Cursus scripturae sacrae seminariorum usui accomodatus eo intuito ... opera Francisci Xaverii Schouppe, S. J. Tomus 2

발행: 1870년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

tempestatum quae maxima est in mundo, et ex qua maxime naturae perturbatio timeri posset: ut sic pateat supereminens Dei potentia et imperium. - vocibus aquarum multarum, id est, propter fremitum ac vim aquarum exundantium. 6. Mirabiles elationes maris, mirabilis in aliis Dominus: id est, multo magis mirabilis est Deus, maris ac mundi universi Dominus, qui in altissima coelorum sede, tranquillo omnia illa infima moderatur. - Maris elationes Sunt, vel fluctus tumentes et tempestate agitati, vel maris aestus et reciprocatio.

T. Testimonia tua credibilia faeta sunt nimis: Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.

Tertia pars: quomodo ille Rex mundi a sui,ditis suis sit honorandus. -Sensus est quasi diceret: O Rex mundi, Deus, quoniam tam manifesta est nobis gloria tua, ideo laus tibi sancta debetur a nobis. Testimonia Dei sunt generatim omnia illa quibus semetipsum Deus manifestavit, etiam in ordine naturali. uuare Paulus dicebat Lystrensibus : Non sine testἰmonio semetipsum reliquit, benefaciens de coelo, dans pluviam et tempora fruetifera lAc t. XIV, 16 . - Hoc loco tamen psalmista praecipue significat manifestationes Dei in ordine supernaturali, nempe verba quae Deus locutus est. Haec, inquit, testimonia tua nempe verba tua, et prodigia quibus temetipsum et persectiones tuas populo Israel manifestasti, clara sunt et certissima. Nec tantum ostendisti potentiam tuam ; sed bonitatem ac sanctitatem aperuisti nobis, et cultum legemque sanctam tuam: ut digne te, Regem nostrum, honoremus in ipsa domo tua, quam inter nos eligere dignatus es : Domum tuam decet sanctituas in longitudinem dierum.

Do testimoniis Dei prophetam hic ideo loqui censet Bellar-

minus, ut respondeat tacita Objectioni, quae Occurrere potest : unde videlicet sciamus ea, quae dicta sunt de fundatione terra , cui rei nullus testis adsuit, cum praecesserit omnium

hominum creationem 3 Respondet igitur David, illa innotescere ex testimonio Dei, qui revelavit ca servo suo Moysi : et testimonium illud valde credibile esse, cum Moyses multis Diuitired by Cooste

412쪽

signis et prodigiis, aliisquo modis, se esse servum Dei sidelem et prophetam verum probaverit. Domus Dei intelligitur Tabernaculum foederis. - Sensu aulem allegorico est Ecclesia; - item anima justa: - item coelum; - item, latiore Sensu, mundu S univerSus, quem Deus inhabitat, quique velut in templum ei dedicandus est, ubi gloria ejus a creaturis omnibus perpetuo celebretur.

Explicatio secunda.

Praeter sensum ex superioribus satis clarum de Deo Croaiore, continet pSalmus sensum mysticum de Deo Redemptore

Christo : qui quidem sensus, si minus litteratis, saltum ut sensus principalis habendus videtur, ac praecipuo a Spiritu sancto intentus is . Mystico igitur psalmista personam gerit Ecclesiae, quae

Christum in sua passione et in sua resurrectione contomplatur tanquam Regem, accingentem se ut thronum conscendat; regnumque suum, ipsam nempe EceleSiam, constituat, tueatur et gubernet. Dominus, inquit, regnaviι decorem indutus est... En rex

gloriae, Christus, in sua nativitate indutus decora veste humilitatis atque humanitatis nostrae; in sua passio no indutus chlamyde ignominiae, imo sanguine suo tanquam purpura doloris : Ovis esι iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra' iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortisudinis suae. Ego qui loquor justiιiam eι propugnator sum ad

Qui contendere velit, sensum quem vocamus mysticum ac Potiorem. esse sensum mere accommodatum, hic sententiae suae inhaerere libere potest. Verumtamen si consideret. l accommodationem hic in allegoria sun- dari ; et aliunde. 2' Legem, ut Augustinus ait, tuisse a Christo stravidam: 5' precipuum psalmorum objectum. ut Patres unanimiter docent, esse Christum et Ecclesiam; ε' psalmum hune, sicut reliquos, suisse a Spiritu sancto Ecclesiae Christi destinatum : haec. inquam. Si consideraverit. sat hitur profecto non immerito adoptari sententiam Patrum et interpretum eorum, qui regnum Christi hic celebrari docent. - Quod si sensus admitti lur de Christo, idem merito principalis appellatur : quia Christus finis est Legis ac figurarum: quia regnum Christi seu gratiae. Praestantius est regno naturae; et quia Christum principaliter Ecclesia. dirigente Spiritu sancto, in Sacra liturgia celebrat.

