Politica contracta generalis, notis illustrata. Seu De singulorum ante imperia instituta, et summarium potestatum institutis imperiis, cum inter se, tum in subjectos, jure ac potestate, temperata ex præceptis naturalibus, & gentium conventionibus, tr

발행: 1681년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

sessionem lassiciens cum per fundos singulos sibi ob immensam magnitudinem soli non liceret. Dominium autem fuisse liberae dispositionis, non privativae possessionis quae generi humano debebatur. Eoque jure liberis suis & posteris proprietates singulis vel expresse distribuisse, vel tacite permisisse : quod videri ex eo manifestum debet, quod occupandi jus propria

authoritate nemini adversus Patrem, ac Primcipem esset: neque enim puto Adami imperium ad proprios liberos coarctatum, sed ad descendentes omnes protensum , ut qui ex subjectis ejus imperio nati essent, eidem subjicerentur, durasseque naturaliter usque dum qualitas paterna & filiationis duraret.ὶ Itaque ex ea distributione seu permissione proprietates stetisse, quae jus inter citeros facerent,usque

ad Adami mortem squs annis incidit Ia cc xxvivet circa j exceptis rebellibus & contumaci hus qui obedientiae sese subduxere , & pro prias sibi sedes, & media ipsos per se imperam di quaesivere. Ius proprietatis aesuncto eo ρο- tre, inte medio ad diluvium tempore snisi imperia tunc exstiterint, quod quidem pro habile mihi videtur in res non distributas, vel I

proprietati unius concessas, jus omnium commune,proprietatem puta nullius,usum communem' , ut inter aequales stetisse, earumque rerum occupationes quasdam caepisse,sed quae filiorum adversus patres non obtinerent. Mulit 3

do post diluvium reparato, superstite solo Noacho patre, & filiis, cuncta Deum in e rundem potestatem , ut Adamo priui , sed quod naturale est, potestatem & ius filiis sub η ο- ρ. Patre dedisse ', quippe qui ipsi essent ait rius proprium respectu Patris habere nihil po

102쪽

tuere: unde Eusebius credidit, distributionis ejus seu ae gnationis territoriorum quae facta a 4-Japheto legitur , Patrem auctorem extitisse: additque , distributionem eam testamento confirmaste, cum ea monitione, ne fratrum quis fines invaderet, alterumve injuria assceret, quod discordiarum & belli intestini possit ma- . Is.teriam dare. Mortuo autem, non diu post factam eam distributionem, Noacho, iterum re rum non distributarum communionem , ut a , morte Adami obtinuisse: di crescente indies hominum multitudine, cum servare legem de aequalitate circa res non distributas non pos' sent, ut quae omnibus lassicerent ad satietatem singuli, quae minus proportionaliter, vel alternatim uterentur de inter tot dissentientes oppositasque tantae multitudinis Voluntates ..

institui commoda divisio, consensu expresso, non possit, iterum occupationes quasdam cSpisse , s de quarum iure infra in durasseque PM , ad imperia prima. Factum itaque per distributiones, ut in naturae statu &ante imperia subprimo, & restituto mundiorvo proprietas ali-I6.qua proprie sic dicta fuerit. Accedit, potuisese inter duos vel plures ante imperia pacto con veniri , quo alter jus quoddam in alterum transferret, vel juri sibi competenti in eiusdem

gratiam renunciaret: pacta autem cum servare quemque per legem naturalem oporteat ,

consequens est, jus hoc proprium factum esse ia iis in 'uem translatum, vel in cujus gratiam renunciatum esset, saltem paciscentium respectu: unde & hinc proprietas quaedam. Carterum & hoc meum, vel in jure meo esse, quod lege naturae mihi debetur , probabiliter dici potest, sicut e contrario dictum, non esse in

103쪽

18 NOTAE IN f. 3.

S. r. . jure agentis quod contra legem fit naturae . inputa ne alter sine ratione mihi officiat; it turenim naturae Ie X quemcunque , securum vult esse ab actibus aliorum qui extra rationem exorbitant, sive personas sive ad res spectes, dum tota intra rationem consistat : quisquis igitur facto mecum extra rationem agit, privat me eo jure quod naturae lex dederat, quod- que naturae jure meum erat. Sic ex triplici son- ite dominium, de probata rerum & alterius juris ante imperia proprietas , quam nunc de jure primaevae rerum occupationis sequitur in-

