Ammiani Marcellini rerum gestarum qui de 31. supersunt libri 18. Ad fidem ms. & veterum codd. recensiti, & obseruationibus illustrati. Ex bibliotheca Fr. LinderbrogI

발행: 1609년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

47o AMMIANI MARCELLIN et

Cimmerium Bosphoron, itidemque Armenias discurrentes& Mediamis. Utque hominibus quietis & placidis ocium

cst voluptabile, ita illos pericula iuvant& bellata. Iudicatur ibi beatus, qui in praelio profuderit animam: senescentes enim & fortuitis mortibus mundo digretas, ut degeneres & signavos, convitiis atrocibus insectantur, nec quidquam est, quod elatius iactent, quam homine quolibet occiso: proque '. exuviis gloriosis, interfectorum avulsis capitibus detractas pelles, pro phaleris iumentis accommodant bellatoriis. Nec templum apud eos Visitur, aut delubrum, ne tugurium qui- ro dem culmo tectum cerni usquam potest: sed gladius barbaruco ritu humi figitur nudus, eumque ut Martem, regionum quas circumeunt praesulem, erecundius colunt. Futura miro

praesagiunt modo: nam rectiores virgas foeminae colligentes, easque cum incantamentis quibusdam secretis praestituto tem-pore discernentes aperte quid portendetur, norunt. Servitus quid sit ignorabant, omnes generoso semine procreati :Iudicesque etiam nunc eligunt, diuturno bellandi usu spectatos. Sed ad reliqua textus propositi revertamur. Igitur Hunni pervasis Alanorum regionibus, quos Gruthungis confines zoianaitas consuetudo nominavit, interfectisque multis &spoliatis,reliquos sibi concordandi fide pacta iunxerunt, ei que adiunctis confidentius Ermenrichi late patentes & uberes pagos repentino impetu perruperunt bellicosissimi Regis , M per multa variaque fortiter facta vicinis nationibus as formidati. Qui vi subitae procellae perculsus, quamvis manere fundatus & habilis diu conatus est, impendentium tamen diaritatem augente vulgatius fama, magnorum discriminum metum voluntaria morte sedavit A. Cuius post obitum Rex

Vithimiris creatus restitit aliquantisper Alanis, Hunnis aliis Io fretus,quos mercede sociaverat partibus suis. Verum post multas,quas pertulit clades, animam effudit in praelio, vi supcratus armorum. Cuius parvi filii, Uderichi nomine, cu

482쪽

ram susceptam Alatheus tuebatur & Saphrax, duces exerciti & firmitate pectorum noti: qui cum tempore arcto prae venti abiecissent fiduciam repugnandi, cautius discedentes ad amnem Danastum pervenerunt, inter Istrum & Boristhes nem per camporum ampla spatia diffluententi. Haec ita praeter spem accidisse doctus Athanaricus Theruingorum Iudex in quem, ut ante relatum est, ob auxilia mina Procopio dudum Valens commoverat signa P stare gradu fixo tentabat, surrecturus in vires, si ipse quoque lacesseretur, ut caeteri. o Castris denique prope Danasti margines aggere ut Vngorii vallem longius oportune metatis, Munderichum ducem postea limitis per Arabiam, cum Laetarimano M optimatibus aliis, adusque vicesimum lapidem milit, hostium speculaturos

adventum, ipse aciem nullo turbante interim struens. Vertam 11 longe aliter quam rebatur, evenit .. Hunni enim ut intinconiectura sagaces multitudinem esse longius aliquam sus-

sicati, praetermissis quos Viderant, in quietem tanquam nubo obstante compositis, rumpente noctis tenebris luna vado fluminis penetrato, id quod erat potissimum eIegerunt: αΣo veriti, ne procursorius index procul agctes absterreat,Ath naricum ipsum ictu petivere veloci. Eumque stupentem adi elum primum, amissis quibusdam suorum coegerunt adestugia properare montium praeruptorunti. rei novitate maioreque venturi pavore constrictus a superciliis Gerazias fluminis adusq, Danubium Taifalorum terras praestringens, muros altius erigebat:ac lorica diligentia celeri consummata, in tuto locandam securitatem suam existimans & salutem Dumque efficax opera suscitatur, Hunni passibus eum citis urgebant:&iam oppressurant adventantes, ni gravati pra 30 darum onere destitissent. Fama tamen late serpente per Gothorum reliquas gentes,quod inusitatum antehac hominum genus modo ruens ut turbo montibus celsis ex abdito sinu

