장음표시 사용
311쪽
scepit, confirmauit Sc in con*ectu suo collocauit in aeternum p Ad quod quid aptius quadrat, quam laetissima illa cantio & hymnus, quo psalmum praedictu David conclusit. Benedictus, inquit, Dominus Deus Israel a seculo & usque ii seculum.
L i ii Sed nunc mihi considera,obsecro,an non Dauid ex-. x i . presse simul & aperte de Chri iti resurrectione cecinerit, idque in uno tantum psalmo. Quot existimas psalmos alios esse, qui non minus praeclare eadem de re a 1 .L6 gunt Quot ite alias scripturam ex Prophetis quis pos-.4 .ι.t L set adducere, quae Christum aliquando resurrecturum verbis planissimis contestantur Uerum enimuero teporiS angilstia non patitur,ut omnes elusinodi scriptum una vice indicari possint. Satis est,quod sciatur audiaturque hunc fidei nostrae articulum ex veteri testamento quoque testimoniis niti, & fundatum esse, nec nos esse solos, quos reserrectio Christi exhilarat.Etenim optimis quibusque & electis gaudium attulit, ea Ioan. t. aliquado futuram speratibus. Abraham inquit Christus pater vester exultauit, ut videret diem meum r& vidit & gauisus est. . Nonnullas autem figuras quoque in medium adferemus, quibus resiurrectio Christi adubrata suit. Cain. . I fratrem sivum germanum serre non poterae, eo quod pietate & vitae innocentia ipsum longe antecelleret, gratiaque apud Deum plus valeret ipso, quocirca etiailli nece intulit. Verum quid nefario hoc scelere pro secit Ab ternam maledictionem, tremorem perpetu metum & periculum ineuitabile sibi conciliauit. Fra trem vero suum ad immortalem gloriam promouit,&nomen perenne apud omnes fideles illi comparauit., Quid aliud iam in passione & Resurrectione Christi accidisse conspicimus 3 Iudaei cum Christum per ditum & extinctum vellent, ipsi interim pestim iiierunt, Christum ad summam gloriam & dignitate pro, Phil. a. uehentes. Humiliavit semetipsum , factus obediens usq; ad mortem, mortem autem crucis, propter quod a & Deus
312쪽
di Deus exaltavit illumi & donauit illi nomen, quod
est super omne nomen, ut in nomine IESU Omne Renu flectatur, caelestium, terrestrium,& infernoru,&c.
Idipsium per Cain & Abel praefiguratum est. Optimo Iosepho per insomnia proditum erat, se Gen. 3 dominium habiturum aliquando in fratres sitos, quod
cum modis omnibus impedire conaretur,homicidium pene incurrissent, tandem latronibus facti deteriores. Vinctum enim in cauernam proiecerunt,ut periret ibi& fame conficeretur, postea autem mutato consilio diuiderunt eum, ut In terram peregrinam veniret, & longe a conspectu illorum submoueretur.iSed cui obsta re volebat id maxime adiutabant. Nam Ioseph a sitis fratribus venditus in AEgypto ad tantos honores &potestatem euectus est, ut cuncti mortales, atque etiafratres, illi supplicare cogerentur, & ex arbitrio ipsius Gen. pendere,ut qui solus rebus desperatis & famis necessi- . ' I. tali saccurrere poterat, penes quem erat summa potestas, &qui annonae satis aduersiis imminentem ca lamitatem pro uniuersis hominibus reposiverat. An non his congruunt ea, qtue in passione &resbr- . rectione Christi gesta sitnt Iudaei illum pro fratre suo&Rege agnoscere non dignabantur, adeo ut homicidium in eo committere non vererentur,quem ta- men vel inuiti iam dominum esse factum cernere coguntur, quem uniuersus terrarum orbis colit, qui potestate praeditus est tam in caelis quam in terris, quem
denique ipsi quoq; supplices adorabunt, nisi fame sem
piterna enecari malint. Moyses primum aediturus miraculum virgam ab se abiecit, quo in colubrum versa est. Pharao ii ex AEgypti duos habebat praestigiatores, seu maleficos, qui in rexhibendis similibus portentis Moysen imitabantur, sed cu sinsuli Miecissent virgas siuas in dracones versas, illorum virgas Moysis virga deuorauit ac absumpsit. Et quid aliud in aesurrectione Christi videmus Duplicem Diabolus mortem in m udum inuexerat in
313쪽
ter humanum genus, ut & corporis & animae morti obnoxii essent . quae per duos dracones incantatorum Regis lignificabatur. Christus alteram, nempe corpOris mortem in se suscepit, qua duplicem illam & corporis & animae mortem deuorauit & abserpsit. Num. a x Cum populus Israeliticus in solitudine quadam vice, Deo ac ministro eius Moysi obmurmurarent, misit in illos Dominus serpentes ignitos, quorum ictibus &attactu multi interimebantur. Moyses a Deo admonitus neum erigebat serpentem, qui tametsi speciem tantum serpentis reserret, nec ut Verus serpens haberet virus, attamen qui eum aspiciebat, illum sanitati restituebat.
