Annales Academici

발행: 1851년

분량: 704페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

O. 291 iure ab uno homine postulemus, ut his tantis disciplinis eam, quae requiritur, operam det An patria et haec inclyta Academia ab eo postulare poterit, ut, docendi munere iam obrutus, artem novis inventis augeat pSi bona institutio Academica magni fit ab omnibus, qui humanitatem

colunt, non sine caussa multi spem laverunt, oro ut mutatio obtineret emax. Quicumque autem patriae rem pecuniariam spectat, nae ille dicet, nullam institutionis emendationem obtinere posse, quamdiu vires distrahantur. Concordia re parvae ore3eunt hoc in nulla re minus, quam in institutionibus condendis, apud nos valuit. Sed patriae nostrae utilitas singularum urbium commodis posthabita est. Ac nisi tres, quae nunc sunt, Academiae in unam coaluerint, institutio Academica, quae hisce temporibus respondeat, institui non poterit. Ρerveni ad comparationis partem, quae non adeo ipsam scientiam spectat, sed formam, qua induta auditoribus exhibetur. Hucusque non tantum atomia, sed omnes disciplinae medicae tractatae fuerunt sema, quae

dicitur, classica Lingua Latina, quae in magna institutionis Academicae parte dominatur, in nostris quoque disciplinis praevaluit, quippe quae optima haberetur, qua eruditi disciplinas explicarent. Si quaeritis, an lingua Latina emaculae praeserenda sit edico, cum in addiscendis inutis iisque perinagnis doctrinis, tum in ipsa indicina exercenda, dubitamus. Ut institutio bona dici possit, requiritur praeceptoris in explicando perspicuitas , discipulorum in audiendo intelligentia Latinae lingua usum

in rebus exponendis perspicuitatem addere, negamus; quandoquidem disciplina, linguis recentioribus et cogitata et conscripta, mutilatur necesse est, si explicanda est ea lingua, quae huius disciplinae notiones nunquam in se recepit. ova verba oriuntur cum ipsis notionibus, sed in lingua mortua is nova vocabula formandi sublata est. e quis contendat, scientiam nostrivi antiquiore forma tradindam esse, quoniam eius origo ad antiquissima reseratur tempora. Sicuti nunc eam habemus, scripta est linguis

recentioribus libri Latini sunt rari nantes in gurgite vasto et tanquam antiquioris aevi reliquiae leguntur ab iis, qui inviti hanc disciplinae sormam

sequi coguntur. Si quis porro censeat, cum plerique auctores antiquiores sermone usi sint Latino, propterea hanc linguam esse addiscendam, is reputet, auctorum classicorum, qui dicuntur, pretium nimis esse exagge-37.

302쪽

ssa H. ALBERT SMA, Ius T. FI L. , ratum, quaeque ab iis scripta alicuius quidem momenti sint, ea iamdudum sorma faciliore recentiorum operibus fuisse intexta. Alterum, quod in linguae Latinae usu requiritur, hoc est, ut discipulus intelligat praeceptorem. Iam si rosessor Ciceroniana utitur latinitate, dicendi sormulae ita sunt exomatae et insolitae, ut multi discipuli in sententiarum pondere haerentes, rei ipsius contextum non assequantur. Exemplis possim probare, in examinibus quaestiones fuisse propositas, quas examinandus non intelligeret, quoniam oratio malis esset quin

sunt, qui postea ab examinatore ollande quaesiverint, quid rogatiun fuisset. At ponamus, praeceptorem Latine non bene scire, id quod in Μedicis haud raro accidit is igitur male explicabit ea lingua, cuius haud

satis peritus sit. Itaque, quomodocunque res consideretur, melius, puto, erit, onere linguae emortuae abiecto, lingua emacula uti. Μulti autem contendunt, colloquium, aegro praesente Latine instituendum esse inhi experimentis persuasum est, linguam emaculam non tantum posse adhiberi, sed et maiorem praebere utilitatem. Ut bene comere, audire, percutere, metiri, sentire possimus, non pus est lingua Latina et pauca verba, quae pronimitantur, etiam siminande dicantur,

