Annales Academici

발행: 1851년

분량: 704페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

CUIUSCUNQUE LOCI ET ORDINIS AUDITORES HUMANISSIvit Nemini vestrum mim videbit , quod animo perturbatum me sentio gravissimi muneris mihi delati cogitatione. Quicunque enim reputaverit disciplinarum a me docendarum amplitudinem, Virorum Clarissimorum, qui ante me floruerunt, merita iuvenili huic aetati haud leve incumbere inicium latebitur. Quae ossicii obeundi consideratio ingravescit etiam, quum cogitamus, disciplinas, quae mihi mandatae sunt, Anatomiam et hysiologiam , --damentum esse, quo tota,edicinae disciplina nitatur. De quarum utilitate, imo necessitate ita inter omnes, quidquid ceterum sentiant, eruditos constat, ut, nisi illis bene perceptis,medicinae, Chirurgiae et obstetriciae artis doctrina accuratior exsistere nequeat. natomiae et hysiologiae

studium medicum non mat, sed facit.

292쪽

282 H. ALBERT SMA, Ius T. FI L. , Scholam anatomicam, quae ab Albino i), nostratium anatomorum maximo, condita fuit, non solum sui temporis postulatis satisfecisse, sed etiam toti Europae facem praetulisse, nemo in dubium vocabit. Documento est ingens peregrinantium numerus, qui in hanc inclytam Academiam undique confluebant , ut ea suis ipsorum oculis mirarentur, quae

nusquam alibi videre possent. Sed quantumvis magna huius scholae fuerint merita, flumini temporum perenni haud magis quam aliae par esse poterat. Quod non ita intelligi velim, ac si multa, quae methodus Albiniana invenit, non etiam nunc magni pretii habenda sint quippe nova, quibus Albinus artem auxit, inventa tanti sunt, ut quisque a partium studio alienus in Leidam nostram, tamquam in Anatomiae et hysiologiae sacrarium etiam nunc intuiturus sit. Quod quo magis vobis persuasum habeatis, in memoriam vestram revoco Albini de musculis et ossibus dissertationem, quae utrum magis sit admiranda inventorum novitate, a tersa elegantique descriptione, haud sacile quis dicat. Quocirca non sine caussa Albini opus vel nunc saeculo lapso, antiquo suo honore viget et aetemo iuventutis flore gaudere videtur. Etiam hoc tempore opera descriptiva in lucem prodeunt, in quibus Albini tabulae ad maiorem minoremve modulum delineatae reperiuntur. Quin imo Albini nostri honos tantus est, ut ullarus, ingens Anatomiae decus, alicubi hoc de summo viro testetur , Si in musculorum natomia novi quid nobis in-ν Venisse videmur, relegamus modo ad Albinum, nec dubium est quin ν iam isse invenerit. Operae pretium mihi visum est, rationem, qua Albinus organismi

humani arcana indagavit, accuratius vobiscum perpendere et methodum, qua Vir egregius usus est, cum recentiori horum temporum methodo comparare. Dicam igitur de A in Anatomiae fractandae metaodo , -- parata cum ea quam Mura tempora ibi πω me, eo imprimis consilio ut non in laude Albini acquiescamus, sed significemus, quomodo vitia inveterata emendari, supervacanea a-Veri, et ea, quae desint, suppleri possint.

Beniardus Si hie Albinus, Franeolarii ad Vitarum dis 4 Febr. 1697 natus sit, prosessor Midentis creatus 172I, mortuus 9 Sept. 1770. - cf. E. Sandisori, M. Maι-