. spectio. Hanc igitur quod attinet, quamquam in 'vulgata ei faveat ratio, quasi praesumtio sit, consensisse tacite homines primis illis temporibus,

ut quam quisquis e communibus rem ex occupatione teneret eam propriam sibi haberet, ne dominia essent in Incerto , quod continuis

possit discordiis & belli materiam dare, milii

tamen placere ea ratio universaliter non potest :Distinguendae autem squo accuratius proceda tur ) res Vacuae , non posscsiae , territoria imculta, derelicta, ignota, ab iis quae commi Miter, per usum promiscuum possiderentur. In iis quae Ioserioris sunt generis, plane contrariam concipio praesumptionem, minime nempe praesumi consensisse homines, ut cujus rei

singuli partem,vel ad totam jus pro indiviso h

berent, eam unus solus per occupationem simplicem jure adeo proprio sibi teneret, ut caeteros omnCS excluderet: neque enim possidere eo animo rem communem singuli intelliguntur ut per solam occupationem alterius magis, quam suam esse vellent, possessio omnis cum

animo sibi habendi est, quod animi persevexantiam arguit, ct in parte, ut in toto, locum

104쪽

NOTAE IN f. 3. 19

habet: neque consensisse quemquam, ut prinprietas sua vel jus ab alio ubi auferatur, praesumptio tunc temporis magis fuit, quam nunc

est ut in eam rem consenuste quisquam videatur : unde eripi res communis per occupationem omnibus, invitis, nihil magis olim potuit, quam nunc quod meum est eripi non consentienti mihi posset : Quod & in rerum abundantia obtinuisse puto, licet possessiones non

deficerent, cum diligere alius rem, partemve occupatam prae altera occupabili potuit, eandemque appetere. Ita autem eam rem, ejusve partem occupare ut per hoc usus promiscuus non laedatur, ut casulae, tugurii insedificationem , etiam cum exclusione alterius prohibere nulla ratio videtur, quamvis nec haeCnaturalis sit, sed ex consensu hominum, iri eo statu, potius profecta, quomodo nunc gentes

consentiunt. Scientiam igitur actatientiam occupationi primorvae accedere oportuit, accedente & tempomis lapsu, quae praesumptionem

consensus probaverint, qua res ea occupatoris

dicatur, praesumptio enim probari debet. Maximam vero probandi consensus vim scientia & patientia ex temporis lapsu trahunt, qui

quo major, praesumptionem validiorem probat: tantus autem susscere Videtur, quo quis vidente ac patiente altero, multo sumptu, labore, ac industria, possessiones proprias stabilivit. . Intelliguntur enim scientes patientesque omnes, per temporis spatium continuum , ingratiam occupatoris juri suo renunciasse, eoque nec uti velle quod in omnia singulis a natura , & usu promiscuo aequale esset. Unde certum puto, occupatas initio eo modo ab aliquo res communes occupatoris proprias factas

105쪽

fuisse , & occupari ab aliis , vel invadi non

potuisse. Secus si occupatio eo modo quali ficata non esset. Quae ad introductas hodie &non invadendas principum , rerumpublicarum proprietates respectit erga se invicem, inter quos pactum speciale, vel factum aliud non intercessit, applicari re ctissime puto. Ad res

vacuas', incultas, non possesias, derelictas, hactenus ignotas, quas in priore genere collocavimus , quod attinet, eas teneri cum eorum exclusione qui Videntes occupationem, patientesque longo tempore possessionem, nullum contrariae voluntatis actum significaverint, dubium esse non potest, cum & eo modo res communiter possessas fieri unius proprias jam proxime probatum sit: inde magis, non minus saliena vacuas, non possessas, vel possessas unquam , ted quae per derelictionem, vel tacitam vel expressam , possessarum nunquam conditionem reassumpsere : nam cum occupare rem ipsi potuerint sper juris aequalitatem in nec occuparunt , passi autem sunt ab aliis per occupationem teneri, praesumptio est volentes cesiisse juri suo, quod auferri invitis, ab aliis non poterat. Statim autem ut rerum non possessarum, derelictarum, incognitarum hactenus, prima occupatio occupatorem dominum faciat, tanto effectu ut excludere ab ea re, per ipsam occuPationem , caeteros omnes possit, praesumpti0nem proxime, ubi de rebus communibus, in contrarium hanc dedimus, quod nemo juri suo intelligitur renunciasse, si non actus vel expressus, vel tacitus existat, qui destitisse caeteros ab jure ad eandem rem naturali praesumetio'nem probet; neque Vero Jus per naturam minus cst respectu rei non postesiae ad rem, quam

106쪽

NOTAE IN I.

