장음표시 사용
331쪽
suos labores extollebat, tantum fratris quoq; peccati exaggerabat. De se dicebat: Tot annis seruio tibi, Scnunquam mandatum tuum praeterivi, de fratre autem contemptim loquebatur, Filius tuus hic, inquit, deuorauit substantiam suam cum meretricibus. Verum e Cal. c. nimuero haudquaquam fraterne actum est. Alter alterius onera portare dicit Paulus) & sic adimplebitis lex. Cor. 4 gem Christi. Et alibi: Tu quis es qui iudicas alienum
seruu Item: Nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat dominus, qui illuminabit abscodita tenebrarii,& manifestabit consilia cordium. Nemo discernere potest, quis alium peccatorum multitudine ac grauitate . ' ὐ. stiperet. Fit quandoq; ut alter de altero iudicium ferat, eumque conden et, qui si ipse in sui cordis intima descederet, loge deteriore se cogniturus esset. Qua de re caue quemquam iudices vel etia condemnes, na iudicem Luc. s. suum habet. QSod si vero iudicadi amore teneare, tui iudex esto. Vide, rursus illud unum est, quod Christus per maiorem natu filium nos docere vult. - Tertio,idque praeci pue nostris animis infigere vult, ne iniquiores simus in peccatore, propterea , quod ες illum Deus sua gratia dignatur. Vera ac Deo placens iustitia compatitur, ficta autem iustitia succenset, nee alterius infortunio mouetur. Idcitco etiam pater ait: Oportet te fili gaudere, quoniam frater tuus inuentus
assiciere gaudio, si peccator ad meliorem mentem redeat . Deus illi ignoscit, cur tu illi ignoscere dedigna- Luc. '. beris Estote misericordes inquit Christus sicut pse
ter vester in coelis misericors est. Ante omnia autem caue contra Deum murmures
eo, quod tam lacile paratus est hominem peccatorem in gratiam recipere . Non frustra nomina tam illustria illi attribuuntur, ut dicatur clemens, misericors, Iobel a. benignus, patiens, praestabilis se per malitia. Pro-
& se ipsum negare non potest. super
332쪽
, super qua re optimus quisque Chrisianus non tam irascendi, quam admirandi multas & iustas causas habet , quod Deus tantae sit bonitatis , ut etiam eos, qui ex animi quadam in selentia se ab ipso alienarunt recipiat , eosque reuocet ad sese, a quibus contemptus fuit. Obstupescere prae admiratione debemus,nec obis stupescere tantum, sed etiam prae gaudio exilire,quod tanta Dei sit misericordia. Nam quo plus peccatores recipit, eo certius sperare possumus, eum nostri quoque miserturum. 'Praeter ossicium itaque secit maior natu filius,quod . . . . apropterea patri obganniret, cum tanto plus eum ada
mare debuerit, & ita secum reputare: Si pater hoc facit filio usqueadeo rebelli ac insolenti, meu certe laborem & obedientiam non tradet obliuioni. Si in malos beneficia confert, quomodo auxilio destituere posset bonos Quomodo miseretur pater filiorum,ita mise- Ps.1 a. retur Dominus nobis, ac potissimum se timentibus
In summa Deus utrinque sibi vendicat gloriam & laudem, quod ipse benefactis hominum dignam mercedem reddat, poenitentes vero in gratiam recipiat. , Quamobrem si peccator es, scias Deum esse,qui tibi tua peccata velit condonare, modo ex animo resipi
scas,& gratiam roges. Sin iustus es, & laboras in Dei Obedientia& seruitute, certo tibi persuasum habeto eum cumulatim tuo labori fatisfacturum. Quiescant Hie. 31. oculi tui a lachrymis, & vox tua a ploratu inquit ip- Nait. I. se per Hieremiam quia est merces operi tuo. Et Christus in Evangelio: Gaudete & exultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis. .