coortum Opposita quaeq; convellit, &corrumpit,populi pars

maior,

483쪽

g7a L 1 B E R X X x I. maior, quae Athanaricum attenuata necessariorum penuria deseruei at,quaeritabat domicilium remotum ab omni notitia Barbarorum, diuque deliberans quas eligeret sedes, cogitavit Thraciae receptaculum gemina ratione sibi conveniens,

quod & cespitis est feracissimi, & amplitudine fluentorum 1 Istridistinguitur ab arvis patentibus iam peregrini fulminibus Martis: hoc quoque idem residui velut mente cogitavere communi. itaque duce A lavivo ripas occupavere Danubii: missisque oratoribus ad Valentem,suscipi se humili prece poscebant,&quiete victuros se pollicentes, & daturos si res io

flagitasset auxilia . Dum aguntur haec in eXternis, novos maioresque solitis casus versare gentes Arctoas, rumores terri

biles diffuderunt: per omne quidquid ad Pontum a Marc mannis praetenditur 9 Quadis, multitudinem barbaram abditarum nationum vi subita sedibus pulsam, circa flumen Istrum uagari cum caritatibus suis, disseminantes. Quae res aspernanter a nostris inter initia ipsa accepta est, hanc ob causam quod illis tractibus non nisi peracta aut sopita audiri procul a gentibus consueverunt bella . Verum pubescente iam fide gestorum, cui robur adventus gentilium addiderat zolegatorum, precibus M obtestatione petentium circa flumen suscipi plebem extorrem, negotium laetitiae fuit potiusquam timori, eruditis adulatoribus in maius fortunam Principis tollentibus. quod ex ultimis terris tot tyrociniaThracenses nec opinanti osterrent,ut collatis in unum suis & alienigenis asviribus invictum haberra exercitum, & pro militari suppi

mento quod provinciatim annuum pendebatur,thesauris a cederet auri cumulus magnus. Hacque persuasione mitium tur diversi, qui cum vehiculis plebem transferam truculentamu . Et navabatur opera diligens, ne qui Romanam rem go eversurus derelinqueretur,vel quaslatiis morbo lethali. Proinde permissu Imperatoris tranti undi Danubium copiam co-iqndique adepti Thraciae partes, transfretabantur indies aenoctes,

484쪽

noctes, navibus ratibusque & cavatis arborum alveis agminatim impositi:atque per amnem longe omnium dissicili inu,

imbriumque crebritate tunc auditam, ob densitatem nimiam contra ictus aquarum nitentes quidam re natare conatu ams sti sunt plures. Ita turbido instantium studio orbis Romani

pernicies ducebatur. Illud sanE neque obscurim est neque incertum, infaustos transvehendi barbaram plebem ministros,numerum eius comprehendere calculo saepe tentantes, conquievissc frustratos: quem qui scire velit c ut eminentissi-ro mus memorat vates P Lubici velit aequoris idem discere, quam multae Zephyro turnentur harenae. Resipiscant tandem memoriae veteres, Medicas acies ductantes ad Graecia natarquae dudum Hcllespontum occupantes, & discidio quodam fabrili maris, ubi montonis pede quartum exponuntur:&U turmatim apud Doriscum exercitus recensetur, concordante omni posteritate ut fabulosae sunt lectar. Nam postquam innumerae gentium multitudines per provincias circumfusae, pandentesque se in spatia ampla camporum,regiones omnes& cuncta opplevere montium iuga, fides quoque vetustatis 2O recenti documento firmata est. Et primus cum Alavivo sus.cipitur Fritigernus, quibus & alimenta pro tempore & subigendos agros tribui statuerat Imperator.Per id tempus nostri limites reseratis obicibus, atque ut Aethnaras favillas armatorum agmina diffundente barbaria cum difficilibus necessutatum articulis correctores rei militaris poscerent aliquos claritudine gestarum rerum notissimos, quasi laevo quodam numine deligente, in unum quaesiti potestatibus praefuere castrethsibus homines maculosi: quibus Lupicinus antestabat& Maximus, alter per Thracias Comes, dux alter exitiosus, 3Q ambo aemulae temeritatis. Quorum insidiatrix aviditas materia malorum omnium fuit.Nam ut alia emittamuS, quae memorati vel certe sinentibus iisdem alii, perditis rationibus in commeantes peregrinos adhuc innoxios deliquerunt illud