P. XX sqq.

293쪽

Antequam vero ad hoc argumentum tractandum transeo enixe Vos rogo,

ne arbitremini me opinionum antiquarum fautores exagitare in animum induxisse. o homines, sed res peto. Nil ultra volo, quam antiquioris scholae methodum ex hodiemae edicinae postulatis ponderari; sin patet eam huic quod vivimus saeculo non satisfacere, quid prohibet, quominus, antiqua ratione relicta, in novam ingrediamur viam, qua melius ad finem pro sum perveniamus Quin imo patria, quae sinae huius Academiae honorem fovet et amplectitur, a nobis flagitat, ut opinionibus praeiudicatis omissis, id dicamus, quod verum est. am ita demum fieri poterit, ut institutio nostra academica huius aetatis eruditioni multifariae respondeat. Cuiusvis doctrinae finis accurate definiendus est, ut se tuum ubertate se commendet. Nisi hoc fit, tanquam nebulis involuti oberrabimus totius summae oritur notio imperfecta, et, quod maxime dolendum, scientia ad vitae usum inepta evadit. Quod universe verum, id specialiter in Anatomia tenendum est. Ad triplicem enim usum haec disciplina accommodari potest, prout aut chirurgo aut medico aut philosopho utilitatem suam praestare debebit Chirurgo imprimis curae erunt eae partes corporis humani, quae maxime vim extemam patiuntur deinde illae regiones, ubi reperiuntur magna sanguinis Vasa et nervorum stirpes Ea imprimis corporis loca rite ei cognoscenda erunt, ex quibus in conditionibus morbosis intestinum extrorsum elabi poterit. Locorum geographia probe perspecta, chirurgus non dubius haerebit, quo loco in hemiis incarceratis culter sit immittendus. Partium quoque inter se invicem nexum assidue animo contemplabitur; quodsi enim periculosa et subito exorta sanguinis effusio locum habet, vita hominis pendebit a dexteritate, qua chirurgus ritum vasis sanguinis respectu ceterorum organorum discemat Anatomia, quae hoc docet, dicitur opographica vel etiam hirurgica Haec corpus humanum in regiones dividit,

spatium examinat organorum, quae in hac illave regione reperiuntur, eorumque inter se invicem suum observat. Quae omnia chirurgus cum memoriae mandaverit, cultro in humani corporis partem inmisso, respondere poterit quaerenti, quid persoraverit. Μedicus, proprie ita dictus, qui praxi interea operam dat, Anatomiam potius ab alia parte intuebitur. Ιssi enim imprimis curae erunt cerebri

structura, cor, pulta es, organa in abdomine sita; quae corporis partes

294쪽

a84 . AEALBERT SUA, Ius T. FI L. , morborum medio explorandorum plerumque sedes sunt. eque tamen hoc

suffecerit, nisi et ille diligenter teneat, quomodo organa iuxta se invicem sita sint quo neglecto, accurata inquisitio nulla institui potest. Modemum natomiae addiscendae methodus nos docebit uti instrumentis, quorum utilitatem, imo necessitatem schola Vienno-Hagensis luculenter probavit. Intelligitis, me testos pium et lessimetrum significare, de

quorum adminiculorum magnis commodis ita maxime constabit, si experientia docuerit, sine eorum auxilio neque pleuritidem a neumonia, neque

cordis vitia a vitiis pericardi distingui posse. Quomodo tandem philosophus Anatomiam sibi cogitat Cum eius non

reserat, quomodo mana, inter se comparata, ita sint, inquirit potius in partium originem ac notionem et indagat leges, quibus organi structura innixa est. ethodum recte syntheticam dixeris. Quae contemplandi ratis, cum rerum caussas explorando ingenii vires exerceat, sine dubio et

praeceptori et discipulo erit iucundissima eoque magis, quod philosopha

observandi ratio memoriae, cuius magnus in Anatomis usus, succuriit.