3.2I quod communiter possessae in rem competita Sic rei vacuae occupatio per se sola modus acquirendi dominii privative naturalis non est. thiod transferri etiam ad gentes & respublicas liberas debet, usque dum in contrarium con sensus probetur, vel expressus, qui ipsos tan tum paciscentes obligat, vel tacitus ex recep to communiter apud omnes vel moratiores usta, qui eosdem; cum servari utroque modo ita ad- versus jus naturale placuit: Introducti autem ejus taciti inter gentes consensus ea dari ratio p terit, quam supra jndicavimus ': Occu- ' η. patio igitur quae statim dominum faciat, modus ex eo jure est quod postea placuit, jus naturale limitans, ex eoque placito jus in hujus& prioris generis res perpetuum tribuens, ut Σ1. Dccupari ab aliis vel invadi non possint. Sed Vero utriusque generis res occupari ab egente posse, qui sana ratione judicet subsistere se sine ea re non posse , hoc est necessitas summa ac justa sit, dubitare nec jus nec lex sinit de conservatione sui AE. Sed neque hoc consensiste quisquam censendus est, ut occupationis jure alter teneret, qua re ipse ad propriam subsistentiam suive conservationem, vel nunc vel quovis tempore egeret: Et sub hac limitatione interpretandum institutum omne, factumque humanum , proinde & rerum distributio prima. Igitur nec hic casus sub distincta proprietate, nec sub consensu venisse dicendus: sin enerit erronee videri consensisse, & ineffca citer, proinde violare pactum impune licere ' , & justissimam dis bivendi cum taciti, g. tum expressi consensus rationem esse. Re Ia ς' DR quidem est, pacta servanda, sed cum legitimox mperamento, nisi qui servet servaticio sob γ '

107쪽

vare se ipsum non possit. Adde & in casu evtremae necessitatis ipsas leges divinas non obtinere: inde jus aequale omnibus , ipsam veluti ante factam primis parentibus largitionem eb

Supri n.M. vinam . Primariam inter omnes innatam na'

' 'λψ' turae legem diximus, ut saluti suae quisqui αn. 3. Uti conse attoni consulat ', ut licet de servando pacto , & non invadendo alieno violentur, omnia agere secundum alteram hanc in concursu fortiorem liceat. Licet etiam ipse pose sessor egeat, quia potior nobis naturaliter sulus nostra quam alterius esse debet: Nam&ad conservationem nostram jus in vitam datur m .hic. alterius ', unde magis in res dabitur: Neque considerata aequalitate ratio ulla est, cur domino magis faveatur. Quod jus similiter abdi . homine naturali, facta applicatione ad hominem civilem, hoc est Civitatem transferre nihil vereor: neque enim Gentes vel Civitates unquam in propriam perniciem vel interitum consensisse praesumendre sunt, institutae ne pe rirent: quin contra ossicium, & imperii finem fecisse civitas dicenda est , quae securitatem&salutem populo non omnimodo procuret, vesconservationem negligat 3 neque enim procu randae salutis media coarcto, dummodo sana ratione judicet egestatem suam, vel interneciei suae metum summum esse, cujus ut mediorum,

sic necessitatis ipsi judices sunt, de quo infra

se SOD- latius η. Ita in res occupatas etiam optimo κ' modo, jus quasi temporarium est, quamdiu 'adversus egentem re eadem possessionem occupator tueri possit. De iis sermo non fuit quintiarum usus in abusu consistit , quae manifestum est statim ita proprias fieri, ut postea alterius fieri non possint, dum alterius usum non admit-

108쪽

tant: sic & fer , pisces naturaliter statim

capientium fiunt, quomodo fructus arborum, si & quae natura produxit, ex usu communi ', 'ne qui usum hunc communem, & ex eo proprietatem quandam neget, quasi vero qui ad usum suum quid sibi laniat, communioni, Quceteris mavis, ad quos eadem res pari jure per' tineret, subtrahatin terram omnem, & quod ea nasceretur, laomini inutilem reddat, dum jus nullum concedat, vel eripiat, qui usum hunc 'neget. Ita di scusso jure rerum, & quid in res liceat , necessaria subjicienda collectio est , ex introducta rerum & alterius juris proprietate,

cum per rationes dictas supra ', & Occupar . se intionis etiam nostro modo limitatae , excep- 16. seqq. to necessitatis casu ) in naturae statu & ante ' n. I9-ro.

