Reineri NeuhusI IC.Exercitatio eloquentiae. Sive Suada Alcmariana novissima. Continens orationes 65. Cum fasciculo poëmatum

발행: 1671년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

dos maleficos docet radνersus. Avaritiam . Ambitionem Leges fantiendas monet.

Habita ab EDO ARDO NE U H UsIO. R. F.

Quod selix faustumque sit vobis , Quirites,

Reique Publicie salutare, velitis, iubeatis, ut Iugurtha Numidiae Rex, Hostis Reipublicae judicetur. Idque mature ut fiat, viride Rep. meritissimi tacite exoptant. Sic Senatus decrevit; 'luc optimus quisque civium voto & precubus contendit. vestra, Quirites, voluntas ad hoc tota desideratur. Quam ut cum Patribus coniungatis , imperii nostri Majestas & salus, Hoininisque nequissimi lcelus, temporumque ratio ac necessitas nunc postulant. Scelera enim quo maiora sunt, hoc acrius in illorum vindictam dc paenas est vigilandum. Hoc enim uno Iugurtha authore, tanta tamque immania in hac Rep. nostra facinora improba existunt, ut nullius linguae facundia, ad illorum turpitudinem enarrandam sufficere unquam possit. Μulta Collegae mei proximo anno de ingenio hujus parricidae verba fecerunt. Et iam mihi hoe loco dicturo infinita ad illam rem argumenta lispersunt. Quid enim in huiusmodi Hominem aut dici. aut cogitari satis unquan copiose potest ζ Quem non puduit fraterno sanguine manus suas commaculare, legi-- timos

102쪽

nos haeredes, Liberos regios occidere, regno ie ejicere. Illos ipsos, quorum beneficentia ad nores pervenerat, inaudita contumelia & in-riis assicere. In hoc inprimis terrae angulo sanissimo; in hae legum disciplina, his Maiorum,strorum factis & meritis immortalibus. A- ,rum vitia & improbitas ape in partes eunt: ic unus cuncta mala flagitiaque pariter comisit: a quo nullum facinus, nulla turpitudo, Li-do, qua pissimus quisque bonis odio esse possitii quana abfuit. Ingenio & corpore juxta depra-itus ac perditus. Quasi communi Fatorum suf-agio ad omnem; & Hominum & Deorum injuam ac vexationem infeliciter sit conservatus. eges nostros ac imperia pro nihilo qui duxit S p. Romani jussa & authoritatem qui contemp- , Legatis qui illusit. Hanc denique Urbem, ii sceleris sui praedam & rapinam destinavit. uousque tandem, Jugurtha Rex, abutere patiena nostra 3 quamdiu nos furor ille tuus illudet 3iliit te movet hoc sanctissimi orbis consilium rhil magis ratus aut horitas nihil populi princis ae comitiorum potentia ,. majestas 3 Aliorum elera justissimis semper poenis prosequuti suus. At Tu, qui unus Omnium pessimorum Ηο-inum de Princeps & Antesignanus es, impu-: haec ferest Vide, quo jure, quibus olim hi aibis sint mulctati, qui malis artibus Remp. no-am siunt aggressi. Nullus eoru m judicia, torema, quaestiones, aut violentas carnificum ma- s effugit, Graechos ipsos, quando tyrannide iii ionesque affectarent, nos laudabiliter ad poes & supplicia deduximus. Tarquinios exegent Brutus & Collatinus. R mulum, tantum gem, ac au horem hujus Gentis , cum crudeli agere inciperet, nonne illum in senatu Patres

ei plerunt Sic apud Athenienses Throbuli D virtute

103쪽

RE INERI N E v n v s I IC. Tyranni sunt oppressit. sic AN

Go parum diligentes eramus e

t Q , quibus odiis raeda tua Ambitio

& iniana Honorum cupido sit obnoxia. ouas pae-

tuainsignis Avaritia. Qua sever a-im: in debeant improbissim; tuae in patriam molitiones. Quasi tu unus nescias Maoi

eul ab ambitione sunt remoti, ac vera vir ut nituntur. Iamque dudum latas a nobis Me leges de ambitu coercendo λ Legem Petili ,

ent nullum, tamen iuramento asseverarentisse Censor factus,omnes statuas Iambivionem in foro erectas, sortiter sustulit QT --- 'μ'd Wini Ri yphoram ei, cujus siuffrae'

magistratum petebat, dono dederar

itata v ς ῆς ςxudeliter se gessis ni . in Legem Iuliam, Capitis poena im affecti.