Sed sive chirurgus sive medicus sive philosophus Anatomiae operam det, ea quae dicitur descriptiva semper praemittenda erit. Etenim antequam chirurgus addiscere poterit, quo situ inter se invicem organa posita sint, pro comperto habere debet, ea exsistere, quaqne sint forma et structura; tum, quod ad vasa et nervos attinet, ubi oriantur et quo tendant. Haec omnia natomia descriptiva docet. edico quoque et philosopho hanc disciplinam fundamenti loco esse, non est quod vobis pluribus demonstrem. Iam si quaerimus, suerintne Anatomiae initia antea sic tradita, ut Anatomia descriptiva sundamenti instar stabilis praemitteretur, nonnihil dubitandum videtur. Sola steologia eo, quem volumus, modo tractabatur. Reliqua partim descriptive, partim topographice, partim pathologice docebantur. Ita . . in musculis exponendis statim addebatur descriptio Vasorum nervorumque, hos musculos contingintivin. Quod idcirco mirum videri debet, quoniam discipulus hariun rerum notione nondiu imbutus erat. Facile mihi assentiemini, . . contendenti, ex methodo ista oriri debuisse notiones imperfectas et mancas, quoniam nulla altior doctrina acquiri potest, nisi elementis in succum et sanguinem versis. Ea quae fundamentis male iactis superstruuntur, caduca et fragilia sunt Dj0jtjgod by

295쪽

M antiqua docendi ratio una excusatione utitur eaque rarissima. Νempe tu antea sere nulla nisi maleficorum supplicio affectorum corpora anatomis praesto essent, eorum penuria tanta erat, ut Albinus per totum cursum Academicum nonnisi uno corpore adulti et uno insantis uti soleret. Quodsi hunc obiectorum maxime necessariorum desectum consideramus,

maiore etiam mini admiratione corripimur, quia vir summus vel sic Anatomiam locupletavit inventis, quae doctrinae copiam et accuratam investigandi sollertiam produnt. Alterum, quod in antiquiore docendi methodo observandum videtur, hoc est, natomiam non traditam fuisse pro disciplinae ambitu. Mnenim discipuli omnes vasorum et nervorum divisiones cognoscebant. Quodsi quis obiiciat, breve temporis spatium, inde a mense Septembri usque ad

festum ascha non sincere ad Anatomiam tam accurate pertractandam,

is mihi dicat, an, quod alibi fit, non hic quoque fieri potuerit, postremo saltem huius scholae tempore. Quippe in Germania Matomia descriptiva

uno anno tota absolvitur, ita quidem, ut ossium doctrina expliceturnestate, dum reliquum anni spatium sumit, quo praeceptor adiutus aprosectore et praeparatis utilioribus totius natomiae descriptivae conspectum exhibeat. Hic vero antea aestatis tempore lectiones non habebantur, de prosectore ordinario ne sermo quidem erat et praeparatorum, quae ad Anatomiam rite explicandam re rebantur, numerus erat exiguus. Quod dixi de praeparatorum paucitate, merito vobis mirum videatur, qui usei nostri anatomici divitias admirari eiusque celebritatem suspicere soleatis. Sed eo magis vestra reseri, qui non inanem gloriolam, sed doctrinam solidam exspectetis, hanc de useo nostro sententiam, argumentis suis nixam, audire. Lubens equidem concedo, in nostromuseo plurima esse magni pretii obiecta. Sic spe in Anatomiae comparatae, praesertim in altioribus animalium classibus, quantivis sunt aestimanda. agni quoque habendae sunt collectiones in sim natomiae pathologicae a Rario, Albino et an Doevere conditae, dum collectio ossium, morbo mctorum, quae imprimis a Bonnio congregata sunt, inter ditissimas Europae censetur. Splendidissima autem haec, et nostri ornamenta non impediunt, quominus deplorem desectum praeparatorum maxime necessariorum ad Anatomiam puram explicandam. Etenim si excipimus nervos linguae, praepara-Dj0jtjgod by

296쪽

s86 . AEALBERT S A, Ius T. FIB., tionem impersectam quinti paris nervorum, nomine Brumansit memoratam,plexum brachialem et in iem ceream praecipuorum nervorum capitis, hac in parte nihil invenimus, quod nos iuvare possit. Cerebra, quorum structura maximam partem indagari potest e praeparatis spiritu vini induratis, item desunt ad eorumque desectum supplendum inservire dehent in es nonnullae ab Helaemanno consectae. Aliquot pulchris cordis iniectionibus et prima vasorum divisione exceptis, idem iudicium serendum est de

Praeparatis, quae venarum et arteriarum cursum demonstrare debent.

