Sermonum quadragesimalium Ioannis Feri, concionatoris Mogunt. libri duo. Alter in Ionam prophetam, alter de filio prodigo ad quos Euangelia, non tam doctè, quàm piè sunt accommodata. Nuper recogniti, cum indice amplissimo ditati, ac diligentius excus

발행: 1567년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

SERMO II.

ues est in misericordia, couiuificabit nos in Christo, di conresiustitauit, & cosedere fecit in caelestibus. Et quod AA. a. Petrus dicit,Certissime stiat omnis domus Israel,quia& dominum eum, & Christum fecit Deus , hunc Ie- . 4. sum, que vos crucifixistis. Hic enim lapis est,qui reprobatus est ab aedificantibus, qui factus est in caput anguli : & non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos saluos fieri, &c. Hoc qui credit & cui persuaderi potest, is proculdubio tale in animo suo sentit gaudium, de quo iam dixi. In Resurrectione namque Christi primo videmus, peccata nostra ablata a nobis, expiata & abolita penitus esse, quandoquidem Paulus

x .Co. et 1 inquit, Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in pcccatis vestris. Quod autem gaudium animo & cons fientiae maius optabiliusve contingere potest,quam si a peccatis liberetur Secundo, in resurrectione Christi videmus mundum cum sitio principe deuictum esse, quod etiam externas tribulationes & aduersitates nobis faciliores reddere potest. Tertio resurrectio Christi nobis certissimu argumentum, nos quoque resurrecturos esse, quod gaudium nostrum confirmat & perpetuum facit. Ioa. Haec omnia Christus in isto Euangelio praedixit. Iterum, inquit, videbo vos, & gaudebit cor vestrum. Hic habes gaudium conseientiae. Mulier clim peperit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Hic habes gaudium hominis Christiani in afflictionibus & angustiis constituti. Et gaudium vestrii nemo tollet a vobis inquit

tertio hic habes gaudium Christiani hominis nulla

calamitate interrumpendum , atque adeo sempiternu.

Vsilue adeo certo Christus in hoc Euangelio praedixit, quod postea sui fideles post siuam resurrectione

experti sunt,& adhuc experiuntur. Non itaque mirum

est,a Paschate hoc Euangelium legi, etiamsi in passio - . ne aut ante passionem dictum sit. Et hoc quidem unum

4 est,

342쪽

est, quod circa istud Euangelium expendi debet, quod homini pietatis studiosi, etiam in hoc inseruire potest,

ut & in aliis rebus ad antiquas ceremonias & Ecclesiae instituta tanto diligentius animum adhibeat, nec ullo modo temere ea improbet damnetue, poli quam per hoc Euangelium elucessit, pro temporis ratione Ot-dinari melius non potui Te.

Gaudium nobis attulit resurrectio Christi, ipsum nobis saudium per hodiernum nuntiatur Euangelium, sed iis selum, qui prius cu Christo acerbitatem crucis degustarunt. Eius enim gaudii mundus nullam partem habet, quemadmodum etiam spiritus,quem Christus Ioastis dedit ac promiti t. Ignarus plane mundus est illius gaudii, quanquam nihil non excogitat, nihil intentatum relinquit, quod ad gaudium facere potest. Attamen illius gaudium externum tantummodo gaudium est, nec pectus & conscientiam penetrat, praeterea amaritudine mixtum ex faepiusque grauissimis tribulationibus interturbatur, nec porro rabile esse potest, eo quod fundamentum infirmum est, & temporalibus tantummodo nititur. Sed alias hac de re. Causam accepimus, cur Euan selium istud hodie

in Ecclcsia legatur. Quid Christus in eo sibi velit,

deinceps quoque audiendii est. Curiosa hic ostensione non admodum opus est. Suis per hoc distipulis ac fidelibus, animum, fiduciam & robur addere voluit, Vt ne . eos offenderet crux, quam primo in ipso visuri essent, postea ipsi met experiri cogerentur. Haec, inquam, praecipua & tota sententia est, ad quam omnia ivius Euangelii verba dicta sunt & directa, ac potissimum exemplum de muliere parturiente. Hoc Apostoli in passione Christi connsiderare debebant, S in memoriam reuocare, quando ipsim et passuri essent. Hoc Christiani considerare usque debent, qua do tentationes ingruunt, &in angultias coguntur.

