Josephi Simonii Assemani, Sacrosanctae Basilicae Vaticanae canonici ... De sanctis Ferentinis in Tuscia Bonifacio ac Redempto episcopis, deque presbytero et martyre Eutychio, de quibus Sanctus Gregorius Papa in libro Dialogorum scribit, dissertatio

발행: 1745년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ni, ut supra diximus, non distinguitur Ferentina civitas, cui Bonifacius praefuit, ab ea, quam Redemptus Episcopus administravit ; sed utrobique dicitur : Ferentini S. Bonifacit Episcopi : Ferentini S. Redempti O

fcopi: in Tuscia nimirum, non in Latio, seu in Hernicis. Nam in eadem editione quum ad diem I 5. Augusti de Ferentino in Hernicis agitur, non Ferentinum absolute vocatur , sed cum addito , in Latio; Ferentini in Latio S. Ambrosii centurionis ; seu , ut habet ejusdem Martyrologii editio , quam Baronius notis illustravit: Ferentini in Hernicis S. Ambrosii centurionis . EX quo colligitur, Veteres omnes , qui priorem illam Martyrologii Romani editionem antecesserunt, in ea sententia fuisse, eidem Ferentinae in Tuscia Cathedrae , tam Bonifacium , quam Redemptum Episcopos praefuisse. IV. Baronius, quod sciam , primus fuit, qui Re- demptum Ferentinatium in Hernicis Episcopum fuisse fer scribit; etsi enim in notis ad diem 8. Aprilis hac de rq i- , bel-

e nihil statuit , sed simpliciter eum Ferentini fuisse ' 'μοῦ

Ep11copum affirmat , eumdemque ac alium , se fusi satuunt,S. Re- S. Gregorius lib. 3. Dialog. cap.38. meminit . in TO' demptum tapographico tamen indice , quem Martyrologio Ro- Hernicis Fe-mano notis a se illustrato subtexuit , disertis verbis rentinum fuis-

ait, non in Tuscia , sed in Hernicis illuni Ferenti- se Episcopum. natibus praefuisse : sic enim habet: Ferenti in Tuscia Bonifacius Episcopus I 4. Maji. Ferentini in Hernicis . Ambrosius Maror , I 6. August . Eutychius Martyr, is . Aprilis . Redemptus Episcopus 8. Aprilis . Ita ipso quoque Martyrologio, in quo S. Eutychii commemoratio his olim verbis colebatur , Ferentini , Sancti ochii Maroris ; emendandum censuit , Ferentini in Hernicis S. Eutychii Mart ris : & notam hanc apposuit: meminis ejus Ecclesiae S. Gregorius Papa lib.3. Dialog. cap.38. in Redempto Episcopo . Quibus verbis

palam facit, Redemptum etiam Episcopum Ferentinae in

82쪽

Hanc Baronii, aliorumque sen

tentiam, quam alea tenuerat,

Heschenius postea retractat.

in Hernicis civitatis fuisse. Baronium sequuti surtit Fer rarius in catalogo Sanctorum Italiae, Patres Maurini in notis ad S. Gregorium, Ughellus in Italia sacra, & alii. V. His tamen non obstantibus tam certum videtur esse, Redemptum Ferentinae in Tuscia urbi praefuisse , quam certum est unius, ejusdemque civitatis Cathedram Bonifacium antea tenuisse . Hens chenius in Actis Sanctorum, priorem Baronii sententiam amplexus fuerat anno 167s. ad diem 8. & is. Aprilis, ubi de S S. Redempto Episcopo , ac Eutychio Martyre agit: verba ejus haec sunt tom. I. April. pag. 7 2. De Sancto Redempto Episcopo Ferentini in Latio . Ibidem . Ferentinum urbs antiqua Latii in finibus Hernicorum . Et infra. Inter Episcopos fuit Sanctus Redew

ptus , cui hic VIIL Aprilis dies sacer habetur . Euo

etiam die , inquit , in Mar rologio hodierno hoc e gio exornatur : Ferentini in Hernicis S. Redempti Episcopi , cujus meminit S. Gregorius Papa . Tomo autem a. pag.3 78. De Sancto Eu chio Mart 're Ferentini in Hernicis, egimus CHL Aprilis , ad acta S. Re