104쪽

Quod Scipio Asaiievi, postquam Antiochum devicisset, Asiam imperio Populi Romani adjecto

set, in carcerem di catenas sit abductus, quando a Chiis & Rhodiis peculatus esset accusatus. Quod Luesus Posthumim, quia militum suorum opera in suo agro colendo fuisset usus, tanquam criminis reus , sit condemnatus. Quc d Athenienses quoque Timagoram , quia legatus ad Artaxerxem

missus , munera sumpsisset , mortis supplicio

affecerint. Alia virtutum trophaea in posterorum animis erigere decet. Cum Cn. Fabricio , misso ad Pyrrhum Iegato, dum aurum & regnum offertur, hostium dona siunt repudianda. Cum M. Curio Dentato, praeda ex victoriis parta in militem dividenda. Cum Lucio Cincinnata Dicta Ore , defensa iam patria, belloque sopito , ad stivam Naratrum redeundum. Tu autem, Jugurtha, sine metu , sine aliqua poenae formidine hare cuncta libere admittes 3 rem Sociorum immani tua ava ritia depasces , absumes Ubi , ubi nos denique gentium nunc vivimus , quod non in nervum te abducimus , di , more majorum, meritas de te poenas exigimus 3 Tibi uni permissum erit legatum Romanum injuriis ais cere: cum in eo virtus nostra potissimum semper eluxerit, ut misib sad nos faederum Ministros de Caducatores, velut sanctos ac inviolatos habetemus 3 Quod docet suo exemplo Lucim Munaciuqui, Romanis legatis a Corinthiis lolso aliquando adsparsis, illorum urbem, parato ingenti exercitu , solo adaequavit. Et Alexander Macedas

qui suis legatis a Tyriis in pelagus praecipitatis, ut iracundiam suam leniret, illos arctissime obledit,

crudeliterque expugnavit. Senatus quoque Roma

nis in eam rem locuples est testis. Qui ctuiniμm Fabium , & Luci,m Mamitam , quod legatos

Carthasinensium pulsassent, pel secialem, ut sup .

105쪽

Uuare, o Regum omnium improbissime &

ξ vino di humano iure ad hoe exsti ut tu Co

sui Romanus bellum tibi indico. Bellum, hominum memoriam atrox le horiendum ra

Romana virtus in patriae proditorem pulcherrini Principis

bere alienum ac remotum,sed amore beneficiis liberali tat e non minis. - Vς0encus,

PRiNCEPS, imago & umbra est Deorum Cael

nu 'ς in in Aquilas exspecta. Et, qui alio-Hisona Pugurthina.

106쪽

De Praestantia de Dissicultate studiorum. Habita a LuCA POST HUMO Alcmarians. Nobilissimi. Amplissimi DD. Coras u Lx s, Clari T. Docti T. Rev. DD. SCHOL CHA

Quando, post publice habitum Gymnasii no

stri examen, cum divite ac frugifero hoc Au tumno, etiam aliquot Condisti pulorum nostrorum studia & labores feliciter maturescere contingar, non alienum a re & Pallade nostra esse videtur, dignam quoque i piis Spartam & honores gratulari. Ut, hoc industriae tuae tellimonio magis inflammati, generosos animos spiritusque, in illo, quo machi nuue decurruiar, pulvere sibi ansumant. Et illi, qui nondum ad sacros hosce Termini limites pervenerunt, ingenti quoque sudore sic pergant, gradumque pro moveant. Quo pulchro Iilausu & acclamatione ad decus di laudem excitati, angustiore imposterum luccessu fortunas suasillustrent. Nam ad optimum quemque gloriae stimulis impellendum, magnas in se habet vires ho nesta ambitio. Quae adeo in Adolescentum ansemis alte radices agit, ut non inde, nisi cum mor

te ipsa, facile avelli possit. Animus igitur est, H H. A A. hoc tempore, de vERA E R UmD I T IONE vobiscum disserere. Ad quam ac quirendain, certe, non nisi assiduis asperisque t '

