti siquidem recta fuit cur lio, quicquid reliquum est temporis,usque dum inserendi traduci potest s fiat, berum certe est b omnibus

molestijs . Interea nullis praecepit aegri detinentur, non coercentur diaeta, non oppugnantur phymacis, libere uagantur, Proprij Smuneribu incumbunt, dummodo inconsulta uiuendi ratione impuritatem quandδm ne coaceruent, cutim

ipsam contorqueant, imbecillam inept coniunctione iubiicient. Tunc enim ad disciplinam reuocandi sunt, di pedicis coercendi. Itaque neque hic quod plurimi inculpanti merito quis possit redarSuero. Sed deo ni Mus aliquando,quamam inserendi traducti occasiosuerit. Primum Sime sane constat,culaneum traducem certis quibusdam mutationibu obnoNiψm csse, egrumque uices sensibus patere,atque ideo transumpto nomin ab alijs aetates di assuisse Cum enim Portio haec cutis abrachio iam educi a vit, tque ipsa.d radicem occallescens angusto tubulo alimentum suum, nouo more suscipiat ii in qu si extra naturae cancellos posita insolentia huius noxam statim persen itMOuit iisque pertarsa sensim desinit, cumque hai dissicultates penitus euincere nequeat,tandem ea Oriens evanescit. Mui autem baro siquis recte attendatio ulla cum dissicultate ipsis sensibus compxehendere poterit. Atque ratio est,inquam tota inserendae propasinis commoditas reserenda est. Quid enim curtaen res intra sanitatis siue septa constitutae, nec ullam uim perpessae huic negoci Q coosulantὸ Illaram motae sunt, nec his mutationis iniurijs subiectae, sed quouis tempore,ut insitio fiat suimet copiam faciunt. Cum vero assidu mutatione in praecep tradux feratux , nec quicquam etiam uel cohibere uel resiectere ualeamus, libertatem hanc, quam nares offerunt angustissimis finibus iocludit, , ut insitionis regulam a seipso depromamus,omnino digit. Eius igitur statum contemplari oportet, siciositionem aggredi. Non enim praeter haec datur tertium . Repetamu itaque utanei traducis naturam in qua uniuersa in serendi ratio posita esse uidetur. Ex his enim illum temporis articulum,qui insitioni opportunu fidiquido cosnoscemu .Qu druplex, ut antea uidimus, propaginis, status est quos peculiari nota, perii simulitudine ab alijs rebus, aetates eius appellauim . Pueritia est, tum adhuc mollis, udus, imbecillis tradux est prioribus ab exemptione diebus, nec ullum exiccationis,qua parte adhaeserat caeteris membris,intra, indicium profert Adolescentiam demonstrata cum ab mollitie ea, ex ligine recedens quadantenus exiccatur, iam manis esto consolidari incipit Virilem uero aetatem ingreditur, cum latius sese exporrigente callo, totus obdurescit, totus iam exiccatus, auis stem praeter exiguam ad radices eius partem. carne compacta,euictisque caeteris malis insigne robur acquirit Senescit tandem, cum omnis interna eius superficies in callum penitus excocta est, nec ullumbumiditatis uestisium apporet iamque strangulante callo, quasi uinculis duritie sua sanguinis aditus intercipiente iam collabi, contabescere incipit. Praest tirRque nunc, cum intra hosce limitescutanei traducis tota inserendi ratio contiueatur sin illatim considerare, nupquid secundum omnes hasce anates insitionem moliri liceat: n potius aliqua earum aptior, alia inepta,&plane reij ciendast. Sed quavis artate, quouis propaginis tempore hanc operationem praestari posi nullum esse credo,qui existimet. Eadem enim de causa,qua eius deline tionem, eductionem discerpsimus de iam illius insitionem distulimus. Non enim id robur, eas uires obtinuit, ut operationi iuehementiam, insitionis scilicet,superare, immunis ab omni labe,praecipue vero ab repentina illa. impetuosa contabescentia persistere potuerit . Nam non ea carnis moles succre rat quae frenare huius mali uim posset atque compescere Sic occurrendum erat alijs0niplomatibu inflammationi scilice anguinis essu DOni, quorum impetus operationem hanc omnia distrahebat Quare ad minumum

173쪽

mum esse non putuix, ut statina atque eηcisus fuit, atque in pueritia ipsa curtis na. ribus implantaretur, Nec id in adolescentia c*minosium est, cum ψmnis malo rum seruser nondum desierit, nec adeo firma sit, propago ut insitionii impetusti sustineat, aut siquidem inseratur haud probo solidessat. Ea enim nondum satis exiccata, sed uda,vii ruentjbus cerebri excrementis continuo irriggia, miruri non esset,quin computresceret,aut tardius,&χpn sine dissicultate sane eret. At senectutem expectare neque id operae pretium est, Constantem enim traducen atque robustum expetimus non flgccidum atque ex0lptis uirib9s deficientem. Quid enim eo cum ageremus Adornandus nasus est,&in integrum restituendus, quod quidem particula ea molli rugos', albicanti,pallida, exus a quaeque uelut morbus a est, sonect9s enim cuiqueipi m0rbus minime cogitare lice nedum as. sequi. Igitur in uirili aetate constitutum, atque Ilim, ubi iam penitus obduruit, iam flecti incipit, ualidum satis, atque ad sustinςndam operationis uim appria

me munitum, trδducem oportet arripere,o cum furtis partibus nouoinsitionis, consortio copulare , Non enim id commodiuS, tutiusve licet peragere. Sic nostris,d patientis uotis abunde satisfiet Atque his inserendi tempus tandem desinitum esse uolumuS.

