Politica contracta generalis, notis illustrata. Seu De singulorum ante imperia instituta, et summarium potestatum institutis imperiis, cum inter se, tum in subjectos, jure ac potestate, temperata ex præceptis naturalibus, & gentium conventionibus, tr

발행: 1681년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

tionibus & facultate majestas cognoscitur. 3tempus ad habendi modum spectat. itaque &absolutum manet imperium intra tempus, dum revocatum non sit, quia ad imperium consensus est absolutus, & jus suo arbitrio agendi . jus quidem suo jure agendi concedenti postre-

vocationum redit, ante revocationem nullum

ejus imperii jus, nulla dispositio est. Summum etiam manet sub alia conditione delatum , . 618α6 distinguitur enim ab absoluto summum pro- b z8. H. mittit ad imperium designatus Princeps ante Padeptum imperium, adepto ex stipulata promistione, conditionale ex eodem promisso est . non quod aliquis superior vel in eodem ordine maneat translato in imperantem imperio: jus omne imperii in ipsum transit, jura majestatis solum penes ipsum sunt, nullus qui attingere 8 ea possit. Summum igitur magis respectu alia- rum summarum erit potestatum, quippe quaseae conditiones nil spectent, domesticae sint, id ver 'micum sufficere ad sumitatem debeat, quod alii summo non subsint,quare in summarupotestatum erunt ordine. Sunt aliae conditi nes , ut volunt, in Vim Lexuva additae, fundamentales appellant, leges improprie,cum nec a majestate promanantes in subjectos invitos nec Veient, nec imperent: pacta igitur , conditiones rectius dixeris fundamentales , quod firmiter stent, nec moveri possint: unde per- petuae, &adaptari iis actibus solent, quae mutationem ex tempore vel aliis circumstantiis &accidentibus non recipiunt ; successionibus maxime. Quae mutationem recipiunt, cum firmae non stent fundamentales dici non possunt.

332쪽

totum innititur reipublicae edificium , quo subducto in confusa rudera dilabitur. Majestas 9. impedita quodammodo per conditiones , &quar in conditione vim legis naturalis, est, sive exercitio limitatio sive juri sit posita, quia facultas imminuta: unde injustus actus quia contra jus, hoc est legem G nullus, irritus, invalidus , quia non est in jure, hoc est, facultate

agentis, ut sententia ab incompetente ratione

Causae pronunciata, cujus respectu non judicis sed privati conditionem sustinet. Restat autem Io

posita conditione & legibus, de violatis judicium, quod in dubio altar potest disquisitionis esse , cum diversa plerumque Imperantis ab multitudinis sit sententia: igitur si violatae dicentur leges, quid respondendum de judicio

censes p Supra dictum singulorum aut multitu- g tr. dinis nullum esse judicium Μ, & congregationem omnem illicitam quae principe authore 'S η - 4s. non instituitur ' , institutam ut de suis actibus 'μ89 judicetur praesumi nunquam ', qui ia pisti tuto imperio nec populus quidem: igitur qui violatas putet, jam non populum inveniet qui violatas pronunciet, sed multitudinem subjectam, dissolutam , quae personam non habeat, turba

confusa erit quae nihil poterit: si dictum resisti violanti posse , de resistendi modo non erit concordia . frustra igitur & conditio & lex essen videtur , nisi una populus jus sibi servet de violatis concilio decernendi, ut certum aliquod sit judici iam: Hinc ut de jure non tantum, sed di de modo conveniendi eo casu, initio imperii dicatur , tutissima quidem juris & salutis conservandae ratio est. Verum qua omissa &ego puto, si resistendi, vel amittendi, aliave

imperio posita conditio fuerit,' hac ipsa posita

333쪽

reservasse populum & snginos sibi squippe

snautis per conditionem jus sit quaesitum)nat

ratem conveniendi de negotio communi faciestatem videri, ut amissum 1mperium, Grelisti posti, vel conditiones violatas congregatLpronuncient. Faciunt rationes, ne cui Jus ex coplitione damus, media ad effectum negemus, quo inanis futura sit conditior quomodo Qui imperium transtulit, & media ad imperandiim transtulisse censetur , sic qui jus extra . sim perium sibi servavit, media quibus sus illud

obtineatur reservasse censendus est. oluit etiam effectum populus existente conditione qui ipsam conditionem voluit. Neque profecto in re seria ludere. Igitur & populus in reserva tis personam retinet. Tacite igitur hoc 1nesse pago censeri debet, tanto este , ut eadem atque expressi vis sit. In conveniendi modo omnis dissicultas sita videtur ; licet enim conveniendi eo casu jus adversus principem demus , adversus concives & congregationes forte aequales concedi nullo modo poterIt, quare nec valere sententia aliorum, dum contruriam poterint alii dicere. Ordo itaque ad eam