Tandem de ligamentis nulla inveni exemplaria, nisi quae argumento se possint, auctorem egregiam mitbrechtii methodum non perspectam habuisse. Hoc meum dem eo nostro, olim celeberrimo, iudicium, ne mihi vitio vertatis, . . Ingenue veritatem profiteri potius meum esse duxi, quam aliud clausum pectore, aliud lingua promptum habere. Non est huius saeculi, in ingenti maiorum gloria acquiescere, sed summa ope niti, ne tantorum proavorum indigna videamur proles. Quae, eo desint, indicavi. Industria assidua et sumtibus haud ita magnis antiqua institutionis gloria sic restitui poterit, uti eum Academiae nostrae decori sit disciplinaeque postulati s respondeat. Redeamus ad natomiam ipsam. Ea quindecim abhinc annis novam iniit viam, micromosio et elemia, quae hucusque neglecta fuerant, in auxilium vocatis Antiquior methodus, quam non sine causa Albimanam dixerim, his instrumentis primariis non usa est, quibus scientiam amplisecaret, neque id mirum, siquidem eo orta tempore, quo micros pica et chemica iuvestigandi ratio nondum invaluerat, neque postea ad recentiora inventa se accommodavit olim enim microscopium aderat quidem, sed eius momentum nondum magni fiebat habebatur potius ludus, quo homo dives se oblectaret, si nullam sic temporis iacturam saceret. Ne arbitremini, me hoc loco detrectare velle virorum de microscopi maxime meritorum laudes. Equidem, si quis alius, magni facio a iratum, Meu--nhoechium, Wammerdammium, emonium, alios, quorum nescis magisne admirer indagandi subtilitatem, an observandi patientiam. Sed nego, haec inventa, quorum pretium iu dies magis fit luculentum, Anatomiae ipsi prosuisse, quoniam cum Anatomiae studio non cohaerere putabantur Inventa ipsa per se habebantur pulchra, sed ea in artis usum Dj0jtjgod by

297쪽

convertore, hoc natomis curae non erat Seriore demum tempore viri celeberrimi Ioannes Mulierus, ebem etinente ranatomiam micros picam constituerant tanquam partem totius disciplinae. Recte enim contendebant, aeque bene minima partium elementa, ac structuram rudiorem cognoscenda esse ei, qui humani corporis compositionem bene perspectam habere studeret. ersuasum sibi habebant, microscopi ope in intima arcana penetrandum esse, ut ex natomia huctus uberiores redundarent in vitae humanae theoriam et in ipsam adeo medicinam universam. Quod igitur Anatomiae microscopicae momentum suo pretio est aestimatum,

haec huius aetatis laus est. Quodsi autem his annis magnus,edicorum, imprimis iuniorum , numerus in hanc Μedicinae partem involavit, id non tantum tribuo rei novitati, sed praecipue inventorum ubertati. Investigationes microscopica imprimis placebant iis, qui domi observandi amoenitatem horridae natomiae supellectili praeserebant. Sed Anatomiam proprie sic dictam ita saepe negligi, ipse testari possum. Reperiuntur, qui, voluminibus conscriptis de texturis subtilioribus, scalpellum prehendere metuant, nec libenter de facillimis natomiae descriptiva argumentis

disserant. on sum is, qui hanc explorandi rationem vituperem sunt enim functiones corporis humani, ad quas explicandas nonnisi elementorum subtilissimorum cognitio requiratur; quod ut Vobis pateat, argumento sint cellularum evolutio texturae comeae vita, musculorum contractio. Sed dico, eos, qui disciplinam hac ratione tractant, non iure nuncupari Matomos. Sunt ita dicti specialistae, quorum numerus in Gallia et Germania prodes ingens. Duae imprimis caussae micrologiae studium promoverunt; immensa gloriae cupido, cui favebat inveniendi spes erat una eaque gravissima. Cum autem Germanorum sit, alicuius peritiam ex paginarum, quas scripserit, numero iudicare, non raro accidit, ut inventa, quorum expositi non nisi duas paginas requireret, eruditionis inepta mole obruerentur. Felix, qui in hoc sterquilinio gemmam invenire poterit sine magna temporis iactural Altera micrologiae studioso investigatae caussa quaerenda est in impersecta hucusque microscopiorum structura. Sunt enim termini, ultra quos observationes microscopi operiactae incertae sunt Si tenuissimas texturae cuiusdam minutias indagare volumus, dissicultates maximae viam obsepiunt. Dj0jtjgod by