107쪽

que inaccessa, eo etiam gravioribus undiquaque periculis est obsessa. Meum nunc pensum est de Liιιrarum prastantia , earumque dissicultate , hoc loco, verba facere. Cupiam ex animo luotquot adestis, v IRI LI T E R A T I, ut me & Cou gas meos benigna vestra attentione, auribus anumisque acribus, prosequamini.

v ERAE ERUDITIONI s praestantia,

quam apud ingenuos in Repub. viros laudem moreatur , Omnis aetas . hominumque memoria abunde testari potest. Quae una si e regno aliquo, aut civitate turpiter ejiciatur, nec in debit a existimatione ac reverentia habeatur, iam pridem optima quaeque in ruinam suam & perniciem prolabi necesse est. Actum tune de selicitate humana ; de forentissimis regnorum suecessibus , actum inquam, & conclamatum est. Tolluntur bonae isses, di Iustitia de Tribunalibus, abeunt de foro &Comitiis fas, fides, probitas. Languet in templis di Ecclesia pietas, lanctitas, salus ipsa. Fugiunt Gymnasia, & Academiae: quas merus torpor &barbaries mox occupat. Ubique locorum, sublatis de medio sapientiae illis Magistris ac Mysteriis. nihil nobis reliquum est, quam vanitas, quam vastitas , quam rudes & indigesta quaedam moles. verbo dicam , Chaos Antiquum, meraque tenebrae, & nox alia. Quod non ignorabat, divinissimus plato , cum Graeco haec ore diceret: σταν βουληττου θεῖ , ευ πραξιώ -λιν ανhαe

. Quam felix, iterumque felix ista est Respublica, in qua Reges philosophantur, aut Philosophi sunt Regesi ubi bonorum artium scientia semper primas

108쪽

Primas tenet, nec Consilia nisi a solis sapientibus ira sera alia accipiuntur. Nec, ad vulgi, ut solet, morem , suffragia temere numerantur, sed con sultota cum ratione ponderantur. ubi solis virtutibus Patet Iocus, nullus vitiis. Ubi nostram Pallada Hori turpis mendicitas, non egestas, non esuritio, sed honor, sed Equestris Dignitas, sed ostrum lcPut pura Comitantur. Hac felicitate de Forruna xercim, Per optimi Maximi DEI gratiam dc benigri itatem, nobis etiamnum in Belgio hoe nostro perfrui licet. in quo viri 6prudentes, et 'erudita pietas nondum suis honoribus atque praemiis destituuntur. Quae solae ii ratio, quod extra anni siderumque spatia , tam bene generoseque nos Batavi audiamus. Qui, Toga & Armis inclyti, famam nostri Nominis cum ipsis Coeli regionibus determinamus. Uera Eruditio quippe una est sacra Anchora, qua omni u Regum regnorumque felictias firmissime subsistit:qua singulae virtutes, ut earum quaedam perfectio existat, quasi adnumeros de in ordinem suum coeunt. De cujus Dignitate, usu, Praestantia, Necessitate, si hoc Ioco, non perfunctorie dicendum mihi foret, fateor, & temporum augustia facile excluderer, dc Vobis, mei Commilitones, vix aliquam dicendi materiam relinquerem. Graeci Sc Romani,

quorum facta de fama per literas immortalitati jam dudum sunt consecrata , in hoc imprimis argumento , de Doctrinarum laudibus dicturi,

maxime excelluerunt. Qua de causa Socrates

pulcherrimu in terris animal, Hominem doctrina excultum iudicavit. Plato doctos ab indoctis tantum differre dixit, quantum medici ab aegrotis. Et tanta discendi cupiditate fertur fulta Salon, ut mulio felicius moriturum se dixerit, quando ab adstantibus ad fatale m Iectum amicis, ex

trema eliana viis hora, aliquid addicscere illil P 7 cuiuet.