rem certus aliquis sit, quo certiorata Omnes munum conveniant, ne probemus eo casu tumul tibus omnia agere. Convocatio igitur deficiente iam rege, a magistratibus proxime superi ribus facienda, e loco publico, ut cunctis Innotescat s non quidem praecisa alioua luris , VeI imperii vel naturalis ratione, sed probabili, ut in statu politico ad ordinem instituto, Inter rupto eo, is saltem servetur qui magis ordinatus magisque a Confusione abest, quae evitari noli poterit si convocationem singulis E muIlI

tudine demus: Nisi forte proponas Senarum

334쪽

vice populi cum Principe convenisse, quo casu , ut obligatio quaedam esse defendendi pacti, sic & manere ejus defendendi omni meliore modo jus quoddam,videri possit. Sed cum &ipsis Imperantibus jus judicandi sit conditiones

non esse violata, inde impedire totis viribus eo fine conventiones soleant & decreta aspern i, nec iudex quisquam intermedius, vel utroque superior sit,non semel ad arma proclamatum R, dum jus utrique naturale manet: conditio igitur licet jus dat ei qui stipulatus est, effectus tamen a volente habendus, a nolente armis petendus , quo casu fortior vincit: quare utroque

casu, & in modo &executione, prudentia &Cautione populo opus est. Ita autem judicio de conditionibus legitime instituto, omnibusque ordine peractis, resistere omnibus & singulis, jure utentibus naturali, & imperio privare 89 Regem ex decreto licere, non dubito Ubi judicia cessant recte transitur ad arma. Vis licita , cum & singulis ca facultas ob violatum sim jus privatum sit ante judicia , jus alioquinarmorum in Principes suminos non est singulis. In principe proprie dicto si casus sit, solius Senatus non secus atque de Magistratibus inferioribus est judicium: Nullum est singulorum, ut arma capere adversus Principem injussu eorum quos penes summa est potestas, nulli liceat, cium licentiam principis quamdiu ea ferendam judicat, & populus, plebs judicare debet: subjectus quidem princeps summae potestati est, sed & populus eidem potestati, sine cujus praevia authoritate nulli quicquam licet, poenae supponendis iis qui sine pu- , bdica authorit te manu quid admiserint. Nec

plus Magistratibus non summis tribuo, quippe qui

335쪽

qui privatorum sint loco η, & sub generaliis: S

te, Omnis animae, ut loquutum alibi Apostolum 'o audivimus. Neque placere mihi eorum distinctio potest, qui licern hoc singulis in casu notorio & maniferissimo assirmant: eadem enim hic plerumque quaestio manet, quem penes jus definiendi erit notorium: ex negatione enim dubium redditur, vel si factum, vel qua litas negetur ; unde inter doctos saepe contro versia, quid sit notorium, quid manifestum posito autem jure, restat& declarari debere, maxime si facti transeuntis proponatur.' Ergo non plebs, multitudo, sineuli, vel magistratus judicabunt, quorum nullum, vel confusum seu incertum est judicium, sed potestasi sum ma , infra quam solam principis est authoritas. i. Sed & Regi absolute nullis conditionibus d

to tacitam hanc ex negotii natura, praeter ge neralem , manere conditionem, ne studiope dat populum quem conservare debet , resi- stentiam autem jure adversus admittentem de clarari viris doctissimis placuit; praesumitur enim princeps omni ratione destitutus, vel ut ahomo mentis suae minime compos, qui imperium moderari nequit, omnia ex insano impetu agere. Quod etiam in Herili imperio quod consentu libero comparatum est, & Despotico affrinare libet: neque enim ex consensu dominus, vel ex victoria despota, licet uterque imperium possit ad propriam utilitatem accommodare , hoc jus consecuti sunt, ut sine ulla ratione totum possint populum, vel partem majorem perdere quanquam belli jure ante consensum licebat θ consistere enim simul, . is. s. qualecunque sit imperium) imperandi Vo 648. n. v I 4. luntas & perdendi non possunt. Sed de resisten-

336쪽

tiam re cte ob enormem in populum saevitiam declarari , aequa juris magistris visa sententia. fuit: sed & hic dispectio restat, quae enormis saevitia, quid sit perdere populum. Singulos, si saevo furore & impetu princeps in vitam subrditi irruat, & occidere paret, arcere malum