dempti ejusdem urbis Episcopi, ct quaecumque furi py-

funt de hoc S. Morore Euochio, iste protulimus evlib.3. Diclogorum S. Gregorii cap.38. , ubi typographorum oscitantia legitur cap.28. Sed Hens chenius ipse rematurius perpensa , ac visis ejusdem S. Eutychii Martyris , aliorumque actis, sententiam mutavit anno 158O.iOΠὶ.3. Maji pag. 4 8. ad diem 1 s. Maji, ubi de Sancto Euochio , sive Eutilio, Pres tero Mar re apud Surianum in Etruria agit . Fatetur enim tam hunc Eutychium Presbyterum , quam Redemptum Episcopum, Ferenti in Tuscia , non Ferentini in Hernicis claruisse . Relatis siquidem ex Ferrario actis S. Eutychii, expressis verbis notat, indicatum ab illo Ferentum fuisse urbem Etruriae olim Episcopalem, ex cujus antiquit ruinis paulatim crepit Viterbium . Quumque

83쪽

ejusdem Eutychii Martyrium ex astis etiam Sanctorum Ualentini Presbyteri , & Hilarii Diaconi , necnon Gratilani, & Felicissimae illustrasset, subiungit de eodem Eutychio Martyre pag. sy. Insignis hujus Sancti memoria exsat apud Sanctum Gregorium lib.3. Dic-

g. cap. 3 8. Redemptus Ferentinae civitatis Episcopus .. Reliqua. Quae igitur Henschenius Tom. I. & 2. Aprilis de Redempto Ferentino in Hernicis Episcopo dixerat , haec ipse Tom.3. Maji retractat, eundem Redemptum non in Hernicis, sed in Etruria Episcopum Fe

rentinum amrmans.

VI. Id ipsum sine ulla haesitatione post Hens che- VI. nium statuit cl. Tillemontius Tom. .hist. Eccles . art. s c., Tillem uti i subi agit de Martyribus Viterbiensibus. Ibi enim dita Cims, P VNa serte assirmat , S. Eutychium Presbyterum fuisse Fe Mβη μ' rentii in Tuscia : Haec hisoria , inquit, nimirum acta S. Eutychii quae apud Bollandianos die Is . Maji retem Et, repta urbiruntur:) docet hunc Sanctum fuisse Pres terum Ec- S. Redemptumcisis Ferentinae , quae olim urbs Episcopalis in Tu- Episcopum prῖ-

fcio fuerat, sed excisa postmodum fuit , it aut ex ipsius freisse .

ruinis Viter bium aedificatum sit. & infra. San Ius Gregorius Papa lib. 3. Dialog. cap. 38. refert celebrem apparitionem S. EutycΘii Mart 'ris , Redempto Ferentino Episcopo factam, qua Longobardorum irruptionem in gratiam praenunciavit. Id Sanctus Gregorius ab eodem Redempto didicit, resque erat omnibus nota . Redemptus enim , quum inter alias suae Dizeseos Ecclesias etiam S. Euochii Ecclesiam visitaret, juxta Sancti sepulcrum quiescebat, dum hanc vi nem habuit ; adeoque dubitari nequit , quin hic Sanctus schius fuerit, de quo loquimur. Haec Tillemontius.

In serie Episcoporum Viterbiensium , seu Tuscaniensium, quam eruditae dissertationi de Etruria Mo tropoli cl. Franciscus Mariani Vaticanae nostrae Basilicae Beneficiatus, & Bibliothecae Graecus Scriptor , subte xuit, quaestionem hanc doctis viris examinandam re

84쪽

I inquit, an videlicet Sanctus Eutdichius qui anno sos. Episcopi vices, ut ipse opinatur gerebat, quemadmodum ex actis SS. malentini Iarii nori 'rum , atque ex iis P. Demetrii ab He chenio laudatis confirmatur , idem sit cum Eut ychio Presotero, qui si rentini fuisse legitur in actis SS. Graciliani, G fi licis mae , atque ex S. Gregorii libro tertio Dialogorum.