De apparatu eorum, qua ante insitionem necessit, sunt.

V Ne suscepta method0 ut insistamus, earum rerum, quae operiradministrationem comitantur, rationem omnium declarare oportςx Harusnim cognita prius,& pro ratione,& modo disquisit , plurimum conserunt m decore, scit vi absque mora periciatur actio. Cum uer*Omnia h*c, non eandem natur m obtineant, nobis distinguenda sunt, ut restius, Somni confusione, quae errorum mater est, summota rem ipsam edoceamus. Sunt igitur quaedam necessaria ad operationem , nonnulla uero quandam commoditatem afferunt atquesa quae necetiaria sunt, uel in ipsa operatione ex usu sunt, uel ubi eam perfecerimus quemadmodum, haec ipsa uel operis , quod iam administratum est,conseru/tionemn tutelam, uel illius medelam respiciunt. His igitur summatim collectis iis opus esse dicamus, quae operam adiuuant, quae eam praestant,quae custodiant, quae cur tionem bibeant. Incipiamus autem ab his, quae commodioris operationis gratia requiruntur. Haec enim cum leuior sinx, nec tam arcto uinculo Wt caetera inter se sic illis cohaereant, iure merito praemitti possunt.

Ex pximis igitur est, ut caesaries capitis aut capillus universius, ut barbae pili atque adeo mystaces,si affuerint,penitus deradantur. Singulos enim his his id fiat, plura insunt incommoda:at peracta,&medico,&ipsi aegro non modice utilia Isthaec porro Q mnia,ut certius cognoscatur,atque ut grotoS, si quir pugnauerint,ea medici possint edocere singillatim dijciemus. Atque ut ab caeli rie exordiamur, eius incommodum est nisi decidatur quo minime cucullus, quem infra describ mus ipsi capiti tςnaciusadhaerescat. Inaequalis enim capillorum moles,hanc ametam applicationem penitus tollit. Sic lento illis quidem adhaeret,& humiditas lubrica, ut firm caput uestigia nequeat figere, sed facillime hinc indo euertatur. Hoc utem maxime cauendum est, siquidem partes insitas iam rede custodire. coalitum eum decentem erlicere conamur, quae caput plane immotum,& stabile des ex ni Reij cienda igitur capillorum moles, ad cutimusque penitus nouacula demenda est. His adijciuntur,& capitis sordixies,& ex fuligine excrementitia, porrigo, nonnunqu/m infestum animal pediculi, quaς aegros excruciant, somnium adimunt,pruritum excitant:hinc caput scalpere necesse est,& brachium mouere, quorum unumquodque quam insitioni inimicum sit, quam coalitiani uel

impediat uel contorqueat unusquisque ex se uidet. Exacta enim, & plane prodigiosa

174쪽

giosa quiete opus est Solet vero colluuies haec excrescere,cum ob diuturnum connexus spacium,ad decimam quartam diem usque, quo nec caput licet exterSere , nec aqua eluere, tum quia ex cucullo,o manu obiecta minus calor ille expirat, nec ullaagitatio fit,quae illam excrementorum copiam discutiat. Sic iniqua est capillorum moles, quod subsistente calore, uehementius incalescant,d proximum etiam caput calefaciant. Vnde humores liquefiunt, si qui assuerint,&dissoluti ad

nares,ad fauces praecipitantHr: in uenis sanguis ebullia, uaporos atto luntur, efferuescunt humores, euocantur excrementa , quae propellente natura, quod noxium est, abigente, in ea insitionis spacia confertim, & uno impetu decumbunt Quam uero hoc perniciosum sit, quam summe sugiendum, unicuique persen ο- tum est. Nulla autem mora est, nullum incommodum,nullum periculum,si caesa..riem, quae omnis mali ania est, exacte,d adusque cutim abradamus. Nec minimum emolumentum consequii nur, quod arcte cucullus caput amplectatur, firme que contineat, uel in unam uel in alteiam partem delabatur. Sic mystaces,a que ipsa barba peculiares noxas inserunt. Illi enim impediunt, quo minus libere circa aream uersetur medicus, ut medicamenta apponat ut recte fascijs uinciat ut narium cauitates, si quid illis contigerit, animaduertat. Hoc enim persaepe illi peragendum est Barba uero,& quae adgenas haeret importuna est obsordium prouentum, pruritum quam Verrimum, quin uero messium inuestit, areae curationem inter turbat, &nequid recte ibi fiat, maximopere impedit. Nequit enim uulnus explicari, detergi,medicamentis muniri,& fascijs obuolui misomnibus additur, quod sic dissicillime sane alimeta admi histrare possimΗs neque quod id non admodum ingratum sit, cum pilis os, adhaereant, abstergi nequeant Onsultissimultaquesuerit,atque maxime exusti tum aegroti tu ob uniuei 5a curatione ut sub proxiatici crepusculo, quod insitionis dlam prςcedis,uniuersum