Sententia lata est in mulierem, ut in dolore filios sios pariat, nec aliud hic sperandum est . Non potest redimi

343쪽

redimi argento. Ita etiam ordinatum a Deo & decretum est, ut omnes mortales, qui ab arterno praede-RMn. r. 1tinati sunt, nunc autem ad gratiam per Euangelium

vocati & iustificati, vel etiam glorificandi caele1 i beatitudine, conformes fieri cogantur imaginis filii sui,& per varias astitistiones ins redi in regnum caesorum. Luc. q. Quemadmodu prius Christo pati necesse erat, quod Deus ordinarat & Prophetae scripserant, & postea demum in gloriam suam serri.

.C.. . Haec, inquam, sententia Dei & voluntas est. Per stultitiam crucis suos fideles vult salvos facere, quod . nemo mutare potest mortalium . QSemadmodum igitur mulier inllante partu, tametsi norit horam sui doloris se effugere non posse, hancetamen consolatIΟ-nem habet , quod aliter fieri nequeat, quod cum aliis mulieribus communis dolor sit, & quod sensus illius doloris non sit diuturnus, postremo quod gaudium sequatur ineffabile , atque hoc pacto fit, ut dolor mulieri parturienti facilior sit & tolerabilior. Ita quoq; homo Christianus cogitare debet in sua cruce & passione. Primo, aliter fieri non posse. Nam

Man. Is crux via ad regnum caesorum. Secundo, se solum 4 non esse. Tertio, vixi horam, vel potius, ut Esaias loquitur, ad unum momentum durare. QSarto bre-itissimam illam & momentaneam aerumnam allaturam nobis ac generaturam aeternam & supra modum

insignem gloriam.

Illud ea, quod Christus in hoc Euangelio vult aesentit, & hoc modo suis fidelibus sermone suo, animii, robur & fiducia indere vult aduersus omnes malom tempestates & cruciatus. Quod unusquisque in suuvsum sic accomodare poterit, ut patientius eo ferat crucem a Deo sibi impositam, cum videat Deum praeter crucem quoque adhibere varias consolationes. Et

haec quidem ea de re dicta sitfiiciant. Tertium illud, latius explicandum est & diducendum, ut intelligamus videlicet, quid ex hoc Euangelio in

344쪽

in nostra iam synodo perpendere ac sacere debeamus, non ii tantum, qui peculiariter ad eam vocati sunt, sed nos omnes quoq; in communi quotquot nostrum fiunt, qui ex animo cupiunt, ut synodus haec ad prosectum Ecclesiae inseruire possit. Et hic proserenda rursus est similitudo de muliere parturiente, sed alio modo. Opinabimur, tanquam Deus non nisi de una & peculia-xi muliere locutus sit, quae nunc temporis cum immen sis doloribus pene differatur, pollea tamen mirabiliter gaudiis reficienda sit. Sancta, Catholica, Christiana est Ecclesia , seu multitudo omnium fidelium, qui unquam fuerunt, qui adhuc sunt, quique suturius ille ad finem mundi. Haec mulier illa es , de qua euangelium istud allegorice intelligitur, magnifica mulier, sancta mulier , de qua tam illustria passim in scripturis extant testimonia, mulier, cui Deus se fide perpetua obstrinxit, & cum qua leges matrimonii iniuit, mulier, propter quam Christus vitae discrimen subire non veritus est,quam suo lauit sanguine, ut ipse sibi exhiberet gloriosam sponsam non habentem maculam aucxugam, mulier, quam Ioannes cospexit amictam sole, S coronastellarum ornata. Idcirco autem mulier VO- citatur, in literis sacris, quo certius ac manifestius ostendatur utrunque,amor ineffabilis, quo Deus tenetur erga suos fideles, & sincera fiducia, quam vicissim erga ipsum habere debent. Melius suum in nos amorem Deus haud declarare potuisset, quam quod dicit: Sponsabo te mihi in sempiternum & sponsabo te mihi in iustitia & iudicio, &m misericordia, & in miserationibus, & sponsabo te mihi in fide. & scies, quia ego Dominus. Nos Vero nihil gratius illi vicissim facere possumus, qua si fide nostra, spe, & charitate illi adhaerescamus soli, quemadmodum proba mulier nullii ta desederat, suspicit ac veneratur, quam sim maritum ad nullum restigiu habet,

Praeterquam ad eu, cui semel fidem dedit. Et sic quide

oseae a.

