Gasparis Taliacotii ... De curtorum chirurgia per insitionem, libri duo : in quibus ea omnia, quae ad huius chirurgiae, narium scilicet, aurium, ac labiorum per insitionem restaurandorum cum thoricen, tum practicen pertinere videbantur, clarissima me

발행: 1597년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Medela quorundam Omptomatum, qua cuti iam delineata aduenire solent.

Et mox subiungere expedit,quamam symptomata ubi iam propago delineata sit, accedere consueuerint non enim adeo immunis ab incommodis penitus haec operati est, o quanam ratione illis occurrere conueniat. Sunt autem tria fere nimirum, internecio, seu corruptio, ac ut aiunt mortificatio alicuius oraeculanei traducis, eiusdem inflammati ac circumsit rum partium, atque tandem sanguinis impetuosa prolusio. Horum quidem singui praua sunt,non tamen aeque exitialia.Etenim uehemens malum est,si traducis labia corruptio quaedam inuaserit, atque perniciosam, cum intra initia sua subsistere nequeat, sed serpendo latius uicinas partes inuadat,& si quidem negligentior fuerit medicus,totum traducem depascendo tamen absumat re circumspectus hac in parte medicus esse debet, & omnes ingenij neruos intendere, ut huic perniciei, si quidem possibile fuerit, nullam occasionem praebeat, aut si quidem euitare nequiverit,eam protinus er dicet. Sed ut ea quae nobis comperta, iam usu longo confirmata sunt, pro malo hoc edomando in medium asseramus,non lusuros operam nos esse confidimus, si prius naturam huiusce labis atque essentiam mox uero illius causas proposuerimus, quibus tandem medicamenta subij ciemus, non iniucunda, nobis familiaria,quorum essic ci ui,hanc immanem belluam,euentu sane felicissimo persaepe confecimus. Primum igitur huiuscemodi cutis corruptio, seu mortificatio, ut aiunt, caloris innati,quo singulae corporis partes uigent, aluntur,& sentiunt, eiusque effluxi uitium est Abit vero calor insitus ex parte quadam nostri corporis cum intemperantia cuiusdam ac virulentiae in parte interim exortae, copiaeque influentis humoris,quae calore genuinum obruat aut si qua exterioris causς,quae calorem opprimat,uioletia accedat.Porro autem hoc culanei traducis symptoma non ex interiori causa originem ducit, utcumque interim corporis conditio plurimum adiuuat, sed quicquid est, principio in externam reserendum est, ac in forcipis ipsius uiolentam nimis constrictionem, ad cuius impressiones,&corporum status nonnihil concurrat. Interdum enim tam arcte cutis constringitur,ut strangulato partis calore,intra sorcipem adhuc emori illam cotingat. Huic malo promptissime subiiciuntur, quibus laxa admodum, tenuis cuti&eXtiterit, substantia certe minimo atque quam imbecillo calore perfusa, iraecipue cum tanto impetu tanta conquastatione ab annexis partibus diuellatur Adauget Persaepe hunc partis interitum, atque iam incipientem promouet,si uiolentiori

paulo, & arctiori constrici ione exigui illud caloris, quod in propagine inest suffocando restinguamus Nec defiunt praeter illa cutis uitia,&ali incommoda,quae ab ipsis corporis penetralibus accita calorem partium interimant.N m,& plurimum potest corporis habitus, quem praua quaedam colluuies, foeda humorum sentina obsederit,d in quo ulcera ad integritatem diduculter reducuntur: aut si gallica quaedam lues efferatam suam rabiem impresserit,d iam diutina mora firmas atque immotas radices egerit. Itaque corpora haec ut,4 de quibus paulo ante diximus non tractanda erunt uiolentius,nec forceps tanto conatu adigedus, sed adiungendu temperamentu quoddam,ut neque nimis laxes,ne cutis exiliat, inanem

operationem reddat, neque ut uehementer comprimas, unde parteseaS,& calore, esita spoliari contingat. Quo in loco non leue afferet subsidium, si liberalius

paulo quae traducem constituet, cutim excideris, ut quicquid internecione dematur,id cutis affluentia compenset. Quin id necessarium atque constans praeceptum esto. Eodem pacto,eademque aequitate deligationem moderabimur,ut quod conueniens fuerit atque utile, acri coniectura,& sollicita cura, assequamur,nec ad ex

trema

152쪽

dia D CVRTORUM CHIRURGIA

trema illa neque minimum quidem si fieri liceat, a medioritate declinemus,quod

quam perniciosum sit, quam erroneum cucaeteris, quae antea hac de re proposuimus haec una corruptionis noxa fatis superque commonstrat Protinus igitur ubi

mali huius suspitio aderit quod in corporibus iam iam dicti promptis finium est

uulnus detegi oportet, nec differre in tertiam uel quartam diem diras eius diligenter circumspicere , quo matura curatio hanc pestem penitus auferat. Et iam

initia dixisse malum hoc inditio fuerit, sensus interceptus, si quidem specilli cuspide admoto uix aut nullatenus sentiant,4 si pars ea pallore aut liuore suffundatur.occurrendum igitur ijs est, quς ualidiu SeXiccant,&putredinem quamque circumcidunt Tale quid est unguentum Aegyptiacum, cuius descriptiones circumferuntur quam plurimae. At nobis ea semper Vtilior uisa,&confirmata est quae aluminis,uiridis arris, mellis, acetique aceret mi aequas portioneS continet. Opportunum etiam fuerit, quod uulgares praecipitatum appellant. Praeparatur autem si in vitreo vase, lenti ignis subsidio ex rosacea chymica arte conficiatur. Huius pollinem leuissimum inspergere possumus, uel eundem unguento ros acco excipere, linamentis applicare. Sic aloes puluis,cutique inspersus quandoque malum sustulit,&deleuit penitus Commodissimum etiam fuerit,cum abstergendi occasio sese obtulerit, decoctum lupinorum usurpasse in quo aloes decoXerit.Hoc omnem pantis sorditiem eluimus, interim corruptioni consulente S, cum ipsum putredinis so-

mitem,humorem nempe exiccemuS.Tutissimum preteterea eXtitit unguentiam tale.

