Politica contracta generalis, notis illustrata. Seu De singulorum ante imperia instituta, et summarium potestatum institutis imperiis, cum inter se, tum in subjectos, jure ac potestate, temperata ex præceptis naturalibus, & gentium conventionibus, tr

발행: 1681년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

i conterminum, cujus fluidior multo quam ma- . ris est itatura'; ab eo possideri qui fundi vel indium est dominus, notissimae in jure servitutes de aedibus non altius tollendis, de luminibus non ossiciendis, & prospectu, & aliae probant: . unde coeli dominum, quem soli dicimus. Sed Ir- nec rem interminabilem mare esse, quia liquidum, & terra forte majus, sacratissima ipsius Iob 38. io Dei ' , & Regum sapientissimi eslata 'Pr 3 9' probant: quin ut ripae fluminum, sic littora maris termini non sint, nulla probabilis ratio suadet 3 nam & ICti littus appellant quousque, ' δ D A, fluctus a mari pervenit ; & minus corpus ae-.D. R.D. que Imajoris quo continetur terminus, atque

majus minoris contenti censeri debet: habet& scopulos mare, montes,insulas, & smjlia quae fines regant, unde & nomina maribus:& gradibus distingui notissimum hodie ; &terminis usus gentium probat: unde & finium . regundorum agi posse JCti docuere. Ex ma-Is gnitudine nimia dominii incapax mare esse qui obtendunt , si universum intelligant, re lequidem 3 nam & parte forte non exigua ignintum est, in ignorata autem non cadit dominium : sed & qua notum est ab uno homine vel populo dissiculter occupari nihil quidem

singulare est, sed cum terra commune habet ;ratio autem ab impotentia hominis vel pin puli, non a maris natura inoccupabili potenda. At pro partibus occupari etiam praecipuis , maximis, non minimis, & totum a di-

versi & pluribus, qua notum, itidem cum terra commune habere, nil video quod vetet.

Ratione territorii adjacentis in Proximo ut e terra navigantes cogi possint, & in freto, reis sinu, dc mari interiore populi alicujus terris

172쪽

NOTAE IN f. 36. 87

concluso ut in fumine) dominium etiam imperium agnoscunt ii , qui generaliter oppugnant: Ita distincte Vir doctissimus in Mari I

ubero adversus causam specialiter Lusitan rum, non de sinu, non freto, non mari interi I Fri, sed de Oceano quaerit, qua immensum, infinitum, rerum parentem, coeli contermi num antiquitas vocat, & ipse ibidem partemm ris quod nos etiam ad maximam extendimus propriam uni, vel pluribus fieri populi . posse aperte concedit: maxime dum alibi ' ' y quod occupatum mare quo sensu dixerat, id

est in partibus non sit, aut occupari non portuit, non ex ratione naturali sed ex instituto . tenet provenisse, quod mutari posse nec ipse .. . nec ullus dissilebitur. Quod occupatum uni Versum vel ex consensu tacito, vel expressio per divisionem inter principes non sit, factum, seu mavis non- factum probat, jus seu faculta tem non improbat, nec ipsius maris naturam mutat. Neque spectat huc quaestio de modo occupationis, ejusque continuandae ratio'. I4. Qui usum vel partis vel totius communem ' esse volunt , eci quod omnibus sussciat, ct haberi sine alicujus deterimento possit, proindeque nec eandem quae in aliis rebus distinguendi dominii necessitatem esse,

proprietatem argumento, concesso utcunque,

nil magis impediunt, quam lumen meum, quod & aliis lassicit & a pluribus sine meo deterimento haberi potest, & fundum meu Π, qui iter omnibus debet, essiciunt non meum esse: sed & multa recte fieri, ad quae recte facienda non necessitas requiritur, dum in jurost agentis , nemini non notissimum esse dem ibet. Verum an usus debeatur inspiciendum L certe

