De sexti decimi saeculi in Francia artibus poeticis ..

발행: 1882년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

remisit. Itaque, quotiens in Arte poetici cujuslibet generis Origine progreSSuSquo memorat, Singulos sexti decimi saeculi poetaS, qui hoc coluerunt, Summis laudibus exo nat. ragicis Graeciae vatibus arnerium antefert l);

nis, sed divini etiam honoribus cumulat Eum pollinem Galliae 2 vocat; si ad ejus Soneti reSpicias, TuScum poema vicit 3 si ad dam, nullum in omni Europa aemulum habet 4 si ad hymnos, veteribus ipsis anteponi merito potest 5 Francius Vero ipsa, si duodecim syllabarum

versibus mandata SSet pro absoluto persectoque Opere

haberetur 6 .

Do his laudibus plurimum decerpi profecto debet: nondum Ars poetica edita suerat cum jam noVu quidam ValeS, Franciscus Matherba, ali elini amicus, omnia Sexti decimi saeculi opera tranSVers tanquam calam delevit, Ronsa dumque ipsum ex tanto magnitudinis gloriaeque astigio ad ima praecipiti ivit. Sed immerita unius fastidia non magis p0Steri probaVerunt, quam alterius modum egresSapraeconia. Ut judicia quae poeta noster de aequalibus vatibus fert, quamvi magnilicentiu aequo eo praedicet, non tamen aikelini prudentiam dedecorare possunt, ita domesticae poeSi notioneS, quali Arte poetica recollegimus, quamvis multi Sint loci, ubi tota erret via, eruditam ejus diligentiam manifeste testantur.

112쪽

QUARTUM CAPUT

QUATENUS RON SARDI VESTIGIA VALΚELINUS IN ARTE POETICA SERVET

Ronsardi disciplinam aikelinus nunquam descruit, sed ex omnibus magistri cli cipulis eo voluntatis quadam inclinatione anteposuit, qui primum Ronsardicae Musae impetum cohibere potius quam properare tentabant. - Quaenam sint inter Ronsardum et Valkelinum praecipua discrimina illud primum notandum est quidquid in gallica poesi vernaculis quasi radicibus innititur silentio sepeliri Valkelinum non pati nihil in Arte invenitur, ex quo patris poesis perpetuum tenorem mediis saeculi annis repente interruptum esse appareat. - Quod ad Se monem attinet, reicit Οεticae scriptor quidquid liberioris licentiae Ronsardus sumpserat. - Eandem modestiam in ipsa versuum pangendorum arte emist. Illud aikolinum a Ronsardo maxime sejungit, quod ad christianam antiquitatem poetaS, siVe rugicos, Sive epicos, revocat. - De sacra poesi in Sexto decimo saeculo. - Optat Valkolinus, ut christiana argumenta chriglianaeque e sonae ad persectam antiquae poesis formam accommodentur. - QuamVi non eadem ex omnibus partibus sit utriusque vatis disciplina, universa tamen Artis poeticae doctrina ratioque ex Bonsardi praeceptis pendet. - Nihil ex Mamerbae institutis assumpsit sibi Valhelinus, neque in condendorum VerSuum arte, neque in tota sermonis disciplina. - Eum tamen, moderato ingenio remissaque indole praeditum, inter Ronsardum ac Malherbam medium fuisse concedi potest, sed ea lege, ut a Ronsardo ortum esse Matherbam ipsum concedatur.

