장음표시 사용
61쪽
nachis habitae ab eodem S. Gregorio Papa subscripssisse
testatur. Annos Synodorum dividens , Luminoso annum s 9 I. tribuit, & Agnello annum o I., ut nimirum alterum alterius successorem in eadem sede faceret. Atqui acta Synodorum simul, eodemque tempore Utrumque vixisse , eidemque Synodo subscripsisse, demonstrant: ac rursus non anno syi indi t. XI. sed anno sys. indict.XIII. habitam illam Synodum ostendunt, in qua interfuere Agnellus Episcopus cipitatis Tarracinensis , Luminosus cipitatis Ferentinae, G AMartianus civitatis
Ferentis . Sed de his satis. XV. Nunc ad Ferentinam urbem regrediamur . Ughelli continuator tona. 1 o. pag. 95. post annum Christi so 1. deficiente cipitate Ferenti Episcopalem Cathedram Pol 'martium translutum conlicit ex Bonito , qui Ferentos Polymartio dicitur in Romano Concilio sub Asartino anno 64 o. Viguisse tamen, subj ungit, aliquatenus Ferentum ad saeculum Chrisi duodecimum , quo excurrente a proximis Viterbiensibus ὸo iiii incursu excisum, dirutumque fuit, meliorque incolarum pars V
terbium transmigrare coactu . IHaec ille ex Carolo a S. Paulo in Geographia sacra Italiae , cujus haec sunt verba : Polymartium urbs Episcopalis Rom. 1. Conciliorum , Pulo Bomargo . Hanc Sedem unitam fuisse Ferentinati , conjicere es ex Concilio Lateranen uis no tino , cui Bonitus Ferenti O martianus subscripsit.
Certe in subscriptionibus Patrum Concilii Lateranensis sub S. Martino Papa apud Labb. TOm. 7. pag. 78. Latine , & Graece nomen Boniti, & Ecclesiae Ferentensis sic legitur : Bonito Ferentos Polymartio Episcopo, φε-
ρεντου πολυμαρτιου & pag 353. Ferentis Polymartiae Ec-custae , φεθεντου Πολυμαρτίας. In eodem Concilio praecedit nomen alterius Boniti Ferentinatis Episcopi , Graece itidem φεμνγου : ex quo colligitur Graecum Interpretem eodem quidem Ferenti nomine appellasse tam Latii, quam Tusciae civitatem, sed hanc ab illa distinctam
62쪽
cen suisse propter πολυμάρτιον, seu etτολυριαρτιρω, quae Cathedrae Ferentensi in Etruria adjuncta fuerat. ΙJolstentus tamen in citatum Caroli a S. Paulo locum , existimat unum , eundemque Bonitum pro utraque Tusciae, & Campaniae civitate subscripsisse : In editione , inquit, Binii , Bonitus fierentinas legitur, ει mox re' petitur idem Ferentis Po martanus, ut pro duabus Ec
clesiis disininis subfcri erit. Et sic saepius. Levissi ma
haec conjectura est , ex sola nominis similitudine desum ta , cujus exempla infinita sunt in Conciliis Orientalibus, & Occidentalibus, nec tamen ex sola homonymia cordatus quispiam arguere queat , pro distinctis Ecclesiis unum, eumdemque Episcopum subscripsisse, nisi id in ipsa subscriptione amrmetur. Sed quidquid sit, unus ne Bonitus fuerit, an duo, qui pro Ecclesia Ferentinate in Latio, & pro Ferentis Polymartio in Tuscia subscripserint; certum est primo, duas distinctas Ecclesias fuisse: deinde constat, paulo post Gregorii Magni tempora , quibus Ecclesia Ferentensis in Tuscia, ut vidimus, non secus atque aliae in Italia, florebat; Polymartium autem Episcopali nondum Cathedra decoratum fuisse , ex antiquis monumentis apparet ; constat, inquam , post Gregorii Magni tempora Polymartium Episcopatu audiuim , & Ferentensi Sedi unitum fuisse. Id enim Gregorius ipse Magnus providere consueverat, ut si Ecclesiae non mediocriter decrevissent, aut essent dirutae, nec in pristinum statum facile reparari possent , aut quum duo Episcopi ex reditibus commode ali nequirent, unusque pro tempore regendae Ρlebi sufficeret , binas, vel plures Ecclesias uni eidemque uniret . Complura unionum hujusmodi exempla in Epistolis sanctissimi Pontificis occurrunt; sed unum prae caeteris seligam lib. I. epistola 8. ad Ba- caudam Formiensem Episcopum : qua epistola Minturnensem Ecclesiam desolatam Formiensi conjungit, in haec verba : Et temporis necessitas nos perurg ct, Gimmi-