Quod quid aliud suit, quam typus & imago passionis & Resurrectionis Christi Diabolus potestatem
c in omnes mortales habens, veneno eos infernali per-r .Pet.a. debat. Christus in cruce pendere voluit tanquam peceator, cum tamen peccatum non secisset, nec inuentus esset dolus in ore eius, nunc qui eum syncera fide intuetur, incolumis est Sc liberatus a veneno inferri Ioan. 3. nati, nunquam perit, nunquam moritur, sed vitam
- Eliseus propheta cum ascenderet in Bethel,a par 4. M. a. uis & m leieducatis pueris ludibrio habitus est, mox vero duo ursi de saltu egressi sunt, & laceraverunt ex eis non paucos. Et quid aliud sectum cernimus in passione & Resurrectione Christi Nonne hostes ipsius acerbe satis in eum luserunt dicteriis, & conuicia congesserunt Postq autem a mortuis resurrexisset, duo venerunt immanes ursi, Vespasianus & Titus, qui eos ad unum omnes lacerarunt dissiparuntque. r. Re. 18 i Sanctissimus David non a gentibus modo, verum etiam ab Israelitis derisus, amictus, odio habitus &ad mortem denique quaesitus fuit, nemo tamen em-
, . . cere potuit, quo minuS Imperium consequeretur ac
obtineret. Cui autem magis unquam, quam Christo Luc. x '. homines aduersati sunt Iudaei dicebant, Nolumus . . bime
314쪽
hunc regnare stiper nos. inranquam etiam Reges &Principes huic uncto Dei sese opponerent, omnem- que lapidem mouerent, ut conatus ipsius impedirent, videre tamen & audire debebant id, quod Chrillus inquit: Ego constitutus sunt Rex stiper Sion mon- P . r. tem sanctum Dei, &c. In Samsone non unam sed plures figuras habemus. Ita. I 4.
In via cum ei leo occurreret, eumque impeteret, Sam n quamuis non armatus, leonem tamen Veluti licedum discerpsit. Israelita funibus eum ligarunt Ita. Ir. in manus hostium eum tradituri. Samson ilutila vinculis, arripuit in agro maxillam ali ni, qua mille viro; ex hostibus suis deleuit. Cum semel in urbem Iud. 1ς. GaZam venisset, ciues obseruantes eum, omnem illi exeundi viam praecluseriint. At ille intempesta nocte surgens apprehensas ambas portae fores cum postibus sitis & sera, imposivit humeris si iis & ad verticem montis portauit . Postremo, cum vitae finis Ibidem. instaret, concussis sortiter columnis, domum collabi secit, in qua principes aliique ipsius hostes erant,
ita ut plures moriens, quam viuus interficeret. Et quid per haec omnia denotatum fuit aliud, quam inuicta fortitudo, quam Christus in sua resurrectione ostensurus erat λ Nam turn primum leonem diabolum discerpsit, eique omnem potestatem ademit, omnibus vinculis sese exoluit, morte, sepulchro nec non ipsis . Otartaris superior uniuerses suos hostes deuicit. Ionas In mare mittebatur, &ierat in ventre pi- Iou.. i. scis tribus diebus ac tribus noctibus, post triduum piscis eum terrae reddidit, tum primum incαpit Niniuitis iisque Gentibus praedicare, quo e fiscit, ut poe- istra. 3. nitentiam agerent, per quam decretam a Deo poe
Et quid aliud in Christo vidcmus 3 Christus ipse
historiam de Iona ad suam passionem & resurrectione reserti Generatio, inquit, mala S adultera signu qUe- Mart. Iarit,& signum no dabitur ei,nisi lignit Ionae prophetae. . T Sicut
315쪽
Sicut enim Ionas inventre suit ceti tribus diebus &tribus noctibus sic erit filius hominis in corde terrae tribus diebus & tribus noctibus. Vnde quoque conse- Luc. 24. cutum est, ut Christias Gentibus per suos discipulos Euangelium praedicarit, per quod aeternae morti exempti sunt. Id genus historias vel innumeras adducere possem,
