장음표시 사용
401쪽
7. Cadent a latere tuo mille. et decem millia a deaetris
tuis: ad te autem non appropinquabit. 8. Verumtamen oculis tuis considerabis : et retributionem peccatorum videbis.
9. 0uoniam tu es, Domine, ves mea: Altissimum posuisti refugium tuum. 10. Non aecedet ad te malum: et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Pergit propheta explicare protectionem justi: Ita justus apericulis defendetur, ut inimici eius prosternantur, utque nullum malum ipsum attingat. - Cadent, inquit, a Iatere tuo mille .... Sen Sus est, vel 1' tela inimicorum, aut ipsi inimici tua virtute prostrati, cadent plurimi a latere tuo sinistro; ac multo plures a dextro: et ne unus quidem ex iis, aut ne unum quidem ex eorum telis. ad te appropinquabit. - Vel 2' melius: Alii, nempe commilitones, in se, non in Deo confidentes, cadent plurimi; tu vero stabis incolumis, nec ab ullo inimico attingi poteris. - Tropologico, mille dicuntur casuria sinistra, et decem millia a dextra: quoniam per sinistram intelligitur adversitas, per dexteram vero prosperita S, et Plures homines ex prosperitate pereunt quam ex adversitate. 8. Verumtamen r id est, verum etiam, imo insuper; oculis luis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. - Η is
verbis homini justo promittitur, non tantum victoria; sed Ptiam, quod sit cum gaudio visurus inimicos suos jacentes, et pro merito punitos. - Quae promissio impletur aliquando in hac vita: certissime vero et plene implebitur in die judicii 9. Quoniam tu es. Domine, spes mea: Altissimum posuisti refugium tuum. - Pergit propheta alloqui hominem justum sed subintelligit vocem dieendo : ita ut sensus sit: Sic divino clypeo mirabiliter protegeris. Nam dicendo: Quoniam tu es.
Domine, spes mea, O homo pie, ipsum Deum altissimum esse- ei sit tibi refugium, et tanquam arcem super omneS alias munitam. Propterea non accedet ad te malum ... - ΝOmen Aiatissimum non esse adjectivum, quod reseratur ad refugium, sed substantivum designans Deum, patet ex graeco, ubi ha hetur generis ma Sculini, et καταφυγὴν generis seminini.
402쪽
0. Non aeeedeι ad ιe malum: eι Augellum non appropinqua-biι tabernaculo tuo. - Explicat quid boni consequatur ex eo. quod justus refugium sibi constituit in Altissimo : immunis scilicet erit ab omni malo. Duplex distinguitur malum: nimirum malum culpae, quod solum absolute et simpliciter malum est; et malum poenae, quod non est malum, nisi secundum quid . dam vero, juxta Bellarminum, vox malum in textu designat malum culpae; llagellum vero, malum poenae. Quae quidem expositio ut mystica, probabilis omnino est; at ne admittatur ut litteratis, obstat parallelis mus: et insuper videtur psaltes hic totus sse in consideranda protectione ab adversis, de culpae autem immunitate minime cogitare. Non accedet, inquit, ad te malum, id est, ullum mali seu adversitatis genus; eι flagellum non appropinquabiι tabernaculo tuo: id est, plaga aut calamitas agros, liberos, samiliam tuam non affliget. Itaque conjuncto sensu litterati et mystico, promissio ista duplex sic videtur intelligenda. 1' lusti in Deo Sperantes, peculiari providentia a peccato praeservabuntur; aut Si peccent, ex lapsu Surgent humili OrcS, ipso peccato eis cooperante in bonum. 2' Corporalia mala, etsi per divinam bonitat in saepe mitigata, experientur quidem, Sed iacile portabunt, ea
contemnent; imo vix sentient, intima cordis Pace semperfruentes. Ista enim non reputabunt esse mala, Sed bona; cum materiam patientiae et segetem gloriae sibi praebeant.