' 679- S posse , sed ea modestia ne manum Regi inji- g so. est 6 ciant, exemplo suo David docuit . Unde sug n. 18. med. Vitare licere principis immodestiam & securitati suae consulere, magis permissum Videri dest i 6. 688. bet . Sed di resistentiam eo casu licitam esse omnino probabile est, quippe cum jus ita pro libitu, vel per lasciviam obvium forte quemque innocentem occidendi transi tum non sit 6 29.n.61o η, nec resistendi jus naturale translatum in eo-' 6 χ8 η, Is casu videri debet 8, proinde in jure mansisse singulorum. At judicio damnatum licet non o 'Confer g 77, dinario sed solius principis ν, non resistere, 6 4. - 1'impQrii exercitium & quietem quam maxi-σ688 me pertinet , quare nec ipsum Cni istum restitisse, sed & resistentiam prohibuisse , alibi

g o. n. I9. monuimus : est enim ea potestas a Deo ordinata, re Dei vices gerit, ut qui resistit Dei ordinationi gesistat. Si commotus affectibus prin-I7 ceps judicaverit, ferendum hoc, soli Deo vin- g9i. dicta commiti da, ut & alibi dictum . In-I8. ter causas ammittendi statim imperii non est legum , aut juramentorum violatio, nisi expresse dictum ; reducendus in viam monitionibus princeps est. Est autem casus proxime n. Is memoratus η. Sed & occidere Regem post δ' quam regno legitime privatus ad privati, in naturae statu, conditionem redactus sit, jure hostili licere, ut singulis in naturae statu, ex

alibi dictis apparet, nisi denuo in societatem se dederit. de jure occidendi i nuasorem supra dia

337쪽

i f. XCV. Nonpotenter , qui non plenum. J Is vero plenum habet qui majestatis jura omnia habet': Ex his quod deficit, non plenitudinem sed impotentiam arguit. Quid enim si legislatio dent γ alterius legum executor erit. Quid si judicandi, exequendi, puniendi jure destituatur 3 si armorum ju , vel belli, pacis,

foederum, vel tributorum non sit penes Imperantem si judicium suum alterius subjiciatur judicio λ jam mutila potestas erit, & manca per reliquas suas partes , quarum altera in alteram ita influit, ut si una mutiletur, illaesae caeterae vel imminutae esse non possint r. atque iterum ita concatenatae ac cohaerentes invicem, ut una sine altera explicari valide sufficienterque non possit. Qua parte igitur mutila est potestas,ea parte non est potestas, quia pars ea tota deest: qua manca, plena non dicitur, quia caeterae partes patiuntur. Quae vero deficit, vel mancam facit, si penes alium sit, cum majestatem oporteat in rep. omnibus numeris persectam esse, pars divisa dicitur ; unde divisum vulgo imperium. minus accurate, cum actuum , jurium civisio , distributio, non imperii sit. Imperium, majestas una est. i. g. XC VI. Divisio interitum minatur. J Imperium natura sua i ndividuum est, Illud autem Videndum,an & quatenus dividi, aut Rindi in partes imperium possit: quod per diversos modos explicabitur. Nam ci dividi posse distinctis juribus, causis , personis, si praecise ita velis , non quidem negamus. consensus D mam dat imperii. cui divisum non placet, in potestate est mittere. Illud autem contendimus minus firmum esse imperiam si non omniaci plene ', & absolute penes unum vel Prin- cipem S G.

338쪽

cipem vel Senatum sint. formam, corpus irre lare appellant, ab incommodis recte inbrosum dixeris, sunt enim incommoda morbi S: - η. Zq. imperii '.Sic igitur dividi commode non posse, ut jus quoddam majestatis penes unum, reliqua penes alterum , vel nonnulla penes temtios summe&absolute sint, ex proxime dictis' apparet . sunt enim concatenatajura,ut Omnibus injure videm proprio seu concesso jubentibus , essicere alterius jussus possit ut alterius adimpleri non possit; unde vel nihil singuli habent quatenus impediri ab aliis ipsi, vel omnia quatenus impedire alios possint. Tolle pecu- niae exigendae facultatem, tollis belli gerendi, tollis pacis sectandae, tollis defensionem, tollis coactionem in subjectos , quae sine milite haberi non potest, milites nqn line stitandio; tollis executionem, tollis judicia, tollis obedientiam, concidit imperium, redit confusio,' ab extra nec ab intra securitas, quam praestare utramque ad ossicium pertinet imperantis . Concede pecuniae vim, concedis armorum rConcede arma, concedis omnia. ita in aliis, re singulis , & omnibus esse, cuique cogitanti, superitS,Ctiam leviter,occurret. Divisis autem in hunc modum inter plures absolute maj estatis juribus, dum in exercitio singulorum consentiunt omnes, optime procedit ; sin dissentiant, proclivis ad discordias occasio est, &g9 '- belli statum ν, in quo superior fere semper is est qui arma habet: sic dissipatur regnum. Sed et . ex quo divisionis incommodo & illud conse quitur, si imperii jus quoddam alii concesserit plene jam constitutus princeps, sine quo explicare imperium, & pacem populo procurarς & salutem non possit, nihil actum vi dςri ,