345쪽

sERMO II.

coniugem habemus, quam obseruare oppido quam diligenter debemus. Quid igitur Euangelium habet Ioa. 16. Mulier cum parit,tristitiam habet, quia venit hora Gius. Verissimum sane est,& ita res sese habet. Christiana Ecclesia, haud est mulier sterilis,quoniasemper semen stium c litus accipit, hoc est, Dei verbum,quo Deo suo coniugi liberos parit. Sed difficulter parit, & proles sitas in maximis doloribus producit. Quos dolores sentiebat in AEgypto quot obstacula occurrebat ei quoties ad caelum vocem intendebat, donec dissicultatem superasset, & primum Deo aedidis.set foetum in monte Sinai In quot quantisque pericu-He73. 4. lis haec mulier, congregatio & populus fidelium consitutus fuit quoties mors ipsius oculis obseruata est, donec Christum enixa est λPost resurrectionem Christi, quibus eam doloribus affecerunt Iudati, Getes, Tyranni, haeretici,& male fidi pastores, ficti Christiani, & filii intractabiles ac feroi. , . ces Quid nostra adhuc aetate perfert a pastoribus ad rem suam plus aequo attentis, ab haereticis & schisma ticis, a Turca crudelissimo Tyranno, & a liberis sitim tringenium sequentibus , donec tandem suas proles in lucem proserat λο si quis dolores ipsius & angustias posset & vellet animo complectit O si quis gemitus illius, querelas &Thren. a clamores audire posset i Cui comparabo te aiebat olim Hieremias de sitio populo & ciuitate Ierusalem in magna est velut mare c5tritio tua. quis medebitur tui Thren .r Istud in hanc quoque conuenit mulierem. Continuis enim temporibus in anxietate est, plorans plorat in nocte, & lachrymqeius in maxillis eius. Rogas quid tandem illi desit Primo, semper adhuc grauida est, liberos suos nodum omnes peperit, aut etiam si quos semel peperit ad vitam gratiar cum labore & dolore maximo, eos se cundo maiore cum labore & dolore parere debet ad vitam immortalis gloriar. Vna haec doloris causa est. . Altera

346쪽

. Altera causi est, quod sponsum & dominum suum Luc. x'. non videat, sed nouerit illum prosectum esse in longinquam regionem, ita ut propemodum vidua sit,deserta in mundo, ubi nihili fit, nec quisquam est, qui fidelitatem aliquam erga eam declaret. In his omnibus, quamuis Christus inuisibilis & proximus ei adsit, ita Mat.at. tamen se gerit, ac si non nosset eam, nec videret ipsius dolores ac poenaS . . a. rTertia doloris ipsius causa est, quod non solum Christum suum sponsium non videat, verum etiam versetur inter medios hostes Sollicitat eam diabolus, vexant eam & oppugnant Tyranni, dilacerant ac seindunt eali hismatici S desertores, diris conuiciis ac contume- .liis eam insectantur haeretici, grauant eam homines

voluptati dediti, depopulantur eam Ecclesiastici. An non iustas fatis tibi habere videtur causas lugendi lachrymandique iini arta doloris causa est, quod liberi ipsius miserε seducantur & seducti sint, ita ut ne propriam matrem quidem velint agnostere, sed quibus possint modis ea sugiant, senium ipsius contemptui habeant, rugas dem rideant, imbecillitatem eius despiciant, nihili faciant eius admonitiones, leges eius labefactent, doctrinam deserant, sacramenta reiiciant, hostibus illius sese adiungant, omnem sequantur leuitatem, variis sese peccatorum serdibus contaminent, ac erroribus denique multiiugis implicentur. Et quis omnem miseria enarrare possit,quae apud multos Christianos in peccatis &erroribus cernitur λ Sic itaq; mulier ista optima, nomsra vero mater omnium charissima: triste hoc spe-aculum videre cogitur, quod ipsius filii in eius con- . ispectu in captiuitatem, hoc est, in peccata & errores varios, quinimo in certissimum & nunquam fini edum exitium pertrahantur. Quid autem fidelissimae niam tri contingere potest tristius ' inta causa est, cur probissima haec mulier maser nostra multis nominjbus nobis amanda luget ac plo- I

347쪽

L ret, P paucos reperiat, qui fideliter & syncere cum ea agant, inter eos etiam,qui se amicissimos seruos, pasto' res ac defensores illius plofitentur, nec selum victu & amictum, sed honores quoq, & facultates, sepenumero etiam principatus ex ea habent, attamen nulla: l eorum erga ea fides est & amor, nullaq; prorsus cura.