caput genas, mentumabia radicitusnouacula tondamus. Quae uero pro insitione necessariorequiruntur, haec cephalica , sedile, linteum,&gossypium, quorum omnium usum paucis edocere conabimur. Cultrorum usus es dum curtas nares atque adeo culaneum traducem excoriare uolumus. Oportet enim miremas horum oras dotegi,&aequali

uulnere incidere; sint ergo in promptu cultri acutissimi perplures nec uniformeS. Qui enim tenuissimam aciem obtinent, qua statim sese insinuant,& cutim euentu felici abripiunt uehementer quidem expetendi sunt. At cum ferri illud acumen Ob sanguinis lentorem retundatur, nec semper eodem modo sit libranda sectio, ideo perplures eos adesse praestat, acie recias, gibboses, acutos, atque qualeS nobis operandi ratio uidebitur describere. Niquando enimrecta acie, quando-Que incurua nonnunquam extremo ferri apice, & incidere,& excidere cutim n cesse est , sic eos, si uidebitur, permutare, di quamlibet actionem proprijs instrininentis perficere poterimus. Expedit etiam ad manus esse forcipem,eamque ac tissimam. Huius usus est, tum quae serro minus apte expediti queant,tandem so cipe exeipiantur. Si enim quid uel excute uel carne reliquum fit, quod erro. non uale mus rescindere, in paulo altius in carnem descendamus,id labijs sor-cipis tandem decerpere oportet fascia praeterea longitudio is sesquiuinae requia ritur,&lata octonos digitos. Hanc conduplicare oportet, fronti circumplectere, ad posteriorem eius partem relegare. Vtimur ea, ut pertusis iam traduce, curtis naribus,eo loci acus astigamus. Plures enim acus nobis traiicienda sunt,&prolixiori satis funiculo, quae nisi aliquo assigantur, facile confusionem parien , cum fiuniculos illos connectamus,&suturae decentia peruertent.Hinc eas,siquore ponamus,&praecipue in hanc fascia cephalica,inde eas ordine depromere&Iut ram,ut par eruinnodare poterimus. Hec enim causa est,quς fascia hanc nos parare edocuit. Acus etiam cum cuspide tenuissimae tu acie acutissimae sint enim trigonae, in quales pellionibusinusu sunt)parentur, eaeque neruosiores,&qua par erit plures numero. Quo enim acutiores fuerint, eo facilius traij cientur, tum nerum sar,sint siquando cartilagines penetrare oportet minus confringentur. Numerouem si non l0nge plure sint, saltem tribus praescriptam quantitatem superent. Fit

175쪽

Fit enim quandoque, ut uel imbecilliores sint, uel inepto impulsu uel traij ciendidisticultate, contorqueantur aut frangantur: quare tunc permutandae, earum calamitas alterius opportunitate pensanda est. Acus igitur selecturu medicus,curiosius explorabit, cum earum apicem, tum dorlum,in uniuersum corpus, atque

adeo foramen ipsum, ineptiores reijciat aptiores paratas habeat:carteris tres superaddet, quae siquid secus acciderit, in omnem euentum, ad manus esse possint. Sed acuum numerum alias suturarum multitudo definiet. Adsit 4 linum ignis inexpertum, mediocre,4 sibimet aequale Quantitas eius ad singulas acus satis ampla sit,in prolixa. Illud conduplicare oportet, partes longe cliisuas traij cere, ac extra illas plurimum excurrere, ne partibus,quas traiecit,excidat. Primum enim traducem, qui a facie longe distat, mox nares ipsas, quo loco singulae suturarum notae sunt, traiicimus, demum longo adhuc tractu acusanaribus ad frontis summum abducimus. Ampla igitur filum implere spacia necesse est,&adhuc tam supra ad frontem, quam infra iuxta brachium prominere, ne qua attractum ualidius e loco suo exiliat. Sed ut laxam adeo suturam administremus appellamus enim laxum hoc suturae genus, quod, quae iam parteS pertusae sunt, non constringantur protinus quod una constricta, & colligata, reliquas itidem non perficere liceat, non ibra merito nos prohibuit. Cum enim, ut lina connectamus, ipsi capiti brachium annectere oporteat, profecto nullus amplius uel traduci perforando, uel naribus pertundendis ob aligustias locus dabitur. Diuisisse igitur operationem hanc non inconsultum fuerit,in semel una actione acus transiecisse, posta haec suturas unam post alteram constrinxisse. Simul enim ac lina transmissa suerint,applicare brachium facile licebit, fila hinc inde arripere, ordine colligere,&tandem attractis curtis partibus, riteque connexis,in nodos constringere.Funiculum itaque liberalius oportet educere cum quod duplex esse debeat, tum ut spacium, quod inter curtas nares, brachium atque ultra est, penitus expleat. Qua de causa sit quid uobis definire datum est, ad ulnas quinque eum produxisse, non uehementer oberit.Sella uulgaris sit absque ijs, quae ad brachia sunt, sustentaculis: parte tamen posteriore reclinium sulcimentum dorsi exurgat recta quidem ad infimas ceruicis usque uertebras retro posthaec sensim inclinet,&supra uerticem emine4t. Huc aegri caput reclinare oportet,& immotum continere,ut si fieri poterit, plane nullas, aut eXiguas interea temporis, in sedendo molestias percipiat. Praestatuero in sedile potius collocato aegro, quam in lectulo, operationem hanc eXercere. Nam claro lumine opus est,& ita aegrum constitutum esse decet, ut quoquo uersus medicus excurrere.&sinistrorsum uel dextrorsum, utcunque ibbuerat,4 res posta lauerit, absque difficultate sese possit conij cerriquam occasionem, in lectum aegro composito, non licet arripere. Non secus,& linteum requiritur, quod, antequam opus aggrediamur ad pectus aegri explicare oportet,&ad ceruicem religare Excipit hoc sanguinem,&quominus inquinetur aeger prohibet. Acilitas,& linteolorum frusta, eaque quam plura, adsit gossypium Horum usus en, b excoriatis partibus sanguinem detergere Solet enim quandoque si largior prorumpat,aciem oculi perstringere,& excoriandi rationem fallere Contingit navique ut uel aegro sese intorquente, uel serro minuSpenetrante, inaequaliter decerpatur cutis in exiguum de ea quandoque remaneat, quod si subsistat, nulla spes est eas partes posse coalescereri Cepius igitur uulnus exiccet medicus,&Plaga aequalitatem, ne quid de cute residuum sit, sedulo prospiciat, in quem usum linteorum frusta, eaque non pauca adesse necesse est, quae semel inquinata abi;