Qua de causa optime Christiane contentus csto eo, quod Deus tibi dedit ac promist, ne moueat te, quod cernis alteri quoque & misero peccatori Dei gratiam contingere, nec enim tibi quicquam inde decedit, etiamsi Deus singulis diebus multa hominum peccatorum millia in domum suam & in gratia recipiat. Diues est in omnes, qui inuocant illum. Audi & consi- Rom. et .
333쪽
dera, quid ipsemet ad te dicat, Fili, tu semper mecum es, & omnia mea tua iunt. En hic Deus te sitium filium appellat. Spem tibi certissimam dat,te omni tepore ac per omnia secula apud ipsum acturum, promittit tibi, omnia, quae habet, tua fore. Quid melius maiusue optare potes Vicissim vero quid a te petit λ Vt aequo & patienti animo seras fratrem tuum, nec solus obtinere velis coelum, sed aliis quoq; aditum ad id concedere, cum amplum sit satis, ut ait Propheta: O Domine, quam magna est domus tua, & ingens locus possessionis tuae lEt Christus, Multet sent masiones in domo patris mei. Hoc iam nos docere vult Christus sub finem huius parabolae, & tum praeclare agitur in domo patris nostri, si peccator bonorum exempla admiretur & ad sua utilitatem trahit, ut & ipse hoc modo vitam stam recte instituat, sique is, qui bonus est eum patienter se rat, donec ad eundem gradum perueniat. Sic enim natura comparatum es , ut res mortalium ad similem statum nunquam redegi queant. Semper peccatores in ueniuntur, inueniuntur quoque probi, hi se inuicem serre debent in una domo, in una Ecclesia, alioquin nulla spes de pace sutura esset in domo Dei. Deus opi.
max. nobis suam gratiam omni lius praestet, ut ex animo ad ipsum conuertamur, & per totum vitae nostrae tempus hoc unice itudeamus, ut voluntatem ipsius exisequamur, quo manere etiam nobis cum illo in immortalitatis gloria cumq; omnibus electis coele ilibus ipsius bonis frui
334쪽
'Moguntiar habiti, in Prouinciali synodo;
Sermo I. O veluti praeludium Synodi, coepti Do minica Mistricordia Domini, super Euangelio,
UO BREv Ius est istud Euangelium in verbis, eo plura homini pio praebet colideranda, idque potissimum faciunt quintuplices similitudines,quibus Christus in eo utitur. Et primo quide similitudo de bono pallore, pollea de mercenario. Tertio,de iure. Quarto, de lupo. Quinto, de ovibus. Hae, inquam, quintuplices similitudines istud Eua- gelium alioquin perbreue, adeo late patere faciunt, Vt quis de unaquaque earum non semel, sed multoties dicere cogeretur, si perfecte eam explicate, nec praeteri re quicquam velit,quod ad eam pertineret. In prima namque similitudine totius Christi imago nobis proposita est, quid videlicet apud nos & pro nobis secerit, & adhuc faciat, ac insiuper, quomodo suos Apostolos eorumque polleros velit este constitutos. In s cunda habemus magnam illam multitudinem ambitiosorum, auarorum, proprii emolumenti studioseruministrorum Ecclesiae, atque hi mercenarii recte appellari postunt. In tertia similitudine, graphice de picta est vera haereticorum indoles hi veri illi fures
335쪽
sunt ac latrones,ut qui nihil aliud agunt, quam furantur & praedicantur. In quarta similitudine sanguinci- lenta diaboli Tyrannis expressa est, hic lupus et , qui abigit oues, discerpsit & vorat, quicquid potest nancisci, reliquum gregem dispergit. In quinta similitudine eYpositam habemus veram hominis Christiani naturam, hic ouis illa est, de qua totum agitur, quicquid