aeger propterea non intelligit, quoniam nullam inde conclusionem sisere potest. Neque opus est plura dicere, si non conducat aegromedicorum iudicium audire. Quodsi in consultatione aliquid effari velimus, quod aegro nocere possit, in longe plurimis casibus linguae recentiores eandem possunt praebere utilitatem. Nam cum homo doctus aegrotat, a lingua Latina abstinendum haud dubie est, quoniam is aeque bene ac edicus intelliget, quid dicatur; quin imo interdum periculosum est collegam Latine alloqui, quippe dicta aut plane non aut male intelligentem, ac nihiloininus personam induentem, ac si recte intellexerit. Sed cum de linguae Latinae usu dicere inceperim, operae pretium est rem paullo altius repetere Literarum humaniorum studium, quod in nostris gymnasus dominatur, suturos edicos male praeparat admedicinae studium. In gymnasus imprimis sensus exercendi fuerant. Recte emere et audire, hoc a edico postulatur, ut aliquando implere possit spem, quam de eo patria fovet in gymnasiismedico imprimis eae res addiscen

303쪽

practicum. ulti mihi assentientur, in aegri exploratione tum demum certi quid eonstare, cum indicia obiectiva non fuerint neglecta. Ad hoc ea, quae in suturomedico requiruntur, antequam ipsimedicinae operam det, eius sunt magnitudinis, ut a puero inde in studiis propae- deuticis versari debeat. Ergo ex mea sententia in gymnasiis nostris,edico praeter athesin ea disciplinae addiscendae larent, quae partem efficiunt philosophiae naturalis, quarum nomine intelligo Physicam, hemiam,

Bolanicam eaeque doctrinae non carptim, sed latiore sensu docendae forent, ita ut earum studio latius temporis spatium tribueretur, quam literis humanioribus addiscendis. Quodsi quis contendat, animum puerorum his rebus discendis non idoneum esse, ei videns documentum sit schola mercatoria lapsiensis, ubi pueri duodecim et quatuordecim annos nati eam operam in his studiis ponunt, quae nostrorum studiosorum admirationem excitaret. Equidem persuasum mihi habeo, ipsam puerorum aetatem esse peridoneam, quae his studiis impendatur. Quippe oculi acrius vident, aures acutius audiunt, ingenii flexibilitas maior est et memoria tenacis. Tandem in his disciplinis percipiendis tantum est amoenitatis, ut stimulus, quo ad earum studium excitentur, supervacaneus suturus sit. Iam si quaeritur, an e gymnasiis nostris iuVenes prodeant, ea sentiendi, audiendi emendique subtilitate et disciplinarum maxime necessariarum

lineamentis ita instructos, ut idonei sint habendi qui lectiones AcademicasDequentent, vehementer equidem dubito. Nil didicerunt praeter literas humaniores et athesin lingua Latina et Graeca debent esse fundamenti loco, quo scilicet edica institutio deinde nitatur, nec priusquam in Academiam venerint, scientiis Physicis operam dare incipiunt. Spatio

imius sive ad summum duorum annorum tantam harum rerum notitiam

debent contrahere, ut ad ipsum edicinae studium transire possint. Ut autem legi satisfiat, etiam hoc brevi tempore iterum lectionibus Graecis Latinisque interesse coguntur, quasi examen abiturientium nondum satis in literis postulaverit. Si res optime procedit, in disciplinarum propaedeuu-

carum studio eo que progrediuntur, ut prima earum lineamenta, et ne haec quidem clara luce collustrata, animo eorum obversentur. Harum disciplinarum prosessores nobis declararunt, quam utile, imo quam necessaritu inedicis suturis esset, diutius ipsorum lectionibus interesse. Ipse

304쪽

qs Η. ALBERT SMA, ItysT FI L. , saltem, eadem olim institutione usus, meo damno experiri debui, quantum futuromedico desit ad studia indica recte colenda. Omnia quae in gymnasiis nostris addiscuntur, pertinent ad eruditionemrissologicam. Quodsi criticus sic fieret discipulus, tum certe suis ipsius oculis videre neque auctoritatibus fidem habere assuesceret. Haec, inquam, inquirendi methodus si ex literarum humaniorum studiis oriretur, huctibus suis inmedicina gloriari posset; sed eo res non perducitur, neque perduci potest, cum sic duplum aetatis iuvenilis requireretur.