imperia, injuriam, &injustitiam ,& peccatum, '& contrectationem alieni dari, quam appellare etiam furtum licet, legibus naturalibus prohibitum, quae paclajubent etiam tacita se vare : nihilque admittere quod paci ossiciat: alteri non facere quod tibi nolis : & probata proprietate alienum invadere: Sed cujusmodi admissa injuria vindicari in eo statu ordine legitimo non poterat.

f. IV. Qiud bonum , quid malum, cum natui rae aequalitas vetet alium judicare. J Quippe quialium volet ejus rei arbitrum facere, necesse est ut & ipsum agentem ejus arbitrii arbitrum statuat, utrum scilicet recte arbitratus fuerit: nam aequalitatis quae inter homines natura est Imrod. S-tratio hoc permittit, ut de meis actibus qui ju-

dicet, de ejusdem & ipse judicem ; neque et .vero plus alii in me quam mihi in alium licet. Sed & alterius inessicax erit judicium, dum alii . d. t. -- in alium ob aequalitatem jus imperii nullum ', M. 16. n. I.

109쪽

n. 3.

. ibid.

24 NOTAE IN f.

nulla quidem coactio , nihil sit praecipuum, quod omne inaequalitatem indicat. Itaque set ut de proprio bono vel malo, rectane inea fit ratio vel minus, ipse judex sim , quὰ sequentis periodi est materia. f. V. D ut dedit propria quemquesententia. ς , --,y rse J Cum alterius esse non possit, tum' ob naturae aequalitatem η, tum sententiae in-essicaciain Sed & naturaliter ei potius credendum qui de negotio possit rectius testari: is autem est, qui de eo quod quaeritur notitiam rectiorem habet; atque is idem de cujus proprio bono agitur : alterum enim alterius bonum, Vel periculum praesens non aeque se tire , futurum non aeque videre , quotidiana experientia usque adeo testis est, ut nemo id nisi temere abneget s unde& cujusque de proprio bono vel malo , quam alterius est judicium, id est quod in introductione diximus , Rectam rationem in proprio cujusque judicio seu

ratiocinatione confisere , ut quam quis rectam rationem exstimaverit , ea pro tali in dijudicando bono vel malo valere debeat: facit nempe quisquis quod rectum sibi videtur. Neque etenim quod quis in eo dijudicando ratione seu ratiocinatione positi perversa uti, jus minuit: alia enim hic )tiris, alia recti est quaestio. Priori specie illud tantum quaeritur , utrum judica 'tio in jure stjudicantis, quod fundamentum proxime dictum habet , vel quod non fit alterius '. Altera utrum regulae vel legi, vel

rectae rationi judicatio conveniat, vel ei rectitudini quam in ratione requirimus non asversetur , adeoque quod fundamentum rectam

rationem habet. unde rectum judicium . quod alio nomine justum , dum & jus pro regula recti

110쪽

2. u. II. N. I.

recti accipitur. Aliud igitur est judicandi Dι , aliud ecundum legemjudicare. quae duo rursum ab aliis distinguenda, ab simplici nempe actu judicii , α eo judicio quod rectum coram Deo est, &non falli dicitur: nam& nostra ratiocinatione falli potest judicium , quod tamen,

ut jam diximus, valere in statu naturae ut rectum apud homines debet, cum nemo sit qui jure aliquo possit ut non rectum accusare, vel ex eo jus ita agendi denegare dum equidem possit suo judicio alterius judicii effectum impedire , unde contentionis & contemptus materia. Contra rationem vero judicandi jus nemini as fingi potest, nam quod contra rectam rationem instituitur in jure non potest esse cujusquam .hominis . Unde qui prudens ratione minus : recta usus , licet recte fecerit, violatae legis γ' δ' apud Deum reus fit, contra si imp udens, pi tans se recta uti, licet male fecerit, dicendum naturae legem recte factorum conscientia contentum esse: quomodo non peccare judicem, qui lconscientiam suam sequutus etiam inique judicaverit: neque absimiliter atque jusum dicimus qui justitiam facere studet, licet actiones possint non justae esse, justitia enim inconstanti voluntate & conatu enixo observandi leges consistit) jnjustum , qui justitiam comtemnit, quamvis juste fecerit: Peccat tamen uterque voce in latiore significatu accepta, qua peccatum factum omne imprudens, seu contra legem dicimus '. sed illius actio mala,hujus n. Oanimus malus s illius excusanda, hujus punienda actio, etiam interna pro qualitate propositicum in externam influit .f. VI Siejus determina tim EX RATIONE discimus admedia. J Inter med a de quibus dubium esse L

SEARCH

MENU NAVIGATION