63쪽
imminutio personarum exigit , ut destitutis Ecessis , fatabri ae propida debeamus dispositione fuccurrere. O ideo quoniam Ecclesiam A inturnensem funditus tam
Curi, quam Plebis de tutam desola ione cogno Dimus, tuamque pro es petitionem , quatenus Formianae Ecclesiae, in qua corpus Beati Erasmi Mart 'ris requiescit, cui fraternitas tua praesidet, adiungi Lbeat, piam esse , oc lusi fimam providentes ; necessarium duximuI, confulentes tam des lationi loci illius , quam Ecclesiae tua paupertati , reditus supradictae Ecclesiae Minturnensis , vel quidquid ei antiquo , modernoque Iure , pel priPi- legio potuit , potesque qualibet ratione competere , ad tuae Ecclesiae ius , potestatemque hoc praecepti nostri auctoritate transmigrare . Scilicet ad id cogebant depopulatae urbes ob assidua Gothorum, & Longobardorum bella, de quibus gemit S. Doctor, maXime ho- mil. II. ha EVang. num. 15. ut recte advertunt Maurini Editores . Itaque ob easdem causas videtur per ea dem fere tempora Ferentensi Eccles1ae Polymartiana adjuncta , sic tamen , ut sequiori aevo, Ferentensis nomine propemodum deleto , Episcopalis illa Cathedra Polymartiana tantum diceretur : nam in iis, quae Lateranense sub S. Martino subsequuta sunt , Conciliis earum Ecclesiarum Antis es, non amplitis Ferentensis, aut Ferentis-Polymartianus subscribitur, sed Polymartii EpiscopuS. XVI. Eorum Praesulum seriem habes apud cl. Hol stentum in notis ad Carolum a S. Paulo , & apud continuatorem Ughelli Tom. X. pag. 1 9. Sunt autem Barbatianus , qui Romano Agathonis Papae 1 Concilio anno 58 o. interfuit. M orinus, qui in Synodo Romana sub Gregorio II. anno 721. sententiam dixit. Joannes , qui in Romano Concilio sub Zacharia an
c G Iabb. Tom. 6. pag. o 8. in Actis Conc. Constantinop. III seu Synodi IV. Ucumenicae.
64쪽
no 743. subscripsit. Agatho , seu vicibus qui Concilio Romano Eugenii II. anno 816. praesens fuit. Georgius qui Concilio Romano Σ) sub Leone IV. anno 8 3.1iibscripsit. Morinus, qui de mandato Agapeti II. COncilio Engelen hei mensi anno 948. praefuit . Lambertus denique, qui in Synodo Romana Benedicti VIII. anno Io I s. subscriptuS reperiatur . His adde Maurinum Episcopum Polymartii, qui subscriptus legitur in Concilio Lateranensi Stephani Papae III. anno 759. , ut constat ex cod. Vat. 8OO., cujus Concilii acta ex eod. Vat. cod. edidit amicissimus Cajetanus Cenni Romae typis Vaticanis III s. Interim notanda est cl. Lucae Holstenti allucinatio, qui inter Ferentenses Tusciae Episcopos recenset Adrianum in Concilio Romano sub Leone IV. subscriptum. Is enim non Ferentinae in Etruria Ecclesiae, sed Ferentinati in Campania praefuit, quemadmodum ex actis ejusdem Concilii constat Tom. 8. Labb. pag. I 23. , Ubi Polymartiensis Episcopus Georgius, & pag. I 22. Ferentinas Adrianus subscripti leguntur: nec dubitandum, quin eo tempore , suppresso licet Ferentis nomine , Polymartiana Ecclesia significaret Episcopalem Ferentinam Tusciae Cathedram , a Ferentinate in Latio disti 11inam: id enim in usu fuerat etiam in prioribus Conciliis Romanis ; sub Martino videlicet anno 649., sub Gregorio II. anno 71 1.& sub Stephano III. anno 759. in quibus subscripsere pro Ferentinate quidem in Latio Ecclesia Bonitus, Agnellus, & Sergius ; pro Ferentina autem in Tuscia , & Polymartiensi, Bonitus alter, Majorinus, & Maurinus. Adeo Ferentini Episcopi cum Ferentinatibus confunduntur ab accuratisse simis quoque Scriptoribus, ut vel ii ipsi, qui confusionem hujusmodi notant, ab ea tamen sese nequaquam abstineant.