Recip. terebinthina lotae ex succo absinth. Vnc. j. farinae hord. cretae. 3. . pollinis aloes purissii. d. ij. meli.albi sinceri lassiquo ad sui scit,& agitetur mel, excipianturque singula, ex arte paretur extergens medicamentum. Hoc utemur linamentis sua perillito,& partibus, quae corruptionem Xperiuntur, iniecto.Atque sere rit, ut praesidiatim, si admoueamus,commodes artis cedat curatio,malumque uniuersum p nitus tollatur. Haec igitur illius peculiaria sunt remedia,caetera uero communia, quae nihilominus magna cura praestanda sunt, & cibo, potu, alijsque huc relatis, huius symptomatis uiolentiam demulcent. Quare caueant chirurgi, ne Oberrata, quae hic plurimum committi solent, periculo quicquam adijciatur, ac pra sertim in iis corporibus, quae obca cochymiae, seu tabis uenerear malignitatem, hoc malum senent strenue omnia igitur exiccent validius, omnem excrementitia humiditatis illuuiem remoueant. Sed haec aliunde accersiri possunt,ne fastidio simus legentibus, uermonis moles nimium nobis eXcrescat. Nunc ad aliud symptomatranseundum est, saeuitia alteri non ab imile,& quod tandem eo desinit. Tale est

inflammatio, quae uel cutis propaginem, uel circumsitas partes obsidet.Cum enim largiore affluxu, magnoque impetu sangui e procubuerit, turgent parteS, rubent,&acerrimo dolore contJitiantur, quae praesidijs, si minus expugnetur, internecionem partibus ijs, praecipue propagini interminantur. Haec enim ut plurimum languet, cum ob interceptionis exsorcipe uehementiam, tum quod a cari

rorum consortio longe abducatur. Igitur in lubrico propaginis salus fuerit, ni remedijs opportunis, ac maturo talo malo obuia eamus contingit id generis symptomisere circa tempus uernu,cum in corpore sanguis liberalius succrescit Siresertim ijs hominibus, quibus uiscera calida, atque humida obtigerint ac eo magis, quo sese anteactis diebus liberaliori cibo expleuerint,&si diligentius, ut conueniebat,prius expientur Quamobrem cognoscant medici nulli uel scrupulosiori diligentiae parcendum esse, in corpore emundando ac eius viiijs, si quae adsunt, uel tollendis innino, uel ubi id non licuerit qua dantenus deliniendis. Est etiam interdum, ubi partes ob sanguinis seruorem,&c bullitionem inflammari continga eo exagitato nimium uel brachio noxam quandam perpesso. Tutissimum igitur suerit, ubi auspicabimur curationem, uenam incidere, atque in opposito brachio,&uenam regiam. Hinc uelut ex ipso sonte exhaurimus sanguinem,&largius,&promptissime Quod auxilij genus non inutile erit, dum partes inflammantur,ex languinis copia,impetuo se eo delabentis Etenim credi par et hiis tracto sanguine,&in oppositam plagam reuulso impetum eius cessare quam primum. antitatem uires decernent, ad quas omnia medici consilia, di conatus dirigunt, cin

153쪽

suffragabitur aegrotantis artas, corporis habitus, atque adeo anni tempus. Nam subinde nihil perpetuum est, possuntque in aestate adesse frigora. Quod ubi conti gerit, nemo certe non nouit, nos parciores esse debere, in sanguine mittendo,&tantum a liberalitate deci inandum, quantum magis spiritus dis1ipet deinde eXurens aer, caloris seruor . Caeterum accersenda etiam est uictus ratio. Haec multum semper in omnibus corporis malis profecit. Abstinendum itaque ab omnibus calidis,d quae penetrantiorem substantiam obtineant. Commodiora sunt, quae refrigerant,&astringunt Nam decinoris feruorem minuunt, danguinis impetum coercent. Quare cucurbite fercula,lacoryge, amygdalarum,hordei quoque maxime ex usu fuerint, Meo magis si succum malorum punicorum instillemus Atque haec assumantur parcius Potus omnis circumcidendus est, sorbitioni husque utendum. Interim linteis paulo asperis confricentur inferna parteS, cucurbitula applicentur, cute non incisa, aut si parcius sanguis detractus sit etiam scarificata Prosunt eXtremorum lotiones, uel calida tantum uel si illi ipsi frigidae herbs incoctisuerint.Eas de partes,& uinculis arctissimis constrinxisse,& citra initia multoties prosuit Sichirudines in usum cedunt, haemorrhoidibus applicitae, praesertim ubi mittendi sanguinis occasio tollatur , uel si emissus parum, uel nihil profecerit. Tandem uero inter symptomata culanei traducis, sanguinis profusio est ubi nimirum seu uenae seu arteriae ramuluς quispiam uel uioletur, uel penitus dissecetur. Hoc malum repentinum est, atque nimi S resormidandum, praesertim, si uas illud, quod incidatur, paulo amplius fuerit. Adijcit periculo,& aegroti aeta s, anni tempus, temperies, sanguinis natura, quae omnia singillatim uim haemorragiae, animos addunt, uel eo amplius, ubi simul conspirauerint. Quapropter, ualentius pugnandum,&malo huic acriter obnitendum est. Adolescente Cnim corpore,omnes uens humore turgent, sanguinisque copiam iecur liberalius subministrat, qui cum abunde caleat, quoquo uersum sese insinuat,&quemcun- quo perrumpit obicem. Quamobrem tum nouerint medici, haud ita facile eum constrictum iri, proinde omni sedulitate caueant ne infideli curationis mora, quasi resumptis uiribus, maximo impetu,&extrema aegroti noxa sese effundat. Huic proxime succedit,& non exiguo cum discrimine uirilis aetas. Quae autem re

