장음표시 사용
61쪽
existentiam spiritus et Ergo a pari , Deus re non potenti, non potest dare aliam potentiam , quam suam propriam S naturalem V. g. Corpori non potenti non potest dare aliam potentiam, quam productivam ali cujus effectus corporei , non autem spiritatis Confirmatur primo. Creatura quae nullo modo activa est, qualis est materia prima, elevari non potest ad agendum ; nec ea, quae nullomodo passiva est, qualis operatio, ad recipiendum: Ergo elevabilitas supponit aliquam inchoationem in creatura aὰ essectum : Si enim elevabilitas ad agendum in genere supponit aliquam inchoationem ; elevabilitas ad talem effectum supponit inchoationem ad talem effectum. Et certe si verum est Angelum , v. g. nullius substantiae ex se esse productivum ; concipi , non potest quomodo Deus eo utatur ad producendam muscam; sed tantum quod ad ejus praesentiam
producet m istam: Pax enim est repugnan tia Deum uti physice cieatura non potente,
Confirmatur secundo. Si potentia ob dientialis non exigeret aliquam inchoati mem in creatura, materia prima haberet potentiam obedientialem ad eductionem passivam animarum rationalium : Falsum cons quens ; lalioquin Deus non crearet animas rationales , sed eas educeret dependenter amateria ; ficat educit habitus sis pernaturales dependenter a creatura intellectuali : quia
non solat Deus Perse lam praestare peracta
62쪽
prima genesi Universi , quod potest per ere
turam ri Ergo & antecedens. objicies primo.Ni hil est denegandum Deo quod manifestam non involvat contradictionem: Atqui Deum producere creaturas tali potentia obedientiali praeditas, non involvit manifestam eontradiistionem: Ergo non debemus id ipsi denegare. Primo, retorqueo Argumentum. Non involvit manifestam eontradictionem Deum produxisse creaturas tanta potentia obedien- tiali destitutast Ergo non debemus id ipsi denegare. Secundo. Negari potest maior, in rebus enim probabilibus sequi debemus quod probabilius nobis videtur : At licet manifestam eontradictionem afferre non possemus in Opi- inione adu et sariorum 3 potest fieri, ut probabilius nobis videretur , in illa contradictionem esse, quam non esse. Tertio. Nego minorem , manifestum enim est conciliari non posse potentiam obe dientialem infinitam , cum creatura finita; creaturam ex se virtutem non habentem, nequidem incompletam ad agendum aut re eipiendum , cum creatura actu agente aut recipiente. Objicies secundo. Humanitas Christi non habet vim inchoatam ad patranda mkacular Ad humanitas Christi obedientialiter patrabat miracula , v. g. sanabat aegrotos , resuscitabat mortuos,&e. Ergo potentia obedientiaIis non supponit vim inchoatam. Distinguo minorem. Humanitas Christi
63쪽
patrabat miracula moraliter , hoc est divinitas ad ejus partitionem & nutum,patrabat miracula , concedo : patrabat active & physicc , nego. Et certe eodem modo philosophari debemus , quantum fieri potest, de omnibus miraculis Christi non enim sunt multiplicanda: dissicultates sine necessitater
Atqui adversarii tenentur fateri humanitatem Christi multa miracula moraliter tan tum parrasse , ut cum Matthaei c. 8. sanavit puerum Centurionis absentem ; & Ioannis c. . filium Reguli etiam absentem. Hinc gravissimi Patres explicant miracula , quae etiam patrabat praesens, per causalitatem humanitatis moralem duntaxat. Audi sanctum Athanasium oratione 4. contra Arianos circa medium , sic loquentem de sanatione socrus sancti Petri, Matthaei c. 8. & de restitutione visionis , Ioannis c. 9. Humano modo manum extendit , di υinitas autem morbum
compescuiι humanum fuit e carne emisisse sputum , divinitas autem oculos aperuit. Audi sanctum Damascenum in fine libri, Quomodo ad imaginem Deifacti sumus , sic explicantem resurrectionem filiae Archisynagogi Marci c. s. Finis humana actionis in extεnsione ct tactu positus erat , divina autem natura in excitatione puella. Similia ha - bet l. 3. de Fide, c. I s. circa medium. Hinc: etiam Psaltes Psalmo I. sic canit: Benedictus Dominus Deus Israiel, qui facit mirabilia
