Politica contracta generalis, notis illustrata. Seu De singulorum ante imperia instituta, et summarium potestatum institutis imperiis, cum inter se, tum in subjectos, jure ac potestate, temperata ex præceptis naturalibus, & gentium conventionibus, tr

발행: 1681년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

esse possit , Vis&Dolus sunt. Tritum est illud i Philosophis , & juris Magistris non una lege

comprobatum, Quivult antecedens velis debere consequens, sine quo ad antecedens perveniri

non pote s. & aliud, a jus dat ad sinem jussimul

dedi is ad media η, cum frustra jus ad finem habeat cui jus ad media desit, quia sine mediis perveniri ad finem non potest . ita qui finem vult, dum media negat, iden vult & ncm vult,& propriam voluntatem facto contrario oppugnat. quod in absurdum incidit. Igitur cum natura jus dedit bonum appetere , corpus ab injuria tueri, & pro fine actionum quisquis binnum proprium & salutem habeat, denegata media videri non debent sine quibus bonum obtineri, malum declinari, atque adeo actionum finis haberi non possit. Mira autem ut in a. aestimando ipso bono, ita in eligendis mediis η-8- sempersuprona esse debet '. Quomodo igitur 3. . g. 3

n. 6.

per Vim agendi modum ex ratione temperari diximus η, sic eadem Dolum temperat, quem necessitas & metus summus ad conservationem sui permittit: neque enim ut quis se conservet aperte agere tenetur: ita vero agere tenetur, quo magiste conservet ; quod enim in consedivatione ipsa , hoc in mediis tenetur. Adde plerumque malum majus ex vi , quam ex dolo dari. Dissimulatio in veri reticentia, simulatio in non veri fictione consistit. ille dolus negativus , hic positivus. In verbis seu sermone sis mulatio sit mendacium dicitur. Hoc ad Principes si transferas, quaestio de dolo & mendacio in bello & hostili statu erit. f. VII. Sic jus ad omnia .r omnia jure fieri. JEx ratione seu judicio recto. Supra judicandi jus seu facultatem ab judicio recto separavi-

112쪽

mus, clara satis distinctione ': sed quam di-. 5.1stinctionem inter agendi jus & actionem rectam

invenire, non adeo clarum videtur. Omnem

enim actionem , quae in effectum deducitur, judicium aliquod seu ratiocinatio praecedit. Si recta sit ratio agentis judicio, actio recta erit psi non recta , nec actio recta. Quae autem actio praecedente recto judicio recta est, hoc est, quam quis actionem convenire, saltem non repugnare rectae rationi putet, non potest non in jure seu facultate esse agentis : ita quod fit, jure siet: Quam vero non convenire putet, fieri non potest ut in ejusdem sit jure vel facultate , natura enim facultatem squam cum effectu aliquo externo vel reali hic acceptam volo) non concedit, quae rectae rationi repugnet, quia ipsi luci divinae repugnaret, qua Deus praecaeteris animantibus homini voluntatem suam

tacite significavit, adeoque ipsi voluntati divina . Quae si vera snt, conclusio est, Non posse actionem dici in facultate agentis seu jus dici agendi, quin facta simul recta sit 'i vel dici g. n. non in iure agentis quin facta simul non recta sit. Dictum enim , si judicium acturi de actione instituenda rectae rationi conveniat, jus ei esse agendi, & actionem institutam convenienter eidem suo judicio necessario rectam esse: e converso , si judicium convenire recta rationi non putet, nec jus esse agendi, nec actionem convenienter judicio perverso institutam rectam esse , ut concurrant semper judicium rectum praecedens , jus agendi, &actio recta. Conjuncta hic igitur facultas seu jus, &rectum sunt, utrumque abjudicio praecedente recto, vel minus recto dependens.

Atque sic idem,jus imperandi actionem certam

113쪽

cum jure ipsius actus imperati erit,nec hoc illud latius: quamquam vero imaginarie, speculotive, mentaliter concipi & asendi facultas, appetitus, potentia distincta ab ipso actu , &distinctum jus imperandi actionem certam, abjure actus imperati possint, si ita nempe concipias ut imperantis & imperati actus extra poe-' g--i3. nam sit ν , vel imperanti jus simpliciter in abstracto, nullo habito respectu ad actionem

aliquam, nedum certam aliquam consideres,

. quomodo supra de judicandi Iure dictum. Sic igitur in naturae statii, Omnia jure feri dicimus, ut quid in facultate seu in Dre, Se quid rectam