413쪽

EXPOSITI0XUM SERIES TERTIA salvandum. Quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimentum tuum sicut caleanlium in torculari y. . s Isai LXlII, 1 . - Vestitus erat, inquit Ioannes, veste aspersa sanguine, et vocatur nomen ejus Verbum Dei. Apoc. XIX, 13. In resurrectione vero gloria et honore coronatus est a Patre, qui circumcinxit eum zona gloriae, et induit eum stolam floriae, stolam sanctam, auro et hyacinιho, et purpura. . . . eι eoronavit eum in rasis virtutis lEccli. XLV, 9, 12). - Εia, Rex gloriν, accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede et regna. Ps. XLIV. Dominus regnavit : etenim firmavit Orbem terrae r terram, inquam, veterem, peccatis et daemonibus agitatam, terram inanem et vacuam, religione ac fide sua stabilivit : sundata Super petram EccleSia sua, quae non commovebitur. Parata sedes tua eae tune, o Christe, qui a Saeculo es, aeternus Patris Filius : parata sedes tua nova, qua resides, tum in eoelo ad dexteram Patris ; tum in terra, in persona Vicarii tui, Romani Pontificis. Haec sedes tua sicut sol in conspectu Dei, et sicut luna perfecta in aeternum Ps. LXXXVIII sedes instar

Solis conspicua, benefica, aeterna, immutabili S. . . Irruunt quidem persecutiones, hostesque omnigeni, sicut fluctus saevi maris furentes, perpetuoque sibi invicem Succedentes : Elevaverun ι flumina, Domine, elevaverunt stumina vocem Suam ... mirabiles elationes maris . . At vero illis ipsis

conatibus, semper irritis, magis mirabilis appares tu, in altis habitans Dominus : Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas. Ps. LXXXVIII. Et quidem his pugnis atque triumphis perpetuis, magi Smagisque Ecclesia tua firmatur; et fides ac veritas tua. aliunde firmissima, omnium Oculis manifestatur : Testimonia tua credibilia facta sunι nimis. Nos autem si delos tui, qui in Ecclesia tanquam domesticiae filii in domo tua habitamus, to Regem ac Patrem sanctitato nostra honorare debemus : Domum enim tuam decet san-eιitudo: decet, ut eam omnes tanquam Sanctam venerentur; decet, ut qui in illa manent saneti sint, et moribus sanctis sanctitati doctrinae ac testimoniorum tuorum respondeant; Diuitired by Cooste

414쪽

denique decet, ut a te, Domine, in longitudinem dierum inviolata et sancta conservetur nec unquam portae inseri praevaleant adversus eam. Matth. XVI, 18. Sensus Illurgicus. Psalmum Dominus regna sit Ecclesia primo loco cantat ad

Laudes, in ossicio de Dominica, et similiter in officio quolibet sestivo. Quapropter ut rite sensus liturgicus psalmi hujus et Sequentium percipiatur, aliquid de hac 0ssicii parte videtur

explicandum. I audes cum Matutino unam duntaxat, ut aiunt, horam canonicam constituunt: ita ut Laudes post Nocturnos tanquam horum complumentum subsequantur; et Nocturni respondeant noctis tempori, Laudes vero aurorae. Quo melius hic dicenda in tolligantur, animadvertendum est, diem liturgicum, non secus ac annum liturgicum, eX Ecclesiae mente figurare quodammodo totum temporis spatium a mundi exordio usque ad saeculorum finem; horasquo canonicas sic per diem distribui, ut repraesentent omnium saeculorum ac generationum cultum, Deo Creatori ac Redemptori exhibendum. Laudes itaque ponuntur ad auroram, ut Significetur, creaturas Omnes ex tenebris nihili ad lucem exis,entiae esso vocatas ideo tantum, ut Creatori suo laudes concinant. Cui circumstantiae temporis psalmus praesertim primus in Laudibus et tertius conveniunt. Primus enim de creatione agit,