Instabis. Scripturae & Patres vocant Christi humanitatem, instrumenium Dei;hinc, Isaiae
64쪽
cap. 2. & s3. vocatur brachium Domini sanctus Damascentis loco citato vocat humani talem Cluilii adjutricem &sociam di
vinitatis . Atqui instrumentum agit physice: Ergo humanitas Christi erat causa physica
Distinguo. majorem Scriptura: & Patres Vocant humanitatem Christi instrumentum Dei morale & meritorie influens , concedo:
instrumentum physicum & physice influens, nego. Idem dicendum est in nostris principiis de productione gratiae per Sacra
Objicies tertio. Humanitas Christi Domini elevata est ad unionem hypoliaticam clim Verbo divino : Ergo quodlibet potest elevari ad quodlibet. Distinguo consequens. Quod libet potest elevari ad quodlibet , ad quod habet aptitudinem quandamuchoatam , coacedo : ad
quod nullam habet aptitudinem inchoatam, nego et At humanitas ex se habet aptitudinein quamdam inchoatam ad unionem hypostaticam cum Verbo divino ; cum humanitatis terminabilis sit , Verbum autem divinum terminativum ; de ratione enim substantiae creatae ut pote finitae , est posse ab altiori natura terminari & compleri . . Instabis. Minor est proportio humanitatis ad Verbum divinum, quam materiae ad accidens spiritale : Ergo si humanitas pota sit elevari ad unionem hypothaticam cum Verbo divino , potest & materia ad receptio
65쪽
nem accidentis spiritalis , & proinde quodlibet ad quodlibet. Distinguo antecedens. Mi nor est proportioentitatis , humanitatis ad Verbum divinum, quam materiae ad acci flens spiritale , concedo : minor est proportio unibilitatis , nego et ex minori enim proportione entitatis non debet colligi minor proportio uni bilitatis mam inter materiam & formam, minor est proFrtio entitatis , quam inter duas formas ; nec tamen minor est proportio uni bilitatis,ut satis patet. Quod autem sit quaedam proportio, saltem incompleta,unibilitatis naturae humanae ad Verbum divinum; jam diximus , quia ipsa terminabilis est, Verbum autem divinum terminativum : At nulla est proportio uni bilitatis inter materiam & accidens spiritales quia accidens est tantum uni bile inhaesiVE, ut essectus suae cauta materiali : at materia non potest esse causa materialis accidentis spiritalis, cum aecidens spiritale in ejus vir
Objicies quarto.Absolutum Dei dominium postulat ut uti possit quolibet ad quodlibet iErgo admittenda est potentia obe/ientialis in qualibet creatura ad quemlibet effectum. Distinguo antecedens. Abso lutum Dei dominium postulat ut uti possit quolibet ad
quodlibet,creaturae possibile;concedo : secus, nego : dominium enim Dei absolutum est, et uti non possit creatura ad id quod non
continetur intra limites creaturae ; sic absolutum Deus habet dominium in materiam primam Sc in animam rationalem , etsi nec
66쪽
materia uti possit ad productionem Angeli,
nec anima rationali ad intrinsecam compositionem equi.
Objicies ultimo. Non est limitanJa De iomnipotentia ut pote infinita: Atqui sun tentia limitans potentiam obedientialem, limitat potentiam Dei: Ergo non e 1h admittenda. . Nego minorem ε, sententia enim limitans potentiam obedientialem , nihil tollit Deo, sed creaturae , cui, ut pote finitae, infinitam potentiam obedientialem jure denegat : quod enim Deus non possit uti quolibet ad quodlibet, non venit ex defectu virtutis in Deo ; sed ex limitatione & finitudine omnis virtutis creatae r sic, quod non possit uti anima rationali ad intrinsecam compositionem equi, non venit ex quadam impotentia Dei ; sed ex determinatione essentiali animae rationalis ad solam speciem humanam constituendam.
CAPUT TERTIUM. De afaionom Potentia obedientialis.
