장음표시 사용
71쪽
supe st,qui destincto succedat Imperatori,ex rusticis illis eligitur unus,& summo in solio collocatur. Quaquam vero imperatores unam dumtaxat legitimam habent v Iemi omnes tamen eorum si ij,ex damnato licet nati consortio, patria siue lege, sue consuetudine parentibus succedunt. At is plerumque regnat, qui pius vi p'iei ;has enim apud gentes, uti & apud non paucas alias, regnandi ius in armis ςsse creditur. Qitae de monte Amara tam portentosa inaudita idem auctar scribit, quorum ne partem quidem mi nimam attigisse videor,valde ignorans erit, qlii commentitia elle non intelligat. Que nobis tradiderunt, tum Abassini hac de re sine fuco loquentes, tum alij
externi,qui ea loca peragrarunt , ipsumque montem sunt ingressi,& attente contemplati, longe aliter se habent. Dicunt, praealtum cile,& situs natura munitum, atque in orbem efformatum. Quae in cacumine planities e Gnon leucas plusquam viginti, ut ille ait, sed leucam circiter continere unam;non item triginta quatuor ibi elle palatia , sed aedes tantum unas, nec opere pulchras, nec apte instructas. Aquam nullam, praeter plini talem exceptam cisternis in saxo excata tri. Coenobium ,quo tempore montem adiit Michael
Castagnosus, unicum erat, & ad quinquaginta sex in eo religiosi. Quae fruges ex seminato solo singulis annis colligi pollunt vix homines mille susticiunt alere. Est ibi proterreni portione ovium gallinarum , an se ram, & occharum abundantia. Bibliotheca nulla , ut dicam postea ; nulli neque auri , neque gemmarum thesauri. Arceri ab ingreisu sta minas,& externos homines , plane falsum. Quando enim Christophorus Gama ad illum locam cum exercitu accessit , Em nuelem de Acugna, & Franciscum vellium , Lusita
72쪽
norum militum praefectos, cum aliis in monte misit, ut reginae Claudij matri,cum tribus filiis,uno masculo, de duabus foeminis, grandique ancillarum coetu, annos iam quatuordecim ibi degenti, aduentum suu nunciarent,& ad colloquium descendentem comitarentur. Hi duo praesecti aduenae erant, & montem sunt ingressi , omniaque lente δc attente lustrarunt oculis, ac sine fallaciis tradiderunt. Sed vereor, ne auctor iste dicat, nihil eos recte potuisse obseruare, quia AEchiopici idiomatis erant ignari: nam & in Fracisco Aluato linguae accusat imperitiam , & ex ea Ortum asserit,quominus obseruate recte potuerit, quae oculis perspexit;quasi in AEthiopia non oculi tantum, sed os etiam atque lingua ad videndum requirantur.
Vbi sis Masini Imperatoris sides.
de re literis tradita. Iouius in Xeuana eum prouincia constituit,qubd illa soli ubertate , coeli temperie, hominum ingenio caeteris AEthiopiae regionibus excellat. In eadem multas ait este Imperatori regias,& augustiora delubra. Apparet, ex hac prouincia ille Petrum illum Abastinum,4 quo se Iouius hisce de rebus instructum dicit. Apud alios legi in regno
Caiatis Imperatorem elle. Ex his nouus auctor est, qui hoc in regno illum ait incolere urbem pulcherrimam,ac florentissimam intra torridar Zonae latitudinem,quatuordecim ab AEquatore, versus Austrum, dissitam gradibus;Zambram vocat. Celeberrima,in-
73쪽
quit, urbs Zambra est. Incolarum numero, & aedificiis longe praestat caeteris,quae tota sunt in AEthiopia. Triginta mille complectitur domos, ingentem in his habitantium multitudinem. Qui ad eam undiquuperpetub confluunt,numerari non pollunt. Est in regno Caiatis prope Cafatem lacum , qui & vulgo lacus Zambrae ex ea dicitur. Quoniam verb omni rerum genere abundat, idcirco Abassint Imperatores, arua tandem, camposque & peregrinationes exosi, sedem ibi Imperi j collocarunt. Habet latas,& rectas, ac spatiosas plateas;muros praealtos firma propugnacula;amplas & magnificas aedes; delubra multa , δίmiro opere exornata ; inter haec imperatorium palatium eis,& specie pulcherrimum, dc maiestate augustissimum,& magnitudine amplissimum. In eo Preteiannes ipse habitat cum subditorum sibi regum siliis natu maioribus,& Augusta cum duabus & quadraginta regum filiabus, earumque pedillequis: habitant etiam utriusque Senatus , Magni scilicet &Latini Consiliarij, de quibus dicam postea. Ad annum salutis millesimum quingentesmum septuagesimum aedificata est. Peritissimi illam architecti &opifices delinearunt , atque erexerunt , quos ea de causa magnus dux Hetruriae ad Alexandrum III. Imperatorem in AEthiopiam mist. Huius urbis sorma eadem illa, quae Florentiae in Italia est. AEquabili iacet loco , & longa undique praecingitur camporum planicie. Amoenissimos habet hortos,sentcsque plurimos,& optimis ad potum aquis scaturientes.Coelo gaudet temperato ,laeto,screno,salubri, in quo neque