liquuntur uita progressiones, fatiscente natura ad exitium properant,non tantas,ut reliquae, turba Sexcitant, ideoque audacter,&tuto,contreetari possunt. Non secus discrimen augent, anni tempora, ob caloris, frigoris uices,quibus Ompora nostra ualde concutiuntur. Etenim sub graues autumni incertitudines,&hyemis asperrimos rigores uenae torpescunt,&sanguis adeXteriora non ita prompte subit, quare tunc, si uena quaedam dissecetur, effluentis impetum tutius ac citius licet co agere. At aestatibus mediis exurente strio, ac per totum quasi ueris decursum circumsitus aer sanguinem acrius promouet,&JaXato corporis ambitu excipiis penetralibu euocat Atque tum eadem operis dissicultas est, quae adolescentibus, uirili aetate constitutis contingit.Etenim,& adolescentiae uer,& aestati iuuentus paribus uotis,&eodem pene calculo respondent. Imminuunt etiam,

Del adaugent symptomatis huius scellitiem, & status corporum Etenim quae calida,& humida, uel calida,&sicca fuerint, disti culter hoc malum tolerant. Non cnim leues stimulos addunt ipsorum temperies uel calida,& sicca uel calida,&lumida, haec quidem dum benigno sanguine uenae distendantur, qui simul atque frena laxata suerint affatim,&instar torrentis sese effundit illa uero ob bilem humorum tenuissimam, quae Macrimonia, & calore,d substantiae tenuitate ubicunque sese insinuat,&partes ad propulsionem exstimulat His de causis atque in his corporibus, hocsympto madimcillime omnium licet compescere. Quapropter omnes industriae, Suigilantiae neruos decet intendere,quo mature ac ex legibu Sprudenter curatione instituta, affluentis sanguinis uehementiam frenare queamus & motum eius sistere. Quicquid praeterea est temperiet frigidae siue humidae, siue siccae, licet uena etiam crassiuscula adaperta sit,non aeque periclitatur. Cum enim sanguis his insit frigidus, atque hac de causa iners, ideoque inhabitum CO

Poris cuntiantias excurrit,aut si quidem, sese effuderit,paulo post ipse subsistit aut exigua

154쪽

, D CUR TORVM CHIRURGIA

exigua cum dissicultate coercetur. Eodem pacto nullus aut perparuus periculi metus est,si sanguis fibrosius,&compactis partibus blidus,& bene unitus fuerit econtra ingentis mali expectatio aderit, quando, qui fibris careat sanguis, sua sponte diffluat,&substantiae tenuitat &acumine, etiam per angustissimas partes, nec minori violentia erumpat. Experiemur autem, nunquid talis sit sanguis, ut uel aegre uel prompte dilabat ur, si uena incisia, eoque matula excepto, postquam coi- uerit,aut uitri labro, aut ferri, ligni Ve acie, eundem diuellamus. Si quidem enim tenacius cohaereat,& non, nisi cum nisu separari queat proculdubio fibrosiim esse compactum existimabimus at si ferro uel ligno Vix admoto non secus, a quae uetustate corrupta sunt, protinus dissiliat, eundem tenuem esse,&nullius crassitiei participem recte assii mabimus. Cum igitur singula haec, quae iam digimus, quam plurimum uel detrahant, uel ad ij ciant, quod ex sanguinis effluuio pendet, periculo, aestimanda sane fuerint diligentius ipsis medicis, atque singillatim his

incommodis occurrendum, acriusque,&obnixius conandum, quo plurimae rum simul conuenerint.Omnis autem horum siue curatio siue correctio in duas partes diducitur. Nam perinde, ac in caeteris fluxionibus,& auersioni studendum est, qua, reuulsionem comprehendimus,4 partium, quae fluentem sanguinem eX-cipiunt,robori consulendum. Auertimus sanguinem si oppositi brachi hasilicam aperiamus Parcendum est nimiae quantitati, dum sanguinem educimus,ac intra modum consistendum Nam caeteris, quae paulo post dicentur, praesidiis,si quid adhuc redundet absumi commodo poterit Prodest etiam, ubi profuentis eius uis

adhuc seruiat, utrique hypochondri amplam cucurbitulam,&magnat' amma apponere.Hoc praesidisgenus felici euentu per pe experti sumus. Si longius auocasse consilium fuerit, tali uena incidere expediet Sed contingit quandoque u nae sectionem interdici te ob animi quanda patientis mollitiem, uel quod medicum abesse contingat, qua in re nullo modo cunctandum, sed ad canera praesidia animus conuertendus est. Quare si cute scarificata, Iuris,& femoris partibus domesticis cucurbitulas applicemus,non exiguo cum emolumento ipsius phlebotomiae uicem supplebimus.Na m exhausto aliquantisper sanguine, dolore ob si cstionem excitato, Omni illius uis eo conuertitur. Hoc remedij genus repetijsse quandoque profuerit, quod experientia, fidelis testis, id longo usu nobis commonstrauerit. Sin languidius, quae iam habuimus, aut nullatenus auXilia prosecerint accurrendum est ad uincula dolorifica, quae persaepe nobis uisa suere non incommoda. Devinciantur ergo tibiae inferna propter malleolos,& cmoris ima iuxta genua, quato arctius poterit, talidius. Partes enim dol oribus exstimulat:e omnem sanguinem ad sese pelliciunt. Sic frictione partes attererem Cinerit inutile, quod suscitato calore, eoque quam blandissimo, utar aperiantur, jori cutis, quae sanguinem posthaec in semetipsas attrahant, quasi absorbeant. Prudens itaque chinargus, ubi periculum acriter aestimauerit, subinde hisce auΕilijs utetur:

