장음표시 사용
91쪽
ape riente, in Urbem intrare se visum. Certe
in regenda, terrendaque multitudine religio. nis stimulatione non esse usum Alexandrum nemo dixerit. Hinc, ut unum e pluribus exemplum adducamus , quum statuisset ab Hammone rediens ad Mareotidem Paluderae novam Urbem condere, de sententia pollea decessit , monitum se somnio assirmans , quo Homerum imaginatus est sibi locum illi condendae ostendentem, ut refert Plutarchus. Notatu quoque
digna sunt , quae habet Arrianus sa): Iuod
vero ad Deum generis sui originem reserenat, ne hoc quidem atrox delictum D se censiuerim ;
quippe qui nil aliud fortassis ,ibi propsitim
habuerit, quam ut eo sigmento maiorem auctoritatem apudsubditos sibi conciliaret. Sive igitur illud insomnium Alexandro revera obtig rit , sive is finxerit, perinde est; neque enim culpari Iosephus debet , qui ut Historici partes expleret, non potuit investigare Curioitus an ducis calliditati tribuenda esset oratio , quam habuit ad Parmenionem , insolita regi sui in Iudaeorum Pontificem ossicia suspicientem . Quae autem sortia, atque grandia a militibus suis sibi polliceri non debuit Alexander, se-Κ a mel
92쪽
6 DE ALEXANDRO M. mel persuasis , quaecumque aut ageret, antastenda iuberet , Numinum ductu & auspiciis achitari pXXXI. Etsi autem, quae de insomniis a
Iosepho relata sunt, non videantur fuisse a Moylio improbata; quaedam tamen alia is se eius in narratione reperisse ait, quae vix ac ne vix quidem viris emunctioris naris adridere queant. QRis enim , inquit, approbet fuisse in Alexandri comitatu Galdaeos, quos nondum vicerat 3 Quis item intelligat potuisse Parmenionem Regi obiicere esse praeter rem, ut dum caeteri ipsum adorarent , is eadem obsequii
argumenta praeberet, quum tamen tunc temporis nondum divinos sibi honores tribui imperavisset Alexander 8 Atqui quum Alexandri nominis terror ita orbem universum invasisset, ut cunctae gentes velut iam destinato sibi regi adularentur, non inepte quispiam dixerit,& in eius exercitu , aut comitatu Chaldaeos repetiri potuisse. Quod si etiam non placeat hoc nomine homines interpretari astrologia: delit illi mos , cuius generis plures Alexandrum secum duxisse constat, tunc reponam in Iosephi textu, loco Moreponendum esteqnorum plurimi Sanabelletis opera sub Alexandro militare coeperant ἱ ut censet post Schol,
93쪽
niam sa) Lloydius Episcopus Wigorniensis
in epistola iam citata. Quod non aegre admiserim post ea, quae Critici de propriorum nominum aberrationibus satis frequentibus in libris veterum observavere . Parmenionis autem.
paraciae lis ad syγ) Orientales reserenda est, quos in more politum habui illa Principes, aliosque
virtute aC dignitate praestantes viros adorare, deiectoque in terram corpore revereri, nemo ignorat. Itaque id unum voluit Parmenio dicere , indecorum esse , ut Alexander ea venerationis cultusque signa erga Iudaeo& praeberet , quem caeteri, orientales nimirum , eodem modo prosequerentur. in id etiam si. Graeci ipli nonnulli id fecere , quod nondum Alexander ius erat pXXXII. Copias tandem viresque Iosephi adversarii colligunt, & aiunt nemini tam facile persa a sum iri Dei nomen in Tiara Pontificis insculptum ab Alexandro dignosci, intelligique potui illa : esse prorsus incrcdibile peractum ab illo fuisse Iudaeorum Numini sacrificium Hi rosolymis , qui deinde ad Hammonis oraculum perrexit, illud de sui origine , armorumque fortuna consulturus : visam ab eodem fuisse
94쪽
Danielis Prophetiam, meram Iudaicam fabulam esse; tum vero dignum plane toti narrationi fastigium Iosephum imponere dum refert, Hierosolymitanos Iudaeos enixe Alexandrum rogasse, ut populares suos Babylone, & in Media degentes legibus quoque suis uti sineret , votique compotes esse factos ; quum tamen nondum regiones illas in sui potestatem adduxisset Alexander, & quum adduxit, nihil simile concesserit Iudaeis , Hecataeo Abderitare serente hos ne verberibus quidem adigi potuisse ad serendas auxiliatrices manus , dum Alexandri ipsius iussu Babylone Beli templum magnificentius extrueretur. Ut harum exceptionum prima refellatur, animadvertendum est cum Uuetio sa) Iudaicam gentem, etsi ex instituto a reliquis gentibus discretam, ut supra quoque nos monuimus, ramen etiam temporibus , quae Alexandri aevum praecesierunt, non fuisse vicinis gentibus incognitam prorsus& incompertam b) . Nam primum , inquit doctissimus Pracsul, ex ethnicis plerosque servaverunt incolumes , cum Palaestinam armis subegerunt, velut Gabaonitas, Iebusaeos, aliosque complures : qua importuna clementia Divinam