umqtiam coguntur nubes, neque concrescunt nebul ,raro pluuiae gignuntur. Portus illi capax, & opportunus in lacu Cafate , ex quo ingens egressus
74쪽
nanis, urbe totam circumfluit,paululumque decurres, ct Aquilundae fluuio commilitus , meridiem versus
falsis Oceani fluctibus dulces latices colungit. Quidquid ad hanc urbem pertinet ad humana vota explenda credas comparatum. Si Venatio expetatur,
non procul saltus sunt, omni genere ferarum abundantes. Si placeat aucupium, plurimae diuersaeque in vicinis agris ac sylvis auium species; si piscatio delectet,Casates adest omni piscium varietate refertissimus. Si quid ergo est, quod in humanis rebus siue ad usum, siue ad voluptatem optari queat, id Zambra,& ea quς circa Zambram,cumulate suppeditant. Haec & alia auctor ille de sua Zambra, quam postet aptius Nusquam iam appellare, quod nusquam sit. Aduertit autem licet Preteiannes his temporibus intra urbem degat, semper tamen in vicinis campis,
more pristino, Augustale habere, quod simul septem. mille & quingenti pedites , ab Imperij ciuitatibus missi, de ex militari magni Antonij ordine sex equitum millia undique circnmstant: at praeter hos alia sex equitum millia ex eadem Magni Antonij militia ad Imperatoris custodiam in urbe cons stere. Haec omnia, & quaedam alia, quae de quodam Zambrae amphileatro lacui Casati vicino, de ludis serarum, magno totius aulae concursu & celebritate committi solitis,deque sexcentis aliis eiusdem generis idem auctor scribit,com mentitia sunt,ad ingeni j magis osten-itationem,quam ad veritatis cognitionem composita. Neque enim in tota AEthiopia urbs vlla est , quae Zambra dicatur. Numquam is fuit,de quo saepissime loquitur, Alexander III. Imperator. Etiam nunc in castris Imperatores habitant;quamuis in regno Dam-bea: nonnumquam ad vibem diuertant , cui GubayD a nomen
75쪽
nomen: sed ea urbs nec magna est, nec vise pulchra, nec illas habet ad usum vitae , & animi oblectationem,quq ab auctore finguntur,commoditates.Ostendam nunc, quod in hac parte caput est , numquam - apud Abassinos extitille Imperatorem illum Alexandrum,de quo nouus allistor tam multa scribit, quemque plurimis operis fili locis mirificὶ commendat. Ait inprimis hunc Alexandrum mortuo Panusio accepisse Imperij habenas : Panusium autem Naumo successisse. Sed constat, Naumum patrem fuisse illius Dauidis, qui eo tempore, quo Rodericus Limacum Francisco Aluaro,& aliis triginta comitibus ex mandato Emanuelis Lusitani Regis Abassiam adiit, adolescens imperabat, & ad Clementem V II. atque ad ipsum regem Lusitaniae sub idem tempus legatos misit. Rursum cum de fundatione agit Romanae domus sancti Stephani,quae,ut ait,Indorum dicitur,eumdem Alexandrum asserit successisse in Imperio Menae; qui Menas,ut paulo pbst dicam , Adamas etiam vocabatur. Si sorte dicat panusium etiam fuisse binominem, nec alium, quam Dauidem Naumi filium scuius tamen assertionis nultu poterit laudare auctorem) quonam pacto tuebitur, Menam, & Panusium non sui diuersos, cum Menas hic , qui alius esse non potest,
quam Adamas, Dauidis fierit filius,& Claudioestatri,
nno prope vigesimo post mortem patris, in Imperio successerit' Loco alio scribit,huc Alexandrum o Diisse diem quo tempore viginti quatuor , ut ait, legati ad Pium v. ab eodem Alexandro destinati, sedente Gregorio XIII. Pij successore Romam peruenerunt:alibi tamen affirmat,eumdem Alexandrum anno millesimo sexcentesimo sexto h vita cessisse ; quam inter mortem , primam illam, anni intercessere circiter triginta.
