Ammiani Marcellini rerum gestarum qui de 31. supersunt libri 18. Ad fidem ms. & veterum codd. recensiti, & obseruationibus illustrati. Ex bibliotheca Fr. LinderbrogI

발행: 1609년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

6 o AMMIANI MARCELLINI

Dum haec tot ac talia per turbines agitantur assiduos , Claudio rcgente Vrbem aeternam, Tiberis qui media intersecans moenia cloacis & fluviis abundantibus multis Tyrreno mari miscetur, effusione imbrium exuberans nimia, & supra amnis speciem pansus, omnia pene contexit. Et stagnantibus ci- svitatis residuis membris quae tenduntur in planiciem molliorem, montes soli & quidquid insularum celsius eminebat, a praesenti metu defendebatur: & ne multi inedia contabescerent undarum magnitaidine nusquam progredi permittente, lembis& scaphis copia suggerebatur abunde ciborum. At vero ubi tempestas mollivit, & flumen retinaculis ruptis rediit ad solitum cursum, absterso metu nihil postea molestum e pectabatur. Hic ipse praefectus egit admodum quiete, nullam seditionem super querela iusta perpessus :& instauravit vetera plurima. Inter quae porticum excitavit ingentem, lavacro Agrippae contiguam, Eventus Boni cognominatam, ea re quoa huius nominis prope visitur templum .

ExpLICIT LIB. XXIX.

452쪽

MARCELLINI

RERUM GESTARUM

LIBER XXX.

IR ' h turbarum dissicultates, quas Peria

cha dux rege Quadorum excitavit occiso per scelus, dirum in Oriente committitur facinus, Para Armeniorum rege clandestinis insidiis obtruncato: cuius materiae impio conceptae consilio hanc primordialem fuisse novimus causam . Comsarcinabant in hunc etiamtum adultum crimina quaedam apud Valentem exaggerantes male solertes homines,dispendiis Ne communibus pasti. Inter quos erat Terentius dux ro demisse ambulans semperque submoestus Ad quoad vixerat acer dissensionum instinctor. Qui adscitis in societatem gemtibus paucis ob flagitia sua suspensis in metum, scribendo ad

comitatum adsidue Cylacis necem replicabat & Artabamnis: addens eundem iuvenem ad superbos actus elatum, numisene in subiectos immanem , . Vnde quasi futurus patriceps suscipiendi tunc pro instantium rerum ratione tractatus, idem Para regaliter vocatus,& apud Tarsum Ciliciar o sequiorum specie custoditus, cum neq; ad Imperatoris castra accipi,nec urgentis adventus causam scire cum iis reticentia O bus posset, tandem secretiore indicio comperit, per litteras Romano rectori suadere Terentium, mittere propediem aueterum Armeniae regem : ne odio Parae speque quod reVertetur,natio nobis oportuna deficeret ad iura Persarum,eamurapere vi vel metu vel adulatione flagrantium . Quod repu-aans ille, impendere sibi praesagiebat exitium grave . Et doli Κλὰ lania

453쪽

4 2 AMMIANI MARCELLINriam prudens,nec aliam nisi cito discessu salutis reperiens uti am,madentibus his quibus fidebat,conglobatis trecentis comitibus secutis eum E patria, cum equis velocissimis, ut in magis solet dubiisq; terroribus audacter magis quam comsiderate, pleraq; diei parte emensa egressus cuneatim properabat intrepidus. Cumque eum provinciae moderatoris apparitor qui portam tuebatur, percitus festinato studio repe-xillat in suburbanis,ut remaneret enitatus obsecrabata: & p rum hoc impetrato,mortis aversus est metu. Nec minus paulo postea legionem secutam iamque ad Uentantem, ipse cum