quae principium et quasi auroram temporis signat; tertius vero explicite ad diei primordia refertur : Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Alio sub respectu, quatenus Matutinum cum Laudibus reseruntur ad sestum, ut Deus honoretur in Sanctis suis, Laudes sunt velut complementum Matutini. Sicut enim psalmi Nocturnorum respiciunt mysterium quod occurrit, vel Sanctum qui celebratur: ita psalmi Laudum velut gratiarum actionem continent, Deo pro mysterio ac sesto persolvendam. Septem psalmi Laudum gradatim dispositi, Sic conn cluntur inter se, ut plenam quamdam ac persectam lauda-

415쪽

tionem constituant. Etenim celebratur Deus, tum in se, tum in suis beneficiis : quae beneficia spectantur in omni ordine. nempe naturae, gratiae, et gloriae; utque de his omnibus quam dignissimo et quam plenissime laudetur, invitantur creaturae omnes, ut Omni modo omnibusque viribus divinam majestatem ac misericordiam concinant. In psalmo XCII, Dominus regnumι, Ecclesia Dei majestatem Cum admiratione contemplatur, quatenus illa majestas, tum in creatione mundi, tum in constitutione ac gubernatione Ecclesiae apparet. Deinde propter eadem Dei opera, quae simul sunt magna beneficia, gratias agendas esse profitetur, dicens: Domum ιuam decet sanctitudo in longitudinem dierum: id est, decet ut universus mundus, et praesertim Ecclesia quae est domus tua, O Domine, nomen tuum sanctificet ac laudet perpetuo. Diuitiam by Cooste

416쪽

PSALMUS XCIV.

Venile, Gulιemus Domino.

l. Venite, exultemus Domino, jubilemus Deo

salutari nostro : praeoccupemus faciem ejus in con

sessione, et in psalmis iu

bilemus ei. 2. Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deOS : quoniam non repellet Dominus plebem Suam, quia in manu eius Sunt omneS fineS terrae, et altitudines montium ipse conspicit.

. Venile, cum exultatiuite et jubilatione accedamus ad Dominum Salvatorem nostrum : sesit nemus sistere uos ante faciem ejus cum laude, et cum psalmis laria celebremuS eum. 2. Quoniam Dominus nosterest vere magnus Deus. et Rex magnus Super omneS deos. Noli repellet plebem suam D0minus. in cujus omnipotenti manu sunι omnes regiones terrae; et eui altissimi montes subjecti sunt. Psalmi textus describitur ex Breviario Romano. In Psalterio autem Vulgatae sie legitur: s. Venire, eouemus Domino: jubilemus Deo salutari

nostra. - 2. P-occupemus 'rim ejus in confessione; et in psalmia jubia Iemus et . - 1. Quoniam Deu3 munus Dominus; et rea munus areer omnes deos. - 4. ouis in manu esta sunt Omnes fines terrae; et altitudines montium ipsius sunt. - 5. Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illi . et siceam manus Uus formauerunt. - 6. Venite, adoremus, et procidamus; et plo. remus ante Dominum qui fecit nos. - T. Quia ipse est Dominus Deus νιoster: et nos populus P moe eiu3, et oves manus ejus. - 8. Hodie si meem ejus aucterilis, nolite obdurare corda vestra; - 0. Sicut in irrita tione secundum cliem tentationis in deserto; ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea. - l0. 0uadraginta annis

ofensus fui generationi illi, et diri: Semper hi errant eorde. - l . Et isti non eognoverunt vias meas; ut juravi in ira mea : Si introibunt in

requiem meam.

Ut patet, textus Vulgaipe nonnihil dissert a lex tu Breviarii : cujus rei ra. iio est quod invitatorium proprie ad PSalterium Breviarii non pertinet. nee proinde cum Psalterio ad Vulgatae textum debuit conformari. Sellie0t Sixtus V. Bulla intereus ille 1589 . constituit, ut Breviarii et

lissatis textus consormis redderetur Vulgatae textui vaticano. quoad eas tantum Seripturae lectiones et verba, quae eae vulvata editione sumpta . . . fuisse eonstat. - Atqui invitatoria, sicut et introitus, ctradi alia, Ofretoria,ccRSUS SCRIPTLRAE SACRAE, T. II. M

417쪽

3. Quoniam ipsius est mare, et ipse secit illud. et

aridam landaverunt manus ejus : Venite, adoremuS, et procidamus ante Deum :ploremus coram Domino, qui secit nos, quia ipse est Dominus Deus noster : HOS autem populus ejus, et OVespaScuae ejus. 4. Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda Vestra, sicut in exacerbatione Secundum diem tentationis in deserto : ubi

tentaverunt me PatreS V Stri, probaverunt et viderunt Opera mea.