76쪽
ttiginta.Scribit praeterea hunc Alexadruauno Christi millesimo quingentesimo septuagesimo pepulisse omneε ex suis regnis Iuci eos, & lege cauille . ne quis eorum de genere pedem amplius in AEthiopia poneret,qui secus facere deprehenderetur, perpetuae illum
seruitutis poenam incutsurum. Iterum vero alibi aD seuerat, eumdem Alexandrum eo ipso septuagesimo anno eiecisse tandem ex omnibus Imperil locis quo quot in iis erant per totam maritimam oram usque ad Bonae- spei promontorium de stirpe Saracenorum; &ea ratione Mahumetanis sordibus aded terras suas perpurgasse,ut Imperium illud numquam antea cunctis retro seculis, ad tantam magnitudinem & selicitatem sit erectum. Quando autem haec contigisse narrat , aded lapsum erat Imperium , ut nullo anthtempore maiori suerit miseriarum mole depressum.
Sed quid opus in te facili immorari Z Qui credere potuerit,hunc Alexandrum bis suisse natum , bis mortuum , bis in Imperio successisse , & secisse plurima,
quae numquam facta sunt 8, is etiam credat, eum aliquando extitisse,& AEthiopiam gubernasse.Caeterum neque ab annis prope sexaginta, quo ex tempore Religiosi Societatis in illis Abassiae regionibus commorantur;neque centum, & amplius, cum easdem peragrare Lusitani coepere, talem inibi. Imperatorem fuisse , omnino compertum est. Nam quo tempore
Rodericus Lima Lusitani Regis legatus Preteiannem conuenit, gubernacula Imperij tractabat David, de quo dictum supra. Vixit hic in Imperio annos triginta sex. Secutus deinde est Claudius eis s filius , qui a nos prope viginti rerum potitus , anno Christi millesimo quingentesimo quinquagesimo nono in bello Oecubuit.Claudio successit Adamas, siue Mena, eius
77쪽
frater, qui quatuor tantum imperauit annos, & millesimo quingentesimo sexagesimo tertio , Februario mense abiit e vivis. Post Adamam tenuit Imperium
Sarsa Dengliel eius filius, qui Malac Seguetus,relicti, priori mine, voluit appellari, & ad annos Christi
mille quingentos nonaginta sex,cum prius tres & triginta imperastet,naturae concessit.Huic filius successit natu paruo, Iacobus nomine,qui post annos septem a suis captus, atque in Nerear regnum missus cessit imperio , quod quidam eius frater patruelis armis occupauit. At hic vix uno exacto anno cum mille sexcenti & quatuor Christi nati agerentur,occisus a suis est. Rediit ad Imperium Iacobus , ex quo alterum post
annum ab alio statre patruele , cui nomen Sacinos, expulsus in bello occubuit. Satis constat ex hac Imperatorum serie , quam plurimis nostrorum Patrum literis certam esse scimus longe esse a vero abhorrcntia , quae sunt de Alexandro illo tertio a nouo auctore composita. Sed eo forsitan confugiet , ut asserat Imperatorem illum , qui anno vivebat quingentesimo
septuagesimo supra millesimum , plura habuisse nomina,& ex his unum fuisse illud Alexandri, quod tot
locis tanta ab ipso magnificentia celebratur. Nihilo tamen secius nodos,quibus se irretiit,neque hoc modo dissoluit. Is quidem,qui tunc temporis imperabat, Adamae erat filius;ante aditum Imperium Sarsa DePhel, postea Malac Seguetus,ut dixi, appellatus. At hic neque Naumo successit , qui ante annos circiter septuaginta deces terat; sed patri Adamae, seu Menae,sebinitium anni millesimi quingentesimi sexagesimi ter- iij; neque obiit tempore Gregorij XIII. Pontificis
maximi, nec proinde anno sexcentesimo sexto supra
millesimum, sed millesimo quingentesimo nonage-
78쪽
simo sexto, annis scilicet undecim post obitum Gregorij,totidem sere ante sextum & sexcentesimum;neque ullos Romam legatos misit,ut suum Pontifici OD ferret obsequiu , & Romanae sedis auctoritate profiteretur; quippe qui paretum suorum secutus vestigia, haereticis semper opinionibus adhaesit neque Iudaeos,
aut Saracenos ex Imperio eiecit , cum eo tempore,
quo eiectos nouus auctor fingit, & annos ante lepte, decemque , aut undecim pollea ita fuerit ciuilibus bellis , assiduisque suorum con irationibus oppres sus, vix ut umquam,dum vixit, respirare potuerit. ImbPer eadem tempora una ex parte Galae domestici hostes . ex altera finitimi Turcar ingentes saepius in toto Imperio strages ediderunt. Iam vero quod ait, suum illum Alexandrum,oviedi suasu,Latinum quemdam Senatum , in quo res ad Europam spectantes tractarentur, de nouo instituille , eique ipsum Ouiedum praesecisse , haud potest cum veritate cohaerere. Seguetus enim ab eo statim tempore, quo imperare coepit , usque ad mortem Ouiedi, a Tigrensi regno, in quo oviedus erat,vnius saltem mensis itinere semper absens fuit,tot6sque ipsos sedecim, aut septemdecim annos, quos idem Ouiedus Segueto imperante vixit, neque Imperatorem vidit, neque ullas ad eum literas