cere conuenit. noua asciscere. Et haec sere sunt, quae in opere praestandQn cessaria sutatiam ad caetera , quorum usus opere perfecto, requiritur,nosmet conseramus. Sunt autem genere duplicia & uel ad partium tutelam, iisque iam consuti S conseruationem, uel ad earundem curam accommodantur: Haec medicamentis: illa fasciarum censu aestimantur, Est tamen, ut de ea, quia breuior primo sermonem faciamus,duplex rursus curatio. Nam seminae partes sunt, quibus consulere conuenit brachium scilicet, in quo area est,& insitarum partium su- Iussia, In curanda area nil prorsus innovandum est, sed iis utendum, quibus ante

hac a

176쪽

hac. Itaque linamenta, ijsdem medicamini Simbuta parare oportet,vulneri applicare ,& fas ijs connetiere . Quod uero recenti plagae,4 suturis conuenit, id etiam insitis partibus curandi genus expedit. Itaque ut humorum effluxum conbprimamus, elaborandum est, ne partes inflammentiar. Praestiterit hic liqua men oui, si rosacea diluatur, ea portione quam supra assignauimus Adsint stuppaei orbiculi, numero bini alter latus pollicem longus uero, quam nares latae sunt, ut suturam uniuersam probe contegat: alter eandem quidem longitudinem obtineat, sit tamen paulo latior, ut circumsitas partes,& quas inflammari periculum est, pulchre muniat. Cum autem, ad interna usque narium sutura penetret itaque,&penicillos in ij cere non erit inconsultum Duos ergo parare decet e stuppa, narium spacijs aequales, eaque longitudine quaevi curationem iuuent, nec sternutamentis, quae eXcitare solent, infesti sint. Vniuersam enim insitionis struem hoc unum malum demoliretur Turno orbiculi, aquato oui imbuendi sunt,4 penucilli, atque ubi res expostulauerit, usurpandi. His itaque quete suturae conuenit,curationem definiuimus. Nunc fasciarum rationem inire conuenit,&earum rerum, quae ad operis tutelam iam administrati, eiusque conseruationem referuntur. Sed priusquam de fascij sermonem nostrum instituamus, non inique nos facturos existimo, si brachi positum qualisnam siturus sit, in insitione hac, ante omnia declaremus, ut fasciarum ratio, 'uar ad eas reducuntur, longe notior sit,& illustrior. Cum enim in eum finem ut brachi positum tueantur, a nobis fascia excogitatae sint, nemini dubium esti siquidem usum earundem recte perciperem limus, quin priuS,id,a quo omnis illorum ratio defluxit, non leuiter cognoscamus. Positus igitur brachij talis est. Oportet humerum, quantum licet attollere,&ea regione brachij, qua fere musculus ille triqueter,desinit, faciei aut naribus inpropinquo admouere. Mox cubitum,qui Iuro parum reflectitur, ad superiora esse re decet,& qua carpo committitur ad confinia frontis supra apponere. Manus capiti uniuersa insternitur, qua sagittalis decurrit, ea ratione, ut brachiale coronariae suturae fere assideat, meta carpium uero supremum uerticem contingat. HOC pacto fit, ut medius digitus adlambdoidis angulum decurrat. In hoc positu,id faciei,vi brachi libramentum cst, ut hoc ad interiora paulo declinet illa uero oblique parum uersus brachium spectet. Proximus humero narium est apex, qui interiorem cubiti cum humero coitum transuersa linea respicit. Qui ad scapulas est articulus longe a figura media discedit. Atque ideo quanto magis recedit, tanto uehementius excruciat. Sola doloris expers, figura media est. Cubiti articulus, caetera membrorum coniugia non usque adeo a mediocritate declinant Hinc leniores cruciatus experiuntur, neque tam diuturnos, sed qui confestim cedant. Hic ergo brachi situs est, haec collocatio, quam partibus iam applicatis,&sutura connexis obseruat. Cum enim ipsae nares, quarum refectionem molimur, sit periorem humeri regionem, qua propago est proxime respiciant itaque sublata ea,4 oblique quadan tenus attracta,opportuno admodum,curti naribus coniungi, suturis connecti potest. Quoniam uero huius sutura finis, coitio sit earum partium, atque unio, quaeque non breue temporis interuallum desideret,stabiliri certe partes necesse est, easque plane immotas reddere, ut partium earurn conneXionem, nec minimum quidem interpellata natura rite queat perficere. Caeterum postquam positum hunc, non dierum duntaxat, sed ne horarum