Vitium igitur rationis hodiemae in eo consistit, quod prae sorma res ipsa tum in gymnasiis tum in Academia ipsa neglecta sit. Sed disciplinarum hysicarum cognitionis desectu omisso, vel sic contendo, hilologicam rationem in gymnasio adoptatam, vim debuisse exercere emiciosam in iuvenem, qui aliquando observare debebit. ethodus enim, in gymnasiis recepta, plane diversa est ab illa, quam sequimur in disciplinis hysicis Literarum humaniorum studium imaginationi alimenta praebet, qua edicum carere oportet fidem habere docet auctoritatibus, id quod in naturae contemplatione, quantum fieri potest, mittendum; postremo scientiam imprimis e libris haurire docet, quam rationem si quis in studiis hysicis sequitur, magna ex parte iam de eo actum est. Qua de re operae pretium est magnum quendam audire Bolanicum ) ij Eruditio' inquit , et cognitio e libris petita, quae revera ad aevi mediiu claustra pertinet, tanquam dyscrasia, haereditate accepta, institutionemo nostram ἐνεργειφ practica privat et in disciplinis etiam hysicis, ubi, iamdudum abiicienda suerat, sontem verae disquisitionis turbidum reddit. - Νaturae indagator fieri potest librorum auxilio, non e libris. Ea e libris

ιν suam cognitionem petendi consuetudo ipsam nobis veritatem praecludit unosque a iuventute assuefacit non ipsos dicere, cogitare et agere, sedi animum nostrum implere notionibus alienis, quae specie eruditionis se

Hoc loco in memoriam revocare lubet praeclara verba Gmui nostri, quo novitatis studii accusationem a me defendam: ν Quod si,' inquit, omnes eo simus animo, ut malimus Mutilissima lingua, et, quod nos incitare debuit, nostra, res in commune profuturas tradere, aquam peregrinae eloquentiae sum nescio quam eruditionis umbram aptare, saeculum, qua

305쪽

Ex iis, quae supra dicta sunt, aliquis non immerito coniicere possit, me totam quae literis humanioribus continetur formam omittendam esse iudicare. Non ita iudico, sed arbitror quam maxime necessaria non negligenda esse ob eo , quae minus sint necessaria. In institutionemedicaminus temporis tribuatur uteris humanioribus, plus contra disciplinis hysicis. Neque enim linguae antiquae idcirco addiscendae sunt, ut earum o medici cogitata sua exprimant, sed quoniam ipsas addiscere est ingenii exercitatio utilissima. Unguae antiquae grammatices ope subtilissime nos distinguere assuefaciunt et ita animo nostro vires addunt. Quodsi igitur merito perhibetur, linguarum antiquarum addiscendarum methodum et accurate institutam interpretationem, cogitandi Vim summopere excitare; et quum praeterea constet, aliquid etiam dandum esse historicis studiis, ut animus ab ea etiam parte excolatur, literis humanioribus eatenus suus sit locus in institutione erudita universe. Praeterea, si quis disciplinarum terminologiam tenere velit, necessario eum oportet aliquatenus in his

linguis versatum esse. Quum autem iterarum antiquarum usus non idem sit Medio ac v. c.

Iurisconsulto et Theologo, in publico abiturientium examine iniuste eadem ab omnibus exspectantur, nulla studiorum, quibus destinati sint, habita, doctius esse non potest, haberemus etiam sapientissimi . omnes enim artes tune maximos . progressus habuere, eum vulDri lingua re macula omnibus patuerunt Oraeessa placuit. hoc Romanis, quorum cum linguam imitamur, institutum contemnimus , in vero si quis reviviscat ex infima Atheniensium aut Romanorum plebe, et nos ori- ,hentes videat, loquentes audiat ea lingua, cui vitam omnem expensam serimus rideat, is nec stultos modo, sed et Barbaros vocet. Quid igitur est, quod Graecos hae in parte non insequimur an veremur, ne publicae fiant artes, et his septis arcemus ab aditu vulgus p. At hoc certe communi bono invideriis est cum stemenda potius sit via, et quidem Regia, aut ingeniorum omnium collationes proficere possint in summam sapientiae. An nostrae, plebis crassius ingenium est, quam olim fuit aliarum gentium Res ipsa contra docet. , Nam nec industria, nee studium illi deest, nee perspicacia. An lingua non aeque --,moda videtur institutioni imo verissimum est, hino unam videri posse celebri sapientissi-ν morum hominum concilio in hoc esticis atque omata, ut eius verbis aruum praecepta traderentur. . . . . Gratulamur patriae, iam artes et praelagi et scribi coepisse eo sermone, ιν quem non in scholis, sed in cunis discimus: quod si procedet, sine dubio absolutissimam disciplinarum omnium scientiam aut aequiremus aut recuperabimus.' Parallela Rerae pubi.