O o o dicituras

485쪽

dicetur quod nec apud sui periculi iudices absoluere ulla po,

terat venia )triste&inauditum. Cum traducti Barbari victus

inopia veXarentur, turpe commercium duces invisissimi co- 'gitaiant,& quantos undique insatiabilitas colligere potuit canes pro singulis dedersit mancipiis,inter quae ducti sunt op-S

timatuino. Per hos dies interea etiam Uitnericus Gruthun- . gorum rex cum Alatheo & Saphrace, quorum arbitrio rege- . batur, itemque Farnabio, propinquans Istri marginibus, ut lsimili susciperetur humanitate obsecravit Imperatorem, legatis propere missis. Quibus ut communi rei conducere vide- batur repudiatis, & quid capenerent anxiis,Athanaricus pa- rumper timescens abscessit, memor Valentem dudum curria: 'ifoederaretur concordia despexiste, a Trinantem se religione devinctum ne calcaret solum aliquando Romanum, hacque . occasione Principem firmare pacem in medio flumine coς- gisse. quam simul tamen veritus ut adhuc durantem, ad Caucalandensem locum altitudine sylvarum inaccessum & montium cum suis omnibus declinavit,Sarmatis inde extrusis. At vero Theruingi iamdudum transire permissi prope ripas etiamtum vagabantur, duplici impedimento astricti, quod zo i Ducum dissimulatione perniciosa nec victui congruis sunt . adiuti, & tenebantur consulto nefandis nundinandi commerciis. intellecto ad perfidiam instantium malorum subsidium vertere dissimulabant,& Lupicinus ne iam deficerent pertimescens,cos admotis militibus adigebat Ocyus pro- as ficisci. Id tempus opo 'unum nacti Gruthungi, cum alibi mili- titibus occupatis navigia ultro citroq; discurrere solita transgressum eorum prohibentia quiescere perspexistent, ratibus t transiere male contextis, castraque a Fritigerno locavere longissime. At ille genuina praevidendi solertia Venturos muniens casus , ut & imperiis obediret & Regibus validis iungeretur, incedens segnius, Martianopolim tarde pervenit itine-

xibus lentis. Ubi aliud accessit atrocius, quod arsuras in communet

486쪽

LIBER X xx r. 67smune exitium faces furiales accendit. Alavivo & Fritigerno ad convivium corrogatis, Lupicinus latenti nuncio doctus ab oppidi moenibus barbaram plebem opposito milite procul arcebat introire ad comparanda victili neces laria, ut dis tioni nostrae obnoxiam &. concordem, per preces assidue postulantem. ortisque maioribus iurgiis inter habitatores Scvetitos, ad usque necessitatem pugnandi est .ventuma. Est ratique acrius Barbari, cum necessitudines hostiliter rapi sentirent, spoliarunt interfectoam militum manum. Quae acro cidisse idem Lupicinus latenti nuncio doctus, dum in nepotali mensa ludicris concrepatibus diu discumbens vino mariacebat & somno, futuri coniiciens exitum satellites omnes,

qui pro praetoriis honoris & tutelae causa duces praestolabatur, Occidit. Hocque populus qui muros obsidebat dolenter accepto, ad vindictam Getentorti Regum ut opinabatur paulatim augescens, multa minabatur & saeva. Utque erat Fritigernus expediti consilii, Veritus ne teneretur obsidis vice cum caeteris, eXclamavit graviore pugnandu xitio, ni ipse ad leniendum vulgus sineretur exire cum sociis: quod arbitratueto humanitatis specie ductores suos occisos in tumultum exarsit. Hocque impetrato, egressi omnes, exceptique cum plausu& gaudiis,ascensis equis volarunt,moturi incitamenta dive fa bellor uir . Haec ubi fama rumorum nutrix maligna dispem sit, urebatur dimicandi studio Theruingorum natio omnis. as k inter metuenda multa, periculorumq; praevia maXimoru vexillis de more sublatis, auditisq, triste tonantibus classicis. iam turmae praedatoriae concursabant, pilando villas &incendendo,Vastisque cladibus quidquid inveniri poterat permiscentes. Adversus quos Lupicinus properatione tumuli ro aria coactis militibus temere magis quam consulte progressus, in nono ab urbe miliario stetit paratus ad decernendum. Barbarique hoc contemplato,globos irrupere nostroru incauios , & parmas suppositis corporibus illidendo obvios hastis O o o a perfo-