aliquot pacto, inconcussum seruare possibile sit, necessario aliquid excogitandum erat, cuius beneficio firmum continere brachium, eiusque situm immotum conseruare adusque insitionis tempora nobis concederetur. Hoc autem, quicquid tandem sit, ab eodem prorsus brachio indicari uidebatur. Cum enim id multis partibus moueri posset, quotquot illa sint, ij singulis consulendum

erat, ne vel appetitu suadente, vel voluntate iubente quantumuis anniteretur patiens, aliquo pacto commoueri possent. Ita enim firmato brachio successurum erat, ut partes insitae absque difficultate,&noXa coalescerent. Licet uero unius

brachij quies illius praestantiae sit,ut in illa,uelut in cardine, insitarum partium unio uertatur, nihilominus tamen: alterius partis, nimirum capitis, uicariam operam

exposcita

177쪽

exposcit. Cum enim hoc, vel antrorsum vel retrorsum inflectatur, Vel dextror

sum vel sinistrorsum, supxa, infra staque si liberum esset, proculdubio hac inepta

motione non leue paxtibus insitis incommodum pareret. Quamobrem hisce malis ut occurreremus, talem quandam machinam inuenire coacti sumus, quae motus huiusce libertatem, si quidem penitus non auferret, ex parte tamen atque non minimum moderaretur. Sed prius rationem brachij ineamus. Huius quieti prouidendum est, ut partium copulationi consultum sit Partes igitur eius stabiliendae sunt,atque propemodum Omnes, quas loco suo dimouere posset. Inter has humeri est articulus ad omoplatas, coniunctio ad Vinam, vinae praeterea ac radij connexus ad carpi ossa Tot enim nodi sunt tot brachij confinia, quorum agitationem his fascijs nostris, non praeter rationem excogitatis, iam Iacile compta scimus. Non secus capitis motum, tam supra, quam infra ad ceruicem, si non compescere pentius, moderari tamen quadan tenu Sconati sumus. Requiruntur vero, alia, quae necessitate quidem caetera illa consequuntur, Vtpote quod sine his nil perfectum moliri possumus,atque dignitate longe minora sunt. Non enim fascias illas, quo brachium caput deuincient,recte firmare possimus, nisi thorax& foeminalia accederent, quibus caetera innixa uelut lora ad palum religarentur. Sed quicquid sit quod iam leuiter quasi adumbrauimus, uniuersum eo spectat,ut commode, sine noxa partes iam insitas connectere, 'uousque coaluerint immotas penitus, constantes conseruemus. Veruntamen rem ipsam aggrediamur. Nomen illi machinae fuerit Vestitus insititius hac de causa, quod factus peculiari lege insitioni perficiendae, non infimam certe quinimo maXlmam praestet operam. Nihil enim aeque in primis, ac partium firmitas in hoc opere desideratur. Huiua partes praecipuae sunt quae brachi politum, capitis custodiunt quae uero in horum gratiam excogitatae sunt,illisque inseruiunt, minus ad priorum dignitatem accedunt. Sunt quidem, ipsae non secus atque illae necessariae, quod omnis opera absque harum beneficio, luderetur, non tamen eam praestantiam obtinent, quod aliorum famulatui addictae sint, nec eo utilitatis loco ponuntur. Illae praeterea, qua primo loco nuncupauimuS, tum in magis, tum in minus praecipuas adhuc dispertiuntui. Quae enim illi regioni ascriptae sunt,in cuius constantia totius rei summa Vertitur, in celsiore fastigio collocantur: quar vero capiti subseruiunt, quod partem eam custodiant, non adeo dignam, tantaeque necessitatis, secunda ab illis sede constituuntur. Atque ut ea quae haetenus diximus, paucis dum colligamus vestilus insithi partes aliae praecipuae sunt:alii non praecipuae, quasvi alio nomine Vel proprias vel communes liceret dicere: quae vero propriae sunt, in magis, minus proprias adhuc separantur. Illae sunt quae brachi positum custodiunt, quas fasciarum nomine dignamur, quod longitudine,latitudine,