298쪽

288 . ALBERTA A, Iiis T. FI L. , Praeiudicata opinione imbuti pro veris videmus, quae spes nobis fingit Quam saepe ita locus esse potuerit haud opticae, sacile intelligetis Anatomus quidam Gallus descripsit corpuscula sui generis in lacte reperta, quae postea, diligenti e disquisitione instituta, bullulas aerias suisse apparebat. Quoniam alius aliud videt, simulac discemendi facultas tollitur, fons oritur controversiarum inexhaustus. ovo invento in lucem edito, respublica literaria duo in contraria scinditur, quorum pars inventori lavent, alii se accingunt ad inventi veritatem oppugnandam. Ita graves huius temporis quaestiones amplam disputandi materiam praebent, in qua diiudicanda natomus sic optime mihi versari videtur, si ipse, microscopis adhibito, quam accuratissime videat, quid rei sit. Ipsum experiri et suis ipsius oculis intueri multo magis prodest, quam auctorum testimoniis confidere et ingentem, quae dicitur, literaturam absorbere. Si ex certantium discordia lux emergit, id imprimis in natomia obtinet. vitae eaeque gravissimae res, de quibus initio disputatum est, nunc habentur fundamenta firmissima, quibus iam disciplina nitatur. Quodsi multa iam inventa sunt, plura tamen exploranda restant; sed microscopi diligenter adhibito in dies magis in interiores naturae recessus penetrabimus. emini, qui quidem natomiam totam complectatur, doctrina texturarum, microscopis acquirenda, inutilis videbitur; et quicumque

semel sanguinis circulationem, nervorum muscularumque structuram et secundationis elementa viderit, persuasum sibi habet, etiamsi his rebus non totum se addicat, artem tamen micros picam partem Anatomiae esse gravissimam.

Dum microscopus formas dignoscit tenuissimas, non minoris facienda est Chemia, quae inquirit in formarum compositionem elementarem. Eam diximus scientiam auxiliarem Anatomiae, quam antiquior methodus neglexit De Chemiae in natomia exploranda summa utilitate, sacillime cuique persuadebitur reputanti, quam parum prosit musculi formae et particularum, quae dignosci possint, minimarum cognitio, nisi tandem sciamus, quaenam sint elementa hemica, visu non distinguenda, quae coexistere debeant ad sormandum id, quod musculum vocamus. resecto Chemia dici meretur scientia sororia, quae his recentissimis temporibus egregiam Anatomiae opem tulit. Quid sine ea nobis cognitum esset de sanguine et D j0jtjgod by

299쪽

Proteinae npmine dictae cognitionem debemus celeberrimo videro,

. quem nostratem esse gloriamur.

In Chemia animali, sicut in atomi microscopica plurima exploranda restant. Et minus ortasse de illa quam de hac nobis compertum est, licet iam viri docti summa ope nitantur, ut ab hac etiam parte organismum humanum perspiciant. Scientia est in ipsis incunabulis quamobrem Μω-derus quoque hemiam suam physiologicam modesto periminis titulo insignivit et summo iure contendit, scientiam quodammodo suis numeris absolutam non nisi post aliquot saecula exspectari posse. Demonstrare vobis conatus sum, A. H. qualis nunc opera natomiae navetur. Spero me Vobis persuasisse, eam sine microscopi auxilio et sine chemica cognitione non promoveri, ne vel addisci posse. Si recentiorem hanc methodum cum antiquiore comparamus, an adhuc dubitatis, cuinam