Etiamsi alkolinus, ut paulo superius relatum est, ROn- Sardum sutam admiratione reverentiaque cumulet atque pro duce et exemplar habeat, non tamen illius doctrinae disciplinaeque sic est addictus, ut eam per omnia temere Sequatur. Quatenus magistri sui vestigia riis poeticae Scriptor observet, jam nobis eSt perpendendum. Per mult0s annos Artem in manibus Valkelinus habuit. antequam ederetur. Operum omnium praefationem, quae quinto septimi decimi saeculi anno emissa sunt, hi Verbis orditur ecte ur, e Son ici de vieilles et des nou- Velle poesie vieilles, carcia plus part soni composees il a longiem pS nouvelles, cur on 'escri potnt a cette heure commemn Scri volt quan elle furent escrites. Si elle ne soni telles qu'elles dolvent estre, 'est mon desinui, car de On tempsi esurivolt asse bien , Non dubitari

113쪽

potest, quin Αα poetica his poematibus adnumeranda sit, quae ante multo annos Se condidisSe vates confitetur. Absolutum certe erat opus, antequam Franciscus al- herba, qui primum, ut ipse ait. RonSardico mores in Versibus scribendis secutus fuerat, ab illius imitation sese removiSSet, et ex Provincia Lutetiam reversus, gallicas

litteras ad sui ingenii effigiem fingere tentavisset Attamen per hos viginti vel etiam triginta annos, quibus Artem poeticam aikelinus elaboravit, multa in vicissitudinum varietate jactata erat domestica poesis. Nihil quidem ex gloria ru=wiadis scriptor amiserat immo usque ad proximi saeculi initium ejus nomen pro Phoebi ipsius

nomine haberi non desiit, nullaque aetas unquam de Ron- sardi laudibus tacitura esse videbatur. At, quamVi BO- laeum graviter errare constet, cum ideo Berinitum Ρomimumque modestiores fuisse contendit, quia iis Ronsa dicae disciplinae ruina documento fuerat, primo tamen

poetarum proVentui, qui novarum rerum auctore eXS-titerant, nova quaedam aetas paulatim accreverat, ii

dem prope studiis imbuta et ad leiadis ducem velut ad

magistrum OnVerSa, quae ero recentiore quasi nota gallicam poesim ignavit. Alteri, sicut Bartassius, Ronsardicas amplitudinis ac sublimitatis modum excesserunt tumidumque dicendi genus sunt consectati, Vasconicis auribus aptissimum alteri contra, cum tantam ingenii vim non haberent et mitiore indole essent praediti, magistri et vitia et virtutes attenuaVerunt. Nobis aikelini Artem excutientibus, sive ad praecepta doctrinamque, sive ad Scribendi rationem et pangendorum VerSuum artem respiciamus, eum apparebit Ronsardi quidem disciplinam nunquam ρseruisse, sed quidquid apud gallici arnassi principem audacius liberiusque esset, cum in poetica minus probavisse, tum in dicendi genero multis condimentis mitigavisse, et ex omnibus magistri discipulis eos voluntatis quadam inclinatione anteposuisse,

114쪽

- 110 qui primum RonSardicae usae impetum cohibere potiusquam urgere ac properare tentabant. Certant critici quatenus Ρleiadis vestigia aikolinus sit secutus Alteri Artem poeticam quasi quoddam onsardi ipsius testamentum esse putant, cui mortui paulo ante Vatis Voluntates religiosissime mandata sunt quod quidem judicium, quamvis in Summa rectum esSe sateamur tamen, si nihil ex eo remi, tere liceat, non satis laxamenti habere nobis videtur.

Altori contra i contendunt atherbae Olmique incia

a Valkelino anticipata esse, et, quanquam Summis laudibuSROnSardum cumulet, eas potius religioni cuidam attribuiSSe, quam sincera fide et ex animo quid do illo sentiret exprompsisse mihil aliud, si iis creditur, Ars poetica est, nisi tropaeum ex triumphata Pleiade relatum. Neutra qui dem sententia plane probabilis nobis videtur illa vero propiu quam haec ad veritatem accedit. Multa tamen Sunt, ex quibus pateat nonnihil discriminis intor Valliolini in sardique disciplinam interesse. Illud primum animadvertendum est, ali elinum, quam 'i priS-

carum petatum genera peraque minimi sacere Oleat non tamen ea omniti rejeciisSennam moruHM Ss mori Scaenae