tenuitate fasciarum naturam recte repraesentent hae Vero capiti dicantur,4 cum Vittam quandam, aut cucullum reserant, hac eadem appellatione insigniuntur. Reliquae partes communes sunt, quar&figura Vestuum reserunt,&quod magis est, nec a vestium usu recedunt. Quare arrepta e media plebe,& mutuato a communi consuetudine Vocabulo, thoracem partes eas,& seminalia appellauimus. Dum vero singulorum utilitatem edocere nos oportet non immerito ab ijs, quae in fasciarum gratiam extructae siunt, ab communibus nimirum exordiemur. Haec tamen uitta ipsa, siue cucullus praecedat, quod continuato ductu posterior eius pars cum thorace connectatur. Eius figura talis est Parte infima exoritur, non procul a ceruice, qua caluaria desinit, sensimque explicatur,o in latitudinem eousque expanditur, Ut paulo sub aurium radicibus in genas excurrat, nec sane longius, quam digiti unius aut sesquidigiti spacto Hinc sursum a finibus illis ascendit, capitis tamen seruata ad amussim, amplitudine, fer verticem elatus, in an teriorem partem decurrit, quousque superna frontis confinia,ad digiti quasi latitudinem complectatur Sensim exinde sese demittit per faciei latera, aures perreptans, ad digiti abhinc latitudinem,& cum ad exteriorem aurium regionem applicuerit recta adhuc descendit, atque tandem in supremam thoracis ante partem

inseritur ut uniuersum colli spatium arete comprehendat. Atque haec sere totius cuculli

178쪽

s DE CUR TORVM CHIRURGIA

cuculli amplitudo est. Sed ne auribus, qua pa.rte illis insternitur, noxam quantadam,&cruciatus afferat, sedem illam notare, ferroque in scindere opus est, cum ut molestias hasce effugiamus tum etiam quod alia nec contemnenda tilitas in cisa vitta, auri hinc eκ porrecta sese nobis offerat. Hic enim cucullus figitur,&quasi ad basin quandam stabilitur, ne caput, qu tumlibet aeger adnitatur, ullo pacto inclinare Vel concutere Valeat. Huius Vtilita est eXcipere fas cias, quaecum brachi ut infra declarabitur, tum cubiti articulum custodiant. Id etiam confert,

ut caput na cum ceruice immotum contineat, ne quando annuere,abnuere, hinc inde, partes eas adclinare Valeat Vel, si penitus nequeat, ea tamen moderantia

hosce motus et riciat, Vt ne Vel minimum Uidem illas cocutiat, nec coalitum earuinterrumpat Intercepta enim ceruice, cucullo breuissimo ductu ad thoracem connexo, eodemque latius in frontem, in genas exporrecto,nec non ad aurium radices firmato, nil minus fit, quam Vt immoderatius,4 incommodius partes eas aeger commoueat, adeo strenue,4 exacte caput Vitta hac comprehensum, atque deuinctum est Thorax Vero, praeteriam receptum ab Omnibus indumenti usum, nil peculiare habet. Itaque non est, Vt hac de re uosmet admoneamus. Illud sal tem indicasse susticiat, ab illo omnes pectoris, dorsi, laterumque parte comprehendi debere arcti illime,&qua parte antrorsum discissus est fibulis muniri, quas inuicem addictas constringere validius necessarium est. Sic enim fiet, ne, si qua

fibulae laxentur, fasciarum connexiones, quae ad pectu percurrunt, solutiores res dantur. Hic Vittam pro capite Iustentant,&fascias quasdam, quod infra videbitatur, ad partem anteriorem excipit qui tamen absque feminalibus nullam penit bis penitus praestaret operam. Nulla enim mora est, nisi hisce annectatur &quam

validissime, quin fallaci, dubrica comprehensione, ad superiora e vestigio reli-liat, Hoc igitur thoracis stabilimentum est,hic palus, ad quem Velut funibus alligatur, ne Vllo modo queat elabi,&elusa opera ad superna recurrere. Sed fibulas1eminalibus oportet indere, itriusque tam seminalium quam thoracis oras innectere. Nunc autem fasciarum historiam declarare opus est , quae quidem numero plures sunt, quod plures brachi partes contineant. Inter aetateras tamen ea praecipua est, quae uniuersam brachi retro regionem complectitur,& aqua reliquae omnes tanquam a stipite sere exoriuntur. Hanc dignita tis ergo fasciam regiam nuncupabimus Illius Ortus est ab ea thoracis regione,qus ad articuli humeri stupernam partem retro desinit,4 continuato ductu infra pauialisper adaxillas descendit Lata est a principio fere ad sex digitos. Hinc rursus