Idem tamen in altera Italica Distertatione de antiquitatibus Viterbii , quae Romae anno 173o. typis Joannis Zempei prodiit, ubi Annium adversus Latinum Lati nium pag.63. propugnat, ipsum Latinium oscitantiae arguit, quod quum Viterbiensis esset, adeoque Ferentinos Tusciae Episcopos nosse debuisset, quumque notaS er ditas in Baronii Martyrologium , ejusdem Baronii ro gatu , fecisset , non advertit tamen invectum in illud MartyroIogium errorem , quo dicitur , Redemptus Episcopus, & Eutychius Martyr fierentini in Hernia eis. Verba ejus accipe . Carrinalis Baronius emendandum ipsi Latinio J dedit suum Mar rologium , in

quo optimas quidem , sic erudit mas fecit observationes, quae in ejus margine pisuntur, G in Biblioth ca sacra, ac profana, quam Canonicus Agacrius co Iegit, opisque vulgavit. In eo Agar rologio de S.Redempto agitur Ferentino Episcopo . Hic autem non Fe-νentini in Campania fuit Episcopus, sed Ferentis, quae quum a nosris Viterbiensibus excise esset , urbem

nosram venerandis suis Reliquiis locupletapit. At L iinius nisil horum sciebat, neque id emendavit . Item die is . ejusdem mensis legiturA: Ferentini in HernicisS. Eutychii Martyris . Hujus quoque partem aliquam corporis habemus in Eccles a S. Mariae nodae ; esque

certam , ipsum sepultum fuisse paulo longius a Vitem

bis, prope Sorianum, ubi plurima illius exsant mon menta , Ecclesia nimirum vetus ma : ossa, e quibus manna profluit, oc supenda quoίidie miracula prodeunt. Adsunt etiam perantiquae inscriptiones , atque tradi-

85쪽

tio omnium circumfusfue regionum , quemadmodum a

unicuIque compertum , exploratumque faciunt Bollaniani, G accurata vita, quam in lucem emisit Revcrendissimus D. Splenianus Pennatius Vicarius Generalis primum quidem Balneo regii , nunc autem Urbis peteris . Hujus quoque Sancti meminit S. Gregorius lib.3. cap.38. Dialogorum, qui tamen hoc unum de illo affirmat, fuisse nimirum Ecclesiae Ferentinae Episcopum . Verum id fatis esse debuit , ut Latinius animum aDerteret , eoque magis , quia Sanctus Doctor non habet in Hernicis ; Ferentinates autem nullam. hujus, vel alterius memoriam fer Pant.

Qui igitur in Etruria Metropoli id unum sibi proposuerat, ut ostenderet, S. Eutychium Episcopi Uite biensis, seu Tuscaniensis fortasse vices gessisse , non sipse quidem definiens , sed aliis indagandum relinquens , an idem quoque Eutychius is fuerit, qui Ferenti Presbyter in aetis Sanctorum Martyrum Viter-biensium dicitur inspectis postea , perpensisque iis, quae de eodem S. Eutychio cl. Pennatius scripsit, dubium omne exuit cl. Franciscus Mariani, remque adeo claram esse ac manifestam judicavit , Ferentinos scilicet fuisse in Tuscia Redemptum Episcopum, atque Eutychium Presbyterum , de quibus S. Gregorius Papa loquitur, ut conterraneum suum Latinium , virum doctrinis omnibus instructum , inscitiae atque oscitantiae arguere non dubitaverit , eo quod talem talam tamque Baronii , ut inquit, allucinationem , Ferentinum in Hernicis, pro Ferentino in Etruria oppido statuentis , dum doctas ipsius in Martyrologium Romanum adnotationes expenderet, non adverterit, ne

que emendaverit. Id sane amicissimus, ac pereruditus Auru,r ex Henschenio , atque Tille montio aeque colligere poterat, quorum uterque disertis verbis, ut supra Vidimus , docuerat , tam Redemptum Episco pum , quam Eutychium Presbyterum a S. Gregorio I E Ma-