11. duoniam angelis suis mundavit de te: ut custodiant te in omnibus viis tuiδ. 12. In manibus portabunt ιθ e ne forte olliendas ad lupi dem pedem tuum. 13. Super avidem et busiliscum ambulabis: et concul-cubia leonem et drac9nem. Modus explicatur, quo justum Deus protegat et juvet,
nempe per angelorum custodiam. uuae quidem, licet non sit Simpliciter necessaria,cum immediata Dei actio suiliciat; suavitamen ac sapienti Providentia consιituta est. Hunc enim Or-
403쪽
dinem Ileus in rebus posuit, ut in seriora per media, et media per Superiora regenda velit. - Dicitur uanda tui de te, id est de justis, deque tutula justorum. Non tamen solis justis, sed etiam reliquis lioni iiii hus anguli custodes dati sunt . - Lι custodiunt te in omnibus viis tuis: id est, quocumque Pergas Vci, metaphorice, in omnibus actionibus tuis. Multae, inquit Bellar minus, sunt viae hominis, et in his omnibus angelo custode indiget: via est lex, via est operatio, via est vita
praesens, per varias aetates et status decurrens : adsunt autem
angeli qui custodiant nos in omnibus viis istis. 2. In manibus portabunt te : ne forte Ostiendus ad lapidem
pedem ιuum. - Metaphora videtur desumpta a nutricibus, quiae insuntes manibus gustant ne impingant alicubi : ad significandam studiosissimam angelorum cuStodiam , ne justus detrimentum vel exiguum patiatur. - In particulari, et myStice, manus angelorum Sunt intellectus et voluntas, sive sapientia et potentia, quibus nos tuentur. Lapides in via, sunt impedimenta quaevis in hac Vita Occurrentia, Sive tem poralia sive spiritualia : Seandula, tentationes, PerSecutiones,
et similia. I es, quibus ad lapides offendere Solemus, sunt assectus humani, pru cipue humanus amor et timor. Justus autem ita ab angulis illustratur et juvatur, ut pede, id est, assectu elevato a terra, bonum ac malum temporale quod peccatum induceret, facile contemnat. 3. Super aspidem et basiliscum ambulabis r eι conculcabis leonem el draconem. Ilaec intelligi possunt tripliciter : 1' Proprie ut corporaliter, ut jacent, do potestate Sanctorum inseras. 2' Symbolice, de diabolo et sceleratis hominibus. 3' Τropologico, de vitiis, ut S. lternardus et alii exponunt. - Principalis tam n sensus est liguratus ac symbolicus; ita ut bestiis hisce vcnenosis et seris, a Stuti S et violentis, daemones diversorum ingeniorum indicentur. Prosequitur enim sermonem psalmi Sta quasi dicat: Sicut ab angelis honis juvaberis, ita a uae in Onibus quibuscumque non laederis. Ad verba quod attinet, aspis est anguis, terribili et immedicabili veneno formidandu S. - Basiliscus Seu regulus, quasi
404쪽
rex Serpentium, alius anguis est, candida in capite macula, ut quodam diademate insignis, quique solo intuitu necare dicebatur il . - Draco reptile est immanis magnitudinis et roboris; juxta hebraeum. videtur hic crocodilus designari, vel certe monstrum marinum. - Leo, ut serarum princeps notissimus eSt. Haec animalium nomina passim diabolo tribui solent. Aduersarius vester diabolus, tanquam leo rugiens I Pet. V, 8 . - Εece dedi vobis potestatem caleandi supra serpentes et scorpiones, eι super Omnem virtutem inimiet; et nihil vobis nocebiι. Luc X, 19.14. Quoniam in me speravit, liberabo eum: protestam eum, quoniam cognovit nomen meum. 15. Clamabit ad me. et ego Gaudiam eum : cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorisicabo eum. 16. Longitudine dierum replebo eum : et ostendam illi
salutard meum. Tertia pars. Iam inducitur loquens ipse Deus, qui in tribus ultimis versiculis confirmat omnia quae supra dicta sunt, et multa etiam addit. - Εnuntiantur enim his versiculis octo promissa Dei, quae Optimo ordine incipiunt a liberatione a malis, et procedunt usque ad exaltationem ad summum bonum. Et quidem quatuor ex illis pertinent ad praesentem vitam : liberabo eum, protegam eum, eaeaudiam eum, cum ipso sum in tribulatione: - quatuor reliqua ad suturam : eripiam eum, glorificabo eum, longitudine dierum replebo eum, ostendam illi salutare meum. Proιegam eum, quoniam cognouiι nomen meum: id est, quoniam me cum siducia invocavit. Dicitur enim cognoscere nomen Domini, qui ejus potentiam, et Sapientiam, et bonitatem cognoscit, unde in spem ac fiduciam firmissimam erigitur. Dicitur etiam cognoscere nomen Domini, qui ex intima familiaritate novit Deum ut pastorem, amicum et patrem; de qua notitia dicitur : Ego sum pastor bonus, eι cognosco OOes
meas, eι cognoscunt me meae. Joan. X, 14. lj Cf. Plinius, lib. 8, c. 2l ; i. 29, c. 4.