173쪽

certe negatum quale diximus , in partibus

etiam, insignem inhumanitatis esse speciem, nemo discretus dubitat: & inter rectie rvtionis dictamina seu naturae leges ea censetur, quae aequalitatem servare in earum rerum usu jubet quae sussicere omnibus sine albcujus deterimento possint, cum eripiendo aliis incommodi, nobis non magis commodi simus : unde & altera naturae lex, quae prohibet incommodum aliis esse, ne si qui superflua velit aliis belli materiem suscitet; cui &lex de societate & pace colenda adversatur. Patere igitur navigantibus, & commercio debet, ut iacultatem ex jure praeciso dominii ea

ex naturae legibus moderatio temperet, maxime in necessitatis casu: hoc est quod doctissime Grotius propugnavit, quibusvis ad quosvis

liberam navigationem, & mercaturam esse: adde nullo etiam navigantibus onere impos, to ex sola dominii causa, quamvis recte ex alia, sed moderato, liceat; praestita, si noxa metuatur, quae dominum securum reddat cautione : itaque foederibus mode istum inter populos ad alterius territoria portusve squi territorii seu continentis pars dicuntur, & publiciὶ accessum legimus : Sed quae in mari nihil speciale, cum & terra, quae tamen propria est, peregrinantibus & transire volentibus usum similem debeat. de flumine supra dictum η. Sic lex naturalis jus principum na' turale limitat. jure enim naturali praeciso,si nihil concurrat, pati invitus nemo cogitur alium

possessiones suas ingredi. Igitur & quae innoxia sit utilitas ipse princeps judicabit: si juste metuat, merito petenti non concedet, cujus interiora conspicere non datur S at qui petit ani-

174쪽

mi sibi &: propositi recti conscius vindicare debitum sibi naturae lege non prohibetur. Itaque bellum utrinque justum erit. De caetero maris usu, piscatione , gemmarum, concharum collectione, ea potest consideratio esse, quod domini possit commodis detrahere, & proprietas deterior fieri, quomodo fodinae, ii eL fodere promiscue & sine discrimine cunctis lyi 6. ceret: Sed & impeditum hunc usuin qui putet molestum sibi, vel commodis onerosum, Vel subsistentiae suae & subjectorum necessarium, ut praestare iis quam debet salutem, finemve attingere delati sibi imperii non posit, repetere jus pristinum quasi in res non distributas

Vel non concessas, non prohibetur, dum stare in casu necessitatis ne pacto quidem suo quisquam tenetur, quo consensisse adversus propriam sui conservationem comperitur ' : re- pras.ῖ. petendo igitur jus, officium suum exequetur,' ''I7. absit ut male quicquam admiserit. Omnem si maris usum promiscuum concedamus, vix est ut nocere nudum proprietatis nomen possit,

i 8 Vel contradictorem qui proprium dicet sibi ni- si ab gloriam quisquam reperturus sit. Qui

autem non consenserunt dominio jus naturale ut in rem non distributam, communem, reti nent: at minime consensisse censendi sunt qui facio aliquo contrarium testati sint unde remiis vindicare licet per media cuncta quae natu- I9. ramonstrat. Quae a territortam loca inculta adhuc sunt, si jussu, mandato, vel auctoritate principis occupentur, principis fiunt: si a privatis,proprium hi sibi regnum constituunt, - - secundum ea quae supra dicta i. g. XXXVII. turisdictionem habet omnimo tia. dam,J Injurisdictione tota vis coactiva est, in, L ue qua

175쪽

qua splendor praecipuus, & virtus majestatis, ' S v. v. o. re legis consistit η : ita conjuncta cum jurisse dictione lex, virtus armata dicitur. Tolle jurisdictionem a Majestate, justitiam sustuleris, & punitionem scum jus omne tollas in personaim in & cum eo obedientiam, & pacem, di securitatem, quae finis est imperii & --

cium imperantis, omnia erunt inordinata, &res delapsae ad primaevum naturae statum, confusaque turba, nemo ubi audit neminem: quare & in statum se naturalem restituit, & injuriis se exponit, qui iurisdictioni se subtrahit, dum defensioni, & quae per eam est, paci ac securitati publicae eo facto renunciat. Jurisdictio ' imperanti data & simul judicandi jus transs to iudicandi jure de propriis negotiis singulis

in naturae statu competente. Virtus autem ju- I risdictionis non in iudicio solo seu judicandi ' potestate nuda, sed in executione consistit sepurari igitur executio ab judicio nequit, ne illusorium sit judicium, & tota jurisdictione d stituatur, qui effectu destituitur. frustra judicat cui judicata non licet exequi. hinc non sententia , sed executione judicium finiri vulgo traditum est. Maria raecutionem partem causae potissimam dixit. & Dan. Mollerus sententiam sine executione campanam sine pistillo vocat, quasi mutam, mortuam. optime And. Gail. executionem id esse, quod extremum in jurisedictione est. Omnimoda igitur Jurisdictio

causae cognitionem, definitionem, executis nem complectitur: Personas item , res, terri- torium, causas, actiones. Ad personas ext vas non extenditur: quo argumento & Legati