stabulis, festivis majorum cantileni laudo quaSilam, ut supra relatum St, libenter tribuit. Ipsa autem diligentia, qua mediae aetatis monumenta perSequitur ac colligii non eum esse ostendit aikelinum qui volu RonSardu primique ejus discipuli, quidquid in gallica poesi vernaculis tanquam radicibus innititur, omni oblivione silentioque sopoliri velit. Non dubitandum St. qui Ar poetica, Si, aliquot ante annos, a quolibet Pleiadis Oota composita

esset nullam OmeSticae VetuStati curam habuisset, et quidquid graecarum latinarumque litterarum lumine caruisset penitu eXStinguere HSSet conata. Valkelinus contra nu quam committit, ut a media aetate recentiorem poeSis nostrae

115쪽

disciplinam sejungat Singulorum generum quae RonSardus ejusque amici a Veteribu MSumpSerant patria Semper Origines persequitur tragoediam ad morules fabulas, odam ad cantilenas, picum opus ad Vetera gallorum Vatum poemata revocat Graecis quidem Romaeque Vates pro magistris ducit, sed non arbitratur mediae aetatis nullam h bendam esse rationem. Nihil in Arte invenitur, ex quo patris poesis perpetuum tenorem mediis saeculi annis repente interruptum eSSe appareat. Quod ad sermonem attinet, non modo hos Ronsardi discipulos, qui in scribendi genere nihil pensi aut moderati habebant. Valliolinus increpat sed etiam reicit quidquid

liberioris licentis Ronsardus ipse sumpserat in Secundo libro, cum dulce quoddam et enucleatum scribendi genus commendaVit adversus poetas invehitur qui insolentibus odiosisque Verbis domesticum sermonem vitiabant Et ne aut recevoircia eunesse hardie satre ainsi des mois nouVuauca reStourdie, Amenant de ascognem de Languedouy, D'Albigeois, de Provence u langag inouy, Et commo uni Moni satremne parterio Qui nouvelle ne fert quela'Unemoquerie. Illa vero jam addit Ceu qui cherchen des mois empoule et bous lis Et des discour obscur qui ne soni potnt confisDans te sucre rancois, soni une aut tollo Que ceu qui Vontriuitant uno sontain bello Pour pulse de Peau Verte en uniatu angeuX. Ad audaciores Ronsardi discipulos haec et talia Spectant, qui nescio quam undique commixtam Vocabulorum sarraginem adsciverant sed ad RonSardum pSum aliqua ex parte transferri merito possunt, qui, quanquam huc licentia modestius usu erat, Signum tamen Templumque princeps

116쪽

dodorat. In tertio libro aikelinus eos deridet, qui in domesticam dicendi consuetudinem latina voces nullo discrimine importabant, quasi his adventiciis mercibus nostram linguam ditarent, potius quam perturbarent et adulter rent. Hanc quoque licentiam prudenter Ronsardus sibi sumpserat; sed non insitiandum est nonnullos ejus discipulos hanc verecundiam haud imitatos esse hos reprehendit Valkelinus, qui Vevient prendro Lo latinicia barbo et vulgaire te rendre l). Quamvis omnia prope Ronsardi de illustranda lingua praecepta sibi adsciverit, est tamen in Ronsardica dicendi ratione, qualia saltem in indaricis praesertim odis incohata erat, nonnihil asperi et ardui, quod a facili mitique Val-kelini ingenio abhorret. Non enim ignorat linguam, e quo Bellatus Defensionem edidit, haud unam eandemque per

tot annos permanSiSSe Ca depuis quarante ans de a quatrem cin solsLa auo a change de parte en Danuois 23. Portaei autem sermonem, ut dulciorem liquidioremque plurimi facit. ostquam in primo libro, cuncto aequales poetas, qui ιettorum genus coluerant, ordine recensuit, haec adicit :Desportes, d'Apolon ayant l'ame empite, Alor que nostre langue Stoit plus accomplie, Reprenunt les sonnets, d 'art et de jugementPlusque devant encor escrivit doucement. Hanc sermonis Suavitatem Sectatur aikelinus, eamque potius a Portae quam a RonSardo prioribusque ejus discipulis es lictam et expreSSam eSSe arbitratur.