5. Quadraginta annis proximus sui generationi huic, et dixi : Semper hi

errant corde : ipsi vero non cogni Verunt Via S mea S, qui

bus juravi in ira mea, Si introibunt in requiem

meam. 5. ipsiuS quoque est mare :ipso secti illud. Aimul ac terram quam stabiliverunt manus ejus. Venile igitur, adoremus, et proci damus ante Deum : ploremus coram Domino, qui laeti nos : quia ipse est Dominus Deus noster amaritissimus, et nos populus ejus atque oveS paQuae eius. 4. Quod si vocem pastoris hujus ac Domini, tempore hoe praesentis saeculi audieritis: nolite obdurare corda vestra. sicut fecerunt patres vestri. irritando me Lem pore lentationis in deserto; ubi duritie sua lentaverunt me, ac probaverunt me quamquam videra ut opera mea per quadragili la

5. Per quadraginta integros antios quam proxime accessi ad generationem illam; et fastidio erga eam assecetus ob infidelitatem perpetuam, dixi : Semper hi or-rant corde, et nequaquam Sequuntur vias meas ipsis manifestatas :ideoque juriavi in ira mea, dicens: Nunquam introibunt in terram quietis, quam ipsis destinave

ac generatim quaecumque partem fixam constituunt Oiscii et Liturgiae, non ex vulgata nobis devenerunt; sed ex antiqua Itala. qua ante S. Hieronymum clesia utebatur. Cum enim Hieronymi versione l emendationes adoptatae sunt, lectiones cluntaxat S. Scripturae. Psaltorium. Evangelia et Epistolae, quae volumina particularia esse solebant. volumina nempe biblica. a libris litumisis sejuncta, versionis lithlicae sortem secuta sunt. Reliqua vero . Ossicii et Liturgiae omnino propria, prout antiquitus orani remanserunt : ideoque hae partes ex mandato Sixti V ad Vulgatae textum non sunt reformatae; et hodiedum leguntur juxta lectionem antiquae Italae.

418쪽

Explicatio.

Argumentum psalmi exhortatorium est. David enim adhortatur populum Israel ad Deum digno laudandum. eique fid liter serviendum: imo in figurativo populo Israel, videns prophetico spiritu omnes gentes a Christo redemptas, eas universim invitat ad adorandum Christum ), eique obediendum. - Duae sunt psalmi partes, quae sic enuntiari possunt:

l. Deum ae Dominum nostrum digne colite. I l. Gus gratiast ae legi ne resistite.

. Venite, multemus Domino, Dbilemvs Deo salutari nostro : praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.

Invitatio haec est et exhortatio ad laudandum Deum animo et voce, quasi diceret : Εia, omnes simul uniti accedamus ad Dominum, cordibus gestientes, laeta voce laudes offerentes Deo qui ost salus nostra. - Vox Dominio, Deus salutaris. et infra Reae magnus, juxta multos, etiam litteraliter designat Dominum Jesum Christum: cum psalmum hunc asserat Paulus ad Hebr. III, de Christo scribens. Quod si ex Apostolicitatione sententia illa non evidenter demonstratur, sequitur Saltem, psalmum non ad antiquos tantum Iudaeos, sed ad universos quoque Christi fideles pertinere.

Praeoecupemus faelem ellus in con essione. . . . Expositio duplex : 1' Praeveniamus mature, properemus venire in praesentiam ejus cum laudibus et hymnis.-2' Minus, ut videtur. litteraliter, sed magis ad mentem Patrum : Antequam Dominus ad judicium veniat, et vindictam de peccatis sumat, prae-Venianius eum confitendo peccata nostra. - ΕΩ in psalmis

l) De Christo ad litteram sermonem fieri. opinio est plurimis interpretibus prohata, usu Ecclesiae psalmum hune reeitantis in clio Epiphaniae eoniirmata, et maxime consona cum interpretatione S. Pauli, Ad Hebr. III et IV, prout mox in explicatione dicetur. Cf. hlanu. Genebrard.