86쪽

68 D E S. R ED EM P TO EPIS C.

Magno laudatos , in Tuscia claruisse : sed Splendianum Pennatium prae aliis laudat , tum quia ipse omnium uberrime quaestionem hujusmodi tractat; tum quia pater ipsius Theseus Pennatius primus fuit, qui cl. Godefridum Henschenium, missis ad ipsum S. Eutychii Ferentini in Tuscia Presbyteri ac Martyris

actis , a praeconcepto de Ferentina in Latio civitate errore ad eam sententiam traduxit, quam Tom. 3.

Maji pag. 4 9. amplexus est , aliisque amplectendam tradidit. Non solum autem Theseum Pennatium citat Henschenius ; sed Tullium etiam Cimam , qui acta S. Eutychii e Latina in Italicam linguam vertit , &anno Iss 8. Roncilio ne in Patria sua curavit excudenda . Verba Hen schenii haec sunt num . . Aterim Ouudium etiam nominat Legenda S. Euthii, quam ex fuο-rum Majorum chirographis nobis sub fide publica transmisit Latinam Theseus Pennatius a Soriano , pubi cus Dei gratia , Aposolica auctoritate Notarius , in Archipo Romanae Curiae descriptus, ct fori Episcopalis dictae Terrae Suriani in cipitibus , ta criminaliabus Cancellarius. & num. 6. Vix tamen dubitant n-ri ancnfes , quin manuscriptum, quod diximus a Nesso Penmatio inter majorum chirograpba repertum, ipsum illud sit, quod arrebatur : sic enim habet peteris i lius et raphi titulus : Martyrium S. Eutitii FerentinieXtractum de Catalogo veteri , qui asservatur Uiterbii in Ecclesia Cathedrali S. Laurentii. Tullius etiam.

Cima ait , iiDd ipsum in Archipo Episcopali Horiae

inveniri regi iratum , quale anno I 649. Soriani reperit , quum iste Gubernatorem ageret, haliceque reridendum transcribi faceret. Quamquam nonnulla sint, quae in Tullio Cima, atque in Hens chenio Splendianus Pennatius pag.362. S seq. reprehendit, quaeque nos suo loco notabimus; ex his tamen constat, Hen-

schenium ipsum ea omnia de Sanctis Redempto Episcopo, &Eutychio Presbytero hausisse, quae ibi, rei

verb

87쪽

veritate ex authenticis monumentis comperta, retractat . Debemus igitur primum Theseo Pennatio, qui acta illa, quae diu in obscuro latuerant, in publicaim lucem proferendo , id effecit, ut communi , in quo hactenus eruditi vixerant , errore Hens chenius de posito, Redemptum , ac Eutychium Ferentinis in Tuscia restitueret . Debemus etiam Splendiano Andreae Pennatio Thesei filio , qui titubantes adhuc Auctores, edito de vita S. Eutychii Presbyteri , ac Martyris praeclaro Commentario, hac de veritate sic confirma Vit , ut nullus cuiquam , meo judicio, dubitandi locus amplius relinquatur . Argumenta, quae idem Pennatius producit , adeo clara sunt , ut nulla ratione

infringi possint. VII. In historia inquit pag. 96. S pag.a s .) quam

S. Gregorius Papa lib. 1. cap. 38. de S S. Redempto Episcopo & Eutychio Martyre narrat , tria sunt eX- pendenda , quae certio certius demonstrant , id factum in Ferentina Tusciae, non Latii civitate contigisse . Primum est , quod ait S. Gregorius : Redemptus Ferentinae Civitatis Episcopus quadam die , dum