at non imico tempori momento, ne temere illorum copia usus, uel effectus eorum impediat, uel semetipsum exhauriat, dum, quae profutura noui imo ictu confertim effundit. Sic enim, Martis decori,atque adeo sutipsius dignitati prudenter consulet. Singula igitur suis temporibus digerat,&suo loco destinct,interim promis o remediorum usi renuntiatO,EXacte, alitem,& quantum fieri poterit, curio pensitet, quo pacto iustitiam in quibuscunque aestimatis recte, laetate,&anni parte,& corporis habitu alijsque similibus,& aequalitatem observet.Interim uero,&pamum conrima a ni incumbet. Quo in casu fascias conduplicare proderit, nechreui post, sed tardius paulo remouere Gyros igitur falciarum numero plures esse oportet, ualidius constrictos, nec arentes sed posca liberalius ante irrigatos Haec sane remedium praesentaneum esse quandoque perspeXimus. Nec primo,uel altero die denudare Vulnus conueniet, sed in quartum usque extrahere. Dinnenim citatiore cursu sanguis ruit,nihil quicquam mouere satius est . Nam furorem eius compestu quies,4 cominotum inlisbet, Hi leuiter alias exagitatus acerbius scevire solet Interim otiari naturam haudq la quam,quis perspexerit, sed

mitifica benignitate. Oblacuo grumo, quasi Obijce luodam ruenti sanguini uias

155쪽

intercipere.Hos non dimovisse iuuat, non sivisse perniciosum est. Proxime ue

ro omnis humeri regio. usque ad scapulas, posca fundenda est. linteola, quae

eadem imbuantur, breui interstitio deponenda, subindeque renouandame cal rem concipiant. His praesidijs, siquidem recte adhibeantur hoc malum desidere

non infrequentius consueuit, uel saltem eius acerbitatem mitescere, quae tandem leui etiam aliunde, impulsu, penitus concidit.Caeterum cum Vulnere detecto,quod aliquando faciendum est, ut malum recrudescat, non immerito uerebimur, para

da sunt,& adhibenda, quae astringant medicamina, quibus profussioni sanguinis si quidem incidat, occurrere ualeamus. Tum uenulae hiantisossypium ustum Obvertamus, aut saltem vicinae parti Vtilis est,&castaneae cortexegiccatus, di in pollinem subtilissimum redactus, ut& Galeni gluten, quod aloes, thuris, mastiches aequas portiones continet, oui album ine excipiuntur. Ex eodem censu est presidium illud quod bolum armenum, sangu draconis puluerem, atque adeo pilorum leporis pollinem recipit. Sed ut auxilia haec plurimum per se habent ponderis, ita si victus ratio exquisita,vi commoda non addita fuerit nihil aut parum iuuerint. Prodest igitur,4 sitim perpeti, is cibo, quo ad vires suffecerint, penitus abstinere, aut, si quidem necessitas exposcerit, cibos crassiusculos paulo,& lentoris nonnihil participes apponere.Talia sunt lac orygar, ptisana hordei coctione consumpta, quae decocto ex seminibus astringentibus dilui poterunt. Prius autem Xalidis semina,& plantaginis,aqua decoquere conuenit,& mox percolato ciborum succo assundere. Mane ex usu est saccharuros antiquum,&quod Oxalide conficitur, adiecto mastichis puluere, aut alijs persimilibus. Exem

rium solidum aeque, aureis philyris obducatur. Huius.Unc. s. leglutij si e suffecerit. Sic orbiculi parari poterunt, hunc in modum. Recip. putu sandal.rub.mastich. an.dr. . mumiae, cornu cerui usti an d saccar albis .in aqua plantag. dissoluti r.

Uj efformentur rotulae. s. ar. pondere. dr. ij. quarum una Vel alteram eadem ante

cibum hora praebere poterimus Nec alienum suerit ex trochiscis terrae sigillatae,&studiose tritis vel ferculis, uel sorbitionibus quid inspergere ea tamen lege ut sacchari dupluma dijciatur. His igitur rationibus, iam a nobis dictis, Tanguinem

fluentem sistere, taetera, quae non raro Oboriri solent, lymptornata, propaginem ore delineatam, aut uicinas ei partes exagitant corrigere sedulus medicus,&circumspectus reci e,& cum aegri emolumento poterit. Sed hoc loco scrupulus nobis, qui ex ia relatis emersit eximendus est, atque quam breuibus,& perspicue. Diximus enim, dum sanguinis effusionem pertimescimus, ne statim vulnus comm Meamus, sed ad tres, quatuorue dies pacatum relinquamus. Illud etiam quamprimum detegere iussimus,& sedulo circumsipicere an earum partium putredo quς-dam, interitus ingruat. Nunquid igitur,re ancipiti,&ibi ambo conuenerint symptomata desistendum ob haemorrhagiae metum, & de propagine periclitandum ΘAn sanguinem largius effluere satius est,& partium internecioni occurrereΘIn primis quidem, postposita traducis salute,& stillante adhuc sanguine nihil tentandum esse videtur, nec plagam contrectare Metus enim est, ne Vel aegrum largissima profusio exhauriat, vel eousoue progrediatur, ut aegre quam ualentissimis etiam praesidijs,&longo interuallo post subsistat. Sed nihilominus,ut plagam detegat, peritus medicus accedet,& partis interitum si licet prohibebit. Qua in re duo haec obseruet uelim, ne scilicet uniuersum vulnus simul denudet,&Vt quod blande fieri queat.& suauissime illud attrectet.Nihil interni vulneris agitandum est,eXteriora saltem,&suspensa manu leniter dimouenda, ac illa praesidia, quae supra allata sunt, ab aduersa traducis facie deijcienda. Sed, cillud additur, si vulnere iam aperto, repente, Ultra modum sanguis effundatur, nec exiguum iam sit, quod in parte ad interitum tendat, quidnam tunc medico faciendum sies cuinam illorum prius incumbat Θ quo pacto utrique, si liceat, suppetias serre queat Hanc litem actionis, quam perire necesse est, ususve dignitas dirimet. Exiguum enim est quod ex traduce intermortuo perpetimur; obest

