장음표시 사용
81쪽
& officialibus tradat, & exact is eorum officiis repetat, ac diligenter excutiat, num quid desit, aut dissipatum sit, aut etiam accesserit novi,vel instauratum fuerit a. Fiat in quoque monasterio inventarium omnium librorum ejus, & in prima pagina cujusvis libri scribatur nomen monasterii, cujus est. Scripturae, ocinstrumenta omnia ad universam Congregationem pertinentia, qualia sunt Privilegia, Indulta, Bullae, Exemptiones, Donationes rerum majorum Congregationi factae, aliaque id genus, diligentissime custodiantur ab ipso Abbate Generali in monasterio, in quo habitat, isque eorum reddat rationem Capitulo Generali. Copiae aute authenticae, di transumpta hujusmodi privilegiorum, & chartarum habeantur in quoque monasterio, ut ubicumque opus fuerit, possint a nostris jura quaeque, libertates, & praerogativae Congregationis asseri, di defendi. Quae autem scripturae graviores ad unum aliquod monasterium Congregationis tantum pertinent, eae in illo monasterio serventur in capsa tribus diversis obserata clavibus , quarum una penes Superiorem monasterii sit, altera penes Suppriorem, tertia penes Cellerarium. 3. Iniungimus autem singulis Superioribus, ut accepti, di dati librum, itemque pecunias omnes iudicta capsa servent, di in ipso libro quater saltem in
anno acceptam , datamque pecuniam describant. Rationem praeterea dati, di expensi quater in anno ineant cum CelIerario. 4. Alium librum conficiant, in quo describantur fructus proventuum ex praediis, vineis, armentis, di aliis extra pecuniam numeratam,ex quo libro constet
etiam, quidnam ex dictis fructibus pro usu monasterii
82쪽
expensum sit, di quid venditum. Quorum omnium exactam ratione reddere teneantur visitatoribus generalibus, & provincialibus in actu visitationis. Contrafacientes si admoniti fuerint, & constet de corpore delicti, irremissibiliter deponantur ab ossiciis, non solum in actu visitationis, sed etiam extra, de consensia tamen Abbatis Generalis,di nisi legitimam exceptionem asserant in contrarium. Praecipimus autem VisitatoribusProvincialibus,ut invigilent super hujus decreti observantiam. s. Constituat sibi Superior cujusque monasterii Secretarium,qui reliquas minoris momenti scripturas,& instru menta monasterii asservet. Idemque, quae in capitulo praecipua agentur, eorum acta diligenter in codicem reserat. Reliqua minora breviter perstrin. gat, eaque Omnia apud se habeat, di custodiat.
Si quid debeant Monacbi proprium
i. D RAECIPUE boc vitium oe. Cum abdicatio
x proprietatis , sicut di custodia castitatis , adeo sit annexa Regulς monachali,ut contra eam nec summus Pontifex juxta Canones, unde haec ad veribum descripsimus possit licentiam indulgere; nostrum profecto est hoc propietatis crimen sic exhorrescere, ut ea ipsa, quae propietatis nullam partem attingunt , sed aditum ad eam parant, refugiamus, αdees,
83쪽
declinemus; cum praesertim ea non solum paupertati, sed etiam aliis omnibus religionis , di sanctinoniae partibus bellum indieat, atque adeo pestem, S perniciem inserat. Ad id autem essiciendum sancienda du-Nimus, quae sequuntur. a. Qui monachus in proprietatis crimen Iapsus esse deprehensus fuerit, cum aliis poenis gravissimis puniatur, tum monasterium pro carcere per annum habeat, ita ut ex eo pedem non efferat. 3. Singuli fratres initio cujusque mensis omnia sibi ad usum concessa monstrent, aut scripto significent Superiori, ut ipse, quae supervacanea videntur, adimar,quae necessaria,concedat,idque scriptum semel minimum in anno fiat. Ac videat Superior, nequis extra fines sanctς paupertatis a Regula piscriptae ulla CX parte prodeat. 4. Superior monasterii quater minimum in anno omnes cellulas, di omnia loca monasterii adiuncto sibi Suppriore, vel alio ex senioribus monasterii, de improviso perlustret, & excutiat, ne quid ullo loco desit, aut supervacuum sit, di ne quid contra disciplinam admittatur. Eademque opera si quos animadverterit aliquarum rerum immoderata cupiditate teneri, nimioque studio aliquod retinere, aut amplecti; hujusmodi cupiditatum, di propensionum occasiones caute, & prudenter amputet, & excidat. Denique non Patiatur, quemquam rem ullam apud se habere, quam is ipsi Superiori, quandocumque vel ipso nutu repetierit, non sit libentissime traditurus. Volumus insuper, ut in die palmarum cujusque anni iidem Superiores eXcommunicationem cotra proprietarios, incendiarios dic. juxta sermulam in Rituali, S Manuali
84쪽
Iauali contentam fulminent , & publicent. s. Quidquid a quoque fratrum fuerit in mona asserium alIatum, aut alicui donatione , legato, ab in testato, vel quacumque juris dispositione undecumq; obvenerit, id omne non in illius proprium, sed commune statim censeatur, nec ille in eo, vel possidendo, vel utendo plus juris habeat, quam alius quivis stater, sit autem commune totius Congregationis. Liceat. que Abbati Generali cum assensu seniorum Assi stentium , & Procuratoris generalis, prout eX usu Congregationis esse in Domino judicaverit, id alicui monasterio , vel pluribus tribuere, nisi tamen do. nantium , vel testantium, vel aliter dy onentium
6. Omnia Mia necessariso Quae, cuique res concedi debeat, in arbitrio Superiorum sit ' ita prorsus , ut sine eorum permissu,ne usum quidem ullius quan . tulaecumque rei quisquam sibi arroget . Multo verbminus possit de eo, quod in usum suum acceperit , disponere a. 7. Concedendi cuique, quod opus est, ea servetur ratio, ut nihil cuiquam supervacaneum permittatur , nihil necessarium negetur; ut hac ratione ominni S occasio praecidatur, ea, quibus quisque indiget , alia via, quam ex Superioris concessione, sibi quae. rendi, sive ea ad victum , sive ad vestitum, sive ad valetudinem , sive ad suscepti alicujus muneris ritὰ gerendi facultatem , aut alia eiusmodi pertineant . Qua in re ministrorum charitas ita diligens sit,ut indigentium petitionem antevertat.
