Pauli Manutii In orationem Ciceronis pro P. Sextio commentarius ...

발행: 1559년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

gra laboraret, Catilinam cum sua manu vicit, ac trucidauit. idem ponea Magni Pompeii legatus in Hispaniis fuit , cum duobus collegis, Varrone, O Afranio . ad extremum in Africa cum Iuba rege pugnans, cum quo de mutua caede consenserat, ne in C. Caesaris potestatem veniret, occisus est. Excellens animo, & amore reip. cum ad naturalem animi magnitudinem eximia quaedam uis amoris in remp. accederet . Esset

hiemi locus i hieme non esset bello finis impositus. Stabula: undesie,suasq; copias alere possset. Quaesturam Macedoniae: quaestor fuit Antonii consedis, eiusdemq; Macedoniam pro consulari imperio regentis . quam prouinciam cum haud alis abstinenter administrasset, accusetatus , ct condemnatus est . ad Atticum libro i . pro M. Coelio, in Vatinium, Florus. Nuper icum abessem, lege Clodia pulsus. Auctoritatem: quia , cum res a Sextio in tribunatu gestas commemoraret, uidebatur reliquis ciuibus praescribere . quid pro salute patria bonorumq; ciuium in magistratu esset agendum. auctoritatem autem dixit, uel quia Sextiι, qui praeclare tribunatum gessisset , vel quia ipsius,qui narraret,Hortensii auctoritas ad excitandos ciuium animos ualere plurimum deberet. Disciplinam: quid ciues P. Sextii exemplo discerent, O in quo sie ercerent. Nisi meum nomen: quia nibilegit in tribunatu Sextius, in si de Cicerone reu

cando. ORATI O.

52쪽

in di

v A in oratione si asperius in quosdam homines inuehi uellem quis non concederet, ut e OS, quorum sceleris furore uiolatus essem', uocis libertate perstringerem sed ut agam moderate,& huic potius tempori serviam, quam dolori meo e si qui occulte a salute nostra dissenti unt, lateant: si qui fecerunt aliquid aliquando , atque iidem nunc tacent & quiescunt, nos quoque simus obliti: si qui se offerunt insolenter, & insectantur; quoad ferri poterunt, perferemus: neque quenquam offendet oratio mea, nisi qui se ita

obtulerit, ut in eum non inuasisse, sed incurrisse uideamur. sed necesse est, antequam de tribunatu P. Sextii dicere incis Piam, me totum superioris anni reip. naufragium exponere. in quo colligendo, ac reficienda salute communi omnia reperientur P. Sextii dicta, facta, consilia uera sata. Fuerat ille annus in reip. magno mo tu,& multorum timore tanquam intentus arcus in me unum, sicut uulgo ignari rerum loquebantur, re quidem uera, in uniuersam rem p. traductione ad plebem

furibundi hominis ac perditi, mihi irati, sed multo acrius ocii, & communis salutis inimici. hunc uir clarissimus, mihiq;

53쪽

multis repugnantibus amicissimus , Cn. Pompeius omni cautione, foedere, exe-Cratrone devinxerat , nihil in tribunatu contra me esse facturum.

COMMENTARIVS.

VT eos: satis patet, Clodium, Pisonem, Gabianium piaecipue significari. Sceleris furore

uiolatus: his tribus uerbis respondentilla, uocis libertate perstringerem. PotiuS tempori r quod postulare uidetur , ut ea tantummodo, quae cina Sextii caussa coniundia sunt , exponat. Se offerunt insolenter', & insectantur. duo significat hominum genera, de quibus prox me dixit; unum eorum , quos latere uellet; alteram . quos tacere, O quiescere: qui se, inquit, non latebunt, sed se osserent in olenter; non ta. cebunt, O quiescent, sied infectabuntur ,' eos, quoad licebit, perferemus. Superioris anni equo Cicero lege Clodia pulsus es. Rei p. naufragium : rente: nam contra leges tribunus pl. factus es P. Clodius , O contra leges CIcero eiectus est. leges autem cum negliguntur, quasi naufragium respublica facit. In quo colligendo, ac reficienda salute communi: pergit in metapbora. nam post naufragium primam di pers res colliguntur: deinde rejicitur navis: nisi si uitempestatis fracta penitus, demersaq; est. Dicta, facta, consilia uersata: haec addidit, ne extra caussam futura narratio uideatur. Ille

annus r

54쪽

annuS: is, quo C. Caesar conssul P. Clodium Pulchrum ad plebem traduxit, iratus Cicerom, quIastatis reipublicae quodam in iuricio paulo liberius deplorauerat. Suetonius. idemq: ipsie Cicero significat in oratione pro domo sua. Intentus arcuS: quod, quemadmodum arcus intentus sagittam emisturus uidetur ,sic ille annus aliquam iniuriam in me conic nurus putaretur. cum igitur ad plebem 2 Caesare consule traductus es Clodius, tum in Ciceronem tanquam arcus intentus: iniuria uero, tanquam sagitta ex arcu, coniecta est anno in sequenti, Clodio tribuno pl. facto , Pisone o Gabinio consulibus. Mihi irati: quod in ipsium, de incesu accusatum, testimonia du rat. libro I. ad Atticum , Plutarchus , alii. Multis repugnantibus: Pompeiigratiam aucupatur. cupit enim ei persuasum esse , nullam apudse acceptae injuriae memoriam superesse,cum sibi contra Clodium auxilio non fuit. Cautione, foedere, execratione: de hoc ad Att cum libro II. sic. Pompeius affirmat non esse periculum : adiurat. addit etiam , se prius occisum iri ab eo , quam mε uiolatum iri.