promptissimis retrorsus excurrens, fundensque in modumis 1cintillarum sagittas,sed voluntate errans, in fugam compu-sita: ut cum tribuno milites universi perterrefacti, vividiusquam Uenerant,remearent ad muros. Exin solutus omni fommidine biduo & binoctio exanitatis itinerum laboribus magnis, cum ad flumen venisset Euphraten, & inopia naviunta voraginosum amnem vado transire non posset, nandi imprudentia paventibus multis ipse omnium maxime cunctabatur:& renaansistet, ni cunctis versantibus varia id reperire potuisset effugium, in necessitatis abrupto tutissimum . Lectulos 2 4 in villis repertos binis utribus suffulserunt, quorum erat abudans prope in agris vinariis copia : quibus singulis proceres insidentes & regulus ipse, iumenta trahentes praeruptOS uΠ-darum occursantium fluetiis obliquatis meatibus declinabata hocque commento tandem ad ulteriorem ripam post extrema discrimina pervenerunt. Residui omnes equis invecti natantibus, & circumluente flumine saepe demersi iactatique, infirmati periculoso madore expelluntur ad contrario mamgines rubi paulisper refecti,expeditius quam diebus praeteritiS incedebanita. Hoc nunciato Urinceps antedicti fuga perculsus quem elaqueatum fidem rupturum existimabat, cum s gittariis mille succinctis & levibus Danielum mittit & Baretumerem reVocat Os eum,Comitem unum,alterum Scutario- xl

454쪽

rum tribunums. Hi locorum gnaritate confis, qudd ille properaus ut peregrinus & insuetus maeandros faciebat & guros, compendiosis vallibus eius itinera praevenerunt:& divusis inter se copiis, clausere vias proximas duas, trium milium s intervallo diuintias, ut transiturus per utramvis, caperetur improvidus : sed evanuit cogitatus hoc casu. Viator quidam ad citeriora festinans, cum clivum armato milite vidisset odipletum, per posterulam tramitem medium squalentem frui ctis & sentibus vitabundus excedens, in Armenios inciditi, fessos: & ductus ad regem arcano sermone solum quae viderat docet, ac retinetur intactus. Moxque metu dissimulato eques mittitur clandestinus ad dextrum itineris latus, dive seria paraturus & cibuniis: quo paulum progressis, in laevum tractum item alius talia facturus ire iubetur ocissime, alterum aliorsum nesciens missum . Qui bus ita utiliter ordinatis , rex ipse cum suis dumeta per quae viator Venerat relegens, eo rursus monstrante,per nispidam & iumento onusto exiguam callem post terga relictis militibus evolavit .: qui captis eius ministris, missis ad mentes observantium praestringendas, o quasi venaticiam praedam modo non porreciis manibus eX-pectabant ,.Dumque hi Venturum operiuntur, ille regno incolumis restitutus, & cum gaudio popularium summo sust plus, in eadem fidei certitudine mansit immobilis, iniuriis quas pertulerat omnibus demussatis. Danielus post haec αBarzimeres cum lusi iam revertissent,probrosis lacerati comviciis ut inertes & desides, ut hebetatae primo adpetitu ven natae serpentes, ora eXacuere lethalia, cum primum potuis sent lapso pro vitium copia nocituri. Et leniendi causa flagitii sui, vel fraudis quam meliore consilio pertulerunt, apud I

so peratoris aures rumoIum Omnium tenacissimas inccnebant falsis criminibus Param, incentiones Ch ceas in vertendis debilitandisque corporibus miris modis eum callere fingentes :addentesque quod huiusinodi artibus offusa sibi caligine

mutatus

455쪽

4 AMMIANI MARCELLINI mutatus,vasorumque forma transgrestus, tristes sollicitudines, si huic irrisioni superfuerit, excitabit. Hinc in illum inexplicabile audium Principis odium,& doli struebantur indies,

ut per Vim ei vel clam vita adimeretur: agentique tunc in Armenia Traiano, & rem militarem curanti, id secretis com . smittitur scriptis. inlecebrosis regem insidiis ambiens, &modo serenae mentis Ualentis indices litteras tradens, modo ipse sese eius conviviis ingerens, ad ultimum composita fraude ad prandium verecundius invitavit .: qui nihil adve sum metuens venit, concesseque honoratiore discubuit loco. ro Cumque adponeremur exquisitae cupediar, & aedes pulsu nervorum & articulato flatilique sonitu resultarent, iam vino incalescente, ipso convivii domino per simulationem natur iis cuiusdam urgentis egrest glacitum districtum intentans torvo lumine ferociens quidam immittitur barbarus asper, Isex his quos Supras appellant, confostiirus iuvenem ne exilire posset etiamtum praepediturata. Quo viso regulus forte prominens ultra torum, expedito dolone adsurgens ut Vita misomni ratione defenderet,perforato pectore deformiSyrocubuit victima, letibus multiplicatis foede concisa. Hocque fig- zomento nefarie decepta credulitate inter epulaS,quae revere