vos addicturi sitis p tiquior schola solummodo id curabat, ut partes, quantum fieri posset,

in conditione recenti demonstrarentur, et eatenus revera excessuit. Quae ab ultimo Albinianae methodi alumno ' demonstrata sunt, a paucis tam accurate elaborata vidi. rtem musculos ita oculis subiiciendi, ut etiam disciplinae imperiti supellectilis horrorem non sentirent, optime tenebat. Qua in re cum maxima laus huic scholae tribuenda sit, Albiniana methodiis prosecto non esset antiquata, si recentioris aetatis inventa in suum usum convertisset. Sed paullatim actum est, ut huius scholae Anatomia significationem, a verbo ἀνατέμνειν inditam, retinuerit, cum non nisi

cum inter hemicos nondum constet an Prolem sit materies sui generis, libera ab omni connubio cum Sulphure enchelaesi hemica praeparanda, hoc nomine tantum inventum memorare volui, quod incredibili modo scientiae physiologica profuit. Virum volo Clarissimum O. Sandisori , praeceptorum meum, qui ab anno 1801-1848 in Academia Lugd. Batava munera rosessoris natomia et Physiologiae functus est de cuius viri meritis dicere minus necessarium mihi videbatur, quoniam collega amicissimus s. c. B. Suringar ea iam de industria exposuit edita scriptiuncula, cui titulus Memoria

300쪽

sso . AEALBERT SMA, IusT FIB., cultro uteretur ad organismum cognoscendum. Recentior contra Anatomia magis convenit vocabulo, quo in vernacula lingua eam significamus. Hoc enim non constituit, qua ratione organismus in suas partes sit dividendus. Eae autem doctrinae, quae hoc tempore cum Anatomiae studio arctissime. coniunctae sunt, rem reddunt multo dissiciliorem. Discipulus, cui hinniae et microscopii cognitis deest, multa, quae in Matomiae lectionibus tractabuntur, non intelliget, et si ex studio anatomico fructus percipere Velit, his rebus addiscendis operam dabit. Sed non tantum discipulo, praeceptori quoque maximae oriuntur dissicultates. Nam tum demum docendi munere pro disciplinae amplitudine rite fungetur, si harum doctrinarum partes eius curae mandant , si instrumentis necessario requisitis instructus suerit, et prosectoris auxilio adiuvetur. Quod ad disciplinae ambitum attinet, etiam natomiam pathologicam eo reserendam esse arbitror. Quicumque persuasum sibi habet, eam undamentum sere unicum esse diagnoseos, certis indiciis innixae, lectiones de hac gravissima disciplina desiderari mecum contendet, eo magis, quod schola Vienno-'agensi luculanter ostendit, qua ratione illa inmedicina adhibenda sit. Μihi ex more antiquo una cum disciplinis anatomicis etiam hysiologia

docenda demandata est. Si cum huius muneris amplitudine, uni commissa, comparamus praeceptorum numerum in Academiis Germaniae easdem doctrinas docentium, intelligetis grave me onus subsisse. o loquor de Academiis, quales sunt Viennae et Berotini regnorum amplitudo, studiosorum numerus, ipsarum urbium ingens magnitudo comparationem cum nostra Academia non admittunt, sed iure suo patria nostra effagitat institutionem Academicam, qualem invenimus Hesdelbergae, Gottingae et Iosiae. Non huius loci est, rosessorum in singulis facultatibus numero recensendo, nostram docentium penuriam evincere. Si solummodo disciplinas mihi delatas intueor, vos certiores sacere possum, Lipuae quatuor presessores constitutos esse, qui Physiologiae et Anatomiae operam dent idem numerus est Gottingae, dum eidelbergiae quinque docentium numero hae disciplinae mandatae sunt. Ad hoc si reputaveritis, in singulis Academiis Prosectorem Prosessoribus auxilio esse, talem vero Lugduni-BataVorum non esse, dubitabitis, an haec ossiciorum moles non rite uni deseratur AnDj0jtjgod by

SEARCH

MENU NAVIGATION