65쪽
Polymartii nulla reperitur mentio apud Veteres Scriptores. Primus, quod sciam , illius meminit Paulus Diaconus Longobardicarum rerum lib.4. cap. 8. his Verbis. Hac etiam te sate Romanus Patricius, Exsrchus Ravennae, Romam properavit ; qui, dum Rad n nam rePerteretur , recepit ciditates , quae a Longobur
is tenebuntnr , quarum issa suus nomina , Sutrium , Pobmartium, Horia , Tuderium, Ameria , Perusium, Luceoli ; ερο alias quasdam cloitates . Id factuin contigit Gregorio Magno Pontifice , & Agilulfo Longobardorum Rege, ut ex eodem Paulo Diacono conscintloc. cit. ubi haec subjungit: uuod factum quum Regi ilupo nunciatum esset, satim Ticino egre us , c mpalido exercitu Perusium petiit ; ibi ue per dies aliquot
Mauritionem Ducem Longobardorum , qui se Romanorum partibus tradiderat, obsedit, G captum sine mora vita prioapit. Hujus Regis adpentu iterum B. Gregorius exterritus es, ut ab expositione Templi , de quo
Ezechici scripserat, desiperet, sicut ipse quoque in fuit
miliis refert . Cetera . Hinc colligitur Polymartium quidem temporibus Gregorii Magni inter civi tates Tusciae nobilem fuisse ; nondum tamen suum Episcopuin habuisse ; quum Ferentensis Episcopus sub eodem Pontifice adhuc esset , & diceretur, ut supra ostendimus . Quo autem anno eadem Polymartia na Ecclesia juris Balneoregiensis evaserit, sicuti nunc est , ut inquit Ortelius in Thesauro geographico , &continuator Ughelli Tom. X. pag. I sq. , nemo hacte' nus exposuit . Paulus Diaconus , qui Gregorio Pontifice Polymartium inter Tusciae civitates non infimam lib. 4. cap. 8. memoraverat , post ejusdem Pontificis obitum lib. cit. cap. ., Balneo regium etiam Te- censet, in haec verba: Sequenti denique mense Nope
bris Rex Agilat pacem fecit cum Smaragio Patricio is
annum unum, accipiens a Romanis duodecim uidia fo-
idorum . Cipitates quoque Tusciae, hoc es , Ealneum S
66쪽
gis , G Urbs vetus a Longobardis in ossae sunt. Anno igitur Christi circiter sos. quo id factum a Paulo Diacono narratur, tam Polymartium, quam Balneum Regis in Civitatum Tusciae censu habebantur . Porro sub eodem Sanctissimo Gregorio , quum adhuc Ferentina civitas suum haberet Episcopum, Balneum quoque Regis Episcopali dignitate ornatum fuisse , testatur idem Pontifex lib.X. Epist.34. ad Ecclesium Clusinum Episcopum , cui mandat , ut de Johanne Diacono a Balneo regiensibus in Episcopum electo sollicite inquirat , in haec verba ; GAriosus si us no Ier Aufridus ad nos scripta transmisit, indicans, quod in castro Ba neo Regis , una cum habitatoribus loci ustas sibi Joannem Diaconum elegerit Episcopum ordinandum , dg icujus o vino vita bona te satus es. Reliqua . Itaque distinctum Praesulem habuere Balneum Regis, & Ferentina urbs , quae Polymartio paulo post adjuncta , fuit , ab iis temporibus , quibus Gregorius Magnus Ecclesiam Dei illus fravit , usque ad saeculum undecimum , quo Lambertus, ut supra diximus, Polymartianus, idemque Ferentinus Episcopus in vivis erat; Girbertus autem Balneo regi ensein administrabat Ecclesiam anno Io 39. quo Romanae Synodo sub Nicolao ΙΙ. interfuit . Saeculo sequenti videtur Polymarii ina quidem Cathedra Balneoregiensi, Ferentina autem Uiterbiensi accessiste ; quum scilicet Ferentum Ui-terbienses exciderunt. XVII. De causa , & anno illius excidii, non convenit inter Auctores . Gothifredus de Tineosis in chronico Vs. auctor est, Ferentinam urbem a Viter-biensibus anno Christi 1o 4. ob haeresim eccisam fuisse se : eo videlicet, quod in Cerdonis haeresim inciderant. Hujus sententiam sequuntur Albertus in descriptione Italiae pag. 5et. , Cluverius lib. a. pag. 362GUghellus Tom. I. pag Ioue., Baudrandius, ct Carolusa S. Paulo , & cl. Franciscus Mariani de Episcopis Ui