admissi jurisdictione eximuntur ejus ad quem v g. missi , quia cum domini personam repraesem

tenta

176쪽

S. 23. n. La

tent, consistere extra territorium intelliguntur. Sic nec socius in socii subditum jurisdictionem habet, licet non pari conditione socientur ' Nec in aequales, vel qui aeque sit 'summus: Unde quaestio, de regni successiones si disceptetur, quasi judex sit futurus. His solis exceptis, qui in territorio reperiuntur hoc

ipso subjecti jurisdictioni & imperio imperantis fiunt 8. Quatenus in personas, causaS, f.3 r. n. r.& actiones sacras seu ecclesiasticas summi imperantis jurisdictio extendatur, suo loco di-6. cetur. Si inter imperii partes controversiae oriantur, coram principe non secus atque privati sunt , ipse igitur sententia sua compescit, ', moderatur , comminuit. Si inter foederatos, i, ὰd, o 7 cogendi, coercendi, vel juris sui vindicandi Mared. l. r.

laeso jus est ut singulis in naturae statu, nisi aliud pacto convenerit ' imprimis enim lex Ded . g , ζω. a. 8. risinspicienda. Jus vero per se, vel per alios 'dicit: priore modo, erectis etiam tribunalibus & postquam causas ordinarius cognoscere coepit, avocationis jure quod magistri appellant, vel motu proprio, vel a parte aditus: solvitur enim judicium vetante eo qui judicare jusserat ' Cum enim totam jurisdictionem T. Iudici illis adimere possit, multo magis ejus partem f potest. Sententia jus inter partes facit: non ipsi principi ut sequi eandem in negotio simili teneatur, si altera aequior ipsi visa fuerit,quippe non jure constituto civili, sed naturali, id est, sola sequitate regatur. Sic nec judici, qui

secundum leges, non sententiam erroneam Judicare debet. Ita ab institutione judicii juris' dicendi est facultas, ab exercitio pertinentia - utriusque&quae consectaria sunt, sub judicia lium nomine; quamquam & quorundam ant

iusti.

177쪽

instituta judicia, ut productionis testium, dictionis testimonii, extrajudicialis fuisset usus. Modus in naturae statu consequendi suum, etiam per arbitros judicatum, nisi ultro m. s. 16. M. 6. nituS debitor praestaret, vir erat , qua vel res ipsas vel tantundem,vel plus etiam jus erat capere, sub restituendi superflui obligatione. Naturaliter juris sui quisquis privatus vindex V . est. redit autem jus naturale ubi judicia cessant: Unde repressaliarum seu pignorationis . . jus inter diversos populos, de quo alibi men-

s. XXXVIII. Provocationi nulli obnoxiam. JSuprema cum sit , ulterior provocatio non g. i8. n. q. datur ': unde summa dicitur, & decretoria, quod superi ore infirmari nequeat: quamquam vero appellationis ab ipso Imperatore male informato ad melius informandum exempla non desint. Sed &ad Majestatis hanc partem pertinet quod ipsa appellationibus modum statuit, graduique determinat: quod & circas. 6 . n. q. sacra obtinet '. Commune autem inter plures ex pacto esse appellationis judicium, jus supremae cognitionis non minuit. f. XXXIX. Mali vindex , id severus. JSeverum oppositum benigno appello , qui a juris puncto non recedit, non qui crudelis fit. De imperatore Apostolus. Non frifra geris adium, vindex et, qui quod malum es, fecerit. 'oenae jus non est singulis, neutro nec naturae nec reli jure: illud iuris sui vindicandi, vel asserendae securitatis suae facultas ,.quae in bellum privatum incidit, quam etiam vindictam privatam appellavimus; hoc mera & sed, tiosa fictio est, quae fundamentum in authoritute sacra non habet. Est poeni bus solius imp

178쪽

rantis in proprios subjectos ex juris naturalis facta per stingulos reuunctatione: Renunciatio enim & singulorum respectu negationem seu privationem mavis juris resistendi naturalis probat & patientiam imponit, & imperanti talenum non impeditum relinquit, ut utias vis mediis valeat quae suae , civitatis, singulorum securitati serviant AE: inter haec poc- hona: jus est, lege prius posita. Sed & cum ad y7' 'defensionem, quietem Jecuritatem Civitatis spectet internam , ad ossicium quoque pertinere imperantis debet, ut malefici poenis