339쪽

deri AE, Eadem incommoda non declinant ' 6 86. n. 3 causis , actionibus seu materia qui dividunt, ut g 98- η si unus judicialibus, alter militaribus , tertius eccleuasticis praesit, dum sublata contrariae jussionis nec discordiarum sit occasio. Sed&magis semper ei obsequium praestabitur qui imperare sub poena mortissetem ae potest, Vel

. quorum dictis ni pareamus subeundam nobis, . 6 6 r. μ. II. quam minantur, mortem aeternam putemus ': itaque superius ecclesiasticum erit imperium , cum efficere suo imperio poterint ne civili pareatur, cui negata obedientia poenam non nisi

temporalem habet. Adde si collateralem nec civili subjectam ecclesiasticam demus, defendere illi se adversus hanc armis licere; quo modo homini naturali, & Imperanti summo ' adversus aequales, ex naturae lege. Sed & pe sonis qui velit distinguere, nihil quidem estici et , nam ubique vincet territorii dominus. Hoc ipso quod quisquam sub domini consillitterritorio, legibus ejusdem ac potestati subjectus dicitur Itaque imperium ex ea ratione habere non potest, nisi domini consensu,

quis libere ageret , nulli subditus , jam tot με efficiuntur regna quot distinctiones. Si plurium concipias imperium , ut alter sine altero nihil possit , sed nec alter alterum suffragio superet ', quia di versae plerumque hominum sunt sententiae, quas pertinaciter tenere sn- Τguli, maxime ubi ambitio subest, quae contemtum sibi fingere ex sententiae mutatione solet, concors imperium , proindeque stabile esse non potet . unde In sectabis regnum. & poe- 7. ta , Socrasque comes discordia regnis. Minus ita bile, si plurium in solidum sit in Uerium .' Om'Y nes

63 I.

n. r.

ου .

340쪽

nes praecipiunt, nemo exsequitur. Adde dilnaturae summitatis repugnare , ut summo aequa-- 6 18. n. 4. lis sit η. Summus est qui supra omnes est. sum 903. . II, mitas aequalitatem ordinis excludit: quo ar gumento & viri doctissimi Deorum multitudinem oppugnant. Alexandri dictum est, Mundum non capere duos soles. & Bodini, Unam ρο-

ronam non convenire duobus capitibus. & Therasauri ΙCti, Duos prodes esse in eodem Senatu non posse, niyi subordinatos. Eleganter Hiero-

c. 'ς νη nimus ad rusticum monachum . In apibus princeps unus es, grues tinam sequuntur ordineliterario. Imperator tintis, judex unus provinciae.

Roma, vi condita es, duos fratres smul habere 4 R es non potuit, is Iaricidio dedicatur. In R beccae titero Iacob bEJati bellarassere. Probat &ipsum divini numinis institutum, quod duos praeesse aequali potestate, in statu imperfecti nis, non voluit, dum statim post lapsum uxo- g y. n. V. ris voluntatem viro subjecit '. g. XCVII. Ai tua resolvitur majesar quam Φis subegit. J Qua voce & impetum maris, &terrae motum, & simile complector, quo totus populus & civitas interit. Si qui supersint, jura populi recinent, dum defendere se adve sus alios possint. Armis subacto imperio de sp ticum seu dominicum resurgit. Si pura deditio g r . 6. . sit, liberum victori in victos fit arbitrium ., subjecti omnes, & servi, privati dc principes, eodemque omnes loco , ut dare vel eripere victor omnia possit. Res omnes, jusque omne corporale & incorporale statim cum personis emiser f. transire planum ex eo est, quod proprium 3ς 9 esse nihil possit eorum, qui ipsi sint alterius, si M. h. s. quod alibi' dictum . nullum pristini Ius mansi ubi ethnia victori domino cedunt. Aliud

SEARCH

MENU NAVIGATION