306쪽

qs Η. ALBERT S A, Ius T. 'FIL. , ratione. onne, precor, iniustum est, iuvenem, edicinae destinatum, ideo huic studio non idonein iudicare, quod Graecae linguae leges minus plene habeat perspectas An ego non summae iniustitiae accusarer, si iuvenem, hilologiae destinatum, ablegarem, quod non responderet mihi roganti, quomodo spiritum duceret aut qualia essent instrumenta, quibus meret et audiret quaque ratione ea constructa essent pIn examine iusto quisque examinandus est pro studiorum, cui se dicabit,

diversitate. edicus futurus imprimis de mines et scientiis hysicis examinetur, sicuti hilologus suam linguarum antiquarum peritiam imprimis ostendere debebit. In iis, quae ab initio inde dixi, Vobis demonstrare conatus sum rationem, qua natomia ex nostri saeculi postulatis colenda sit indicavi instrumenta, quibus huic disciplinae opus sit, tum opinionem meam dixi de Orma, qua tractanda sit deque institutione , quae suturo edico et igitur natomo fundamento esse debeat. Aperte significavi, quid de his sentirem. In magna opinionum varietate multos habebo, sine dubio,

adversarios. Sed tanto melius, siquidem ex ipsa certaminis contentione Veritas, quam omnes quaerimus, emerget. am non is ego sum, qui meam rationem unice veram esse credam o mira si quid studiosius quam

prudentius pronuntiaverim, quid malim, quam argumentis convictus opinionem meam moderari Sed duae res imprimis me moverunt ad ingenue id dicendum, quod penitus animo persentirem Amor patriae et edicorum, quorum institutioni vitam meam dabo, utilitas. atria nostra habeat institutionem cademicam, quae Albini memoria non sit indigna, et habeat Μedicos, qui in memoriam revocent antiquam Mectariorum gloriam. Hunc, quem adscendi oratoris locum relinquere non possum, priusquam bis, Viri Spectatissimi,. huius cademiae Curatores multis nominibus gratum animi sensum explicavero. Sinceras vobis ago gratias, qui me Regi Augustissimo prosessorem proposueritis eo ipso tempore, quo eademicae institutioni valedicturus eram. Vos igitur me elicem invidendumque reddidistis, quod honorifico hoc docendi munere oblato, totum me addixistis iis studiis, quorum amore semper flagravi, sed in quibus Μedicus, multifaria praxeos agitatione distractus, operam probabilem ponere non potest-Dj0jtjgod by

307쪽

provinciam commiseritis ei, qui per quadriennium peregre recentiores,edicinae scholas equentavit, non immerito mihi coniicere videor, Vos id spectare, ut natomia non in maiorum gloria delitescat, sed ut antiqua Albiniana methodus, recentiorum inventis aucta, nova acquirat vires. Sed quid loquor de coniectura, si rerum testimonia adsunt Re ipsa iam nunc probavistis, Viri Spectatissimi, institutionem Academicam obis imice cordi esse Νam pro sapientia Vestra ea scientiae adminicula, quae maxime desiderari viderentur, liberaliter mihi concessistis et, quantum in Vobis suit, inclytam huius cademiae gloriam promovere studuistis. Quo disciplinarum amore si perpetuo ardebitis, ut nullus dubito, spem foveo, ore ut natomia nostra aliquando iis instructa sit instrumentis, quae huius temporis eruditi sibi deposcit. Ego, Viri Spectatissimi, summa ope nitar, ut vestro disciplinarum promovendarim studio non deesse videar omnes vires, quas atura mihi dederit, in gloriam Academiae nostrae intendam, et spero me effecturum, ut neque Vos Vestrae de me susceptae opinionis poeniteat, neque ego indigna censear pars illius Academiae, in qua Anatomiam docuit Albinus. Ad Vos me converto, Viri Clarissimi, quos iam me collegas vocare posse, honori duco oro Vos, ut me amicum accipiatis ea benevolentia et ea sinceritate, quae Batavorum propria est. Si sorte in disciplinarum ratione non omnibus assentiar, tanto melior disputandi erit opportunitas, quae eo iuc-dior mihi accidet, quo magis sentio me ex prudenti Vestra disserendi ratione maximam utilitatem esse percepturum. Nam sicuti scintilla exestatur ex corporibus sibi invicem admotis, haud aliter veritas elicitur ex sententiarum ingenuo dictarum varietate. Imprimis autem Vestram benevolentiam imploro et amicitiam enixe flagito, quibus mecum idem incumbit iuventutis edicae erudiendae munus. Disciplinae, quae a nobis docentur, tam arcto inter se vincula coniunctae sunt, ut ima ab altera avelli nequeat, nisi cum magno sumiae totius detrimento; et sicuti aedificium in constare non poterit, nisi quod partium harmonianitatur, haud aliter disciplinae,edicae uberiores huctus non serent, nisi firmissima coniunctione constrictae teneantur. Quamobrem omnibus viribus me enisurum polliceor, ut una Vobiscum pulchram, quam petimus, metam