producta uersius cubitum inflectitur,& humero incumbens recta, tandem cubitum extra ad anconem amplectitur. Exinde gracilescit paulo, per ulnar amplitudinem fertur eadem penitus qua cepit, magnitudine: hinc carpi dorsum superat, rectoque tramite in eg tremos digitos definit. Huius ollicium est, Vt brachium uniuersum fasciarum opera, quae ad latera eius sunt,annexum capiti valentissime contineat, ijsque omnibus, quas iam dicemus,fascijs ortum suum suppeditet. Porro fasciae hae licet singulis articulis praeficiantur, nec numerum humeri cubiti, atque carpi eXcedere debeant, necessarium tamen est, Vt Vnus illorum duplici Viniaculo connectatur, atque sic quatuor in niuersum, pr ter regiam illam fas ijs opus sit. Harum prima est, quae supra ab humeri articulo, qua parte scapulae fiunt, ad posteriora exoritur, lato principio, indeque sub axillae cauitatem deducitur, unde pectora versus antrorsum progrediens, ad Opposita malteriuilateris axillae regi nem defertur. Huic humeri articulum munire, comprimere datum est cumque & ab axillis oriatur,& in axillas iterum desinat, ideo axillarem eam vocare libuit. Tanta autem latitudine sit, ut ad summum tres digitos eXaequet. Secunda

fascia illa est, quae ad cubiti articulum posita est, 'uam hac de causa cubitalem dicimus. Haec latitudine superiori proxime aequalis, a lateribus regiae fasciae, qua parte hunc articulum munit, pari principio erumpit, indeque tam ad dextram, quam ad laeuam oblique ad caput sertur, ac temporibus cuculli superstrata, secundum capitis latera, in posticam eius partem,adlambdoidis usque lineas prolixius excurrit. Hanc capiti admouere, brachiumque arctius connectere conuenit, ne quo

179쪽

quo dilabatur, vel in alterutram partem hinc inde non sine detrimento defleetat. Hoc enim maxime cauendum est. Nam quanto cubitus Vicinior est propagini tanto illius commotio perniciosior existit, iraecipue traduci, quem immotum plane suo loco subsistere, nec quouis, quam minime contorquere, non incom modum est. Haec igitur sedulo. non sine curiositate medicus circumspiciat ut

apta connexione, summaque custodia,hunc eundem articulum reci e tueatur. Hic

enim locus, haec fascia supremum in actione hac gradum obtinet. Indicio autem est, quanti regionem hanc munitam esse reserat, quod aliam adhuc fasciam ei dem subsidio collocauimus, quae ab interna reSione cubiti,qua lecra non est,ex plantata ac ex superiori loco, proxime ab hac cubitali fascia, antrorsum, obli que delata, ad hypochondri spacium ex opposito, seu ad extremassere pectoris infra oras desinat. Restat enim id quod instera, multo tamen Valentius, nec quandoque articulum illium commoueri patitur. Quod autem excubito deducta in eam pectoris sedem transseratur, ex loci Occasione pectoralis non absurde dici potest. Postrema tandem fascia est, quae manum capiti, seu verticis ossibus superpositam, ad carpi simul atque vinar ac radi articulum circumdat. Haec ad regiae fasciar exitum, quam paulo supra carpum aboleri diximus, iuxta interiora illius conspicitur inde porro exorta, ad fasciae reSiae latera, prope siquammeas it las utrinque suturassere evanescit, ac singulis partibus, perfuniculum satis arcte coniungitur Munus illius est, siti perstratam capiti manus partem comprehendere , comprehensam constringere, constrictam continere, quominus ad opposita latera seratur. Hanc ergo brachialem vocamus, quam geminis loris non secus

atque alias, ijsque distinctis, ex utroque latere cucullo adiunxisse necessarium penitus fuerit. Haec itaque sunt,que ad apparatum insitioni nostrae non praetermitati posse duximus.

CAPU DUODECIM V M. De insitionis administratione.

GGREDI M v iam operis nostri partem praeclaram sane, sue insolentiam eius spectemus, siue rei magnitudinem, certe praestantissimam, atque caeteris omnibus,quae nobiS peragenda sunt,merito praeseredam. Nunc enim abrepta cute nouas nares,& nouo prorsus conatu reficere conamur,& faciem suo decore spoliata,4 quasi scedissime conspurcatam denuo eluere,&hoc nouo mangoni genere illustrare tentamus. Cuius dignitatem ut assequamur non leuis opera nobis proposita est, quae in eo penitus consistit ut ob tenuitatem suam cicatriX, qua partes inuicem coaluerint, uel obliterata, Vel minus conspicua admirandis artis nostrae praestigiis intuentium oculos deludat. Quamobrem non facile quis dixerit cuinam artis nostra parti primas ascribere oporteat,an partium unioni, an earunde conformationi. Haec enim praecipua sunt, quibus ars nostra ditata est, reliquis operationibus plane anteponenda alterum quidem naturae opus artis uero alit rum Nares enim rudes adhuc impolitas e rmare artifici datum est: at prop. ginem cucurtis partibus agglutinare, naturae concessum Videtur quidem ars hac

in parte naturam excellere,ut quae id efficiat,quod uires illius superat,nec quod ipsa per sese sponte moliri queat partem enim,eamque dissimilem illa nunquam restituit)id tamen non postremo loco ponendum est, quod ex coalitu riteo decenter facto, quantum uix ex consormatione potest, tantumvinaribus decoris faciei splendoris accedat.Non nego magnum esse apte,& concinne cutim illam excindere,sed neque contemnendum esse puto,in adeo egregie decenter unione efficere,ut difficulter oculis pateat,& nunquid ea pars unquam discreta fuerit,uix in animum inducas imo id credo caeteris esse maximum. Quamuis enim naturae opus sit partes dissitas copulare, non tamen eam penituSmeretur laudem, ut non summa in artem ipsam interim redundet Fateor naturam cum naribus traducem De coniun-

180쪽

coniungere: at coitio illa, ut concinna sit, ut honesta soli artifici tribuendum est.