coerceantur , boni adversus injurias dest dantur , dum ita poenam temperet, ut cor 3. rectioni sit reo, exemplo aliis , quos obiter poenarum fines observa) non ut nuda dolentis animi sit exsatiatio , quae bonum futurum non habeat, vel immanis saevitiae species quai pingere adversus legem naturalem possit. V

num imperium sine plectendi jure est: Convenit quod Pontifex dixit, ideose legem ferre ,

ni quor virtutis amor a vitio non retrahit, eordisciplinae rigor coerceat. Hinc legis partem alteram poenalem esse volunt, non prohibitoriam unam aut distributivam tantum. Legum praecepta facile transiliunt, qui commodum inde sperant. singulis itaque apposita talis poenae proportio sit, ut qui violent, malum majus ex poena metuant, quam ex facto malo bonum sperant, dum si poena bonum ex facto malo praeponderet, quisquis appetitum sequetur, nec poenae nomen mereatur, beneficium rectius dicatur. Ad fines autem attem-

. peretur, ne justo durior dicatur si haberi te' . L. vi ore finis philit 8. Imprimis autem circa prinportionem reipublicae utilitas spectetur , ex L. 7. eaque

179쪽

eaque temperandae poenae jus & arbitrium Per naturam enim definitae poenae universaliter non sunt; nec per legem Hebraeis datam, quae ut ei populo civilis, cum alia non

esset , ita ad reipublicae statum , & populi

genium accommodata, & particularis, unde legem alteri populo , seu necessitatem non ponit '. Pars legis poenalis magistratui exigendae poenae non sus solum dat, sed&obi, gationem imponit, nisi ipse velit in culpa esse. Delinquentes ad deferendum se non obligat, quare qui poenae seVeritatem quoquo m-ο, etiam facti negatione declinat, obligationem nullam violat. Extra delinquentes extendi vix' est ut poena directe queat, quamvis redundare ad alios indirecte : Quid si patris necem vindicaturum filium in maiestatem suam primceps justo suspicietur φ tollere e civitate non .s pinnae jure, sed cautionis recte poterit . Soluta poena civili manere divinam ex eo probatur, quod obligatione adeoque & violatione legis civilis sublata, naturalis manet sex pac to violato) quae a Deo est, quare tollere eam. Uusve obligationem quoquo modo potestas civilis nequit: a simili enim quomodo privati injuria remisione vel solutione tollitur, ma'. s. s. . nente reo civili vindieta ex transgressione legis & ejus latoris contemptu cui obediem tiam debebat, sic& soluta poena civili vindii care Deus injuriam sibi factam potest. utrique de magistratui & Deo injuria datur , neque i. poena redimendae libertatis peccandi est prae- tium. Quid si Iexscripta civilis sit quae matrimonium , vel uxorem, vel adulterium non nisi post copulam carnalem admittat, ante stupri poenam imponat, vel aliam adulterio

180쪽

exceptionem permissivam adjiciat Ego puto

adulterium coram Deo esse ex violata naturae

lege , quae consensu perfici matrimonia di tat , ut in contractibus solet: in foro civili non esse, nec adulterii poenam, quippe quatenus Iex civilis sit, sed qua tamen lege essicere summa potestas non potest, ut exemptus reus poena sit debita ex admisso contra naturae legem, cujus ipsa minister , non arbiter, nec supra eandem sit legem , ut tollere obligationem

ejus & essicaciam posset. Quid si lex civilis homicidio exceptionem adsiciat, ut qui in temminis sit exceptionis pro homicida non habe tur 3 respondendum praesumptionem justitiae esse pro exceptione, quippe quae praesumptio actiones principum semper comitetur , ne malitia praesumatur , igitur qui justam excertionem putet, quae fundamentum in lege naturae habeat, secuutus eam non peccat, jus naturale exercet, quod liberum lex civilis per mittit: qui injustam, secutitus nihilominus, homicidii crimen coram Deo, nec poenam evitabit. licet enim interpres summa potestas legis sit naturalis, non tamen interpres supra Deum ejusdemque legis autorem , & propria: f. cujusque conscientiae dictamen ' esse debet, g. sic ut obligationem tollere & essicaciam posset 'i' quam legislator summus ei dederat, cuique sententiam dare legi jus est majore cum efficacia : homicidium quoad effectus civiles non erit. Quid si e converso lex civilis homicidam appellet vel committi etiam homicidium dictet , ubi naturalis exceptionem tribuit dicendum, qui admiserit coram Deo non hin imicidii, sed inobedientiae reum videri: ut siquis cum telo ambulet, quod in lege Cornelia

SEARCH

MENU NAVIGATION