Vnquam verus pallor, mercenarius, fur & lupus fecere vel adhuc faciunt. Hanc oviculam omnes expetunt,nd dissimili ratione. Christus saltem ipsius desiderat, quod omnes boni pastores faciunt. Mercenarius suam mercedem quaerit. Fur & haereticus ouem educunt ex ovili. Lupus eam diripit ac deglubit. Quis iam non videt quanta rerum copia in his paucissimis verbis comprehendatur pEt quidem haec adeo sunt, quae in synodis nostris pertractari deberent. Nempe quomodo istud exemplum habeatur prae oculis, qui sint pastores, quomodo mercenariis proprii commodi studiosis sua auaritia, perniciosis seductoribus fraus & machinae, hosti sanguinis sitient1, latrocinandi studium impediri, oues Christi in optima disciplina conseruari, rebelles vero di factiosi coerceri & sedari, & rursus in rectum ordinem redigi possint. Ad hunc modum maiores nostri suas celebrarunt synodos. Non erat ostentatio, sed seueritas. Non erat ibi magnificus ornatus aut splendor, sed cura magna &amor, Dei honor, Ecclesiae utilitas, & decus hominu salus potissimum illis cordi erant. Cuius rei illustre exemplum habemus in Diuo Bernardo , qui olim in synodo quadam hodiernum Euangelium enarrauit,
sed ita, ut merito omnes optare debeant illam concionem in omnibus synodis, aut conciliis de verbo ad verbum legi, idque statim ab initio. I ii, ii
Charissimi Domini ac patres inquit, sed aliis verbis) quos tantis honoribus Deus dignatus est, & quos
ratione muneris ac potestatis vestrae non sbium supra c . Reges
336쪽
Reges omnes ac Principes, verum etiam supra Ange .los statuit, aduertite animum, iam verba huius Euangelii coram auribus nostris lecta sint. Atque utinam satis recte ea percepissemus. Tum autem verba Christi satis recte intelliguntur, quando in ipsium opus conferuntur. Intellectus bonus omnibus facientibus ea, inquit David. Homines mundo dediti in speculo per vissim cognoscunt vultus habitum , num formosi sint, an vero dein sermes . Nos speculum habemus, in quo plus per auditum , quam per visiim deprehendimus, quid deceat
nos, dedeceatue, quid remoretur nos, aut quid promoueat. Nostrum speculum est istud Euangelium, in hoc obtestor vos, contemplamini, non faciem nobili tatis vestrie, sed statim quotidianae vestrae conuersatio nis, considerate & praeterire nolite, unusquisque sitam conscientiam examinet, ut prout illa vobis testimo nium dederit, ita vel plaudite vel contremiscite. Nam quemadmodum illud conscientiae testimoniti in non
nullis silmmum adfert gaudium , sicut in beato Paulo videre est, ita quibusdam summo probro est & ignominiae sempiternae. Ceterum Christus in tribus personis simul complea. Nus est totum ordinem pranatorum, atque eorum, qui Ecclesiam administrant. Proponit nobis bonum pastorem, mercenarium & surem. Si boni passiores e sitis, gaudete, quoniam merces vestra copiosa est in cassis. Si mercenarios agitis, est quod timeatis: ingens enim vobis imminet in terris periculu. Sin vero sui es esitis, ingemiscite & trepidate, nam locus vester certissimo vobis paratus est in tormentis, nisi ad poritentiam properetis. Haec omnia Diuus Bernardus exponit in illa concione, tanta cum verborum grauitate, ut cer te, qui ea attente vel audiat, vel legat, negare non possit conscientiam iam comotam esse. Ad hunc modum
Ecclesiae iste doctor olim in concilio hodiernum Euangelium adhibuit ac usurpauit. Sperabimus Deum
337쪽
istam quoque institutam synodum & congregationem
Ecclesiae praelatorum, suo spiritu ac gratia adiuturum. Vt hoc aliaque plura serio perpendantur, proponanturque. QSapropter preces ad Deum iunde mus , vesto spiritu lynodum hanc regere ac moderari velit ad suam gloriam, animarum salutem, & utilitatem san- Christianae Ecclesiae, sicuti sium mopere necessariuest. Quamobrem id negotii, quod ad pastores & mercenarios, fures & lupos attinet, illis pertractandum relinquemus, qui ad synodum vocati sunt, & ad quos praecipue spectat.