8. Si quis sibi aliqua re, sive ad victum, sive ad vessitum , sive ad ossicium suum, aut aliud quidvis opus esti
85쪽
esse existimaverit, primum convertat se ad Deum, di rectum ea de re judicium precibus ab ea contendat. Deinde si rem Superiori patefaciendam duXerit, patefaciat in Domino, vel sermone, vel brevi scripto, ne forte excidat ei e memoria . Quod cum fecerit, omni in Superiorem rejecta solicitudine; securus e pectet otioso animo, quod ille censuerit, nec instet, sive ad se, sive ad alium res pertineat. Quicquid autem, re intellecta ,suerit ab illo statutum, id sine dubio, Sad honorem Dei, & ad utilitatem suam accommodatius , ac melius fore sibi persuadeat. 9. Si quae res alicui a Superiore suo denegata fuerit , is ab alio Superiore eam rem non petat, nisi quemadmodum illius rei ab illo petitae repulsam tuaerit, di quamobrem tulerit, adjungat
IO. Transeuntes a monasterio in monasterium
nihil omnino, vel minimum secum serre audeant , non ante monstratum Superiori monasterii, a quo discedunt, & sibi ab eo nominatim concessum . Ne ipsis quidem Superioribus liceat pecuniam apud se habere, sed eam statim suo loco deponant. Praeter Ceserarium nullus omnino fratrum, nisi in itinere fuerit, habeat, aut expendat tantillum pecuniae, nisi de Superioris expressa licentia. Sed pecuniam undecumque acceptam, ut primum habuerit, tradat Superiori . II. Postremo Superiores Congregationis universos, ct singulos admonemus , dc in visceribus Christi obsecramus , ne qua negligentia , dissimulatione, remissione, indulgentia , aut etiam cupidit te committant, ut aliqua fictione , alit interpretatione hujus vitae communis, sanctita maeque paupertatis diviis
86쪽
divinus splendor umquam obsolescat, nec pestiferam consuetudinem ulla die in Congregationem illabi sinant, qua frater apud se,aut apud alios ita aliquid habeat , ut si spectetur usus, dc disponendi facultas, vera proprietas sit, dc qui hanc fraudem admittit, verbo monachus, re proprietarius, &saepe divitum, diabundantium in iaculo unus sit.
Si omnes aequaliter debeant necessaria a cipere. Cap. XXXIV. De Septimanariis coquinae.
1. M ULLUS excusetur c e. omnes Sacerdo-I tes, & Clerici per vices in coquinae ministerio adjuvent Donatos ejus ossicii praecipuos ministros. Qui dc ipsi per vices arbitrio Superioris, quantum fieri poterit, inter ipsos mutandas ad coquinam adhibeantur. a. Sacerdotu m,&Clericorum munus in coquina eXercendum e Rituali petatur. Sed & ipsos superiores hortamur, ut cum per occupationes licebit, hoc ipso ossicio diligenter obeundo, exemplum sanctae humilitatis aliis praebere non graventur. In iII rum autem ossicium nemo se interponat, nec in coquinam ingrediatur; eodemque modo in infirmitorium, & in cellas monasterii, quales sunt cellae, penuaria , vinaria , veniaria, medicamentaria , de
87쪽
aliae hujusmodi, nisi de licentia Superioris generatim, vel nominatim concessa, non liceat introire; nec cum necessitas jusserit, nisi permissu eorum , qui his cellis , aut receptaculis praesunt. 3. Singulos biberes, o panem oc. Mixti nomine Lectori mensae,&septimanariis coquina: omni tempore , concessi , quatuor ad summum panis uncias, di singulos vini scyphos intelligimus, nullo adhibito obsonio ; diebus autem jejunii ecclesiastici ad sum. mum duas uncias paulo anto lectionem sumendas.