Parochias suas ex more circuiret. Alterum, quod cidem

subjungit; Perpenti ad Ecclesiam Reati Euochii Mar- ris. Tertium denique, quod addit: Advesperascen

te autem die stratum fleri Abj juxta sepulcrum Mar

tyris voluit, atque ibi pos laborem quiepit , quum nomese media ante eum idem Beatus Maro chius adsilit. Haec autem omnia Ferentinum in Tu'scia, non in Hernicis oppidum evidenter designant; nam & locus ille inter Parochias Ferentinae civitatis tunc temporis numerabatur, ubi etiamnum , videlicet in Soriano, habetur Ecclesia antiquissima S. Eutychii Martyris cum crypta, & praediolo , ut in ipsius actis legitur: & in hac Ecclesia visitur ejusdem Sancti Mar tyris sepulcrum. At vero Ferentinates in Latio , seu in Hernicis , neque in ipsa civitate , neque in ejus

Dioe-VII. Argumenta pro Ferentina Tusciae civita te , ubi Sancto

Imagines, acta, dies Fe sus: nihil horum in Ferentino Campanioe oppido.

88쪽

VIII.

Enumerantur

o DES. REDEMPTO EPISC

Dioecesi habuere, vel habent Ecclesiam S. Eutychii, aut ipsius Sepulcrum , seu ullam Actorum ejus memoriam , aut saltem aliquam sacrarum Reliquiarum

partem.

VIII. Ughellus Italiae Sacrae Tom. I. ubi agit de Ferentinis in Latio Episcopis, Redemptum quidem

inter ipsos ex communi errore censet , sed quum duoauthentica instrumenta profert, alterum anno II 96 .

tempore Berardi Episcopi, &Joannis de Ceccano Comitis ; alterum anno 11 9. sub Alberto Episcopo confectum , in quibus Ecclesiae S. Mariae Fluminis, Sanctorumque Matthaei & Jacobi dedicatae dicuntur ; plurimas quidem ibi Sanctorum Reliquias repositas narrat; Re dempti vero , aut Eutychii ne vestigium quidem . Sic autem habet pag. 723. Sermone Milo VIII. Kalendas Augusti , anno 1 I96. Indictione XIII. Altare

majus, quod es in medio Ecclesiae S. Mariae situm , consecratum est per manus Domini Berardi penerabilis Ferentinatis Episcopi, allientibus, ta cooperant bus ei Domino Jordono penerabili Cardinali S. R. EG Domino Joanne penerabili Anagnino Episcopo , a honorem Dei omnipotentis Patris, ta Filii , Spiritui Sancti, e, glorio simae Virginis Mariae Matris Domini no stri Jesu Christi ; de Reliquiis sis, de Ligno Domini, de Cesimento Beatae Mariae , Petri Apostoli, Jacobi Apostoli, Marci Gangelisae, Laurentii Maruris , Sebastiani, G foriorum ejus , Sanctorum Innocentium , Marii, Marthae, Aurifax, G Abacuc, Stephani Papae , de lapide S. Stephani Protomar rii, G anthi, Dariae, G fociorum ejus , Gentii, G Alexandri , Caesarii Maroris , Aureliae , S pe rantiae , de pestimento Sancti Thomae Cantuariensis Archiepiscopi . Ipso die , G ipsa hora cons crot&es Altare S. Pauli Aposoli , quod est situm in porticu praedictae Ecclesiae per manus Domini Odrinis venerabilis Verulani Episcopi . De Reliquiis istis: Mar-

89쪽

eellini ta Petri, Marci ci Marcelliani, Mauritii Martyris , Naboris Mart 'ris, Ab undii, Nerei, De sanguine Beatae Lucillae , Secundinae Virginis. Eo die G e dem hora Altare sancti uuirici, quod essitum in alio porticu saepe nominatae Ecclesiae, consecratum es per m nus Domini Thaddaei venerabilis AIatrini Episcopi. De Reliquiis istis, de Ligno Domini , de Petra Sepulcri, S basiani, quadraginta Marorum , G Barbarae. Ipse die , ct ipsa hora Ecclesia Beati Matthaei Apostoli, est juxta saepe dictam Ecclesiam , altare confecrata es per manus Domini Petri senerabilis 'Asopi Signini, in sente, cooperante ei Domino ride gario venerabili Tarracinensi Episcopo . De Reliquiislsis , de pestimento Virginis Mariae, Philippi, G J cobi, Marci G Marcelliani, Chro fanthi G Dariae,