dae sunt vel in Euxino ponto hospitali numine contuente peregrinus cruor in ambitiosa toralia sparsus & seu mans fati rati superfuit convivarum, horrore maximo dispersorum. Ingemiscat, si quis vita digressis est dolor, huius adrogantiarino ab facti Fabricius ille Luscinus: sciens qua animi magnitudine Democharen,vel ut quidam scribunt Niciam, ministrum re-Pulerit regium, colloquio occultiore pollicitum, quod Pyrrhum Italiam tunc bellis saevissimis exurentem Veneno poculis necabit in istis: scripseritque ad regem, ut ab interiore ca- 3o veret obsequio. Tantum reverentiae locum apud priscam illa Iustitiam, vel hostilis mensiae gcnialitas obtinebat . Ucrum

caecusabatur iecens inusitatum facinus pudendum necis,

empla

456쪽

LIBER X xx. 6ψ exemplo Sertorianae: adulatoribus forsitan ignorantibus, quod ut Demosthenes perpetuum Graeciae decus adfirmat, nunquam similitudine aut impunitate alterius criminis diluitur id, quod contra ac liceat arguitur faciunD. Haec pers Armeniam notabiliter gesta sun . Sapor vcro post suorumis pristinam cladem comperto interitu Parae, quem sociare sibi impendio conabatur, moerore gravi perculsus, augenteque nostri exercitus alacritate formidinem maiora sibi praeseminans, Arsacclegato ad Principem mim, perpetuam.aerumnarum causam deleri penitus suadebat Armeniam : si id di Dplicui siet aliud poscens ut Hiberiae divisione cenante, remotisque inde partis Romanae praesidiis, Aspacures solus regia re permitteretur, quem ipse praefecerat genti. Ad quae Valens in hanc respondit sententiareta. Nihil derogare se post, II placitis ex consensu firmatis, sed ea studio curatiore defendere. Glorioso proposito contrariae regis litterae hyeme iam extrema perlatae sunt, Uana causantis & tumid L. Adseverabat enim non poste semina radicitus amputari discordiarum, nisi intervenissent conscii pacis faederatae cum Ioviano, quo-zo rum aliquos vita didicerat abscessisse. Ingravescente post haec altius cura, Imperator eligere consilia quam invenire sum- ciens, id conducere rebus existi inans, Victorem magistrum equitum & Vrbicium Mesopotamiae ducem ire propere ius. sit in Persas, responsum absolutum & uniusmodi perferet M tes: quod rex iustus& suo contentus ut iactitabat, sceleste concupiscat Armeniam, ad arbitrium suum vivere cultoribus eius ex pacto permissis: & ni Sauromaci praesidia militum impertita principio sequentis anni ut dispositum est in-

praepeci ita reverterint, invitus ea complebit, quae sponte sua

facere superseditis. Quae legatio recta quidem M libera, ni deviasset in eo, quddasque mandatis oblatas sibi regiones

in eadem Armenia suscepit exiguas. regressa advenit

457쪽

AM 1 IANI MARCELLINI

offerens partes, quas audacter nostri sumpsere legati. Qub suscepto liberaliter & magnifice, sed parum impetrato quod

poscebat remissb, parabantur magna instrumenta bellorum, ut mollita hyeme Imperatore trinis agminibus perrupturo Persidem, ideoque Scytharum auxilia festina celeritate mercante. Proinde parum adeptus ea quae hae Vana conceperat Sapor, ultraque solitum asperatus, quod ad expeditionem accingi rectorem compererat nostrum, iram eius conculcans TSurcnte dedit negotium, ut ea quae Victor comes susceperat& Urbicius armis repeteret: & si quisquam repugnaret,&milites Sauromacis praesidio dcstinati, malis admgerenturi extremis. Haecq; ut statuerat maturata confestim, nec emenia dari potuerunt nec Vindicari, quia rem Romanam alius cir-