67쪽
terbiensibus pag.as 3. in Appendice ad eruditum librum de Etruria Metropoli, ubi Ferrarium citat, & Hen- schenium in haec verba. Ferentum primo loco recensent inter oppida Viter biensis Disceseos . Ferentanos
Episcopos ibi sedisse usque ad faeculum VH ambigi non potes: se postea nostros idest Uiterbienses ea Urbe potitos fatendum es, ct ideo fierenti Episcopi tune d
flere audiri. Revera limites a Leone IIT. assignati, illud comprehendunt, G nosri Episcopi jussu a n rirmilitibus dirutum fuit, quia in Cerdonis haeresim inciderant ; ut ex Gothi redi annalibus notavit Albertus , Ferrarius , chenius Tomo 3. Maji pag. 37 I. quod convincit sub nostrae Urbis , nostrique Episcopi d tione fuisse. Ferentum, ejusque territorium sub Viter-biensi ditione laica ab antiquis temporibus fuisse , non nego: Comitatus enim Viterbiensis a Polymartiensi , atque Hortano territorio usque ad Ripam Albellam Minionis, ac portum Maris e X tensus erat, ut constat ex diplomate Caroli Crassi Imperatoris anno 88 I. in Regest. Farfensi edit. Muratorii pag.38I., S ex diplomate Othonis III. ann. 99 I. & Conradi Imp. ann. IOZ7. apud eumdem Muratorium pag. 7o7. Uerum non inde sequitur, etiam Ecclesiasticam Ferentinam Dioecesim Sedi Viterbiensi iisdem temporibus adjunctam fuisse :alioquin nunc quoque in unum , eumdemque Viter-biensem . Episcopatum conflatae dicerentur Ecclesiae Balneoregiensis, Ortana , Montis Phalisci, & Aquipei dii , quae in civilibus Gubernatori Viterbiensi parent, ut Felicianus Bussius notat in libro, cui titulus, B Ioria Cipitatis Viterbiensis, Romae edito Italice anno I 742. pag.394. quae tamen Ecclesiae, ut est certissimum , &Omnibus notum, suum unaquaeque habent Episcopum a Viterbiensi distinctum. Constat autem ex iis, quae
supra notavimus, usque ad annum IOIs. Polymartianam , ac Ferentinam civitates suo nunquam caruisse
Episcopo; idque eodem tempore, quo & Tuscanen-G sis,
68쪽
Ecclesiae suum etiam Praesulem habebant, quemadmodum ex ea Episcoporum serie compertum est, quam Ughellus Tom. I. Italiae sacrae edidit. Non igitur post seculum VII. Episcopi Viterbienses, sive Tuscanenses, Ferentina urbe potiti sunt, quemadmodum supra laudatus V. Marianus noster asserit: neque, ut idem subjungit, eadem Urbs in limitibus a Leone IV. assignatis comprehendebatur ; quum post Leonem IV. sub quo Georgius anno 8 3. in Synodo Romana subscripsit, Marianus anno 948. & Lambertus anno IOIs.
Polymartienses Episcopi in aliis Synodis subscripti legantur , quemadmodum supra dictum est XVIII. XVIII. Iam vero neque verum esse , Ferentum De anno , ct anno Io 4. a Viterbiensibus ob haeresim C 'rdonis ex- ου ejus Ex- cisum fuisse , certum est ex ipsis Viterbiensium anna-ς - Iibus, in quibus narratur, eam Urbem anno Christi II 59. adeo viribus , & opibus floruisse, ut Uiter-biensibus bellum movere potuerit. Describitur id bellum a Lancellotici pag.3. & a Feliciano Bussi O pag. 98.& seqq. , quod quum usque ad annum II 72. Ferentinos inter, ac Viterbienses durasset, tandem Vitem hienses , qui ad Federici Imperatoris partes adversus Alexandrum III Pontificem Maximum transierant, Ferentinos aggressi, eorum Urbem funditus deleverunt.