95쪽
ad versus se iram saepe conciverunt. Unde &ab Ailyriis, Moabitis , Chananacis, Amalecitis, Palaestinis , Aegyptiis , & Chaldaeis identidem caeli, profligati, in servitutem redacti, & e tra patriam abducti sunt. Quas inter clades ,& captivitates, tum Assyriacam , tum Babylonicam , & reliquiarum etiam Iudaicarum una cum Propheta Ieremia transmissionem in Aegyptum , fieri non potuit, quin Libri Sacri in Ethnicorum potestatem venirent. Praeterea Iudaeis vel propter vicinitatem aliquod etiam cum Phoenicibus commercium intercessit ; David etiam & Salomoni cum Hiramo ς Salomoni praeterea cum Regina Chulitide, & cum Aegyptiorum Rege , cuius & filiam duxit. Quia& Sidonias sum lit uxores, & Tyrias, & Ammonitidas & Idumaeas, quarum impiis & profanis caeremoniis patrios ritus & avitam religionem inquinavit. Quo circa consociatas ab Israelitis cum impuris gentibus amicitias Deusilentidem criminatur. Inde Sanchoniatonem Phoenicem libros suos Mosaicis documentis oblevi. sdi putat. Inde nobiles illas Mercutii columnas Molis legibus & historia suille notatas. Porro Phoenices disseminatis per totum Orbem coloniis, Mosis circumtulisse libros , &in varias gentes intulisse verisimillimum iudicat. Graecorum item in Aegyptum , & Aegy-
96쪽
yptiorum in Graeciam itiones erant crebrae, Scdiutinae mansiones iam ante Troiana tempora . Ex Aegypto venit Ie in Gracciam Cadmum& Herculem tradunt Herodotus sa),& Diodorus b) , Bacchica, aliaque sacra permulta ex Aegypto in Graeciam traduxisse fertur Melam pus. Athenienses ipsi Aegyntiorum propago sunt, & Saitarum colonia . Et Lacedaemoniorum leges ex Aegypto Lycurgus petivit. In Ae yptum quoque appulis te dicuntur Paris &Menelaus. Deinde vero Iosaphatum Regem Iuda , & octogiam Israelis negotiatum mili Dse aliquot de suis in Thraciam , vicinasque Ponti regiones perhibet Iosephus scJ. Psam metichus Aegypti rex, Ionum & Carum ope in regnum restitutus , agrum illis habitandum assignavit ad ostium Poluit acum : quo tempore Graeca primum lingua in Aegyptum est illara. Ab ostio autem Pelusiaco Memphim eos transtulit Amalis, tuendi sui caussa; atque hi sedibus tandem in media Aegypto collocatis, ac praecipue Naucrati, cum reliqua Graecia cre-herrima commercia agitaverunt . Aegyptiorum autem narrationibus mirifice Graeci capiebantur , & quaecumque iactabat ea gens, pronis
97쪽
accipiebant auribus , & inter suos sparsa proe. prios demum in usus convertebant. Quamobrem maximam Graecanicae Theologiae partem ex Aegypto profluxille Herodotus conse Lsus est . Graecis quoque innotuisse Mosis nomen Huetius non dubitat,& scripta, per bella Persarum tum in Asa minore gesta, tum in Graecia, quos inter mi litalle Hebraeos aliquos ,& Hebraicis etiam rebus imbutos fuisse Persas plerosque probabile est, cum in ipso Persicae regionis meditullio etiamnum haererent Hebraei decem Tribuum, quas transtulerat Salmanasar, & per annos septuaginta in media Babylonia reliquae Tribus captivae fuit lent. Cum autem in conservandis legum Sacrarum Voluminibus tantam curam adhiberent Iudaei, ut tenerentur singuli Legis exemplar vel porse , vel , si literas nescirent, per alium descriptum habere , quemadmodum tradunt Iudaeorum
Magistri; qui tandem fieri potuisset, ut non eos, quibulcum assidue versabantur, studium aliquod legendarum harum scriptionum tangeretp Ita quidem evenisse scribit Philo sa),& generi humano perutile opus diu delitescere in tenebris, Fc intra gentis unius eiusque ex, guae angustias contineri non potuisse agnoscit.