ratio determinet. facultatis simul & recti ter-' S- r. n. 8. minus ratio est , quae appetitam , potentiam' que temperet, &vel laxat habenas , vel refroenat, prout ipsa dictet. Sed quae ratio , seu quod hominis judicium praecedens actionem, adeoque & ipsa actio, quamvis pro jure & recta valere apud homines debeat, squam distinctionem velim bene notes 'non recta tamenesie apud Deum potest ipsius Dei judicio, cum non persectissima imminuta jam per lapsum in homine lux divina sit. Aetio igitur externa , &realis dici in facultate seu jure agentis non potest, quae rectae rationi repugnet seu repugnare ipse agens putet hoc sensu dietiam supra est, Nou' g. a.u. 1 posse quod quis contra jus pote si ' . Sed dum exco- gitari nihil possit in quod non ut bonum senten- tia, vel ut medium ad bonum sub quo de averso venit mali j conducens vel necessarium possit electo cadere, fieri non potest ut jus non ad omnia seu unisersale sit, vel ut actiones nostrae ad actiones definitas speciales limitentur, extra quas alias agere non liceret.=Hoc diximus jus ad omnia. . Sed & sus hoc omnium ψ-

114쪽

in omnia confirmat , quod dici vulgo solet, Naturam nequire dominos di tinguere, cujus xe- gulae explicationem supra dedimus , sed ' si alio fundamento, aequalitatis nempe , s non 'LM J judicii jure de eo quod ad bonum conducat)nisi quatenus proprietas introducta erat '. fori 6 37. f. VIII. Natura autem humana cum 'a ac imbecillis non phistit eo judisio naturali, i jure recte uti, b in omiscuo rerum usι naturae leges , . aequasitatemqueservare. J Judicio nempe in recta aestimatione boni & mali, & eligendis met- diis ad bonum & mali fugam: Jure in personas& res alterius: Usu rerum communium , vel in necessitate omnium: Inter naturae leges imprimis pacis intellige , dum saepius passiones nostrae cum ratione pugnent, & in consti inisere semper superiores evadant . Ad hoc nimia

impellit Jui olima:io ; judiciorum diversitas sappetitur plurium, maXime circa rem eandem, in rerum etiam copia dum uterque eandem praealtera diligeret, vel inopia dum tota omnibus vel partes aequales singulis non susicerent; & quae dari plura possent 3 imprimis vero si deservandis pactis , de exigendo aliquo inter aequales agatur; & peccati impunitas , dum nemo in naturae statu existeret qui violatae naturae legis parnas posceret. Quid tris es quaerimoniae, si no=ssupplicio culpa reciditur 3 f. IX. Protinus ad ambitionem , gloriam, δε- minationem prorupit , quae discordias excita rent, Drgia, pii nas, caedes. J Esse his hi ex causis praecedentibus sunt concatenati, certissimi, inevitabiles. Neque enim solet immoderatus sui aestimator existimationi suae & gloriae nisi per vim cedere. Nemo judicio vinci se patitur, hoc est alterius se submittit, nisi per vim te

115쪽

neatur. Quis tam demens qui possessionibus suis cedet per vim non turbatus λ quis non defendet , etiam cum vitae discrimine γ Facti vero impunitas quidlibet audendi addit audaciam η. f. X. Sic rupta pace confuso venit rerum, σωi satus , dum continuus ab injuriis metus Uet. J Quis enim in tanta confusione non me- . tuat, dum nemo de fortuna, vita, sedibus suis tutus, nisi alterius arbitrio λ quis proinde sibi non caveat λ naturaliter solliciti sunt homines , in eo se conservare statu quo optime sibis, esse putent . Igitur qui alium sic metuit, &in perpetua est cautione a vicinorum insultibus, in eo est statu atque si confestim& continuo dimicandum esset, qui belli dicitur: Nonu - 2.dere, offendere in eo statu pro libitu quemquam liceat, sed ut Iardi, offendi sine ratione &extra vindictam civilem quisquam possit. Sic. νινιd. g. pacis statum ' belli insequutus est, ex metus, 3 continuo perpemus 3'& perpetuus quia cum omnium inter omnes nullus e)us finis esse possit, usque dum ipsi homines supersint, in inevitabilem tandem totius generis perniciem. Qua- 3 re vivere in eo statu homines nisi miserrime non poterant. Miseri qui bella gerunti Saepius inter