487쪽

perforabant x gladiis: furoreque urgente cruento . di πω 'Duni M pleraque pars armatorum periere signis ereptis: praster ducem infaustum , qui ad id solum inventus, ut conflige di tibus aliis proriperet ipse semet in fugam, urbem cursu concutopetiit.Post quae hostes armis induti Romanis,nullo vetana ς te per varia grassabantur. Et quoniam ad has partes post multiplices ventum est actus,id lecturos si qui erunt unqua=

obteriamur, nequis a nobis scrupulose gesta vel numerum exigat peremptorum, qui comprehendi nullo genere potuit. Suniciet enim, veritate nullo velata mendacio, ipsas rerum digerere summitates, cum explicandae rerum memoriae ubiq; ii debeatur integritas fida. Negant antiquitatum ignari tantis

malorum tenebris obfusam aliquando fuisse Remp. sed fes

luntur malorum recentium stupore confixi.Namque si supe- rriores vel recens praeteritae revolvantur aetates, tales tamque e tristes rerum motus saepe contigisse monstrabunt.Inundarunt 'Italiam ex abditis Oceani partibus Teutones repente cum

Cimbris: sed post inflictas rei Romanae clades immensas, ultimis praeliis per duces amplissimos superati, quid potestas

Martia de habitu prudentiae valeat,radicitus extirpati distria ΣΟ minibus didicere 1upremis. Marco itidem moderante Imporium , in unum spirando vesania gentium dionarum, post bellorum fragores immensos, post urbium captarum & dia reptarum & pessum concitasProratoris interitus, partes eorum exiguas reliquisset intactas.Verum mox post calamitosa dispendia res in integria sunt restitutae: hac gratia, quod nondum solutiore mollicie sobria vetustas infecta,nec ambia ' i Atiosis mensis, nec flagitiosis quaestibus inhiabat: sed unania manti ardore summi & infimi inter se congruentes, ad speciaosam pro Repub.mortem,tanquam ad portum aliquem tram 3 quillum properabant & placidum,.Duobus navium millibus perrupto Bosphoro & littoribus Propontidis Scythicarum tentium catervae transbina edidciunt quidem acerbas te

488쪽

ta marique strages,sed amissa tuoriam parte m Ima reverte runt. Ceciderunt dimicando cum Barbaris Imperatores D

eii pater dc filius. Obsem Pamphiliae civitates, insulae populatae complures, inflammata Macedonia, omnis diu multitudo Thenalonicam circumsedit, itidemque Cycicum . Analos capta,& tempore eodem Nicopolis, quam indicium victoriae contra Dacos Traianus condidit Imperator. Post clades acceptas illatasque multas&farvas, excisa est Philippopolis,centum hominum millibus f nisi fimunt annales θ i tra moenia iugulatis. Vagatique per Epirum Thessaliamque& omnemGraeciam licentius hostes externi: sed assumpto in imperium Claudio glorioso ductore dc eodem honesta mompraerepto,per Aurelianum acrem virum M severissimum noxarum ultorem pulsi per longa saecula siluerunt immobil tars nisi quod postea latrocinales globi vicina cu sui exitio acrius incursabant. Verum ea persequar unde diverti. Hoc gestorii textu circumlato nuntiis densis, Sueridus M Colias,Gothorum optimates, cum populis suis longe ante suscepti, & curare apud Hadrianopolim hyberna dispositi, salutem suam docentes antiquissimam omnium, ociosis animis accidentia cuncta contuebantur. Verum Imperatoris litteris repento

perlatis,quibus transire iussi sunt in Hellespontum,viaticum, cibos,bicuique dilationem tribui sibi sine tumore poscebant. Quyd civitatis magistratus ferens indigne succensebat enim iisdem ob rem suam in suburbano vastatam P plebem omnem cum fabricensibus,quorum illic ampla est multitudo, produam, in eorum armavit exitium, iussisque bellicum canere accinis,ni abirent Ocyus, ut statutum est, pericula omnibus minabatur trema, malo praeter spem Gothi perculsi, & concito quam considerato civium assultu perterriti, stet i immobiles : laceratique ad ultimum detestatione atquetivitiis,&tentati missilium iactibus raris, ad defectionemrpere confessam: α caesis plurimis', quos impetus decep Ooo 3 sax