98쪽
id si est, ut est sane , concludit Huetius , &eas quoque ad Graecos manasIe negari non potest, quorum creberrima fuere in has regi
nes itinera, quibus Persicam, & Aeguptiacam linguam frequenter & facile condiscebant. Testis Themistocles, qui ut Persarum Regem absque interprete alloqui posset, Persicae linguae
notitiam intra anni spatium Comparavit. Testes Pythagoras, & Plato , qui non aliter Aegyptias disciplinas capellere se polle Censuerunt, quam si regionis huius loquelam didicillent. Tvetur etiam idem Huetius Mosaici operis partem aliquam iam ante Persici imperii excidium
graeca lingua fuille donatam . En quantis modis Alexandri aevo notum esse poterat, Iudaeorum Deu in cite Ieboua , hocque nomen in C
dari pontificia esse insculptum . Quod etiam gentibus non futile incognitum, ab iisque varie esse inflexum ad Bacchum , aliaque indicanda Numina exemplis iam pridem ostendere eum saepius laudatus Huetius, tum Samuel Bochartus, Scalii. Ut autem singularia, quae hactenus cum Huetio adtulimus, exempla non evincunt aliam laille Hebraeorum vivendi disciplinam ab ea, quam cum Iosepho supra monstravimus, aut potuisse vel voluisse Ethnicos eorum res perfecte exacteque cognoscere; sic ostendunt eorumdem Numinis nomen, & alia eius-
99쪽
eiusmodi non adeo fuisse abscondita, ut quemquam omnino laterent. Arbitror etiam Mace donum Regem , quin aliquid antea novisset, ad Dei nomen colendum, viso Iaddo , fuisse perductum ob compertam characterum plane singularium similitudinem iam pridem in somnio
XXUL Miror autem Iosephi pereruditos
Criticos, ac censores non Vidi De quam esset Alexandri moribus , religioni, institutisque consonum , ut accedens Hierosolyma cum Iudaeorum Deum coleret, tum hostiis quoque litaret; ut revera illum secisse Iosephus tradit. Colui se eum pro more plures Deos , eos maxime, qui Dii praesides loci dicebantur, opus vix est ut exemplis comprobetur. Ita pugnam ad 1 sum initurus in iugum editi montis ascendit, inquit Curtius sal multi que contacent ibus facibu sparris more Diis praesidibus loci sucrifieium fecit . Devictis Getis, in ripa fluminis Iovi, Herculique , & ipsi Istro, qui transeunti propitius fuisset, Aras eum consecrasse Strabo ηJ& Arrianus stribunt fri . In mediis Helle Dponti fluctibus Diis Maris Neptuno, & Nereidibus sacra secit, teste eodem Arriano . &L a de-
100쪽
delatus in continentem & hostilem agrum , iaculum immisit, primusque e navi prosiliens Deos precatus est , ne se Regem illae terrae invitum acciperciat, ac Iovi Descensori, Minervae, &Uerculi in loco , ubi exscenderat, altaria struxit. Minus hinc stupendum si Deum coluit Hierosolymis, peractoque sacrificio sibi propitium
reddere conatus est. Licuisse eo loci etiam Gemtilibus cum orare, tum holocausta spontanea, Oblationes , Votaque ,& alia horum similia pera-ocre , patet ex Salomonis ad Deum de Templo suo oratione faJ , & perpetuo iure, quod
apud Hebraeos viguit fl/J. Scimus Cyrum, Artaxersem, & plerosque alios etiam Romanorum Imperatorum insigni erga illud Templum liberalitate usos fuisse, muneribusque amplissimis ipsum decorasse . Ut vero Gentiles se ad Templum istud conserebant, ut Deum veluti simpliciter singularis Iudaici populi Numen venerarentur , quin de Unitate, aliisque ipsius attributis estent ullo modo solliciti, sic adoratum suisse puto Deum ab Alexandro Hier solymis ; ceu qui , ut Verbis utar Augustini se),hosias immolavit m Dei Templo, non ad eius cultum vera pietate conversus , sed imFia va-