quas nunc silentio praetereo, partim quia temporis breuitas obstat, partim quia necesse non eli omnes histo- . rias &scripturas una vice recensere. Satis est, nos n5 ignorare bona & selicitatem eam, qua hodie nobiS gratulamur, in veteri quoque testamento, praedictam, notam & exoptatam fuisse. Tanto minus dubitare nobis licet, vel potius tanto certius credere possumus,
Christum sita laetissima resurrectione nihil non boni attuli si e nobis ac dedisse, tanto confidentius ipsius pret-sidio niti debemus in omnibus nostris tribulationibus, . tanto voce hilariori debemus canere, Christus nostrusit solatium, tanto magis ex intimis astectibus gaudere debemus, vitam nobis ad hoc usque tempus protogata esse, tanto illi studiosius agere debemus gratias, quod talium nos bonorum participes secerit, tanto e se debemus paratiores ad ea quq honesta & laudabilia sunt,
tanto minus frangi debemus rebus aduersis. Tanto auidius debemus contedere, ut eo peruenia inus, ubi Chri Colos 3. stus sedet a dextris Dei, tanto quoque diligentius cauebimus posthac ne peccatorum mancipia rursus fia- .Pe. 1. mus, postquam semel pletio incomparabili empti siu-mus non auro, non argento, sed sanguine nobilissimo
ac preciosissimo immaculati agni 1 Es v Chri 1li. De talibus cibis, charissimi fratres: manducemus & epulemur, laudum Dei non immemores. Mortui naque eramus in peccatis nostris, sed per Christum reuiximus. Perditi eramus longe a vera nostra patria oberrantes, per Christum vero pastorem nostrum, omnium fidelissimum, ad salutem aeternam reducti sumus.
316쪽
D monui vos superioribus temporibus, cur hoc potissimum anno, parabolam de filio Prodigo praedicadam susceperim,
eam nimiru ob causiam, quod illa similitudo i iasse rui re nobis possit ad omnia ea, quae in Ecclesia aliquadiu iam in usu merui S tractata, necdum in usu esse desierunt. In ipsi, statim exordio me dixisse vobis memini, parabolae huius materiam non solum Quadragesilaide ac poenitentie accommodam sore, sed multum quoq; profuturam ad comunionem seu susceptionem sacri Sacramenti, ad passionem, ad Pascha. Nec dissido, quin euentus verbis meis fidem secerit, quod tum vel imprimis factum fuisset, si &ego satis recte constitutus suissem, S tempus me non desecis et ad amussim singula verba excutiendi ac perscrutandi. Agite, in similitudine illa iam eo deuentum est, ut
quae ad nos spςctare possunt, propemodum omnia in medium sint allata. Vidimus in ea inco stantiam & malitiam animi humani, nil seriam & calamitatem peccatoris, tyrannidem ac improbitatem Diaboli. Vidimus quoque, quomodo in peccatore poenitentia initium sumat,auneatur,compleaturque. Vidimus insuper in hac similitudine incredibilem Dei charitatem& gratiam, quomodo videlicet obuiam procedat peccatori reuertenti ac prisfinam vitam detestanti, quomodo in eum irruat, osculetur, vestiat, ornet, calcia-
metis ac victu illi prospiciat. Vidimus postremo,quomodo Deus benignissimus pater, nostrae fialutis ergo, saginatum vitulum Christum caelesti numine plenum T a occidi
317쪽
occidi & mactari sulerit, ut ipsius gratiae nos participes seremus. Vnde certo Pa ha nostrum subsecutum est,nimirum gaudium cordi noliri &conscientiae Dei laudem decantantis, atque illi gratias agendi indefatigabile studium. Deus inquit Paulus) qui diues est in misericordia,