1. T E aliquam negligentiam patiantur oc. Supe- rior monasterii fratres infirmos frequenter invisat, di amanter consoletur; majorem charitatem dis praestans, quam quae patrum naturalium in filios esse solet. Ut, qui in morbum inciderit, de Superioris licentia in infirmitorium fuerit deductus,
curet Infirmarius, ut quam primum peccata Sacerdoti confiteatur, di ipsum aegrum,tum ad consessi nem, tum ad sacram communionem hortetur. Videat etiam diligenter, ut qui gravius aegrotant, Extremae Unctionis sacramento mature muniantur. a. Nullus aeger medicum consulat, aut ab eo remedium petat, nisi Superior nominatim permiserit. Infirmarius medicum prudenter admoneat, ut cognita ratione morbi fratris cujusque, curationem, rexemedia adhibenda non aegro, sed sibi separatim eX-
88쪽
Ponat. .Hgri, ut medicis suis spiritualibus ad animae salutem, sic medicis corporalibus, &Infirmario ad salutem corporis sancte obediant. Si aegri mensae si mul accumbentes plures tribus fuerint, lectio non , desit; eaque si fieri potest, per aliquem ex minus infirmis facienda. Cum quis aegrorum cum quovis licentiam loquendi habuerit, loquantur in ipso infidimitorio voce submissa. g. Balneorum usus oec. Balneorum nomine intelligimus domestica balnea. Quae quidem si in aliquo. monasterio fuerint, permitti possint, externa autem minime,nec ea cuiquam concedi possint, nisi a Capitulo Generali , aut si periculum esset in mora, ab A bate Generali. .Hgri ne propter infirmitatem insem quentius utantur consessione,aut communione, cum Potius earum praesidio frequentius quam sani muniari debeant.
1 C E N E S etsi non tam aetate, quam corporis
in imbecillitate considerandi sint, sexagenarios tamen a regularium jejuniorum observantia, dia mensae lectione omnino dispensamus , praeberi que eisdem carnes, si petierint, mandamus. Hujusmodi senum privilegio gaudere etiam decernimus, qui omnino debiles fuerint, si tales ab Abbate Gene rati judicati fuerint . .
89쪽
8 o Constit. Congregationis. De hebdomadario Lectore.
a. EN S IS fratrum Ge. Ubi fuerit major 1 1 multitudo fratrum,secunda mensa lectio.
a. Lectio deesse non debet oe. Legatur ad mensam primo caput Bibliorum latine, deinde vita Sanctorum, aut certe alius liber spiritualis vulgari sermone scriptus, ut non solum latine scientium utilbrati consulatur. g. Post missas, G communionem oec. Ex his verbis occasionem nacti de sacra communione haec statuimus . Donati decimo quinto quoque die, & sestis primae classis communicent, & frequentius, si voluerint, de licentia confessarii. Reliquos domesticos monasterii Superior hortetur, ut singulis mensibus con fiteantur, & communicent, idque saltem quater in
anno non liceat eis praetermittere. 4. Sacram communionem antecedat sacramentalis consessio peccatorum. Teneantur quique non
Sacerdotes semel in hebdomada confiteri, & communicare, die, videlicet, Dominico, & festis etiam primae classis. Μoneanturque Clerici, ut frequentius , ac saltem semel praeter diem Dominicum confiteantur . Sacerdotes ter, aut frequentius in hebdomada, bis certe non praetermittant. Qui Superioris permissu sacra communione interdum abstinuerit, consessionem tamen constituto tempore faciendam
90쪽
non praetermittat sine licentia Superioris . s. Quod attinet ad casus reservatos, servetur decretum Clementis octavi . Iulium, vel summam juIio aequivalentem furatum esse, in hac Congrega. Eione peccatum mortale censeatur. Quare juxta d, Etiam decretum casus Superiori reservatus esse possit. Minoris autem pecuniae , vel rei furtum minime; Ciam per id decretum ejus demum furti peccatum reservari possit a Superiore, quod peccatum mortale
6. Nemo constituatur Consessarius,tum fratrum, tum saecularium,nisi praevio examine approbatus, ochabita in scriptis licentia,'aut a visitatoribus genera- Iibus, aut provincialibus,aut ab ipso Abbate Genera- Ii,aut certe ab aliis eoru mandato.Quibus Superior cujusq;Monasterii proponat Sacerdotes, quos ei muneri idoneos judicaverit Si quo tamen casu inciderit,ut re- Pente consessarii monachorum, ac fratrum desint in monasterio, liceat Superiori ejus praevio examine Probatos consessarios constituere, idque donec a visitatoribus generalibus , vel a Visitatore provinciali, vel ab Abbate Generali approbentur, vel improbentur . Consessariis monachorum sic approbatis liceat, accedente Superioris monasterii licentia, quorumvis monasterii fratrum, itemque domesticorum saecularium, di postulantium habitum Congregationis, ut primum in monasterium admissi sunt, consessiones
7. Superior monasterii fratri aIicui consessarium habenti, alium specialem consessarium ad tempus aliquando concedat, si petierit. Non liceat ulli nostrum alii cuiquam Sacerdoti extraneo confiteri, nisi