mala maximum appellatur. 6. XI. Eadem igitur ratio dictavit, datam initio a Deo pacem resistiendamfuisse. Pars haec ejus legis est quae docet bonum appetere , seque ipsum conservare, quod existentiae in prima, qua potest fieri, perfectione durationem spectat. Sic ante imperia lex naturalis pacem jubet,lasionem omnem & offensam prohibet, dum ea admissa fieri nequeat ut stare homines diu ins ,α.1.r prim VO illo statu possint: ratio igitur di

lavit,

116쪽

tavit, postquam contemni lex prima de pace colenda caepit, pacem restituenciam fuisse. Bonum esse pacem apud omnes in conse est,

num esse equibus paululum rationis existit. alludit Poeta . Pax optima rerum quas homini novide datum es. mus tam demcns, quaerit Philosophus, quini Iace fui possi, bello malit contendere pul

g. XII. Pax autem cum tuta extra imperium haberi non pust, imperia instituenda: ntpraeter nudam rationem lex jam i potesas civilis libere tem moderettir. J Hoc sensu imperia a Deo, tanquam ejus dictaminis authore η. Non tuta pax . y extra imperia, quia stabilisesse vel diuturna, mimis vero aeterna poterat. Alia autem prae, ter imperium excogitari cautio idonea non po- ι terat, quae securitatem singulis ab aliorum in- . sis., iuriis lassicientem pr staret : Non pactum: l: Non lex de pace colenda, propter temeratari: impunitatem. Imperatoria sola potestas& civi-α lis status vindicativa mali est,& intra legum &pacti terminos coercere potens: sola haec esti qua ab hospite tuti sit guli, ab hoste omnes. i. o.Quamvis &sub imperio hoc mansit, ut ab in- , vicem sibi homines caveant. Manet inter ipsos . principes belli status, etiam inter quos pactumo intercessit, cum aequales inter se, &oppositis moenibus praesidiisque in perpetua sint cautione : neque enim interposito pacto hostes ea i a 3 tenus sunt ut hostiliter agere liceat. Tempe- ratam autem libertatem singulis salubreinesse, nimiam squa eam hic intelligo quae in naturae erat statu & aliis gravem, de ipsis qui habent effraenatam ac praecipitem , priscis notatum 4. fuit. Quidquid per legem civilem omissum est libertatis manet naturalis : quae per eam

perrassa specialiter, dici libertatisci ilispossunt

117쪽

sunt, improprie tamen: neque enim peroso ea civilis libertatem dat novam ,sed quam natura dederat, cum impedire lex civilis posset, f.M. . non impeditam relinquit ν, vel cum prius impedierit, facultatem agendi ex libertate naturali restituit. Confirmatio autem legis nati ratis prohibitiva & assirmativa, eidemque asdita coactio civilis est.

f. XIII. Vndesalus populi. J Ab imperio nempe, & civili potestate, quae vim arcet ab editra, coercet ab intra, pacis tutissima conciliatrix. Nulla salus bello. ita visum, dum perdere libertatem singuli, quam vivere extra imperium maluere. Est autem ea salus vitae prinsentis felicitas , in duratione maxime existentiae suae per conservationem publicam, quae per defensionem est, quam securitas sequitur, &laeta rerum quaesitarum fruitio, earumque augendarum occasio, quae haberi extra pacis &civilem statum omnino nequit. Deinde vero, ut ductu Supremarum Potestatum in via diriga- g, cs- Ο mur, quae ad salutem ducit aeternam , quae est titae futura . utrumque comprehendit A-

.17 postolus η, dum preces fundi jubet pro Impe' ' rantibus, ut vitam sub iis securam degamus,& inpietate. caesareis muneris, ut non solum Ia cime, sed De etiam subditi Ῥioant. Imperantis. 1,ι ,ἀ iis quidem prxcipua,Doctorum unica cura.Atque . hic ius & 'udentia concurrunt quam Politicam proprio nomine , qui distinguunt accuratius, appellant: seque enim ut populo salus quaeratur, juris regulas atque prudentiae

servare opus est.

g. XIV. Ria sinis imperii, imperantis . summa ο*cii ebs. J Salus nempe populi. Vitaesu-

rurae felicitatem quamvis in instituendo imperio

118쪽

rio populus non spectaverit, quippe quae haberi extra imperia potuit, est tamen finis , sed quem ex ossicii necessitate intendere ipsi Imperantes debent , quatenus rei glom externae

imperant, quatenus caput ecclesiae ', qua te' , nus ad finem etiam per ministros publicos, doctores, pastores suadent , horiantur internam, quod &suo modo imperium. sic sin s in ossicium incidit. Visae autem praesentis licitas finis intentus maxime fuit populi ultimus, cum primo instituere pacem intendit, quae haberi extra imperia non potuit, proxime salutem , id est felicitatem eam ut effectum pacis, quam supra diximus. Quae vero intentio fuit populi, is S finis imperantis esse debet: fuit populi intentio sub imperii statu pacifico per imperantes salutem obtinere, quare tendere eo