109쪽

s6 R E i M E R a Nη unus I IC. cuisset. Tanta quoque eius amore flagravit --nes, ut hominem indoctum onus terrae gravissimum dixerit. Ο vere candidae Musarum fores iquas merito soli hi cupiant intrare, quibus De melιore luto finxit praeονdia Titan. 'sapientem enim esse literisque humanioribus egregie imbutum, cum Coelestibus Diis ex pari est vivere Quod cum perspectum exploratumque sibi haberent Mytelenenses , quos gravissimo suppli-ςio assicere volebant, illis literarum, usum adimebant. Ei statis Iulianuis, qui ut facilius subiugaret Christianos , Philosopniae illos exercitio

privavIt. Haec doctrinarum amoenitas ita taph multorum animos in se pertraxit, tacita quadam vi ac voluptate sensuum uuorum, ut illi plus quam

Herculeo labore ad haec studiorum praeeipitia sese eontulerint Quemadmodum pulchrἡ id videre licet in Phil. Chusippo, qui iam iam fame& inedia pertisset , si non Mel ssa uxor, viro, rerum meditationi altissime defixo, cibum in os inges sisset. In Cloanthe, qui solidas noctes in hauriendis aqui impendit, ut diem capientiae studiis de-

Dinaret, haberetque unde praeceptoribus suis mercedem persolveret. Nec minus in Diορεne, qui ab institutione Antisthenis nullo modo rem dueri Potuit. Verbera, inquit, quantum potes , nullum tamen baculum reperies tam durum,qu , a te modo aliquid didicero, avertes. Credo, sacram hanc

opinionem illini res istae an in ae ab ipsis Diis superis imbiberunt Unde, proxima oraculo, vox illa divini Philosophi: . Kκ, me a D cpυλακπκι ν σιλατο- υγέα tis ἔπι Ψυχει φυλακπκίν καλς- παι-Quarnobrem nihil prorsus ego demiror H. A quod verae Eruduionia praestantia, de cuius laude

lia aenus

110쪽

ctenus dicere incepi, tantis dissicultatibus mo-tiisque undique sit obnoxia ac circumstripta. imquam si ipsia Averni hic ostia aperiantur ; ip

fauces Taenariae, Cocytique palus; quam novies 3x interfusa coercet. Hoc equidem ipso major estnti boni possessio , quo ad sacra illa Adyta dif-:ilior, est accessiis ; pluribusque dumetis ac sen-bus via illa sit obsita occlusaque Quae una, i Honoris templum quae ducit, si molli facilite labore iniretur, profecto, valde exiguum id ret, nos istis doctorum ordinibus accenseri. unc, quia per inaccessa, per praerupta,ardua mul-s est incedendum, pulcherrima illi palma ac ve-fratio debetur. Digna quoque Majestas, quaepro- etheos suos, Sisyphos , Ixionas habeat: quo-'im solis conatibus de sudoribus propiore ad il-m gradu acceditur. Quare nec immerito sapiensntiquitas doctrinam ex ipsis Egeriae convallias S ex profundo Democriti puteo hauriendam se dixit. Non ab ignavis inertibusque fucis un-uam comparari illam posse. Non votis puella-ibus, non suppliciis muliebribus. Non ab illis, ut totos dies in popinis , in alea, in luxu & Ii-idine agunt. Sed cum D mosthene in subterraeas terrae cavernas est descendendum; cum A

de , apud inferos monstra Aetnaea perdomana; cum Hydris, cum avibus Stymphalicis , cum a Lernaea Bellua fortiter dimicandum. Omni, iquam , vitae tuae tempore , Ο Adolescens , id dum atque unice est agendum . si aliquando inquestri Eruditorum pulvino , cupias residere, uti divina oraculi voce assiduis domi laboribus giliisque impallescas. Totus denique mortuis ut incolor sis factus. Hoc unum pro solatio & praelio habituros , aeuod Mnm vita tua dies, plu/ pa-ώiι quam imperiti longosima alas. Eoque nosiquando felices Musatum alumnos processuros,

SEARCH

MENU NAVIGATION