No est si consistetur ea ex omnibus charis eius inquit 'Thr. r. Hierem.) Amici appellantur,cum qnq, hostibus pluν noceant. Serui vocatur Christi,cum in s pe mali spiritus imperata faciant libentius, si Christi &Ecclesiae.' Successores dicu tur Apostoloru ut verbis Bern. utarinsed non imitatores. Locum Apostoloru tenere volunt,

at ea, q Apostolos fecisse vident, praestare nolui. Sacris initiantur, vel potius vi sese statui Ecclesiastico ingerunt, no vi ministret Ecclesiae, sed ut lucrum inde reserant: no vi laborent,sed ut otium agant. Non in hoc: tantum Ecclesiae obsiunt, et pro se non laborent, sed potrissimum quoque,Vnon parent idoneos, qui vice ip-

strum supplere possint, vel ob id praecipue quod apus

horum nonnullos nihil sit abiectius & utilius iis, quo-'rum industria & studium erga Ecclesiam, quam noti simum est. Vix tantum bonorum ab Ecclesia ad eos redire sinunt, ut famem possint propellere. Eiusmodi homines Ecclesia plurimis in locis habet. N plus si par est. Hi totam aliquot in locis Ecclesiam possident, & primas tenent. Hi hostes sunt omniumiximi, hi plus damni adferunt, si omnis Tyranorum do

haereticorum multitudo. Nam h reticum manisellum inquit Bern. vir probitate eximius) seras excludere posset, non aliter,si mebrum aridum a corpore diuidit

UM- 74 Quod si Tyranus publicus aduersus Ecclesia insurgat,

pollet sorte sese occultare & hoc pacto violentia arcere.. I stos autem a se abigere nequit, postq primum Ndigniorem obtinent locii, nec potest se subducere conspectui illorum, postq tanta sit frequentia eorum, qui Ecclesiam passim in suam redegeriit potestate. Quo Tla. v. Circa merito optima mulier de talium iniuria, queri'

348쪽

mr, Educaui mihi liberos, e6sque ad honores promoui, nunc vero ipsi ludibrio me habent. Comode etiam Ua. 3 t. m Esaia dicere posset. Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Haec sententia inquit Bernardus veris. sime in nostri seculi Ecclesiam quadrat. Cum Tyrani crudelissime saeuirent in Christianos, amaritudo Ecclesiae erat pene intolerabilis. Acerbius quidda patiebatur, clim undiq; ab haereticis insestaret.& amarulentissime in eam calamu improbi stringereto Nunc cum putemus Ecclesiam habere pace, multo omnium indignissimis tractatur modis, &amaritudine nunqua audita assiigitur, idq; fit a nullis aliis, si a suis propriis filiis, & quorum curae commendata est. Atque ita arbitror neminem esse, qui non videat, euetum docere de sanctissima muliere Christiana Ec- . ' Iclesia rectissime dici hoc verbum, quod Christus ait, ξ - Mulier cum parit, tristitiam habet. Et hq cauta sunt, Iod. a Rcur tristetur & continuo clamet ac dicat: O VOS Om- Thr. ι .nes qui transitis per viam,attendite & videte si est dolor sicut dolor meus. Ta multiplices dolores, gemitus & clamores proba ac honestae mulieris matris nostrae amatissimae merito nos, si modo veri Christiani sumus, permovere debet,& ita permovere,ut omnes ad ferendam ope parati simus quisq; pro virili. Quo autem ab omni miseria eae liberabimus & lachrymas eius sedabimus, q p synodos S concilia λ Ferro & armis Ecclesiae no conrulitur,diplomatibus multo minus, postsi nemo sit,qui vel tanti ea faciat. Scriptitare & libros magnos componere parum quoque ad rem attinet. In suggestu vero praedi cari & vociferari, operam propemodum perdere est. Concilia & synodi faciant hoc necesse est.' Haec sunt vera via & medium, quo iuuari Ecclesia potest

Saepe a conciliis solatione accepit, & dolores ipsius mitigati sint. Authoritate concilioru adhuc iuuari potest. Atq; utinam concilia & synodi tam generales qua prouinciales semper habitet est ent,queadmodum opti-X E mis