419쪽

iubilamus ei, simul nempe magnis vocibus extollendo misericordiam ejus.

2. ouoniam Deus magnus Dominus et reae magnuS Super omnes deos: quoniam non repellet Dominus plebem luam, quia in manus ejus sunt omnes tinea terrae, et altitudinea montium ipse conspicit.

Rationes proseri quinque, cur Dominus laudandus a nobis sit : l' quia Dominus ille noster non alius est quam ipse magnus Deus; 2' quia habet in potestate sua orbem terrae: 3' quia etiam maris moderator et factor est; 4' quia non solum terram et mare, sed etiam nos homines secit: 5' quia non solum secit nos, sed singulari prudentia nos regit, quomodo pastor proprius gregem Suum. Reae magnus super omnes deos : id est, 1' super omnia salsa numina ac da monia gentilium; 2' super omnes reges et judices terrae, de quibus scriptum est : Ego dixi: Vos dii estis. Ps. LXXX l. Sequentia verba : Quoniam non repellet Dominus plebem suam, quae juxta lectionem Breviarii hic interponuntur, in Vulgata uti in Hebraeo desunt; verissima tamen Sunt in se, et

textui non incongrua, quatenus declarant, immensam Dei majestatem cum immensa erga populum suum providentia ac bonitate esse conjunctam. Non repellet, inquit, Dominus plebem suam, quia in manu ejus sunt omnes fines terrae. . . quasi diceret non repellet nos, etsi omnipotens est et mundum universum sub potestate sua tenet.

3. Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus : venite, adoremug. et procidamus ante Deum : ploremus coram Domino, qui fecit no3, quia ipse est Dominus Deus noster e nos autem populus

ejus, et ove3 paScude eju3. Loco pIOremus, quod cum LXX Interpretibus habet nostra Vulgata, S. Hieronymus vertit, genua fleetamus: quod et hodie

420쪽

Plaremus eorum Domino qui fecit nos, id est, qui creavitrios: vel etiam, qui fecit nos id quod nunc sumus, populum

electum, beneficiis ejus auctum et Ornatum. uia ipse est Dominus Deus noster nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus: id est, populus quem Dominus amat et pascit sicut pastor gregem suum. - In Vulgata sic legimus: Nos popuIus pascuae ejus, eι oues manus ejus: id est, populus quem sua doctrina suisque beneficiis corporaliter et spiritualiter pascit. - Quod dicitur: Ει oves manus ejus, id est, quas manu sua creavit, vel propria manu regit. 0bservat hic sanetus Augustinus singularem transpositionem verborum: videtur enim propheta conjungere debuisse Oves cum pascua et populum cum manu, ac dicere: Nos populus manus ejus et es pascuae ejus. Conjunxit autem populum cum pascua, et Oues cum manu : ut significaret, inquit S. Doctor, populum esse respectu Dei instar ovium, quae pastore indigent; ita tamen, ut non sint oves expertes rationis quae baculo debeant cogi, sed quae signo manus obediant.

4. hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare cordavratra, δicut in Macerbatione 3ecundum diem tentationis tu deserto: ubi tentaverunt me patre3 vratri, probaverunt, et viderunt opera mea. Incipit secunda pars Psalmi, qua propheta populum Dei

hortatur, ut non solum voce, sed etiam opere et obedientia Deum laudent. - Ut autem efficacius eos exhortetur, ipsum Deum loquentem introducit; sensus enim est quasi Spiritus sanctus diceret: Hodie si vocem Domini, audieritis, id est. Si vocem meam, qui Dominus vester sum, audieritis, nolite obdurare corda vestra; sed sinite ea penetrari voce mea et ad fidem atque obedientiam innecti. - Illud hodie significat hoe ιempore; ut, ut declarat Apostolus iΗebr. Illi, quamdiu harevilu durat.- Particula autum si, innuit, divinam gratiam non Singulis momentis, sed pro tempore et loco nos alloqui et

admonere. Nolite obdurare eorda vestra, sicuι in e cerbatione secundum diem tentationis in deserto: id est, sicut obdurarunt Patres vestri corda sua in exacerbatione I vel, ut habet Vulgata. Disitiros by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION