Josephi Simonii Assemani, Sacrosanctae Basilicae Vaticanae canonici ... De sanctis Ferentinis in Tuscia Bonifacio ac Redempto episcopis, deque presbytero et martyre Eutychio, de quibus Sanctus Gregorius Papa in libro Dialogorum scribit, dissertatio

발행: 1745년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

CAPUT IL

De S. Bonifacio Ferentivo Episcopo.

AE C de Ferentinis Italiae oppidis , ac populis fusius fortasse , quam Oportebat , notanda fuerunt , ut inter tot nominum diversitatem , ac similitudinem certa ab incertis distinguerentur. Certum est enim , quidquid de Episcopis Ferentinis Bonifacio , ac Redempto, deque S. Eutychio Presbytero ac Martyre inter eruditos disputatur, aut de Ferentino in Hernicis , aut de Ferentino in Tuscia tantummodo dici posse : aliis vero Apuliae, Samnitium , aut Latii locis nullatenus convenire . Certum est etiam, nec in dubium revocandum, S. Bonifacium Episcopum , cujus S. Gregorius Papa lib. I. Dialog. cap. p. meminit, Ferentini in Tuscia,

non in Hernicis fuisse Episcopum . Idipsum S. Gregorius Papa testatur, dum in ultimis versibus capitis octavi, aperte declarat, de rebus in Tuscia gestis sermonem se habere : Vis tibi, inquit Gregorius, aliquid de Tusciae partibus narrem ut cognoscas quales in ea piri fuerint, G omnipotentis Dei notitiae gnantum propinqui ξ Petrus. Volo , atque hoc omnimodo exposco . Et statim subjungit . Caput lx de Bonifacio Ferentinae civitatis Episcopo . Fuit pir vitae venerabilis Bonifacius nomine , qui in ea cipitate , quae Ferentis dicitur, Episcopatum o scio tenuit, icti moribus implevit. Hoc testimonio nihil clarius . Fuit igitur Boni- facius Ferentinae in Tuscia civitatis Episcopus. Hinc in

S. Bonifactus Ferentinus in

pus .

72쪽

s DES. I O NI FAC IO EP IS C.

in Martyrologio Romano jussu Gregorii XIII. anno Is 83. edito ad diem 14. Maji, ejusdem Bonifacii sit commemoratio hoc elogio : Ferenti S. Boni acii Epi

scopi Consessoris , qui a pueritia fanctitate, O mi

raculis claruit. 111 eo vero , quod idem Gregorius .Papa anno Is 84. emendatius prodire jussit: Ferentini

in Tuscia S. Bonifacit Episcopi, qui, ut refert B. Gregorius Papa , a pueritia sancti ste , c, miraculis claruit . Unde Baronius in notis ad hunc diem : Porro de Ferenti in Tuscia , non de Ferentino apud Hemnicos , sive in Latio posito , agere S. Gregorium, ex ejus verbis apparet. Gale sinius ad eundem diem: si rentini S. Bonifacit Episcopi , cujus jam inde ab imeunte aetate sanctimonia splendesebat, rebus a se pio , mirabiliterque gestis , quas multas B. Gregorius Pontifex ad posteritatem iiteris produxit.. II. Addit in notis ista tradi ex tabulis Ecclesse Fe-

S. Bonifacii renesina' , G Cod. A . Nimirum ex tabulis Ulter- A. ilis, is' a & ΗOrtanae Ecclesiae , quae in locum Feren frudVite bibis rinae successserunt : non enim tam hebes fuit Gale sita jes . nius, ut nesciret Ferentinam Tusciae Ecclesiam a Ui-terbiensibus dirutam , tabulasque ejus, & Sacras Reliquias Uiterbium fuisse translatas ἰ adeoque censuram cl. Henschenii videtur immerito subiisse de ipso haec scribentis ad diem 14. Majia Verum quum Urbs haec

ab annis plusquam sexcentis fuerit excisa , ffectus nobis hic Gale ius es , sepe alias depresensus , e

tabulas, G so. citare, quae nuspiam viderit . batis erat Gale sinio , citasse S. Gregorium Papam , ut ostenderet, de quo Bonifacio Episcopo ibi sermo esset . Citavit praeterea in notis, S Tabulas Ecclesiae Ferentinae , ct Codices manuscriptos ; quia nimirum ex his apud Viterbienses, &Hortanos exstantibus constabat, eumdem Bonifacium in Etruria, non in Hernicis Episcopum fuisse : Ferentio enim exciso , Corpus ejus , &Albam cum Amictu Viterbienses in urbem suam

73쪽

transsu erant e quemadmodum & Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiae elogium ejusdem Bonifacii ex Sancto Gregorio texit, annotatque , Corpus miterbii, quo eum Sede Episcopali tran, tum est , quiescere , G co i, uti audibit. Id enim Ferrarius a Viterbiensibus audiverat, quod literis mandaverunt cl. Dominicus Macrius in Hii rotexico, verse. Alba Pennatius in vita S. Eutychii lib. I. cap.4., & Bussus in historia Viterbii Par. I. lib. I. pag. o. Verba Macrii

accipe: Sancti Bonifacit Ferentinotis Episcopi, Alba in Cathedrali Viterbiensi asserpata, habet haec frusa

attasica, ac etiam in eiusdem Amictu similiter, in quo Gothicis literis pulchre Tetragrammaton efforma tur , nomen illud, scilicet, Dei in abiae, alludens ad id , quod summus Iudaeorum Sacerdos in fronte ger bat . Pennarius: Certum es, inquit, in antedicta Cathedrata Viterbiensiferpari Albam cum Amictu S. Bonifacit Ferentini Episcopi, 1 quemadmodum te satur O AEgacrius in Hiero xico, verse. Alba pag. II. Brachium in super eum aliis reliquiis si dem Suncti: reliquum vero ferum Corpus serpatur , ta colitur in Ecclesia Codegiato S. Sixti. Bussus : uter ante dictas resiquias ex Urbe fierentina Viterbium ) translatas

Deciatim Corpus fuit S. Bonifacit Episcopi eiusdem Ferentinae civitatis, quod quum in Ecclesia Sancti Si pbani coLocatum esset, quumque ea Ecclesia quemadmodum suo loco dicemus fructa fuisset , poseo fuit in Ecclesia Coilegiata Sancti Sixti reconditum. De eodem Sancto Episcopo fusius scribit S Gregorius

Magnus lib. I. Dialogorum cap. p. fitque ipsius commζ- moratio in Agar rologio Romano die 14. Maii in haec verba : Ferenti in Tuscia Sancti Bonifacit Episcopi, Vi, ut refert B. Gregorius Papa a pueritia sanctitate , & miraculis claruit . Fuerunt praeterea huc

c 3 Primae editionis ia

74쪽

III. Guydem Ecelesia dirata inter Ferentii

rudera.

IV. Scrupulus P. Hen Iehenio eximitur dubitanti,an S.Bonifaeius Ferentini in Tuscia, an in Hernicis

Episcopus fue

rit .

re confundentis .

translatae omnes Dignitates, ta Beneficia ejusdem F rentii , ac nominatim pinguis Praepositura , quae eidem Ecclesiae S. Stephani tributa es. Euc omnia annuentc , ac probante Apsolica Sede peracta sunt. Haec BuGsius : cui consonat Pennatius , quoad Ecclesiasticas dignitates Ferentio Uiterbium translataS , quarum fundus in Maeonia , seu Maeoniano Castro , quod prope Ferentii rudera jacet , situs esse dicitur . De Maeonia autem Turrhenae Castro, nunc Magognano dicto, agit cl. Franciscus Mariani in lib. cui titulus, De Etruria Metropoli cap. 7. pag. 46. Vir Graece , &Hebraice doctus, deque Etruscis antiquitatibus optime merituS.

III. Addit Pennatius lib. cit. pag. Ιχ. & pag. 2 . Inter excisi fierentii rudera ad quatuor millia passuum distantis a Viterbio exsare etiamnum Ecclesium L iam Sancti Bonifacii quadratis lapidibus antiquo more magnis sumtibus aedificatam , ut ipsemet vidit.

IV. Ex quibus omnibus colligitur , non esse dubitandum , quin Sanctus Bonifacius, cujus B. Gregorius meminit, Ferentinorum in Tuscia Episcopus fuerit . Mirum est igitur , oculatissimum virum Hen- schenium in notis ad vitam S. Eutychii die 1s' Majinum .3. pag. 43 8. de re tam manifesta dubium movisse : ait enim de S. Bonifacio: Hujus, vel alterius et mbis Ferentinae Episcopi : quamquam idem Henschenius ad diem I 4. Maji pag. 371. sine ulla haesitatione eumdem Bonifacium appellet , Ferentinum in Etru

ria Episcopum.

V. Sed, quod adhuc magis mireris, idem Hen- schenius quaedam verba profert ex pervetusto Sacrosanctae nostrae Vaticanar Basilicae Martyrologio manu antiqua exarato , ut ipsum Bonifacium , quem Ferentinae in Tuscia urbis Antistitem diserte dixerat , adferentinam Hernicorum Civitatem trahat. Verba ejus

haec sunt : In perpetuso do. Martyrologio Ecclesiae

75쪽

s. Petri Romae ad geminum Bedae Textum haec addita leguntur : Eodem die Samni Bonifacii in Apennino : quae videntur de hoc Sancto intelligenda , ipsumque Hernicis ad montes filis vindicarent. Textum laudati Martyrologii, quod in Archivo Vaticanae Basilicae exstat, cui hoc anno II s. ejusdem Basilicae Canonicus licet immeritus praesum, quum diligenter consuluissem, viri docti allucinationem deprehendi: in eo siquidem Martyrologio , quo olim Chorus laudatae Basilicae utebatur, haec addita sunt die 14. Maji: Eodem die Sancti Aoni- facii in Apentino ; quae sunt ex Usuardo & Adone desumta seu potius ex antiquo Martyrologio Romanae Ecclesiae jussu Caroli Magni conscripto, cujus verba in editione Jo: Molani ad eamdem diem 14. Majiaccipe : Bem eodem die Sancti Bonifacii Martyris sub Diocletiano , G Maximiano , qui apud Tarsum cipit tom passas , Romae pia Latina sepultus es. Hic quum

diu is stupro misceretur , tandem diDino nutu compunctus , non solum , cui fusacuit , vitium deseruit , pcrum per diversa tormenta ad palmam Martyrii ardenter cucurrit. Ejusdem Bonifacii Martyris memoria colitur in recentiori Martyrologio Romano ad eamdem diem

14. Maji his verbis: Natalis Sonm Bonifacii Mart yris , qui sub Diocletiano , ct Maximiano apud Tarsum Ciliciae passus, Romam deinde translatus , pia LItina sepultus es. De hoc Bonifacio Martyre , non de illo

Ferentinorum Episcopo & Confessore intelligenda sunt addita illa ad genuinum Bedae Textum verba in Martyrologio Vaticano . Dicitur autem ibi, non in Apennino , ut habet Henschenius, sed in lentino , hoc est, in Aventino , quia in eo colle sita est Ecclesia S. Bonifacii Martyris, ad quam eX Coemeterio , quod in via Latina erat, translatus fuit, quemadmodum Hens chenius ipse ad diem 14. Maji de eodem Bonifacio notat pag.28O. num. . Paulus Ariethus in citato tomo 2. Ro-

76쪽

38 DES. BONIFACIO EP IS C.

Corpus S. Bonifacii ex loco primae s uisurae ad Ecclesiam in Apentino colle sub eius nomine exaedi catam piis Hidelium obsequiis, ac lesilais totius Romae tripudiis δε- latum fuisse : ad quam Ecclesiam , quum delatum postes fuisset etiam Corpus S. Alexit , sub eius quoque nomine sp-petiari caepit cum Mona Ierio adiuncto . Alius est igitur

hic Bonifacius Martyr a nostro Bonifacio Confessore Ferentinorum in Tuscia Episcopo. VI VI. Quo autem anno Ecclesiam illam rexerit Boni-S, Nouifacii facitis , ex verbis S. Gregorii colligitur. Ait enim San-

is ibi is ' tius Pres ter narravit: qui nutritus in ejus obsequio, tanto valet de illo quaeque peracius dicere, quanto eis contigerit G hune interesse . Atqui S. Gregorius haec scribebat, ut supra diximus, anno Christi s93. Vel 94., quo anno Marcianus Ferentinam Tusciae Cathedram tenebat, ut constat ex ejusdem subscriptione ad binae Concilia Romae sub eodem S. Gregorio Papa anno s9s.& 6o I. celebrata. Bonifacius igitur Episcopus , cujus miracula is qui eo Christi anno, nimirum s 93. Vel 394. adhuc supererat, Gaudentius Presbyter Gregorio Papae narrabat, post Innocentium Bassi successorem , Ferentinae Ecclesiae praefuerit, oportet: nimirum post annum Christi s i . , quo Justinus Imperii Romani clavum tenebat . Hinc Baronius in notis ad Martyrologium Romanum de Bonifacii aetate haec scribit: claruit circa tempora Jusini imperatoris . Justini, inquam, non Junioris, qui mortuo die I 3. Novembris anni s65. Justiniano successit , rexitque Romanum Imperium usque ad diem s. Octobris anni s78. , quo obiit, ut Baronius, Hen schenius, & alii existimant: sed Senioris, qui post Anastasium die 1 o. Julii anni sI8. vita funis tum , Romani Imperii clavum tenuit usque ad diem I. Aprilis annis 27. , quo in vivis esse desiit. Quum enim, ut ex Dialogis S. Gregorii constat, Bonifacius iste ante Redemptum

77쪽

ptum Episcopum Ferentinam Ecclesiam administraverit; quumque Redemptus , eodem Gregorio Papa teste, cladem Longobardorum praeviderit , quae INOX anno Christi is 58. sequuta est, ut Paulus Diaconus,& alii narrant ; palam fit, Bonifacium Episcopum sub Justino seniore , & Justiniano claruisse , eo fere temporis spatio, quod post Innocentii Ferentini Episcopi obitum ab anno s19. ad annum circiter s3O. excurrit. Nisi dicamus inter Innocentium , & Boni- factum , & inter Bonifacium , & Redemptum alios

Episcopos Ferentinos intercessisse, quorum nomina νnon sint ad nos perlata. Ferrarius ait claruisse Bonifacium circa tempora S. Gregorii Papae: Fere S. Gregorii Papae tempestate fixit: is enim se gesto Bonifacii a Gaudentio Pres Iero illius nutritore auripisse scribit. Verum S. Gregorius Papa non scribit, se gesta Bonifacii a Gaudentio Presbytero illius nutritore audivisse, sed a Gaudentio Presbytero illius alumno , qui nurritus in eius obsequio , tanto valet de i si quac-que Peracius dicere , quanto eis contigerit hunc interesse . Hinc Gaudentius Presbyter Bonifacio Episco po super vixit: Alumnus enim ejus fuit, non nutritor. Quod autem Bonifacius, quum Dialogos suos S. Gregorius Ρapa anno s93. vel f 94. scriberet jamdiu ad superos migrasset , disertis verbis tradit idem Pontifex num. I. Fuit vir vitae venerabilis, Bonifacius no mine , qui in ea civitate, quae Ferentis dicitur , D scopatus o cium tonuit, O moribus implepit . Quae verba Episcopum vita functum designant . Subjungit Gregorius Papa num .3. eodem Bonifacio Episcopo, & Constantio Presbytero illius nepote scribens :sui mox de Ecclesia B. Mariae Virginis egressus, coi

duodecim nimirum aureos , quibus equum suum

Constantius Presbyter vendiderat ) in sinum furentii Pres teri projecit, dicens : Ecce habes solidos , quos quis fit: sed hoc tibi notum sit, quia pos mortem meam H a in

78쪽

in hujus Ecclesiae Episcopum non eligeris propter tuam avaritiam . Ex qua sententia peritatis colligitur, gulae dem solidos Pres, ter pro adipiscendo Episcopatu praeparabat; sed piri Dei sermo praevaluit: nam idem Constantius in Presse 'teratus o cio pilam finivit . Jam

igitur vita functi fuerant Bonifacius Episcopus, ejus que nepos Constantius Presbyter , quum haec Gregorius Papa literis mandaret ; neque enim Constantius presbyter patruum Bonifacium in Episcopali Ferentina Cathedra excepit , sed Sanctus Redemptus iut nunc ostendam. CA-

79쪽

CAPUT III.

De S. Redempto Terentino

I. l . -- N antiquis Romanae Ecclesiae Martyrologiis neque Bonifacii, neque Redempti Ferentinorum Episcoporum ulla mentio repe ritur. Nomen solius Bonifacii ad diem 14. Maji primum, quod sciam, fuit repositum a Molano anno Is 68., & a Gale sinio anno Is 8. Et Molanus quidem hoc illum exornavit

elogio : Bonifacit Episcopi Ferentinae Cipitatis, qui, ut refert Gregorius primo Dialog. a puero vita, G m raculis insigniter fulsit. Egrestus namque hospitium ,

non nunquam nudus rePertebatur : quia mox ut nudum

aliquem invenisset, se e polians illum pestebat. suum

triticum omne, quod haberet mater paupercula , ά

nis erogasset, ct ob hoc motrem vidisset afflictam, oratione fusa impetravit, ut amplius esset, quam ante fuerat . Finus tandem Episeopus, plenus operibus bonis quievit in pace. Gale sinius autem : Ferentini Sanin Bonifacit Episcopi , cujus jam inde ab ineunte aetate sanctimonia splendescebat, rebus ase pie , mirabiliterque gesis, quas multor B. Gregorius Pontifex ad posteritatem literis prodidit. II. Ex his Auctoribus videtur tam Bonifacii, quam Redempti memoria in Martyrologium Romanum sub Gregorio XIII. editum in vetta. Et in priori quidem ejusdem Martyrologii editione , quae Romae anno I s 83. typis Dominici Baste prodiit , de S. Redempto ad diem 8. Aprilis haec leguntur : Ferentini S Redempti Epi-

Ι. Ferentinorum

Episcoporum Bonifacii , e

Redempti nulsia in antiquiis Mart yrologiis

commemoratio.

Diversa Boniis facii , ct Redempti elogia in diversisImr rologii Romani editionibus jub eodem Gregorio XI IL

80쪽

III. Ostenditur S.

Redemptum

Ferentinae in seia , non in Hernicis,civi

tatis Episcopusuisbe , ex ver- his S. Gregorii Papa , ct ex priori editione Martyrologii

Romani.

61 DE S. RED EM P TO E P IS C. Episcopi , ta Consessoris , de quo Sanctus Gregorius

Papa scribit. De sancto vero Bonifacio ad diem Ig. Maji: Ferentini S. Bonifacit Episcopi, Consessoris, qui a pueritia fanctitate , O miraculis claruit. In altera autem editione, quae tamquam emendata, ct sincera, ejusdem Gregorii XIII. jussu anno Is 84. promulgata fuit, quaeque nunc in Sancta Romana Ecclesia obtinet, nonnulla mutata sunt: videlicet: 8. Aprilis Ferentini S. Redempti Episcopi , cuius meminis B. Gregorius Papa . 14. Maji: Ferenti in Tuscia S. Bonifacit Episcopi, qui ut resert N. Gregorius Papa a pueritia fanctitate , ta miraculis claruis.

III. De Bonifacio egimus capite antecedenti, eu1nque ostendimus fuisse Ferentinorum in Tuscia , non in Hernicis Episcopum. Nunc de S. Redempto inquirendum, cui Ferentinae urbi Antistes praefuerit ξ in Tuscia, an in Hernicis ΘS. Gregorius Papa tam Redemptum , quam Bonifacium vocat Ferentinae cipitatis Episcopum, ut eX titulis libri 1. cap.9., S libri I. cap.38. liquet. Quum igitur certum sit, de Ferentina Tusciae urbe loqui Sanctum Pontificem cap.9. libri 1. ex his verb1s, quae caput offavum claudunt , pis tibi aliquid de Tusciae partibus narrem Θ quemadmodum Maurini Patres in notis ad hunc locum observant; sequitur, eumdem de eadem Ferentina Tusciae civitate intelligendum esse, dumi cap. 38. lib. I. Redemptum appellat Ferentinue Cipitatis Episcopum . Eodem enim utrobique nomine civitatem eanidem appellat. Quod si de diversis ci-Vitatibus loquutus fuisset, proculdubio discrimen interutramque posuisset; & quemadmodum Ferentinam Tusciae urbem, cui Bonifacius praefuit, diserte Vocavit ; ita & alterius Provinciae nomen ad Ferentinam urbem, quam Redemptus Episcopus rexit , adjunxisset, si alia fuisset ab ea , quam lib. I. cap. 9. designa verat. Hinc in prima editione Martyrologii Roma-

SEARCH

MENU NAVIGATION