Hic enim naturae conatus moderatur,4 quod infra mediocritatem fit, adiungit; quod extra,rescindit Si enim naturae tantum negocium commutamus, quam inhonestas, quam male constantes cicatrices ducat, persaepe compertum est. Atque hac ratione, ut congrue&decore partes uniantur, id ad operationis dignitatem

mihi fascere uidetur, quod ea dissicilis admodum sit&ardua, nec quicquam quod intueatur, quominus ab aequitate deflectat, habeat . Atqui si res dissi iles superasse magis quam leuesa audi datur: honori, proculdubio id nobis concedenduest longe plures difficultates, tum insitionem facimus, propositas esse, pluribulq;

incommodis conflictandum fore,ac si nares iam unitas efformaremus. Principio enim hic nihil est, quod uisium impediat, quo minus recte, quid uelis, agas, quod manum euertat, quod operationem acceleret. Libere enim & absque impedimento iidem nares effingimur,in opere uersamusmo sanguis effluens oculorum aciem perstringit: non iactantur aegri non convelluntur doloribus ulla uel plane exigua hςmorrhagiaconi lictantur,nec eas nos angustiaSincurrimus,quin operationem in plures dies, extrahere, rudes primo nares delineare, sen sim astruere, denuoque in angustiorem sormam, quod nostro& aegri simul absque fiat incommodo educere liceat. Secus uero dum insitionem molimur nobiscum agitur. Hic enim plurimum emanans sanguis obtutum percellit ut saepius is oram in operatione trahere,& nisi aduertas,fallere cogaris. Hic multoties euictus doloribus ae

gerimanum euertit,ut neque nares recte apparare,rite coniungere, congrue cum propagine conruere potueris. Hic nullam moram necisse oportet,obdoloris magnitudinem,sed properare, quandoque uero praecipitanter agere, 'uod minime uelis, uel non quomodo uelis,perficere Tanti interest, an partes illae solummodo coniungantur, an uero rite: concinne,id perfecisse Adde quod fi contingat, errorem ut corrigas, tum minime sibi integrum est Astibi longe lateque expatiari potest,quod desit reficere, quod male egeris rursus emendare, quod redundet denuo auferre.Sic quod intuearis hoc in loco ipsius natura exemplum habes, quod qua rationetineamenta narium quousque ducenda sint, tibi ostendet.At nares confungere in unica artificis solertia eiusque dexteritate positum est, qui quantum opus est;& quo pacto, proprio instinctu acrique iudicio intelligit,&promptam&solertem manum adhibet, nec quod aspiciat quod imitando res rat, praeter ideam mente sua conceptam quam occasio suppeditat, plane nihil obtineatimn minori solertia studioque opus est, dum iam insitione facta,& consutis partibus natura cicatricem ducit, quam perite moderari decet, ne quid uel nimis depressa sit,uel luxuriante carne intumescat, sed ut obseruata mediocritate, aequalis&plana cum cineris partibus superficie enascatur.Sed quam arduum est, hoc, ne quod nimis, cognouisse tanto dissicilius perfecisse. His itaque de causis unioni plurimum cedit consormatio. Haec enim promptior est:illa minus expedias: si difficultas rei, si artificis industria dignitatem affert, ad illam facilis uia est plana: ad hanc uero difficiliso impedita Admonemus itaque chirurgos,si quae bonos uiros decet, honoris floria palmam consequi cupiunt, si artis dignitatem commendare uolunt,ut in insitione facienda quo decus suum, atque nitorem consequatur, omnem operam, omnem industriam omne suum studium collocet.

Voluimus autem ante dixisse haec, ut quaesit rei summa intelligant quid illorum intersit,cognoscant. Administraturus ergo insitionem chirurgus, nisi remporis difficultate uel aegri cupiditate trafiuersus agatur in primis diei opportunitate captet, quaevi purissimi coeli nitore, amico Vultu arridens, animum aegroti quasi excitet,

operi non minimum emolumenti asserat. Non enim oculorum aciem Obscurus aenatque nubilus offuscare potest. Hac equidem insitionem curiose tractari oportet,in qua totius operis dignitas uertitur. Sic diei opportunae sunt horae matutinae,quod id temporis alacritare quadam mentes nostras perfundat,4 redeunte sole uigor animis redeat, aluoque fecibus repurgato, nullave impuri spiritus exhalatione membris perculsis, corpora leuiora multo reddantur Tum enim cibo iam per somnum concoctoo rite digesto, membrisque recreatis omnis CXcre

SEARCH

MENU NAVIGATION