156쪽

etenim quo minus faciem ad pristimam decorem reuocemus at cum sanguiane, si uiolentius erumpat, ipsam uitam profundimus Frigidis itaque ac rigentibus plane medicamentis haemorrhagiam, Ut coerceam VS, necesse est, quantumuis ex altera parte propago intereat, Si tamen malum hoc non tantopere sce- uiat, ita quidem curationis consilia explicanda fuerint, Vt moderatione quadam saluberrima virisque symptomati ex aequo Occurramus. Etenim, quae commodissima fuerint,4 Vtriusque mali Vim compescant, praesidia reperiantur, quae calore simul, siccitate id, quod Volum US, recte praestare possunt. Namque sicca sunt, profluentem sanguinem coercent, que calida non tamen Vsque adeo vel, mentia, sed benigna, internecionem partis totam elidunt. Horum farraginem supra ostendimus. aeterum enarrasse Vici us rationem,quae symptomatis his accorrimo data sit plane superuacaneum est. Id enim sagax medicuς,4 peritus ex supra a nobis allatis venari poterit, Ubi eius,& quantitatem,& qualisnam esse debeat fatis clare diximus. Haec tamen admouere iam susticiat,Vt abstinentie quantum fier1 poterit,d virium ratio permittit, ad quartam Vsque saltem studeamus. Negocia omnia,&cure quaeque somnum abigant molestiae, prostiganda sunt penitus.Quieti concedendum ac eius clam niuersi corporis, tum praecipue brachij, quam pro 1ymptomatum ratione oportet decernere. Extrahuntur enim mala haec in quartum usque diem Vel in septimum: raro, aut nunquam in undecimum. Sunt perplurimi qui nihil horum experiantur, sed eam benignitatem humor uim atque corporis, tantamque operis securitatem secum afferant, ut Vel surgentes a tertio die ad consueta munia reuertantur. Hoc tamen ijs factitare licebit,ea lege Vt nulla malorum adsit suspicio, neque this, quae sopita facile excitantur qualemcunque ansam prarbeant. Qiuare tutissimum suerit, etiam Optime constitutas ad quartum suque intra domesticoSparietes sese continuisse, victu parciori indulsisse. ad horas

usque. antemeridianas lectulo decubuisse, ut hac ita ino derantia Victusque frugalitate ab impetu tantae noXae securi, immunes, esse possint Electulo,ubi surrexerint, curiose brachispositum custodiant,&latim me quadam icenia ecceruice suspe sum gerant, sic collocatum, Ut mediam figuram, quae opportuna est &doloris eX per gestando obtineat. Transacta septima liberariori vidiu indulgeant,

vinum assumant, non tamen Vsque generosum, quo iecur,dienae incaleant όλι--θον, quod Vocant graeci nos leue, sane profuerit, vel quod minimum illius naturam eXcesserit. Nigrum longe accommodatius est. Hoovitae genere ad declamum quartum usque aegri V tantur, qui Unu S fere statuitur terminus educenda propagini, quod in serius decla furetentabimus Medicus interim quod est curatio nis acerrirna diligentia moliatur,4 iuxta praecepta quae supra descripsimus cum pharmacorum tum ipsius temporis,& administra di modi suppurationi seduloin

cunabat. Ita enim foeliciter artis opera tractauerit,d non inf1mam laudem, nullis interpellatus calamitatibus, gloriosus consequetur. Qua Senim recensuimus no-Xas, non Vt perpetuo hanc actionem comitentur,retulimus, sedit nihil incaute, nihil ut temere agamus, nec quicquam in hominerra medicum eruditum; expertum cadat inopinatum . Non enim culpa Vacat, qui,si quid tale acciderifri re rho ueat, quod noxium est, non habeat, sed Velut mus in piceii aerean quo seuertat,

quid consili capiat, ignoret Nec licebit ad id confugere quod &improuilbedeia

Cicer. . de nerit te non putasse.Quam enim ineptum hocὰ Omnis erior, Utcunque imopinaici 'xδ 'yς accidat illausabilis est. Est enim ars teste Cicerone certa quaedam ,&minimctallax, quae ad eundem finem spectant, praeceptorum Ollcctio me cartificem dixeris, qui, quae artis sunt, non perspecta,&explicata habuerit. Nam neque in scientijs. quibus est immota Veritas aliquem recte Versatum esse quis pronunciauerit, qui non rem ipsam & quod diuersum persuadere poterit, una opera cognouerit Ete nim contrarijs inuicem collatis,& iuxta positis multis partibus plus elucescit ueri tas. Quis imperatorem collaudarit, qui solum palam cum hoste nouit contendere, non simul eorum insidi j soccurrereξQuis nautam commendarit,qui tranquillo mari clauum gubernet, mox oborta tempestate ob imperitiam navim demergat ΘParatum igitur in omnem euentum esse decet,&casium ab actionibus nostris seclude-

157쪽

esudere. Hic enim ubi affuerit nil certum, mi cori stans est omma incina, omni, mutabilia: iIIae,& consilio reguntur, tolertia perf3CIUn ur. Sic praestat neque se curum esse rieque praecipitcriami nis hoc temeritatri est illud negligentiar, qua ii hono viro longe abesse debent. Quare instructos este chirurgos nostros volui mus, Ut in utramque brtuna in sint paratiores, siue omnia parata int, nequid ipsi erroris conuni trami, siue dinicultasquardam in perridis commodum emergat , v quamprimum suppetias ferre, Hederi malo rcete nouerint quae Omnia facilia limeas equentur,si quidem nostra paulo attentius,praesenti animo euoluerint.