DUae sunt affectiones potentiae obedientialis , scilicet ejus vis seu energia , Mejus complebilitas seu elevabilitas cum enim potentia obedientialis de se sit incompleta , completi debet, antequam redigatur adactum; causa enim incompleta, ut sic, causare non potest ue alias non esset incompleta contra hypothesim. De energia potentiae obedientialis. dictam
67쪽
ςst articulo superiori , ubi diximus de ejus
Unde hic tantum agendum est de complebilitate potentiae obedientialis. Potentia aliqua compleri potest dupliciter- scilicet intrinsece , &extrinsece. Tunc completur intrinsece , quando completur per aliquam qualitatem sibi superadditam S tune vero completur extrinsece , quando completur per concursum alterius agenti S. Sic concipi, potest dupliciter potentiam motivam Samsonis , v. g. a Deo fui sse completam ad patrandos stupendos illos effectus , qui le-suntur in libro Iudicum a capite I . Primo intrinsece, si Deus corroborativam quandam qualitatem ipsi indiderit : secundo extrinsece , si Deus nihil indiderit Samsoni, sed tantum ad conatum ejus uberiori quodam concursu concurrerit.
Potentia obediontialis passiυa non completur intrinsece.
PRobatur. Si potentia passiva obedientialis intrinsecis compleretur ι vel per qualitatem naturalem , Vel per supernaturalem. Non per qualitatem naturalem, quia quaeli bet qualitas naturalis tam impar est forma: supernaturali recipiendae , quam ipsa poten tia naturalis. Non etiam pex qualitatem su-
68쪽
p etur intrinsece, sed extrinsecὰ duntaxat, per uberiorem scilicet Dei concursum
obedientialis activa compleri solet intrinsece.
Est omnium sere Theologorum, qui
mittunt Intellectum compleri ad viden- cum Deum per habitum luminis gloriaeivo-I ntatem elevari ad amandum Deum per habitum chari tatis, &c. Et ratio est quia bote: t' intrinsece complata connaturalius agit,. y I xk0iζςς x-ntum compleretur. Deus
au in disponit omnia suaviter ex Sapientiae
Dices. Potentia obedientini e se C
plura ad agendum requiruntur , quam ac natiendum. Ratio disparitatis est', uod agens 4 RiislRQ modo actu prae continere quod est acturum ; non autem patiens. Verbi ra-a , ut aliquid calefaciat, debet prius aliquo
utem aliquid supernaturale , non item.
posset absolute compleri extrinsech tantkm uberiorem Dei concursum, ut communi docent Theologi, tractatu de Attributas,
69쪽
ubi vulgo defendunt Deum posse supplere Iumen gloriae respectu in xpliectus beati per
uberiorem quemdam concursum ; & rationem afferunt , quia Deus potest supplere concursum cujuscunque causae e cientis non vitalis, qualis est habitus luminis gloriae.
De divisione Potentia obedientialis.
Potentia obedientialis lux diximus in divi
ditur in activam, quae ad aliquid agem dum ἰ & in passivam,quae ad aliquid recipiendum supra nativas vires elevari podest. Utraque subdividi potest in potentiam ob dientialem in ordine ad substantiam effectus, quae scilicet elevari potest ad actum entitatim v E supernaturalem ; qualis est potentia intellectiis creati respectu visionis beatificarhumanitatis Christi respectu unionis hypo staticae;& in potentiam obedientialem in Ordine admodum tantum , quae scilicet elevar, potest ad effectum entitative naturalem , ses producendum modo non naturali ; qualis Gipotentia ignis ad introducendam forma ignis in materiam indispositam , & potent i δmateriae indispositae ad eandem recipiendam Potentia obedientialis activa subdividitus in Vitalem , qualis est potentia intellectus creati aid videndum Deum , & non vitale
'V lis est potentia ignis ad lori cν '
70쪽
m spiritalem, qualis est potςntia creaturae intellectualis ad actus theologicos ; & in corpoream , qualis est potentia oculi ad vide udum corpus Cluilli gloriosum. Potentia obedientialis passiva subdividitur In eductivam ,- qualis est potentia creaturaerntellectualis ad receptionem gratiae sancti-lIcantis ὁ & in mere recepti vana,qualis est potentia humanitatis Christi ad reeipiendam ypostatice secundam personam sanctissimae
De Potentia objecti . Potentia objecti' a sic dicitur , quia per eam res nihil aliud habet, quam quod effepossit oblectum alicujus potentiae producti
Definitur mera rei possibilitas : Unde Deus etsi possibilis sit i cum sit de facto, &ab actu ad posse valeat consequentia ; non tamen habet possibilitatem mqram , hoc est actuali existentia privatam, aut etiam privam bilem. . VPossibilitas ergo latius patet, quam Poten tia objectiva. t Lis est inter Philosophos , unde repetenda stentis possibilitas. Aliqui volunt eam repetendam este ab omnipotentia Dei , asserentes ideo aliquid esse possibile, quia Deus