propter nimiam charitatem suam , qua dilexit nos, &cam essemus'mortui peccatis, conuiuiscauit nos in Christo, &conressistitauit, S consedere secit in caelestibus in Christo i Esu, Sec. Et in alio loco, Sicut per hominem mors, ita & per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in A da na omnes moriuntur, ita& in Christo omne; viui ficabuntur, &c. Agite, eo loci iam perii enimus cum nostro filio Prodieto, in domum patris nostri nos iam recepimus: pristina dignitas nobis reddita est, propicium habemus patrem, fauorabilem & muniscum. In Christo habemus, quicquid ad solatium, gaudium, iucunditatem , & felicitatem denique facere potest. Is agnus noster Pasthalis, is vitulus noster saginatus est. Atque hoc quidem contenti esse possemus; nam ad altiora interris a tirare nequi mus. QSamobrem etiam visum esset hic consistere & sermonibus istis Paschalibus finem imponere.
Ueruntamen, quoniam Christus ad parabolana destio Prodigo quaedam appendit , illa silentio praeter eunda minime putaui. In principio parabolae Christus loquitur de duobus filii . Hactenus solummodo de uno filio minore natu audiuimus. Sed iam non latere nos debet, quid pater cum altero maiore na tu filio agat. Non enim Deo cum peccatoribus tantum res est sed itistis quoque , virisque vult mccursum esse: Deccatoribus, ut in viam redeant & reue tantur': iustis, ut perseuerent & constantes sint. His
itaque duobus diebus audiemus, quid Christus de filio natu maiore dicat. Lucae verba hunc in modum
318쪽
Erat autem filius eius senior in agro , O cum ueniret σappropinquaret domui, audiuit omphoniam chorum : O Mocauit unum de serius, interrogami, quid haec essent. Isq: dixit illi, Frater tuus uenit, occidit pater tuus uia ιueum saginatum , quia saluum illum recepit. Indignatus es autem , nolebat introire . Pater ergo illius egressus coepit rogare illum. At ille respondens dixit patri suo : Ecce
tot annis seruio tibi: nunquam mandatum tuum prat riui , O nunquam dea ilii mihi hirdum tit cum amicis meis
epularer, sed postquam filius ιuus hic, qui deuorauit Abtati
tiam suam cum meretricibus, uenit, occididi uisulum illum saginatum . At ipse dixit illi: Fiti, tu femper mecu- es, omnia mea tua sunt: cpulari autem σgaudere oportebat , quia fater tuus hic, moriuus eras, rcuisis: Ferierat, inuensus es.
Habetis iam parabolae huius & smilitudinis reli
quam partem, qua docemur Deum nobiscum perpetuo occupatum esse, non minus cum iustis, ut animo infracto sint & perseuerent, nec interim tamen inso
in scant, quam cum peccatoribus. Ut in sui cordis penetralia descendant, ipsi se noscant & conuertantur. Minor natu parenti multum negotii face si erat & curas generarat, donec in amplexus ipsius rediis et, nunc cupater omnem posuist et tolicitudinem & animo pacato ellet, nouam incipit tragoedia maior natu, res illi magnopere displicet, domum ingredi recusat, patri succenset eo, i filium, qui tantum ris dis .ipauerat, in gratiam recepisset, ita, ut plus consiletudinis se recum illo donec in viam eum reduxi Iset, haberet, quam cum altero. Hunc minus decebat patri obsit repere, quam illum: cum ille nondum a tale na haberet,& idcirco nomultum saperet, hic vero qnon m aetate praeibat , prudentior merito sui se debebat, quam ut fratri ta lem fortunam ac salutem in uideret, atque ea de causa aduersus, patrem ira accenderetur, & quod plus
319쪽
est, seipsum a patris consortio segregare in animum