Interim tamen nos ex vulgo minime ociosi esse debemus. Sunt alia plura in hodierno Euangelio commemorata quae nos contingunt. Exemplum Christi
est & nostra vocatio. iniod illud exemplum rogas Ioa. et e. Ego, inquit, sium pastor bonus. Istud exemplum nobis proponere debemus, nostrum est, quod circa hodiernum Euangelium diligenter animis nostris infitemus. Christus ipse bonum pastorem se appellat, foes nomen ipse sibi ascribit, ita vocatur, & talis est, ita illum nominarunt antiqui Prophetae, talem se declarauit iam 1nde ab initio, curam pro nobis gessit omni tempore. Creauit, aluit, conseruauitq; nos, verbum suum nobis dedit, & fideles ministros, qui illud mortalibus
Luc. r r . praedicarent. Postremo ipse ad nos venit, oves suas nonagintanouem in solitudine reliquit, illam unicam ouem palantem ac errabundam secutus est, & in medio luporum inuenit, domum humeris suis in cruce depor1ο-.ao tauit, & vitam pro illa exposuit. Porro nouos pastores post suam resiarrectionem nobis constituit. Et ipse quoque adhuc nobis patrocinari, nos sub tutela sua habere, nos docere, nos protegere, nobis victum tam teporalem si spiritualem comparare non desinit. i Ita Christus se erga nos gessit, ut bonus pastor optimo iure dici possit. Nec factum mutat, talem adhuc se ostendit, talem ostendet se, Q. diu una in terris ovi- . i cula
338쪽
.eula & in periculo fuerit costituta. Hoc certo nobis de illo persuasum esse, hoc gaudium incredibile circa Euangelium i situd nobis adferre, hoc cofidentes nos reddere in omnibus afflictionum procellis debet. Interim tamen nobis videndum est, ut ipsius oves& simus & maneamus, illum pro vero nostro habea anus & cognoseamus pasitore, illum audiamus, illi ob - Ioa. x o.
temperemus, & ita mutuo inter nos vivamus , non ut
cotentiosi, & inuidi canes, sordidi porci, crudeles leones, lupi rapaces, vafri vulpes. superbi equi, pigri &imperiti asini, sed ut innocentes, sibinissae, & patientes oviculae, quae nemini ossiciunt, sed prosint omnibus. Hoc, inquam, nos omnes in communi circa hodiernum Euangelium considerare oportebat.
- Idipsum quoq; Petrus habet in hodierna epistola, 1. Pet.a. in qua similiter Chri lium nobis proponit, tanquam pastorem & Episeopum animarum nostrarum. OveS C-tiam nos appellat, quae diutinis erroribus actae, nunc
ab hoc, nunc ab alio lupo abreptae, iam verὁ suum rumsus pastorem inuenerunt& intra ipsius se pes iterum collectae simi. Vult nos huic adhaerere pastori, ut qui nobis omnibus sufficiat, de cuius fide & amore nobis dubitandii non sit, praeterea vestigia eius ut sequamur, nobis praecipit, praecipue in innocentia: is enim peccatum non secit, nec inuentus est dolus in ore eius. Deinde quoque in humilitate, quo se exinanivit sor--r.mam serui accipiens. Tertio in dilectione, ex qua peccata nostra ipse pertulit. Postremo quoque in patien- x. Pet .a. tia & animi mansiuetudine, ex qua cum pateretur, non comminabatur, sed illi vindictam relinquebat, qui iuste iudicat. Haecrvera& genuina indoles ac natura est ovium Christi, hoc est, omnium Christianorum,
nimirum humilitas, innocentia, dilectio , mansuetudo, & patientia. Quod si itaque pastores nostri & Magistratus Ecclesaicus in synodo secerint, ut bonos pastores facere aequu est, & fideles Ecclesiae ministros constituerint ac
339쪽
ordinarint, eosque promouerint, haereticos &impo stores reiecerint, & suas oviculas a lupo, hoc est, λmalo spiritu conseruauerint, nos vero interea coPitauerimus, cur Christus se nostrum pastorem,&nos suas oues appellet, Euangelium quidem istud & epi-- ' stolam non sine fructu audiuimus, nec dubium est, quin exinde Deus honore assciatur, acrosancta Ecclesia instauretur, nos vero bonis omnibus accumulemur.