117쪽

suetudinem, ut inserius paulo apparebit, aikelinus imitatur. Sed, cum alii magistri nomine exemploque abuterentur, audaciorem ipse licentiam cavet. Sexti decimi saeculi

poetae, non contenti quod Veterum genera Sermonemque mutuabantur, gallicos versus, ut antea dictum est, ad graecam latinamque prosodiam accommodare tentaVerant.

Immo, si Agrippae Albinio creditur, jam ante Sextum decimum seculum Versus istiusmodi conditi erant illo enim Iliadem et Odysseam in hexametros a Mosset quodam, quinti decimi saeculi postremis annis, translata Se pSevidisso amrmat l). Quam quidem inveterati mori repentinam mutationem Sibiletus non probat, Bellatus Vero 2 recipere Videtur. Quinquagesimo tertio saeculi anno disticha Jodellius componit. Tribus post anniS, aSc ius auctore Ramo, elegiam ejusmodi versibus mandat Paulo post R, Jacobus a alia de versibu graeco latinoque more pangendis commentationem 4 edit, in qua tanta rhythmorum

satietate se captum esse confitetur, ut aliam viam ad Pa n Sum ibi aperuerit, a Graecis tantummodo Latinisque jam antea tritam. Sexagesimo saeculi anno novum hoc carminum genus adsciscit BaΙssus, quippe qui poesim cum musica artioribus quibusdam vinculi conjungendam censeat. Doctissimi prudentissimique viri hanc VerSuum rationem accepere Rapinus, SammarinanUS. aSSeratius, multique alii, quorum nomina referre non interest, BaIlii exemplum vel secuti sunt vel saltem laudavere RonSardus ipse ab ejusdem generis carminibus minime alienus, duas odas Saphico more composuit, in quibus Syllabarum prO- Sodiam, non omisso rhythmo observat ' Quamvis aik0

118쪽

linus ab omni novitate abhorrere soleat non tamen fieri potest, ut ea sunditus repudiet quae tot celeberrimi vates Oruditissimique Gallis judices probavere. Itaque ODRUSUS quid sentiat aperte ac plane confiteri, ad pOStero ab aequalibus appellat:

est Dionii 'en juger sageiosterile l . Sed non tantum latet sub his involucris intima ejus opinio,

ut versibus Veterum more factis savisse existimetur. Posteri Vero, ad quo appellat de his, quanquam iterum ac Saepius recrudeScere tentaverunt, eadem, quae ipSe, SenSere. Non hic locus est disserendi cur a Latina consuetudine abhorreant nostri Versus. Ipse Jacobus assalia in commentatione haec scribit: hi ostre parte vulgatrem'eStia propre nycapable a recevoi d mombres et de pietis. Galliolinus quidem nullam Sententiae Sus cauSam affert ei tamen gratulandum est quod domesticam poesim ab audacissimis eorum impetibus defendit, qui ipsam vatum linguam quasi incudi reddere volebant et ad veterum imitationem fingere. Non aliter de versibus Latinorum ritu conditis videtur ipse sentire, quamlascaSius, qui hos poeticis lusibus adnum rat 2 . Prudentissimus cautissimusque Ronsardi discipulus, nihil admittere solet, etiamsi magistri vestigia sint deserenda, quod insolentius et inconsideratius videatur. Illud vero aikelinum a Ronsardo ac plerisque ejus discipulis maxime Sejungit, quod gallico ParnaSSO Omnes Graeciae Romaeque deos expellere vult, et ad christiana

argumenta tragico praesertimque epico Vate reVocare. Cum recentiores sexti decimi saeculi poetae ad Veterum imitationem totos Se ngerent non modo poesis tanquam supellectilem ab iis arcessivere, sed etiam eorum cultu

