Theologia mystica a pio quodam ordinis dominorum teutonicorum sacerdote, ducentis circiter ab hinc annis germanice coscripta, & a Ioanne Theophil in latinum translata. Ludouici Blosii enchiridion paruulorum ..

발행: 1580년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

esse,non alite dedit vivere, neque sentire neque discernere:herbis & arbustis dedit esse atque viuere,id est,uegetari, sed non sentire nequediscernere: brutis anima ib, dedit ess vegetari,& sentire, at non discernere:caeterum angelo atque homini dedit est vivere,sentire,ac discernere.Angelus& homo discernere possunt prO- iter intelligetiam atque rationem quam

a Deo acceperunt.Homo secundum corpus & contemperamentum ex quatuor elementis communicat cum lapidibus a liisque rebus snanimitatis,& eum plantis vivetib.atque cu pecudib.sentietib.Sec dum vitam vegetatiuam, communicat cupiantis & pecudibus duntaxa , comm nem possidens cum eis vim 1ltricem qua miritur,vim augmentatricem pia quisque ad statuta determinatamque magnitudinem crescit,& vim seminariam siue gene: ratricem,qua id quod eiusdem, secu spo

eiei ac naturae sit,producere potest.Secudum vitam sensitivam communicat cum. pecudibus tantum,sortitus communes curueis sentiendi potentia mam & ipse S ille

habent visum,auditum,olfactum,gustum, tactum,m Stum eorporis ac membrorum

qui motus etiam vocis emissione atque S α respirationc

122쪽

respiratione fit) facultate quoque ima-gurandi,memorandi,&appetendi. Appe-

litus deducitur in concupiscentiam imm :vnde oriuntur haec quatuor nempe desiderium quando xes concupita abest, voluptas si res concupita adsit , i te timor de re nolita quae t utura concipitur,& tristitia, de re nolita praesenti.Pecudes,id est bruta animantia,cognoscere dicuntur ea

quae sensibus apprehendunt: & scut cognitionem habent secundum sensum taetiam vim imaginandi & memoriam sensitivam, appetitumque sensitiuum obii nent.Ea enim quae sensibus exterioribus visu, ditia,Olfactu,gustu,& tactu percipiunt,possunt imaginari ,recordari,& M- petere. Ad vim imaginatricem spectant etiam illa phantasmata quae visa inania appellamus,Ea nulla re sicut in natura est representant:& fere ex plurib. simulacris ac spectris simul comixtis efformatur,veluti si intus occurrat figura eg Edigiosae

molis & alati,na tale naturano parit. Homo non solum praeditus est vi cognoscεdi,imaginandi,memorandi,& appetendi

secudii sensum,veru etiam praeclarὰ Ornatus est virtute cvgnoscendi,cogitadi,me in 'moradiq; secudu intellectu, & apporedi

123쪽

. LIBER II. IID secundum rationem. Ipse sensu corporis sela materialia,intellectu vero mentis , Sc immatotalia & materialia cognoscit. A- nima rationalis cognoscit Deum suprase, se in se,angelum circa se,&sensibilia infra se.Cognitio pecudum est veluti umbra cognitionis hominis:& cognitio hominis in hoc exilio adhue constituti, umbra cogni

tionis augeli Deum sicuti est cernentis:at- que cognitio angeli tenuis umbra cogni tionis diuinae. Angelus non corporaliter,

sed spiritualiter subsistit, yiuit, & sentit: in qua spirituali dignitate homo secundum: animam cum angelo conuersit. Quemadmodum spiritus praestantior est corpo- ire ita existentia , vita ,&sensus spiritualis praestantior est existentia, vita 1ensuque corporali. mire visus,auditus, olfactus, gustus,&tactus spiritualis persectior est vi

li Deus qui creaturae suae t sta cotulit,per- fectissime habet quae dedit:sed quum ipse

sit ens summe simplex,summeque Unum, in eo non est aliud viuere,sentire,& intel-

ligere,quam esse: non enim aliud est id qδDeus habet,atque aliud ipse Deus qui habe .sicut ex praedictis liquet: dignitas rerum creatust distincta est tanqua quatuox