Cur traducis cutanes depromendi actis inducatur, neque id unica

sectionem , quodquest tempus opportunum huic eductioni administrandariaequissetfutura omnis Ullus apparatus.

RoΡAUINx cutim,seu culaneum traducem delineatum consor mare penitus, in eumque statum adducere, ut faciendaransitioni non ineptus sit,nunc instituti nostri est. Quare necessarium est, Ut Quae conserant pro opere peragendo, in primis edoceamus C gimur autem rhis quam omnem penum huius negoti instrua mus,pauca praesari, non indigna,&quae ad propaginem maxime pertinet, ut minimum sit, aut perexiguum, quoad mihi constiterit, quod in hoc opere nostro ab mortalibus desiderari queat, propterea caeteris necti d Mat. Conamur enim p mi hanc artem, edocere alios,a nullis, quod nobis per-Φectum sit factitatum liactenus Quisquid enim iuniores nostra tempestate, qui paulo supra ab hominum memoria repetuntur pro artis huius declaratione tentarunt,illud ineptius certe conati sunt,quam treferria quoquam debeat . Nam in artis infantia, pro rudimentis primis atque vel crassioribus, dimirius ingeniosis

meras nugas attulerunt, rationis vanitatem commentitia omnia,atque adeo uniuersis artis notionibus repugnantia, Vt incertum sit declarasse,turpius ne quid, an

indoctius aggressi fuerint. Sed parcendum est,ne quis liberalium hominum in illorum maledicentiam, stylum nosmet acuisse existimet, quod nihil minus agitamus, cum ilhad etiam ingenue fateamur, quicquid illi vel stripserint vel dixerint

nonacerbius aestimandum,sed benigne,&humanius interpretandum esse. Vtrunque enim aberrarunt,& commentitia progenuinis scripserunt, non enim omnia omnes possumus ) nihilominus benefactedi studio nostras voluntates promeruerunt,in socordes ad aggrediendum quid dignum nobis,&laudabile,in stigarunt. Hoc praeterea illis suffragatur ut doclissimos, S pios manes tueamur, Spro Prissimam eorum erga nos voluntatem fideli argumento testificemur, susseagatur inquam, illos non ita rem enarrasse, ut vana interim experimenti autoritate adduba,quasi suco quodam artem ipsam exornare,di stabilire voluerint, ted hoc ipse ex alijs audiuisse, non item facto compxobasse, ingenue testati sint, licuisset enim cuipiam illorum qui vulgarem quandam gloxio iam aucupatus essetasser ipsa comprobasse dicere. Quae illorum,ut est, non improbanda modestia,praeter illum benefaciendi promptissimum animum,non iniquis contumelijs proscindi, sed cumulatissime laudibusextolli debet. Sed ut eo unde digressi lumus, reuertamur, deprecari nobis consilium fuerat nostram negligentiam, sicubi in hac noua artis,4 minus antetentata commentatione, quod erudita ingenia desiderarent. praetermissum fuerit. Neque enim fieri potest, quin prae ingenii nostri tenuitate, atque adeo in primis artis incunabulis,imperfectionem nostra ac mentis imbecillitatem attinemur. Nihil enim arque primordio perfectum est. Non una die Romanum creuit imperium. Quicquid est mortalium operum gradatim cons quendum est. Lente ac per vices ab imperscctis ad perseAionis apicem deuenire oportet.Sicaries creum sic scientia.Nam quae alisiecere semina, satis indec

158쪽

re, ea excepta a posterioribus, foeticius exculta incrementum sumpserunt, i

aliquando maturuerunt. Sic Aristoteles sic Galenus, sic alis quamplurimi, quod ab priscis illis sapientiae professoribus, rude satis,4 impolitum acceperunt, id ad

limam reuocarunt, conformarunt,eXPolluerunt. N6 enim eidem quid invenire,&perficere datum est. Vnus bonorum omnium nobis sons, lautor Deus quadra ta, omnibus numeris absoluta, eXemplo nunquam non satis admirando,n dum imitando, prosert opera. Mortales rerum perplexitate occoecati titubanteS.