Concordii Maruris , aliorum Sanctorum , quorum nomina Deus novit. Pagina autem 716. Hac die videlicet Kalendis Maji anno 1Σo9. Innocentii Papae Tertii anno 12.) confecratum es altare Ecclesiae Be

ii Jacobi Apostoli , quae positio es juxta Pontem Occanum , per manus Domini Auerti Episcopi Ferentini. De Reliquiis Sanctorum Apostolorum Philippi, in Jacobi , Soncti Stephani Protomartyris , Sanoti Nicolai Conses oris, Beati plosit Maroris , Sanctae Barbarae Virginis , c, Sanctorum Mart yrum Chro anthi, Dariae , ta sociorum ejus, Eleutherii Episcopi , ct Mar-0ris , Ambrosii Mart 'ris, Pontiani Mart 'ris, Ma cellini ct Petri, ct aliquorum , quorum nomina Deus

nopit. Idem Ughellus, tam ex laudatis Instrumentis, quam ex aliis Ferentinati uni monumentis, praeter me

moratas S. Mariae Fluminis , S. Matthaei, & S. Jacobi Ecclesias, Sanctorumque ibi, & in Altaribus S. Pauli Apostoli, & S. Quirici, repositas Reliquias , memo rat pag.71 I. Ecclesiam Cathedralem , in qua servatur

sacrum Ambrosii Maurtyris corpus tamquam Protecto ris , Patronique Ferentinensium : Reliquiae insuper S. Coe-

90쪽

Imagines SS. Redempti Episcopi, ehii Martyris non procul ab antiqui Tuscirnretii ruinis.

1 DE S. RED EM P TO EP IS C.

S. Coelestini V. Papae & Confessoris . Demum pag. 724 S pag. 726. quatuor alias Ecclesias, nimirum S. Joannis , S. Petri , S. Quintini, & S. Stephani . Quod si

Redemptus Ferentinatium in Latio fuisset Episcopus, aut ibi Eutychii Martyris corpus , Gregorii Magni temporibus tam celebre, in dicata sibi Ecclesia cultum habuisset , nonne aliqua esset in Ferentina illa urbe , aut ejus territorio , Redempti Episcopi , vel Eutychii Martyris Ecclesia , aut memoria Θ Quum igitur ibi non corpus, non sepulcrum, non lapides, non acta, non dies festus , nulla demum monumenta reperiantur; quis dixerit, Redemptum Episcopum , &Eutychium Martyrem ad illos Ferentinates omnino pertinuisse ξIX. Contra, qui in Tuscia sunt Ferentini, eorumque finitimi Viterbienses , Hortant , atque Sorianenses, Ecclesias pervetustas habent, utrique Sancto nuncupatas ζ eorum Reliquias servant, diem festum agunt, missas celebrant, & officium, ac perpetuam comme morationem recitant. Exstat Pennatio teste pag.2si . , antiqua Capella erecta in praedio Patrum Dominicanorum , haud procul ab antiqui Ferentii ruinis in Tuscia , in qua visitur manu vetere depicta mago Z. Ma

riae Virginis , S. Catali Episcopi e S. Bonifacit Episcopi , Sancti Redempti Episcopi Ferentii, G S. Eu0

chii Martyris , Sacerdotalibus indumentis ornati. X. Praeterea ejusdem Redempti Episcopi Reliquiae, quum Ferentium a Viterbiensibus excisum fuisset, Viterbium sunt translatae, ibique in Ecclesia Cathedrali repositae , ut supra ex clar. Francisco Mariani vidimus . Idque ipsum testatur Pennatius pag. 2 s s. hiS Ver

bis : Confirmatur pariter ex fide, qua pie creditur , Corpus S. Redempti aserpari Viierbii inter multiplices Reliquias e cipitate fierenti translatus ut lib. I. cap. I. Vitae S. Euochii narravimus : J quae in Cathedrasi, in Ecclesia Collegiata S. Sixti coluntur , licet ad oculum

SEARCH

MENU NAVIGATION