124쪽

gradibus, iuxta gradatum ordinem Ptuor elemetorum .Quemadmodum enita terra densa & grauis infimo loco strata lest,aqua vero subtilior & superior est ira terra,aer subtilior superiorque aqua, & ignis leuior atq; supior aererita ea quς subsistunt quidem,sed non vivunt postrema dignitatis locum tenent inter creaturas: iolis squidem digniora sunt ex quae subiasistunt,& viuunt:istis item digniora sunt ea quae subsistunt,vivunt, ac sentiunt:rursum his digniora sunt ea quae subsistunt, vivunt, sentiunt, atque intelligunt. Deus igitur angelo & homini intellectum rationemque concessit,atque ta utrumque ad imaginem suam condidit: ad imaginem Dei factus est homo secundum animam.

se Dei imago potest sanE peccando obscurari foedarique, sed deperdi nunquam potest: sicut aurea regis effigies si in

coenum coniiciatur, vel coeno illi natur, deturpatur quidem, non autem aboletur. In his tribus creaturae rationalis potentiis memoria,intelle tu, & voluntate, sanctae Trinitatis similitudo relucetio miram dignitatem ipsius creaturae rationalis , Quae Deum intellectu eognbscere,memori recolere,voluntate eligere ac diligere, esiq; . se

125쪽

stiri potest.per tres illas excelletissimas vi-xes,est creax scientiae,disciplinae, consili,

virtutis,sapientiae, sIncerae voluptatis, debeatitudinis sempiteriare. Bruta animantia intellectu& ratio nec arentia, voluntatem non habent. Ipsa quum intellectus ac voluntatis expertia sint , nihil aliter quam per sensus comprehendere , & nihil libere eligere possunt. Nonnunquam tamen dictatur ob quada similitudinem& illa intelligere quae sensu percipiunt& illa velle sue eligere quae naturali appetitu 'instinctuque concupiscunt ac prosequuntur. Bonus Deus angelum hominόmque ad hoc codidit, ut & ille & iste beatus quadam sui participatione fieret: vidit enim suam beau tudinem S communicari posse,& minui non posse Sed tantae foeticitatis consortium multi angeli sua culpa perdiderunt, multi item homines similiter illud perdunt, Ipse Deus qui voluntate summe liber est, angelo & homini liberum voluntatis arbitrium contulit, ut uterque laude atq; prςmio digna ageret.

id enim laudis sid praemij meteretur homo vel angel' si in alu facere n5 potuisset,&bonum non voluntatis Hectique

126쪽

ignis necessitate naturae sursum ' senui3 Profecto neque angelo,neq; homini De' laliquid praestantias eotulit libero arbitrio Nasi eis libertate arbitri negasset,omnino

bene vivendo praemium non mererentur,

sicut nec male vivendo supplicium: ternet lbeatitudini capessendae apti non essenimo imagis laude digni haberentur,quam bru lta animalia,quae cum naturam nequaqua ducant sed a natura ducantur,non voluntate eligente, sed natura cogete , appeti tum concupiscentiamquesuam sequuturi Creatura rationalis si liberum arbitrium non haberet, voluntatem habere dici non possetmon enim voluntas esset si coaoa esset.Libera igitur & spontanea est voluntas libereque eligit. Verum neque angelus,neque homo,bonum sine gratia & adiutorio Dei eligit. madmodum autem angelus diuina lege certam quandam moram l quantulacunque illa suerit) acceperat,in lqua se ad Deum, Deo adiuuante conuer- . tere posset si vellet ita homini vitae huius curriculum indultum est, in quo si bene vivere velit, pret stare id cum Dei auxilio possit. Et sicut inter angelos natura vertibiles mutabilesque, illi qui in praedicta mora Deo per obedientiam atque amo-

ε - rem a

127쪽

LIBERII. 28 Irem adhaeserunt,gratia Dei in bono confirmati sunt, & iam ἱ bono dimoueri non rossundalij vero qui per rebellionem sese a Deo auerterunt,inimalo gratia Dei eos destituente) obdurati sunt, & iam a malo deflecti nequeunt: ita homines qui ad

Deum eonversi sine charitate ornati sunt quando ex hac vita emigrant, nunquam deinceps a Deo auerti poterunt: etiam si

tales sint qui nondum plenis coeli gau diis beari,sed adhue transitoriis purgato- xij poenis detineri debeant : qui autem a

Deo auersi, charitateque prorsus vacui sunt dum moriuntur, perpetuo a Deo auersi erunt. Quae tamen immobilitas non

in eis libertatem arbitrij tollit: imo vero illam peficit in bonis. Ipsi enim boni angeli & sanctae animae e carnis ergastulo egressae liberrime maximeque spontanee bonum gratia Dei adiuuante eligunt,ac malu respuunt: mali ita spontanea voluntate bonii respuum malumq; eligui. Deus secit hominem rectum,omni prauitate carentem,omni virtute decoru, fortem, iocundum,securu,tranquillum,& bonis omnibus ornatum.Ipse enim homo antequaper inobedientiam peccaret, erat velati alter angelus. Nam omnis timoris,omnis-

128쪽

que anxietatis expers, contemplatione uinorum pure animum oblectabat pascebatque. Deum cognoscebat, Dei familiaritate fruebatur, Deo obediis, at, Deum re uerebatur, diligebat, colebat, & laudabat assidue . Eum eiusque gloriam in omnibus quaerebat non se peruersae amabat nihil inhonestE aut indecenter appetebat: . scaruem habens spiritui per omnia subiectam. Poterat non mori, & poterat mori

quia per Dei gratiam atque arbitrij libertarem poterat non peccare,& per eandem arbitrii libertatem poterat peccare. Si non suisset transgressus praeceptum Dei,si recitatori ad peccatum illicienti non consensisset,in ortuus etiam non fuisseti possidens corpus semper vegetum, nulli morbo,nulli dissolutioni obnoxium. Positus suit in paradiso que plantaverat Deus Congruuenim erat, ut is qui conditionem bruto tu animantium tanto interuallo superabat,&ad dignitatem angelicam proxime accedebat, locum sortiretur inseriorem quidem angelorum domicilio,pristantiorem vero pecudum habitaculo. Homo qui P pe ex invisibili & visibili natura coalitus, omnifariam medius est, tanquam nexus quida vinculum omnis creaturae.) inco lab-t

129쪽

Iebat ergo homo paradisum terrestrem. loeum lucidissimu, docum omnigenae amoenitatis letitiae,voluptatis pulentic ocuaere subtilissimo purissimoq; praecellente plantis semper virentibus insigne,odoris

grata sirauitate resertum,&veris perpetua temperie vernantiaq; arridentea bino aestus non frigus, non venti, non tepestates non aliqua alia peregrina erant,quae molestia adferre postent. De quo paradiso ipse homo si Deu no offendisset trassatus suisset in coelum,& animale corpus eius nulla morte interuenientel in spirituale fuisset demutatum, sicut corpora iustorum in resurrectione immutabuntur. At post offensam in Deum commissam, elicissimus ille status plane eversus est: id quod nos heu miseri quotidie experimur. Nam peccato per liberum arbitri u admisse, ipla arbitrij libertas non quidem prorsus perdita , sed misere labefactata infirmataquc est. Coepit caro rebellis esse spiritui , & innumera mala Rabsaquuta sunt. Adam& Eua praeuaricatores primique parentes nostri e loco voluptatis eiecti,atq; in hoc calamitosum exilium relegari,filios in libidinis ardore genuerui:

qui sino peccassent habere liberos absq;

concu

130쪽

concupiscetiae aesta potuissent, eo que no vit Deus modo.Hinc in posteros oes secudum ipsam carnis concupiscentiam geni--tos,peccatum corruptio,& mors pertransiit. Dum enim anima rationalis corpori in libidinis seruore concepto & concupincentiarum pleno a Deo infunditur, mox ex ipsius pollutae corruptaeque carnis consortio polluitur,vitiumque concupiscentiae,& reatum originalis eulpae contrahit: quemadmodRm si purum Balsamum so denti vasculo fuerit instillatum, continuo inficitur contaminaturqhie. Non tamen

nos praeditos benignus Deus dereliquit. Nam miseratus in elicitate hominis ad imaginem suam, secundum spiritum conditi, qui maligni serpentis suggestione circunuentus peccando perierat,misit filium suum in mundum. Venit unigenitus Dei ad n6s:carnem nostram assumpsit, erexit prostratos, sanauit saucios, r0borauit infirmos,illuminauit caecos, docui ignaros. Ex filiis irae fecit illos misericordiae: ex filiis diaboli,fecit filios Dei. Exempla virtutum ostendit,sacramenta instituit, sanguinem pro nobis fudit,sua nos morte redemit , & redemptis aeternitatis aditum deuicta morte reseruauit. Angeli & animae

rationalis

SEARCH

MENU NAVIGATION