cumsteterat metus totius Gothiae, Thracias licentius perrumpentis: quae funera tunc explicari poterunt carptim, si ad ea Isquoque Venerimus. Haec per eos agitata sunt tractus. ruinter seriem Africanas clades, δc legatorum Tripoleos m enes inultos etiamtum & errantes,sempiternus vindicavit Ius, titiae vigor, aliquoties serus sed scrupulosus quaesitor gestoru

recte ves secius, hoc modo. Remigius, quem populanti pro- a sic vincias retulimus comiti favisse Romano, poli quam Leo in eius locum magister esse coepit officiorum, a muneribus reia publicae iam quiescens negociis se ruralibus dedit prope Mogontiacum in genitalibus locis. Quem ibi morantem securius praefectus praetorio Maximinus reversum ad ocium spernens,ut solebat dirae luis ritu granari per omnia, laedere modis quibus poterat affectabat: utque rimaretur plura quae la- ebant, Caesarium antehac eius domesticum, postea notariuPrincipis, raptum quae Remigius egerit, vel quantum accep fand rit ut Romani iuvaret actus infandos, per quaestionem cruentam interrogabat.Quibus ille cognitis, cum esJet ut dictum est in secessu, conscientia malorum urgente, Vel ratione muformidine superante calumniarum, innodato gutture laquei

458쪽

LIBER xxx. 6 rnexibus interlita. Secuto post haec anno Gratiano adscito intrabeae societatem Equitio consule, Valentiniano post vastatos aliquos Alemanniae pagos munimentum aediticanti prope Basileam, quod appellant accolae Robur, offertur praefe-s cti relatio Probi,docentis Illyrici clades. Quibus ille ut cunctatorem decuerat ducem examinatius lectis, attonitus cogitationibus anxiis, Paterniano notario missis negocium scrupulosa quaesivit indagine:moxque veris per eum numiis ge storum acceptis, evolare protinus festinabat,ausos temerarem limitem barbaros primo fragore, ut mente conceperat, o pressurus armorum ,. QSa igitur abeunte autumno multa impediebant & aspera, ataitebantur omnes per regiam opintimates,ut adusque principium veris eum pertinerent eXoratum :primum,durata pruinis itinera, ubi nec adultae in pastu 1s herbae reperirentur, nec cetera usui congrua, penetrari non pone firmantes: de ,vicinorumGalliis regum immanitatem. maximeque omnium Macriani ut formidati tunc praetende tes , quem constabat impacatum relictum etiam ipsa urbium

maenia tentaturum. Haec memorantes addentesque utilia ,

go reduxere eum in meliorem sententianti:statimque ut conducebat rei communi, prope Moguntiacum blandius rex antedictus accitur, proclivis ipse quoque ad excipiendum foedus ut apparebat. Et venit immane quo quantoque flatu dissen-tus,ut futurus arbiter superior pacis: dieque praedicto collo-as quii ad ipsam marginem Rheni caput estius erigens stetit,

hincinde sonitu scutorum intonante gentilium. Contra A gustus ascensis amnicis lembis, septus ipse quoque multitudia ne castrensium ordinum tutius prope ripas accessit, signorri fulgentium nitore conspicuus: & immodestis gestibus inumam mureque barbarico tandem sedato,post dicta & audita ultro citroq; versus,amicitia media sacramenti fide firmatur. Hisque Derfectis discessit turbarum rex artifex delinitus, fliturus no-- deinceps socius: & deditpostea adusque vitae tempus em