A. T ille nefarius, ex omnium scelerum colluuione natus, parum se foedus uiolaturum arbitratus, nisi ipsum cautorem alie

ni periculi suis propriis periculis terrui se set , hanc tetram immanemque belluam, uinctam

55쪽

uinctam auspiciis, alligatam more maiorum , constrictam legum sacratarum cathenis, soluit subito legum uinculis Consul, uel, ut ego arbitror,exoratuS, uel, ut non nemo putaret, mihi iratus, ignarus quidem certe & imprudens impendentiu tantorum scelerum ac malorum . qui tribunus pl. felix in euertenda rep. fuit, nullis suis neruis. qui enim in eiusmodi uita nerui esse potuerunt, hominis fraternis

sagitiis, sororiis stupris, omni inaudita libidine infamis in sed fuit profecto quaedailla rei p. fortuna fatalis, ut ille caecus a que amens tribunus pl. nancisceretur ,

quid dicam consules λ hoccine ut ego appellem nomine eversores huius imperii ἐproditores uestrae dignitatis ἐhostes bonorum Omnium qui ad delendum lenatum, affligendum equestrem ordinem, extinguenda omnia iura, atque instituta maiorum se illis fascibus, ceterisq; insignibus summi honoris atque imperii ornatos esse arbitrabantur. quorum, per deos immortales, si nondum scelera uulneraq; inusta rei p. uultis recordari, uultum , ataque incessum animis intueamini. facilius facta eorum occurrent mentibus uestris,

si ora ipsa oculis proposueritis. Alter unguentis affluens, calamistrata coma, de- spiciens

56쪽

llia

sa tatia a

ilia

spiciens conscios seu prorum, ac ueteres. uexatoreS aetatulae suae, Puteali & foenera. torum gregibus inflatus, atque perculsus, olim, ne Scyllaeo illo arris alieni in freto ad columnam adhaeresceret, in tribu natus portum perfugerat, contemnebat equites R. minitabatur senatui e uenditabat se operis , atque ab iis se ereptum, ne de ambitu caussam diceret, praedicabat ; ab iisdemq; se, etiam inuito senatu, prouinciam sperare dicebat; eamq; nisi adeptus esset, se incolumem nullo modo fore arbitrabatur.

Ex omnium scelerum colluuione natus: non dissimile illud de eodem, in Pisonem: Ammal ex nefariis stupris, ex ciuili cruore, ex omnium scelerum o flagitiorum impunitate concretum. non enim Clodium dicit sceleratis parentibus esse natum ,sed, multis sceleribus iam commi Vis,talem postremo fuisse, quale existere, O tanquam gigni necesse esset. simile O illud in i 11. Phil. Quid est in Antonio praeter libidinem, crudelitastem , petulantiam, audaciam ' ex his totus co glutinatus est. Ipsum cautorem alieni I ericuli: Pompeium, qui mihi a Clodio cauere uι- tuerat: cum non intelligeret, ne ibi quidem ipsi ab homine omnium perditissimo caueri posse. 3Pxopriis periculis: de quibus in oratione pro D Milon r

57쪽

Milone , ct in Pediani commentario 86. Vi ctam auspiciis: quia ,si patricii ferent plebeii, contra aulicia uidebat r. qua: cum patricIorum tantum essent, ut oe Livius, ct ime Cicero non semet significat; nimirum, si ad plebem homines patricii traducerentur, interitura alicta uidebantκr, cum, a quibus haberentur, pam-cu esent. Alligatam more malorum : novetabat lex ulla ὸ patriciis plebeios fleri: sed apud

maiores omnino pauci ficti erant . itaque Cocto ad plebem transire cupienti mos maiorum obsessere uidebatur. Legum sacratarum catherus rterer sacratae di tae, quae in Sacro monte plebis causa latae fiunt. in iis hoc maxime Ructatum est, ne tribunatus plebis homini patricio mandari possiet. quam ob ea uomstu e uidetur eas leges Caeser consul, cum Clodium ad plebem traduxit, ut deinde, quod actum est, tribunus . crearetur. Subito: cur 'bito πι quia, ut ait Suetonius , lycte pro domosiua , qua die Cicero in iudicio C.