imbecilli, mente capti, licet clarissimum ingenisitabar explicare conentur quanadoque, mancis tamen distortis,&nonnunquam plane ridiculis imaginibus inscita. tiam suam, &imbecillitatem produnt. Quare meo iuditio recte Columella iudicat in villatico suo opere ad finem, dum canis cunctarum rerum prudentiam mi ni me dedisse naturam assirmat. Etenim quicunque mortalium habiti sunt sapientissimi multa scis e dicuntur, non omnia. lmo ausus est eorum quidam ingenue fatis fateri, se quo magis disceret, eo minus cognoscere. Sed insistamus Vestigijs, gressum promoueamus. Discutiendum primo videtur, priusquam ad earum rerum apparatum, quem propaginis requirit eductiΟ,Orationem conuertamuS, quanam de causa factum sit,Vt depromendi traducis opera laterieci o dierum pacto, eoque non exi uo, prorogetur, nec Vnica uice sed separatim perficiatur. Videbitur enim quibuidam, forsan praestare longius, si omnem moram explicandae pro paginis intercidamus. Nil enim obest,quin cutim, quaein traducem cessura est, parata hunc in sum forcipe nostra Architectonica, uel ad infernam partem Veladi supernam Utcunque id nobis ratio persuaserit,Una eademque opera excidamus.Sic enim,& temporis iacturae,cruciatuum magnitudini, operationis securitati consultatum esset. Nam propaginem si Vno impetu excipiamus, oro insitione paremus conformem, festinaret promptius nostra operatio,& citius ad exitum, absquo tanto temporis dispendio, ad tres menses, ultra scilicet, deduceretur. Quid praeterea non tormenti subeundum estῆEtenim nec bis patiendum esset, nec acerbius. Namque vix aut non tanto dolore operationis vehementiam aegri experiuntur,quod adacta forcipe partium sensus quadante nus obtorpescat. Hoc multi non obscure professi sunt se operationem hanc prius, perfectam uidissequani animaduertisse. Atqui stimuli quae vellicationes, quae tormenta, dum propaginem depromimus perferenda sunt ZUidebimus id infra,dum actionem hanc cum superiori conferemus. Quid non incommodi superest dum parit ei medemur, atque vel sorditiem extergimus, Vel linteum imponimus Certe culaneus traduX, si Una opera totus, quantus fit iturus est, e brachio eximatur, faciliorem multo luantacioremque curationem nobis promittit. Quid non praeterea fructus in operatio' ne percipiemus Θ quam tuto retri administrabimus P Etenim si uas quoddam vel arteriae Velienae, idque non leuiusculum, viola siquandoque contingat, licebit

utique iniurijs eius facilius o

cadat, siue id deligandum esset obnixius, siue velistione Vbi contumacius sese essit deri, sanguis cogendus,vel fauces ei obturantibus praeeludenda sint. Atque hoc apud nonnullos plurimum ponderis habiturum esse, facile adducor, ut existi amem. Haec tamen omnia, quanta sint, ni us exitus lubrici, atque adeo quod frustra fiat, quod moliamur,on polim tumuis enim cita, &c-snuum eXors, tametsi lenis,& secura illa existat operatio, nihilominus tamen,&artis sinem erecludit, omnimodam pernitiem propagini interminatur. Haec enim prima calamitas est, ii quidem simul totam propaginem,

ut decet,excideris,quod simulatque una e patie auellatur cutis, quam primum resiliat, uno sere oculi nictu totam se sis contrahat, quam siue manu, complanare, siue Vinculis explicare adnitaris, Omnem tamen peram luseris. Praeter enim,

quod id ob partis illius flaccescentiam fieri nequit, Iubiectarum partium, iamque conuulneratarum curatio hoc opus minime patitur. Videtur simile quid id itabus in testudine accidere, que simul ac validius distens rescindantur. Nam,& ipse uno impetu resiliunt, iYplicatae haudquaquam eo, qua eas incideriS, redeunt. Sic quandoque vulnerum labia hiare uidimus, ut ea adducere rursus quantumuis insuda-

159쪽

insudaremus, plane impossibile fuerit. Dissuadet ergo,&penitus prohibet.haec

in sese currentiscutis noxa quo minus Una eademque Opera S propaginem d lineemus,&Vniuersam depromamus,&tanto plus quanto maius periculum sutarit, ne praeter illa incommoda penitus emoriatur. Etenim conglobata minus dissabitur, minus curam ex remedijs admittet, vi qua illius parte intereat id latius serpendo,&reliquum contactu inficiet,&totum confestim absumet.Negat id operandi genus posse concedi,vi partium, qua substrata sunt, non contemnenda ci-gnitas, siue musculi fuerint siue uenati&arteriae, quae si insolentius denudetur mirum quantum ex aere circumfluo offendantur. Non enim non omni ferro pen

trantior est, licet partes eas satis strenue fasciis muniueris,d praecipue tunc imp tit, cum suam propago curationem expectat. His ergo incommodis tollitur illa administrandae propaginis praeceps, accelerata cura, in medium venit, ea quae interpolate fit, distractim, quae sane utcunque tardior paulo fuerit, utcunque quaedam cruciatus momenta includit longe tamen tutior est 4 ad institutum nostrum accommodatior, quam illa,quano solum de lucro sed de sorte etiam periclitamur. Sed iam ex ordine sequitur,ut tempus,quo propaginem depromici cesse sit, recte definiamus. Hoc ut in caeteris artis operibus fit, non certis diebus

aut horis describi potest, sed ex rei natura , substantia petitur. Quod enim illa

nobis commonstrauerit,id sequendum est,quod uero alienum ab ea erit,recusandum nec annexa est eius uirtus certis regulis.Quando igitur propaginem iam denotatam educere conueniat,illius nobis,quae necessaria est,corpulentia ostendet,

di symptomatum omnium intermissio. Affluente enim sanguine,coque caloris Viinmbras carneas compacto solidescitcutis, tensior fit, quo quasi freno, iam incisa, reuellitur quo minus corrugata evanescat, sed expansa pristinum quantitatis decus retineat Hoc erat illud, quod sectionem hanc,una cum superiori, qua prima lineamenta traducis duximus, simul fieri vetabat. Expectandum itaque est,ut crassior cutis quoquo pacto,d compactior euadat, quod, si in incertis rebus certi aliquid licet statuere,intra quatuordecim dies sere solet contingere. Quo temporis beneficio,&quae corpora subiecta sunt, non sine utilitate fruuntur,dum exiccata noua cute sese inuestiunt,cuius ope confirmantur,&egregie se tuentur ab aeris exterius aduenientis iniurijs. Itaque ex hac excerpendae propaginis occasione quasi auctarium quoddam nec ingratum subsidium partibus his accedit, quas externis noxis exponere,&immunitas relinquere nec commodum nec tutum satis foret. Praecipue autem hocce operationis genu adigit,ut differamus,ipsa symptomatum, quae contingere solent violentia, atque quousque penitus conciderunt. quod intra illud dierum, quod diximus, spatium non potest non fieri. Si enim ecfrenatius sanguis proripuerit, si inflammatione partes distendantur, si erysipelare incaleant, quis quaeso non uidet nihil tentari posse, tantumque abesse ut de