in onodo dominica Iubilate, habitus super Euangelio illius Dominicae. Ioan. I 6.
nodus iam incepta est, & propterea pastor vester ordinarius Reuerendus dominus Sustra- ganeuS, vir undequaq; doctisiimus, aliis, quae synodum co- cernunt negotiiS occupatus, muneri predicandi hac vice nopotest vacare, in me rursus mane concionandi deuoluta est prouincia, qua certe carere nunc amplius libenter & velim & postem , hoe praesertim tempore. Nain sane videtur mihi in synodo, qualis modo habetur & celebratur, ad quam tot. v. i tamque eXimii praelati, tot tamque rarae eruditionis viri, ex tot dioecesibus S regionibus conueniunt, huic loco melius prouisum esse debere, quina per me, praesertim cum omnibus notissimum sit, emendari posse, latas superis, & me ad hoc munus magis idoneos apud nos inueniri. Nec mihi dubium ullum est, quin aliqui sint, qui tanto libentius huc coucesserunt, ut illis saltem Suffraganeum nostrum virum facundissimum audire liceat, iam vero pro thesauro inueniunt carbones. Eaque res, ut ingenue fatear, me ad hanc concio
340쪽
nem aliquanto dissicilem &taediosum reddidit. Atta
men rursias me consolatur, quod tale sit argumentum,
propter quod synodus i sta coacta e 1Ι & congregata, de . . methodo nimirum & via quaerenda, qua Ecclesiis passim praedicatoribus melius prospici possit. Non enim apud nos selum desecius est,qito nomine
illius minus displicebimus, sed eade, qua nos ipsi quoque inopia laborant. I dem serme iam multis ab hine annis ubique locorum studium & diligentia suit erga
Ecclesiam . Verum spem concipimus maximam ynodum istam cum hoc tum alia plura correcturam cui nunc illud negotii demandabimus, nosque ad praedictum Euangelium conuertemus .
Primo itaq; aperiam vobis, cur iam a sesto Paschatis legatur, cum tamen neminem fugiat, Christu verba haec priusquam pateretur dixisse. Deinde paucis vocis vobis monstrabo, quae sit huius Euangelii sente tia. Postremo, quomodo ad nostram synodu accomodari possit, nec illis solum usui latur u sit, qui peculiariter ac nominatim ad ea vocati sunt, sed iis quoque omnibus, quibus volupe esset videre, ut ex congregatione hachonellissima enascerentur fructus incomparabiles. De
his tribus dicere vobis aliquid decreui, sed duo priora quam paucissimis expediam, ut tanto plus spatii mihi . isit, de tertio paulo susus dicendi. Quod autem Euangelium minc post sestum Paschatis in Ecclesia legatur, id ea de causa sit, quod Christus gaudium sitae resurrectionis certissime meo praedixit, quemadmodum Apostoli deinde ipsa experientia didicerunt , & omnes vere fideles in dies adhuc discunt, tale nempe gaudium, quo non corpus, sed animus totusque internus homo reficitur, gaudium, quo OmneS hominis perturbationes & tristitiae tolluntur, gaudiu, quod perpetuum est.
Hoc est gaudium resurrectionis Christi,quod apud nullos alios inuenitur quam apud eos, qui firmiter &constanter credunt id, quod Paulus ait: Deus, qui di- Eph.