Iutonii de statu reipublicae que lus est , eo Cesar

ton ut, cum antea nihil eiusmodi cogitas)et, Clodium ad plebem traduxit. Legum uinculis: catherus, proxime dixi . E ratus: Caesaristit amanti ci osse in alios tranfert.' Mihi re ius tare uere Caesarem induxit causa, ut Clodium plebeium faceret. nou enim αἰ 2rum precibus exoratus ,sita ira incitatus, quia cicero C. Autonium in iudicio defendens, paulo liberius de βα

58쪽

essis

tu reipublicae questus erat, Clodium traduxit ad plebem. quod ut ita esse demostremus, recitenturi us uerba in oratione pro domo sua. Hora , inquit ,fortasse sexta diei questus sum in iudicio , cum C. Antonium collegam meum defenderem , quaedam de rep. quae mihi uisa sunt ad illius mis ri caussam pertinere. haec homines improbi ad quosdam uiros fortes longe aliter, atque a me dι- Lia erant, detulerunt. O infra , cum ait: Ipse autem Caesar, quem maxime ignari homines ueritatis mihi esse iratum putabant rat ad portas. in oratione autem de prouinciis consiularibus nounegat Caesarem libifuisse iratum ,sed irae caussam di stimulat, ct pro uera sal am ponit. TraduXIt, inquit ibi, ad plebem inimicum meum ; siue iratus mihi , quod me secum ne beneficiis quidem uidebat posse coniungi; siue exoratus Oc. Ignarus : quod erat improbitatis crimen, imprudentiae uitium facit oratorie. nam ut augere cli pam in inimicis , sic in iis, quos defendere sibiq; conciliare Iudent , imminuere oratores silent. Scelerum ac malorum: quae tribunus pl. Clodius patrauit.nam ut omittam de Cicerone pullo, Catone in Cyprum amandato , pernicio simae reipublicae leges ab illo tribuno pleb. lataesu uti de quibus in hac ipsa oratione menti O sit in ra, O in oratione de prouinciis consularibus, O in ea in Tifunem, inque Pediani commentario 7 : QEi tribunus pl. hoc ad illud, Hanc D 2 tam

59쪽

tam tetram immanemq; belluam. referri posse uideo. tamen, quia non satis cohaeret cum Iupes rioribus, planeq; disiunctum uidetur, uereor ut emendatus sit locus: non quod ex his uerbis mendosium ullum esses icer : sita quod aliquid fortasse

se desit. Felix in euertenda republica: felicem uocat, non ad ueritatem, sed ad Clodii memtem ac uoluntatem 1 ectans. tantum enim abit,

felix ut esse possit, ut misior us omnium sit,qui pessime de patria meretur. felix igitur, quia consecutus est id, quod uolebat Clodius, ut rempublicam perderet. Nullis suis neruis: non ad uim corporis ,sed ad auctoritatem opesq; reberi. qu0diudicat siubscripta distio, infamis. nam si infamis Clodius; qui potuit auctoritate tantum ualere, ut rempublicam euerterit euertit igitur, non suis neruis, sed auxilio consulum, Gabinii O Pisonis. Fraternis flagitiis: quae flagitia commisit instat rem multa scilicet, quae litteris tradita non sunt ,sed illud maxime, de quo in oratione pro Milone ita scriptum es: Appium statrem, homine mihi coniun tum fidelissima gratia , absintem de possessione fundi deiecit . Sororiis stupris: tres Clodii sorores nupserunt, una Q. Marcio Regi, altera N. Metello Celeri, tertia L. Lucullo. de dua, bus Metellι O Luculli uxoribus, a Clodio fratre stupratis, praecipua significatio est in oratione pro Coelio, in ea pro Milone, in Plutarcho. de ea , quam P. Marcius habuit in matrimonio,

60쪽

lili a

la I

is: ο

nihil proprie legi: sed communiter de omnium inacessu patet in epist. fam. lib. I. O apud Plutarchum in uita Ciceronis. Omni inaudita libidine: non hoc ad Iorores, de quibus iam l cutus est ,sed ad sacra Bonae deae, quae Clodius in-ce u aut uiolauit, aut violare conatus est. patethloria in epistolis ad Atticum lib. I .in Suetonis in Iulii uita, in Dione, Plutarcho , epitome LM

viara . Caecu S, atQue amen S: Caecus mente,

qui, quid rectum, quid fas piumq; esset, non di-hiceret. Nancisceretur : fuit enim fortuna cuiusdam, ut eodem anno duo perditissimi consules essent, quorum uterque cum tribuno pl.Clodio consensit. itaque in oratione post reditum in senatu, Audieram , inquit, e sapientissimo homine, atque optimo cive, O uiro, si catulo non sepe unum consulem improbum, duos uero nunquam, excepto illo Cinnano tempore, fuisse quare meam caussam semper fore firmissimam dicere solebat, du uel unus in republica esset comsul . quod uere dixerat , si illud de duobus consulibus , quod ante in rep. non fuerat, perenne ac proprium manere potuisset. Proditores uestrae dignitatis ζ ad iudices, ut ad bonos uiros, beaneq; in patriam animatos, loquitur; quorum intuenda republica omnis dignitas esset posita. Ad delendum senatum : acerbo utitur uerbo, ut senatum 2 consulibus prorsius contemptrem ac re

pudiatum significet. sic instar Senatum de re D s tollere:

SEARCH

MENU NAVIGATION