traduce educendo cogitemus, quod nouis doloribus, nouo periculo fit, ut potius, quo mala,quibus partes illae conflictantur teliniamus,eo omnes conatus nostros, omne consilium, Omnem operam, studuim conuertere oporteat. Nec

contemnendum illud est, quod ex interitu propaginis impendet periculum. Iam enim ubi traducem haec mali labes concutere Occepisset, nullatenus eius sCeuitiam uel compescere, uel extirpare nobis integrum esset,si quidem primis incommodis noua denuo aggregassemus, quin ferocius longe, immitius in propaginem grassaretur, tum sua virulentia penitus consumeret. Non enim tum,pluribus malis simul incumbere possemus,4 eorum uim uertere. At cum ex mora imterposita, curationi locus detur, ut siquid obripuerit, acerbius id statim e medio tollatur,& non parum interea recreatisviribus propago confirmetur,ut pote,qtlae ex duplici loco tanquam geminis uberibus, ct sanguine, spiritu perfundatur itaque minus periclitabitur & omnes operationis impetus,si qui sunt,&futuri sunt promptius, is inori cum noxa sustinebit. Si enim alter nutritio exempta priua hitur, infelicius multo uitam deget, nec uires iam labantes recuperabit, sed iis collapsis protinus euieta, imortua concidet. Operae igitur precium fuerit,hanc secundam actionem paulisper proragare,o tum eam aggredi, tum omnis sympto-

160쪽

;o DE VI TORVM CHIRURGI A

matum fragor conciderit,& ubi redintegratis uiribus ipsa propago a malis respirauerit.Sic operis securitati consulem US,sic aegroto molestias imminuemus sic maturo rem absolvemusi sat enim cito fit quod sat bene, sic etiam alijs panibus,&praecipue, quae substratae sunt, non leue emolum Cntum comparabimus cum Omnem aeris iniquitatem arceamus, atque ut paullum sese reficiat, potestatem faciamus, tandemque id a Semus, UOdrecta ratio Omnium scientiarum magistra, actionum regula, nobis commonstret, cui nec CX perientia, grauis, ipsa testis,&illius quasi comes, si non socia,repugnet . Nam conatus nostros hucusques elices rei successus semper confirmarunt. Sed iam apparatum huius administrationis eX pedit,ut edoceamus, ut paratiores esse possint medici,dum Opus aggressuri sunt,

ad agendum alacriores. Non enim leue solatium est,nec minima pars operis, instrumentis, quae ex usu sint, satis instructum esse, ea accommodata, an teque disposita habere. Illud enim agenti calcar addit: hoc artem &artificem commendat. Veruntamen supellectilem hanc ad superiorum normam quae in prima operatione adduximus, facile unusquique e se posset instruere, ne tamen quis haesitare possit nec sibi ipsi satisfacere , agite breuibus 4 compendiose rem Omnem enodemus. Cum itaque dissecanda sit cutiSeX altera parte, cumque e nutar quandoque intercurrant,ideo illa prorsus instruenda sunt omnia, quae in prima traducis delineatione supra descripsimus Oui ergo album en rosacea dilutum, liberalius adsit. Huic bolum armenum,&sanguinem Draconisin ij cero con uenit. Adsint linamenta stuppea, bina, lata, in ovatam figuram conformata a Quantitas ex amplitudinci sectionis petenda est . Sint autem ampla satis,ut uniue

sam sectionem nuper factam obuelent cum propaginis,lum ipsius brachij,ex quoi is ipse iam iam deproruptus fuit Medicamenta au huc, linamenta in promptu sint in curam subiecti uulneris, cuius totam circumscriptionem eo quod propagidinis fundamentum sit,perbelle aream vocamuS. Vt igitur ei medeamur, linamenta parare decet suppurantibus oblita, linteolum, quod inijciamus,ipsareae amplitudine respondens, sub haec alia quoque linamenta ex usu fuerint, quae interno traducis uulneri prospiciant,sintque unica uice hac, praesidijs supra habitis, quibus

pus mouere datum est, adhuc obducta. Caetera uidebimus alias Requiruntur etiam fascia duae eadem quam supra notauimus magnitudine. Illarum altera aream,&quae medicamenta iniec ta sunt continebit: altera in subsidium est, cu-taneo traduci. Hanc uniuerso brachio extra circumducere oportet, ideoque longiorem illa esse conuenit. Adsit etiam culter politissimus aeque, acutissimus unus atque alter quibus sectio administranda suerit. Sic acum adesse docet traiecto suniculo, qua fasciarum fines consuemus, praecipue internae quae nullatenus in nodum uult constringi Famulorum praecipua cura fuerit haec administrasse, vel in ijsdem apparandis chirurgo praesto fuisse cui illico incumbed nunquid recte se habeant omnia, oculis ipsis perlustrasse. Nihil enim magis actum erit, quam quod ipse agas tandemque singula suis locis probe collocasse. Atque haec de apparatu Cartera in sequentibus prosequamur.

SEARCH

MENU NAVIGATION