omnes principum delaberat; ones actionesque debent. Hinc illud, Imperantes non sui e usa , sed disium fatior. Ita & hic finis in ossicium incidit: Est enim oscium imperantis praestare , quae intentio fuit populi habere. & hinc ad imperantes, Salus populi suprema lex esto. cujus adversa est, imperia ad commoda privata flectere. Eaque lex Principi naturalis est , quam& de servanda salute propria supra in privatis constituimus . Estque principum obligatio, . quae tacite necessario ipsi negotio, hoc est de- lationi & acceptationi imperii inest prin- S γ ν λcipem ossicii sui monens, & fin:s, in selicitate maxime vitae presentis, ad quam obtinendam securitas imprimis & defensio spectatur: Proprie enim paetum vel foedus inter impe-

119쪽

mittat. Itaque defensio imprimis, securitas

& tutela publica est quam pr stare priocipes

subjectis suis tenentur. Si pr stare nequeant naturalis redit defensio . De mediis dicendum est ipsos naturaliter judices esse, ut singulos in natur statu η, intra diving legis &naturi terminos, ut infra plenius . Excipe Herile imperium, seu contensu, seu vi com- paratum, quod ad utilitatem solius componitur imperantis, unde& imperantis caula esse dicitur : quamquam haberi ea sine subdit. s.

rum salute non possit, sunt enim concatenata commoda, ut cum male sit subditis bene esse

Domino non possit. quid enim si commercia,quetitus impediat 3 quid si tributis nimiis ad

pauperiem emungat 3 pecuniarum vim omnem in aerarium privatum conferat certe, cum durare ea pecunia continuo & in seculum non

poterit, proxima ipsius imperantis erit pernicies, ubi nova exisenda erit. Subjecti autem CDominis, quia actiones omnes eorum utilitati serviunt, proprio nomine Servi dicuntur: caeterorum, quia ad propriam suam, & ipse ininperans ad subditorum salutem actiones diri- gunt, alio nomine Cives appellantur , quasi uorum salus civitati curae est: commune Su itorum nomen. Naturaliter nulla inter subjectos differentia ; omnis ex constituto & facto humano est, &sub imperio licet inter se digis nitate non aequales,coram principe aequales η,& seque subditi omnes. Incolas a civibus jus civile & oneribui & honoribus distinguit; naturali ratione uterque civis, quod in civitate habitent, personae civili subditi. 3. XV. Causa impiissima idem quem diximur in naturae satu, metus exsitit. J Voce accepta

120쪽

ut supra dictum '. Est enim is metus ex belli S- ra. statu, vel ipse belli status, ex quo ratio dictat

exeundum, at nullo idoneo vel lassicienti medio, quam per imperia instituenda . Si ex- tra imperium tuto ac sine metu ab invicem coire & versari quodquot in universo erant homines potuissent, imperio vel lege alia, praeter naturalem, ad defensionem , lecuritatem imternam & externam, non fuisset opus; haberetur enim is finis imperii extra imperium: hoc igitur quod tuto ac line metu coire non potue re, ad subeunda imperia homines liberos diseposuit. Neque alia ratione imperii finis intentus fuit ut certus inter coeuntes omnium rerum

ordo esset, quam quia ab congressit inordinato de quolibetico metus esset: eadem igitur cau- sa filii imperii instituendi, quae causa fuit quare vivere homines extra imperium non poterant , metus nempe, effectus status inordinati, 3. quam confusionem diximus. Illud facile conceditur, initio gentium ubi non tanta esset hominum multitudo, nec ulla forte ambitio,

nulla invidia , squamvis de in mundi primordiis apparuit ν) possessiones fatis latae, ac qui- 6, 7 vis ad vitam sibi necessariis abundaret, metum δε non tantum fuisse s sed & illud concedi debet, crescente indies hominum multitudine, simul& ambitione de invidia, Sc in partes minutis- simas coarctatis possessionibus , quae singulis

non lassicerent, continuo metum crevisse, donec coacti in civitatem civilem coierint, qua temperarent ab audacia omnes , a metu

singuli tuti essent. Quid quod de nunc sub statu

net inde, quod obiter addam, prudentiae summae, non stultitiae fuit aetiis, quoa ju-G a re

SEARCH

MENU NAVIGATION