119쪽

moribusque imbuti, christianae antiquitatis paene omnem Sensum ex animi paulatim amiserunt Parum erat quod Graecorum Romanorumque numina gallicae Oes Ronsardus immiscuerat uam sere omnes poetae Musis Phoeboque sese addicebant, obliviscique videbantur quam multa ex sacris verse religionis sontibus hauriri possent, unde utum ingenium aleretur et divino quodam Spiritu amaretur. Catholicae quidem dei observantiam retinebant multi ex his eam sive Scribendo, Sive etiam pugnando defenderunt immo quidam ad summas Ecclesiae dignitates evecti sunt. Attamen paganae antiquitatis nescio quis odor et color in iis ipsis manifestus est, qui aut abbates aut episcopi exstiterunt. In carmine quod Urunia inscribitur et in poematum praelatione jam invectus erat Bartassius in aequales poetas qui christianae religionis monumentis absurdas de nctis numinibus sabulas Sus licere audebant ipse autem ex mediis christianae dei visceribus Operum argumenta petierat. Dum vero Dei quasi nomine ille reclamat, non modo religionis causam aikelinus agit, sed etiam ad poesis dignitatem respicit. Non quidem deorum nomina e carminibus depellere vult ipse contra licebi, Martis, ovis Vocabula per metaphoram usurpat at poetas hortatur, ut paganica argumenta et heroicarum aetatum sabulas personasque deserant. Jam in Epistulis quibusdam aliqua indicia deprehendi possunt, unde praenuntietur hic aikelini ad christianam poesim recursus Multi vero in Arte poetica loci sunt, in quibus, quid de hoc Sentiat, plane Xpromit. In primo libro odiosi aliquid ipsis deorum nominibus inesse declarat, si poetae saepius iis abutantur Aussi biemente temps oui parte des dieux

In tertio libro optat, ut nullam deinceps materiem Gallus

120쪽

quisquam poeta Sumat quae ad christianam religionem non pertineat

Pleust a ciet que toution tout chretion et iovi faint Le Francois ne prist plus de friet qui sus seinti

Les anges' mittera les ames eternelles DescendrotentiouriuΙr se chansons immortelles lΤortii deniquo libri fine Graecorum ipsorum, qui domesticas ipsi sabulas celebraverunt, exemplo et auctoritate snon immerito tuetur Si te Grec commesous Chrestiens eu8Sent escrit. B eussent les haut satis chanto de Iesus-Christ. Doncque tales chanter Orejje OUS inVite ...dam Vero poetas sequales compellat praesertimque amicum Portaeiam Desportes, que a Muset Die tout tourneo Ne soli des versi'Amour d6Sormai prophaneel Hebdomadem artassius jam, ut supra dictum eSt, composuerat, in qua Dei opera Summa carminum magnificentia celebrat. Non multo post Ronsardus poema de Lege incohavit, cujus triginta trantummodo versus usque ad nos pervenerunt. Valkelino igitur, qui magnum ejuSdem gen ris opus de Davidis praeclare actis orsu erat, magistri ipSius exemplum prae se erre licuisset. Sed nullam ob aliam causam RonSardu Sacri carmini argumentum aggreSSus erat, nisi ut paene incredibilem aemuli artassii gloriam ObScuraret et, quamvis octogesimo Secundo seculi anno christianorum poematum corpus quoddam, cui titulus Mus christiana, ex praeclariSsimi aequalium Vatum p ribus excerptum esSet, quasi prophans lascivis non semper se indulsisse catholici poetae testari voluissent, Vere tamen dici potest ad graecae antiquitatis deos, heroas, sabulasque potius quam ad christianam religionem, lyricam epicamque illius aetatis poeSim pertinere.

SEARCH

MENU NAVIGATION