dedit;quod ipse eiusque socij ad Goanos,& Europ os patres non semel scripsere. Addendum insuper neque Alexandrum illum, qui numquam fuit, neque Imperatorem alium, qui temporibus illis fuerit ex AEthiopia Iudaeos pepulit te:quin etiam ipsos Abassinos Mosaicam legem cum Christiana conlapgere; plurimos adhuc apud eos degere genere , & secta Hebraeos,ut iam dictum est,& iterum dicetur. Quod ad Saracenos attinet, nihil dici potest a veritate distan-
79쪽
tius,quam quod eiecti omnes ab AEthiopia sint,quo, quot per oram maritimam usque ad Bonae-spei promontorium illas occupabant regiones. Quis enim umquam Preteiannis ditionem ita late extendit , ut promontorium illud ad eam senserit pertineremam etsi olim aliquot in Erythraeo mari portus tenebat,
quos tamen omnes vi & armis Turcae occuparunt;
Oceani quidem fines numquam ditione attigit; neque principes illi, qui iis in locis, multoque minus, qui in instula Madagascare, dominabantur, ipsi umquam stipendiario iure fuere obligati. Sed iam commentitio hoc Alexandro tantarum tamque mirabilium rerum patratore omitto, ad rem propositam redeamus. Reperio Abastinum Imperatorem,cum res
Imperij florerent,in castris & tentoriis habitare, atque infinita hominum stipatum multitudine huc Scilluc vagari solitum;cum imperatoria celsitudine,&dignitate sicut olim Arabes,Perse, & Parthi reputaret indignum,in urbibus commorari. Vbicumque tamen ponebat castra, urbs derepente ex holosericavaxij generis & coloris materia,ut serunt, Consurgebat,qua nulla ex caemento & calce, ex latere ac ligno multos per annos strui posset elegantior,aut architecturae legibus magis consona. Erant fris quaeque locis apte disposita,caelitum delubra, aedes, officinae, tabernae. Nulla munerum perturbatio,nulla in
operibus confusio. Nemo ignorabat ad quam eoeli plagam haberet domicilium: ubi templa surgerent, ad quae precandi causa vellet accedere; qua ad illaei Iet eundum vi . Latae inibi erant platear,variis s mitis ac tramitibus intersectae. Non deerant bivia, triuia,& quadrivia;quique ad alios usus vel actus in
urbibus,vel angiportus solent inseruire. visebantur aedificia
80쪽
aedificia quaedam, alicuius straguli communione veluti muro ,aut pariete coniuncta ; alia proprio cincta circuitu,instilisque discreta. Vnum cauponae locum, alium Xenodochia,diuersum occupabat no comia: Ad pinsendam subigendamque farinam , & conficiendos panes,erant pistrina, & loca caetera, quae ad idem ministerium necellaria. Ad superfluos barbae capitisque capillos resecandos,tonstrinae. Ad essicienda ac reficienda calceamenta, sutrinae. Multiplex tota urbe forum ; multiplex macellum. Variae pergulae , quibus singula mercium discriminabantur genera,venum exposita. Vt quaeque sors hominum omciis , ita locis virisque distinguebatur. Habebat iuuentus ubi ludere,aut exercere se posset;siue de equo rum pernicitate certindo, hippodromos ; siue imaginario praelio inter se concurrendo, catadromos; sive lucta vires experiundo, palaestras. Denique quidquid in magna ac bene constituta exigitur urbe, id in ea reperiebatur;cuius tanta fuisse fertur magnitudo, ut a principali soro,quod urbe erat in media, ad ipsum Imperatoris augustale lata rectaque via quatuor paene milliaria continerentur. Solebat in editiori loco Imperatoris figi tabernaculum, ut ex eo, qui ad maius illud forum populi concursus fieret, quove ibi tumultu res agerentur,commode conspici posiet. Aiunt urbis huius dimentientem lineam ad decem fere milliaria , ambientem ad triginta solitam excurrere. ut ea ab uno loco mutaretur in alium,quod frequenter fiebat,praeter infinitam baiulorum multitudinem, magnamque vim camelorum portandis oneribus co- Paratam, mulae erant ad id munus plus decem mille clitellis instructae; quae tamen omnia tantae machinae vertendae, vix sussiciebant. Habitat etiam nunc, ut