Causa igitur illius belli , non haeresis Cerdonis fuit, ut vulgo dicitur : sed quia Italiae populis per ea tempora , quibus Federicus Imperator Alexandro III. Summo Pontifici infensus Callistum Pseudopontificem in Petri Cathedram intruserat, in diversas factiones 1 cisse sis, Ferentini , ut videtur, partes Federici Imperatoris , ejusque Pseudopontificis ; Viterbienses vero Alexandri Papae sequuti fuerant . Liquet enim ex ann libus Viterbiensium, eidem Federico ab anno II . ad annum II 8 o. Viterbienses juramentum fidei praestare coactos fuisse , a quo proinde binis aucti sunt
69쪽
privilegiis, quorum alterum datum Senis XIV. Kal.
April. anno Incarnationis Dominicae II 72. , ut Imperiale vexillum deferrent; alterum datum Fulginei Idibus Februarii anno II 3., quo absolutio ob destructum Ferentum iis fuit concessa . Utrumque diploma a Christiano Moguntino Archiepiscopo, & totius Italiae legato Imperatoriae Majestatis subscribitur : a Feliciano autem Bussio in appendice ad historiam Viter-biensem pag. 3 9 8. refertur. Si quis vero illud praecipue attentius inspexerit, quod anno 1173. Viterbienses post
excisum Ferentum obtinuere , certo certius intelliget, non alia ni ob causam illos in Imperatoris gratiam receptos dici, quam quia Ferentinis Imperatoriae factionis hominibus deletis, Imperatoriam Majestatem offendisse visi fuerant: cujus, ut videbatur, criminis maculam , praestita postmodum eidem Imperatori obedientia,& admisso in suam civitatem Pseudopontifice Callisto,
Viterbienses eluerant . Flarc diplomatis verba sunt.
Christianus Dei gratia Mogunti ae Sedis Archiepiscopus , Germaniae Archicancellarius , ct totius Italiae legatus Imperatoriae Maiestatis tac. Unde nos idem, tapraeclara fervitia, quae dilectus noster Comes I ribram dinus, atque Cipitas Viterbiensis Imperio sapor abiciter hactenus exhibuerunt, diligenti exa-ine pensantes , in tercedentibus sed precibus familiarium nos urum Joannis de Cafamala , GaIi ci , ct Angeii Boni, Imperia si sua fungimur auctoritate , praescripto Comiti LA-brandino , atque cipitati Viterbiens concedimus , c
promittimus , quod fierentum nec releDabimus , nec
relevari faciemus , G ne relepetur , Imperiali aucto
ritate praecipimus ; ipsam qYoque civitatem Viterbiensem, quam propter idem Ferentum Dominus Phic Col. Archiepiscopus Sanno Imperiali fιbiacere pronuncia
vit, ab eodem Ranno abfolpimus. Imperiali Igitur Banno Viterbienses subjacuerant, ob excisum Ferentum: ct hanc in illos sententiam pronunciaverat Coloniensis G a A
70쪽
Archiepiscopus Federici Imperatoris in Italia legatus:
adeoque certum est , Ferentinorum patrocinium a Fe-derico olim sumtum fuisse , quod partes suas adversus Viterbienses tutati fuerant; & hanc ob causam illorum Urbem ab iisdem Viterbiensibus, non ob Ce donis haeresim , cujus nulla tunc mentio, deletam fuisse .
Quidquid tamen sit , sive ob haeresim illam , sive ob civilia odia , constat Ferentum usque ad annum ii 71. stetisse , ibique Episcopalem Cathedram Polymartianae conjunctam viguisse. Exciso autem, ut supra, Ferento, partem quidem ejus Dioeceseos Hortani Episcopi tenuere, uti est Surianum oppidum , ubi Ecclesia S. Eutychii Martyris, quae olim, S. Gregorio teste, inter Ferentinas Parochias censebatur : reliqua omnia Uiterbiensibus cesserunt , qui & sacras Ferentinae Urbis Reliquias, & Ecclesiasticas dignitates atque Beneficia in suam civitatem transtulere. Id fuse narrat