459쪽

AMMIANI MARCELLINI tremuna, constantis in concordiam animi facinorum docu mentum pulchrorunio. Periit autem in Francia postea: quam dum interneci Uevastando perrumpit avidius, oppetiit Mati llobaudis bellicosi regis insidiis circumventus. Post foedus tamen solenni ritu impletum, Treveros Valentinianus ad hy- sberna discessit. Haec per Gallias & latus agebantur arctoum. At in Eois partibus alto externorum silentio intestiria pernicies augebatur,per Valentis amicos & proximos, apua quos hones fate utilitas erat antiquior. Navabatur enim opera diligens, ut homo rigidus audire cupiens lites a studio iudicandi revocaretur, metu ne ita ut Iuliani temporibus defensione innocentia respirante, frangeretur potentium tumor adsumpta licentia latius solitus evagari. Ob haec & similia concordi consensu dehortantibus multis, maximeque Modesto praefecto praetorio, regiorum arbitrio spadonum exposito, & is subagreste ingenium nullis vetustatis lectionibus expolitu nata coacto vultu fallente, & adserente quod infra imperiale culmen causarum essent minutiae privatarunti. Ille ad humiliandum cellitudinem potestatis negotiorum examina spectanda instituta esse arbitratus, ut monebat abstinuitpemtu S, laXa- 2 ivitque rapinarum fores: quae roborabantur indies iudicum advocatorumq; pravitate sentientium paria, qui tenuiorum negotia militaris rei rectoribus,vel intra palatium validis venditantes, aut opes aut honores quaesiUere praeclaros. Hanc professionem oratorum forensiti, iure mλακῆς id est, civilitatis particulae umbram, vel adulationis partem quarta esse definit amplitudo Platonis: Epicurus autem

χνι ν nominans inter artes numerat malas. Ctesias suasionis opificem este memorat, adsentiente Leontino Gorgia . Quam a veteribus ita determinatam orientalium quorundave clutia adusque bonorum extulit odium unde etiam retinaculis temporis praestituti frenatur. Ergo absolutis super eius dignitate paucis, quam in illis partibus agens e Xpertus sum, ad coepi

460쪽

LIBER XXX.

ad coeptorum cursum regrediar institutum . Florebant elegantiae priscae patrociniis tribunalia, cum oratores concitae

facundiae attenti studiis doctrinarum, ingenio fide, copiis ornamentisque dicendi pluribus eminebant: utDemosthenes, s quo dicturo concursus audiendi causa ex tota Graecia fieri litos monumentis Atticis continetur:& Callistratus, quem nobilem illam super Oropo causam qui locus in Euboea est perorantem idem Demosthenes Acaciem a cum Platone relicta sectatus est: ut Hyperides, & Aeschines, & Andocides, io & Dinarchus,& Antiphon ille Rhamnusius,quem ob defensum negotium omnium primum antiquitas prodidit accepisse mercedent, . Nec minus apud Romanos Rutilii, & Galbae,& Scauri,vita, moribus,frugalitateque spectati,& postea per varias aevi sequentis aetates censorii,& consulares multi, α triumphales, Crassi & Antonii, & cum Philippis Scaevola aliique numerosi, post exercitus prosperrime ductos, post victorias & trophaea, civilibus stipendiorum officiis floruerunt: laureasq; fori speciosis certaminibus occupantes, summis gloriae honoribus fruebantur. Post quos excellentissi- et o mus omnium Cicero, orationis imperiosae fulminibus saepe depreos aliquos iudiciorum eripiens flammis,non desemii Bomin ne vituperationesertasse pose, negligenter defendi ne flere

non posse, firmabat . At nunc videre est per eos omnes tractus

violenta x rapacissima genera hominum , per fora omnia volitantium, & subsidentium divites domos, ut Spartanos canes aut Cretas vestigia sagacius colligendo, ad ipsa cubilia pervenire causarurim. In his primus est caetus eorum, qui seminando diversa iurgia per vadimonia mille iactantur, viduarum postes & orborum limina deterentes, & avidi inter dis 3o cordantes amicos aut propinquos Vel amnes simultatum, ob levia scrinii receptacula odia struentes infesta: in quibus aetatis progressu non ut aliorum vicia intepescunt, sed magis magisque roborantur inter rapinas insatiabiles inopes, ad capi Lit endum

SEARCH

MENU NAVIGATION