489쪽

AMMIANI MAR ELLINIrat petulantior, aversisque residuis & telorum varietate confixis, habitu iam Romano cadaveribus spoliatis armati, vilb propius Fritigerno iunxerunt semet, ut morigeri socii, urbemque clausam obsidionalibus aerumnis urgebant. In qua

difficultate diutius positi passim& promiscue ruebant: eminensque aliquorum audacia peribat inulta, multique sagittis :& rotatis per fundas lapidibus interibantia. Tunc Fritigernus est frustra cum tot cladibus colluctari homines ignaros obsidem di contemplans, relicta ibi manu sufficiente, abire negocio imperfecto suasit, Pacemsibi eo cum parietibus memorans Maa- Ia densque ut populandas opimas regiones & uberes absque

discrimine ullo, vacuas praesidiis etiamtum adorirentur. Lau- dato Regis consilio, quem cogitatorum norant fore socium efficacem,per Thraciarum latus omne dispersi caute gradie- bantur,dedititiis vel captivis vicos uberes ostendentibus,eos praecipue ubi alimentorum reperiri satias dicebatur: eo maxi- me acii umento, praetergenuinam erecti fiduciam, quod con-

suebat ad eos indies ex eadem gente multitudo, dudum a mercatoribus venundati, adiectis plurimis quos primo trans grestu necati inedia vino exili vel panis fruitis mutavere vi- ao jlissimis. Quibus accessere sequendarum auri venarum periti non pauci, vectigalium perferre non sufficientes sarcinas graves: susceptique libenti consensione cunctorum, magno usui iidem fuere ignota peragrantibus loca, conditoria frugum occulta & latebras nominum & receptacula secretiora et monstrando. Nec quidquam, nisi inaccenum M devium,pr euntibus iisdem mansit intactunti. Sine distantia enim aetatis vel sexus, caedibus incendiorumque magnitudine cuncta flagrabantia: abstractisque ab ipso uberum suctu parvulis & necatis, raptae sunt matres,&viduatae maritis coniuges alat

oculos caesis, & puberes adultique pueri per parentum cadavera tracti sunt . Senes denique multi, ad satietatem vixisse flamantes,post amissas opes cum speciosis foeminis,manibus

490쪽

post terga contortis, 'defletisque gentilium favillis aedium,

ducebantur extorres. Haec ex Thraciis magno moerore accepta Valentem Principem in sollicitudines varias distrax runt, x confestim Victore magistro equitum minis ad Pe

fas, ut super Armeniae statu pro captu rerum componeret impendentium pseAntiochia protinus egressurus, ut Constam . .

tinopolim interim peteret, Profuturum praemisit & Traia- num ambo Rectores,anhelantes quidem altius, sed imbelles. Qui cum ad loca venissent,ubi particulatim perque furta ma- Io gis& latrocinia multitudo minui deberet hostilis ad id quod erat perniciosum intempestive conversi, legiones ab Armenia auctas opposuere, vesanum adhuc spirantibus Barbaris, opere quidem Martio saepe recte compertas, sed impares plebi immensae, quae celsorum iuga montium occuparat MV campos. Hi numeri nondum experti, quid cum desperatione rabies valeret indomita, truso hoste ultra Haemi montis abscisos scopulos faucibus insedere praeruptis,utBarbaros locis

inclusos nunquam reperiens exitum diuturna consumeret

fames, & operirentur ipsi Frigericlum ducem cum Pannon zo cis M transalpinis auxiliis adventantem, quem petitu Valentis Gratianus ire disposuit in procinctum, laturum suppetias his, qui ad ultimum vexabantur exiti uri . Post quem Richomeres domesticorum tunc Comes, imperatu eiusdem Gratuani motus e Galliis properavit ad Thracias, ductans collo z1 tes aliquas nomine tenus. quarum pars pleraq; deseruerat ut iactavere quidam P Merobaudis suasu , veriti ne destitutae adminiculis Galliae vastarentur, licenter Rheno perrupto. Verum articulorum dolore Frigerido praepedito, vel certe

ut obtrectatores finxere malevoli, morbum causante ne fem3O ventibus praeliis interesset, universos regens ex comuni sententia Richomeres Profuturo sociatur & Traiano, tendentibus prope oppidu Salicos . unde haud longo spatio separatu mi vulgus inaestimabile Barbaroru,ad orbis rotudi figura multitudinci

SEARCH

MENU NAVIGATION