308쪽

298 Η. ΗΑLBERT S Α, HusT FI L. , attingamus. Vicissim ego Vos oro, ut me amicum habeatis fidelem, Vostrae amicitiae, quantum in se sit, satisfacturum. Duos in Vestro numero compellare mihi contingit, quibus ingentia beneficia me addictum tenent Te volo, Cl. rus an de Hoeum, olim praeceptor carissime, et iam collega amicissime. Quamquam ibi persuasum est, quanti semper Te et uam ingentem eruditionem secerim, tamen hoc loco lubenter gratias ago sinceras pro egregia institutione, quam a Te accepi pro auxilio et amicitiae documentis, quibus me adiuvisti et omasti. Horum beneficiorum memoriam ita optime coluisse mihi videbor, si id omnibus viribus enisus fuero, ut tanto praeceptore non indignus videar discipulus. Neque minus e mea spectat oratio, CL Jane an de Hoeven, qui non solum mihi exstiteria in disciplinis propaedeuticis dux egrinus, sed et in omni vitae ratione auspex mihi fueris certissimus. Si Academicum curriculum animo repeto, nullus sere dies praeteriit, quo non alicuius beneficii memoria me ibi devinctum teneat. Si tantis beneficiis non satis respondere posse videor, ita me maxime gratum animi sensum significaturum esse arbitror, si in huius Academiae gloria promovenda indefessum Tuum ardorem, Tuam prudentem disceptandi rationem et incorruptam morum

probitatem in dies magis imitari studeam. Hoc pietatis ossicium, heu non licet mihi praestare praeceptoribus meis Broer et se meh. Quanta agendi sinceritas, quantus in disciplinis promovendis ardor, quanta in amicitia documentis probanda constantialSed nimis visa Leida felix, haec si propria dona suissent. o utinam huic solemnitati adesse potuissent Sed quandoquidem mihi contigere non potuit his praeceptoribus carissimis, maxime de me meritis, publice gratum

animum testari, eo magis in reliqua mea vita eorum memoriam ita colam, ut tantorum virorum imagines non frustra animo meo obversentur, sed ingentem studiorum amorem in dies excitent.

Iuvenes praestantissimi qui pulcherrimo Vos dicastis muneri, generis humani dolores leniendi et morbos curandi. O quam vellem, Vos egregia horum virorum institutione uti potuisse. Sed, si hoc Volna non contingit,

meum erit conari eorum exempla in vitam revocare. Quocirca peto a Vobis, Iuvenes praestantissimi, ut me non praeceptoris severi loco habeatis,Dj0jtjgod by

309쪽

O O. 299 sed eum potius, qui tanquam commilito viam Vobis monstret. ostrum enim est, Academiae huius inclytae gloriam quantum in nobis est sustinere; nostrum est, natomiam et hysiologiam ita colere, ut iis, quae disciplinae ratio postulat, satisfecisse censendi simus postremo nostrum est, Albini et Oectavii memoriam non dedecore afficere. Si maiorem disciplinarum complexum suspicitis, eo magis vestra refert, brevi, quod Vobis Concessum est, temporis spatio rectissime uti. Non nisi patientia indefessa et ardore assiduo interiores disciplinarum loci cognosci possunt. Quamobrem etiam atque etiam rogatos Vos esse volo, ut studiorum amore significando mihi vires et animum addatis, quibus tantum onus cum aliqua boni eventus spe subire possim. Ita contrahemus amicitiam non aura populari, sed firmissimis scientiae fundamentis innixam , ita me elicem praedicabo, qui totam meam vitam dedere decreverim Vestrae institutioni, et ita nos, coniunctis viribus, gloriam promovebimus illius patriae,

ιν quae omnes Omnium caritates una complexa est. Des a.

SEARCH

MENU NAVIGATION