349쪽

mis patesbus visum erat, & ab illis ordinatum, haud it. οῦ ε . eas angustias & calamitatem, qua nunc praemitur Eoriclesia deuenisset. Quippe certum est, lolii tantum ini Ecclesia non aliunde ortum esse, quam ex neglectu &. intermissione .conciliorum. H Qui enim fieri potest, vim longum recte omnia sani & disposita sint cives nec cura nec animaduersio ulla est In domo quotidie in se umquodq; ordinem, digerendum est conclauia verrenda exornandaq; , vix tamen ad breue teporis spatium munda domus conseruari potest, praesertim in qua hominu magna frequentia est. In hortis,ubi arbores & vites educatur,indies

restindi debet quod inutile est, & plantari, quod frugiferum est. Ita quoq; in Ecclesia fieri oportebat, quεNa.a o. in sacris lite isdonius & vinea Dei appellatur. Ocu' .a.Tim. 3 lus dni pinguem secit equum. Pesdni agrum redditi ingue,sicut vulgo fertur. Vbi paterfamilias sepe & diigeter perlustrat pecus & bona, multo selicius omnia succedunt. Sic sane in Ecclesia tum optime agitur : qnsynodi & cocilia celebrantur mature. Tu enim apparet ubi Ecclesia praesenti medio maxime opus habeat. Quamobrem postquam Dei benescio in tantu ad tuti sumus, ut rursus synodi in usu esse incipiat, &nos iam unam habeamus ac celebremus, omnes pariter Operire& consilio eam prouehere debemus , quantum quisque potest: atque ideo hac vice Ecclesiae desectus volui, & coactus sitira susius aliquanto commemorare, non eo animo, ut quemquam in inuidiam adduca aut calumniet, sed ut praebeam occasionem iis, qui vocati sint, ea de re deliberandi maiore studio & seueritate. Non enim hactenus solitus fui magistratus & Ecclesiet ministrorum imperfectionem apud vulgus, quod alioquin per se satis incitatum est, mouere & reprehendere. Nunc vero comodum videbatur, quadoquidem synodus propterea instituta est, ut Ecclesiae & Ecclesiatministrorum defectus emendentur.

- Qua de causa viri ac praelati optimi, quicunque ad

hanc

350쪽

hane synodum vocati estis & comparuistis, necessitatem & gemitus Ecclesiae vobiscum perpendite, moueat vos tam diuturna Ecclesiae desolatio. Ferte opem . . consilit ite in medium, quo Ecclesia mater nostra dulcissima pristino decori restituatur. Populum beneuo lum sancietis, & recursurum ad domum Dei videbitis, es eam prius purgaueritis & excolueritis, si superstrationes varias, abusus & consuetudines minus probatas abrogaueritis. Ne obsecro, silperbia, auaritia & propriae utilitatis studium affectus vestros vincant. Ne hodiores &diuitiae temporariae plus apud vos valeant, si honor Dei, Ecclesiae utilitas,& animarum saltis. Qua in re opus Deo seceritis gratissimum. Nam quicquidae cclesiae facitis, Christo, cuius ipsa sponsa est, id se dum putare, is cumulatim vobis recopensabit. QSic quid vero Ecclesiae non facitis, id nec Christo faciti qui vos ea de re accusabit in extremo iudicio, & supplicium de vobis sumet aeternum. Idcirco curate, ne Μα-2 r. reos vos ipsi faciatis iacturae tot animarum, quos mis gno S incomparabili pretio redemit, citraeque vestrae commisit, requisiturus aliquando a vopis vestri olfi- r. Pα.y.cii rationem. Similiter nos quoque, cui ex multitudine sumus. nostrarum partium memores simus, rogem usq; Deu,

ut sua gratia tale opus bene fortunet, & per spiritu nisuum corda omnium, qui in hac synodo acturi sunt, eo dirigat, ut animo syncero & cum seueritate quaerant emendationem S prosectum Ecclesie. Omnem quoq; adhibeamus diligentiam, qui sique in se & suis, quo Ecclesia pristinum decus recuperet, & proba mulier mater nostra suauissima ex nositra emendatione gaudium

&voluptatem capiat perennem.

ini apropter benedicti sint a Deo & sponsa ipsius,

quicunque serio Operam nauant, ut corrigatur, sicub Ecclesia vitium contraxit. Contra vero maledicti sint

a Deo & ipsius sponsa omnes ii, qui reformationem Ecclesiae impedire conantur, aut opus istud sancium

SEARCH

MENU NAVIGATION