Age, pater utrinque obstabat. Postquam illum in domum recepisset, nunc omnem mouet lapidem, ne hic fugam ineat. Ambos quidem foras excludere potuisset,& ita dicere: Quod si adeo pertinaces est e vultis & quisque ex siuo ingenio vivere, ambo meis illico abscedite tectis. Tam durus autem non fuit: nam Pater erat. Eadem quoque, fratres dileeti, Deus erga nos utitur lenitate. Parabola i ita in hoc dicta eis &U ro a. descripta. Quomodo enim miseretur pater filiorum, ita miseretur etiam Dominus nobis, quoniam ipse cognostit figmentum nostru . Nos omnes domo eiicere
Ibidem. poterat, sed pater est. Una secundum altitudinem caesia terra corroborauit inisericordiam sitia si per nos .intia
propter etiam sese assimilat pallori in Ezech. ait se ita internos versaturit,ut inter oues suas pastor, qui nunc hic, nunc illic opem ferre debet, aliis nunc hoc, aliis 34 nunc illo desectu laborantibus. Sic quoq; dicit Diis agam cum hominibus, quod perierat, requiram: &quod abiectum erat, reducam: & quod confractum fuerat alligabo: & quod infirmum fuerat,consolidabo:& quod pingue & sorte, cultodiam , &c. Talem pa-Sap. . trem Sc pallorem habemus Deum, ut qui non laetatur .Tim a in perditione nostra, sed potius vult omnes homines Eue. ιῖ salvos fieri, secundum Paulum. Idem testantur ipsius Dei in Erechiele verba . Quare, inquit, moriemini domus Israel Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus: reuertimini & viuite . Denuo iam optimo cuique Christiano data occasio est praedicandi Ps. pa. misericordiam Dei, dc dicendi cuna Dauide : Benedicanima mea domino: δ omnia, quae intra me sint nomini fracto eius. Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuiq: qui sinat omnes infirmitates tuas. Qui redimit de interitu vitana tuam : qui coronat te in misericordia & miserationibus, &c. Age videamus nuc, quid de maiore natu fiat. Quod si al-
320쪽
s allegorice interpretari lubet, dum siti duos populos significabunt, Iudaeos ac Gentes, ambo filii Dei
sunt creationis nomine: nam idem dominu omnium, diues in omnes, qui inuocalit illum. Sed dispar utriusque populi ratio est ac natura. Iudaei per maiorem natu intelliguntur: hi enim Gentibus plus cognitionista stientiae de rebus diuinis habebant. Illorum nanq; adoptio erat filiorum S gloria, & testamentum, &legi satio, & obsequium , & promis a. Gentes Vero
per minorem natu intelliguntur, qui cupiditatibus suis morem gerens, perdite vivebat. Nam Gentium olim Vita a pecudum more nihil distabat, quemadmodum multis in locis Paulus illis indicat. Iam vero Deus Vtrunque populum saluum facere decreuerat. Q ao circa Christus no solum pro Iudaica natione vitam profudit, sed ut filios Dei, qui per uniuersiam terrarum orbem dispersi erant, colligeret, quemadmodum & ip se dicit: Et alias ouos habeo, quae non sunt ex hoc ouili: & illas oportet me adducere, & voce mea audiCt. Sed quid accidit cum Deus minorem natu iuuare inciperet, maior natu incipit excandescere. Cu Christus cum Publicanis aliisque terrena amantibus familiaritatem iniret, Pharisaei murmurare statim incipiunt . Postea cum Christus Getes quoque sitio Euangelio dignaretur & sancto amarentur spiritu, non minus ac Iudaei, nimio odio & liuore pene insaniunt. Ab eo tempore nolunt amplius in domo patris es e, in hodiernum usque diem soris stant, audiunt totam domu gaudio & laetitia perstrepere, at introire nolunt, male eos habet, quod minor natu, hoc est, Gentes quae tu piter & flagitiose vita exegerant, aequali honore p ditae essent, & nihil esset tam lautum in domo Dci, quod cum ipsis commune non haberent. Idem cum illo est, quod in alia quadam parabola memoratur de vineam colentibus. Ex quibus nonnulli quoque aegre serebant S patrifamilias sese obiiciebat, quod totum diem laborando desudassent, &tam evi-