405쪽
1 o. Clamabiι ad me, et ego eaeaudiam eum : cum ipso sum in tribulaιione .... id est Peculiari quodam modo ipsi adero in tribulatione, et ero cum ipso pra aliis, per internam consolationem et assistentiam : quomodo mater aegrotanti filiolo assidet ut opitulatur; - vel etiam, tribulato adero ut spectator certaminis ejus, ut adjutor et consolator. Illud eum ipso sum, tempore praesenti, dum reliqua, liberabo, protesttam, etc., ponuntur in tempore suturo, insinuat. tribulationem hujus vitae esse momentaneam. - Illud in tribulatione, ponitur 90St eaeaudiam eum, et ante glorificabo : ut innuatur, sic Deum exaudire justum in hac vita, ut ipsi tribulationem cum patientia praestet; atque hac via ad splendidissimam coronam deducat. Eripiam eum : scilicet liberabo eum penitus, praesertim in hora mortis, quando abstergam Omnes lacrymas ejus, et glorificabo eum in coelis.16. Longitudine dierum replebo eum : id est, beata aeternitatu donabo. - Quod si longitudo dierum intelligatur de vita longa in hoc mundo, pra culis habendum est, promissiones temporales semper esse intelligendas sub conditione iacita :si expediaι fieri qu0d promissum est. De caetero, justus etiamsi morte praeoccupatus fuerit, plenus dierum existimandus est Consummatus enim in brevi, e levit tempora multa.
Et ostendam illi salutare meum : id est, manifestabo ipsi salutem, Salvatorem Christum meum, et gloriam meam sicuti est, ut me facie ad faciem beatifice contempletur. Sensus Illurgneus.
1 'In psalmo XC, extensius quam in praecedentibus Completorii psalmis Ecclesia considerat molimina inimicorum, semper quidem, Sed praecipue noctis ac mortis tempore animabus insidiantium; simulque Deum aspiciens ut unicum et certissimum auxiliatorem, ad eum confugit, ei lirmissime adhaeret. atque in sinu ejus secure quiescit, donec transeat tribulatio, et appareat Salutare Dei.
406쪽
Quicumque. inquit, persecta fiducia in Dei sinu conquiescit, in omni adversitate, protegetur; in nocte hujus vi Iae mortalis, per assiduam oras Onem cum Deo commorabitur: et quum advorterit nox mortis, habitaculum securum apud Deum inveniet : In protectione Dei eo It eommorabitur. Loquimini, O vos omnes sancti et justi, qui Dominum elegistis in partem haereditatis vestrae, nunquid frustra in ipso sperastis 3 - Ipse, inquiunt singuli, liberavit ni e sucus periturum. Vita enim hominis tota velut ingenii involuta est laqueo, quo animae innumerae capiuntur, et unde nec ego evadere poteram ; sed quia speravi in ipso, divina manu expedivit me, et in libertate filiorum Dei constituit : Ipse liberavit me de laqueo venantium. Εia vir juste, permane in spe tua stabilis: et ipse Dominus tu protegere PergUt. Seapulis suis obumbrabit tibi. . . infiirmum tu fovebit sub alis suis; lacessitum praeliis proteget te clypeo veritatis te quo tuebitur ab hostibus universis, sive invisibilibus sive visibilibus, sive dolosis sive violentis: a timore nocturno pusillanimitatis, a sagitta diurna superbiae, a negotio tenebroso avaritiae, a daemonio meridiano intemperantiae et tu Xuriae .... Cudent a latere tuo mille ... Multiplicabunt quidum tela, multiplicabunt incursus suos ; sed simul multiplicabunt victorias tuas, donec penitus devicti jaceant. Etenim aliquando oculis tuis videbis peccatum omnino devictum et
punitum, justitiam vero triumphantem in aeternum .... Invoca igitur confidenter nomen Domini, et salvus eris. Sit clamor cordis tui assiduus: Tu es, Domine desu, spes mea in tempore et in aeterni late. . . Ecce sic sperantem assumet te, et abscondet in abscondito tabernaculi sui; ubi tam securus eris, ut nulla tempestas, quamvis externe pulset, animae tuae
latibulum penetrare pOSSit. Quum autem tibi exeundum erit, et per varia vitae itinera incedendum, ab angelis deduceris; ipsisque juvantibus omnia
offendicula transilies, omnia ferarum monstra pedibus conteres. Quoniam angelis suis mundavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Diuili eo by Corale
407쪽
lii voeando enim nomen Domini salvus eris. Quoniam eos novit, inquit ipse Dominus, nomen meum, ideo adero ipsi protector fidelis: cum ipso ero omnibus diebus. etiam diebus malis. Imo, praesertim cum ipso ero in cruce atque in tribulatione hujus vitae, ut mecum constanter patiatur, et mecum per passionem et crucem ad resurrectionis gloriam perveniat, ubi ostendam illi salutare meum. 2' Recitatur quoque psalmus Uui habitaι, in ollicio Dedicationis Ecclesiarum. - Ηuic autem solemnitati ex Ecclesiae mento accommodatur ita, ut significet, templum, Christi quo Ecclesiam ac domum Dei, esse habitaculum illud, ubi homo justus in protectione Dei coeli commorabitur et sub pennis ejus sperabit: vhi elamabit ad Deum, et Deus exaudiet eum : cum ipso erit in tribulatione: eripiet eum, eι ostendet illi salutare
408쪽
Dominus regnavit, decorem indutua est.
1. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus sortitudinem et praecinxit se. 2. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commoVehitur.
3. Parata sedes tua ex tunc : a Saecul O tu e S. 4. Elevaverunt numina, Domine : elevaverunt numina vocem Suam. 5. Elevaverunt numina fluctus suos : a Vocibus aquarii in multarum.
6. Mirabiles elati0nes maris : mirabilis in altis Domin US. 7. Testimonia tua credibilia sacta sunt nimis :domum tuam decet Sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.1. Doniiuus regnum mundi sus cepit : ecce visibilem decorem iu- duil ac potentiam, et velut ad opus suum aecinxit se. 2. Scilicet creavit orbem terrae, eumque naturae ordine mirabiliter
stabilivit. 5. Ab illa die siet ii thronus tuus visibilis, o Deus, qui invisibilem
thronum occupas ab aeteruo. 4. Elevaveruui flumina et aquarum gurgites fioni tum Suum minitabundum. 5. Elevaverunt eum fremitu fluctus exundantium aquarum
6. Mirabiles elationes iurentis maris : at mirabilior in aliis coelis dominator Dominu S. I. Utique, Domine, mirabilior tu es : mirabilia namque tua manifesta Sit nobis testimoniis certissimis. Quapropter noS, populus tuus, cullum majestate tua dignum
reddere libi debemus in domo tua jugiter.
409쪽
Argumentum hujus psalmi, litteraliter Spectatum, est regnum Dei in mundo naturali: seu laus Dei, Ob creationem
Si vero spectetur allegorice, est regnum Christi in mundo spirituali; seu laus Christi Domini, qui in cruce sua et in resurrectione, velut gloria regali indutus, hostes domuit, Ecclesiamque suam aeterna Stabilitate firmavit. - Sensus iste allegoricus a plerisque Hebraeorum et SS. Patrum assertus, confirmatur Praxi Ecclesiae, quae psalmum hunc canere solet in aurora diei Dominicae ad Laudes: quoniam Christus tunc resurgendo, POSSessionem regni sui accepit et induit decorem ac fortitudinem. Textum exponemus primo Secundum sensum priorem, de Deo Creatore; deinde in explicatione secunda, aperiemus sensum altiorem, de Deo Redemptore, Christo.
l. ouomodo Dominus regnum mundi suscipiat. II. Quomodo imperium Merceat. III. Quomodo a subditis sit honorandus.
l. Dominuδ regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem et praecinait δH.
Contemplatur propheta Deum in die creationis, tanquam regem in exordio regni Sese parantem ut thronum conscendat, et habenas imperii manu suscipiat; imo ut ipsum regnum ac thronum sibi constituat: idcirco dicit, eum veluti purpura
13 ita Bellanger, apud Migne, S. Scripti tom. 15. - Allegorice, tu quit Le Blancula hunc Ps. tona. o) laus est Christi Regis, in resurrectione sua dotibus glorice vestiti, et hostes suos terreniis ac domantis. Ecclesiam- quo aeterna stabilitate firmantis. Ita S. Aug., Bemig., Ludolph. , Dionys. Haymo. incognitus, et alii. De Messia hunc psalmum exponunt Rabbini ipsi Salomon et E imbi, aliique; Sed male opinantur, MeSSiam necdum veniSSe, pugnaturum autem eSSe contra Gog et Magog, eosque superaturum: eaque de re psalmum agere.- Bellarminus putat, etiam ad litteram hunc psalmumeesse de Christo.
410쪽
PSALMI SELECTI. - PS. xcll. 403 decora et armatura sortissima indui, atque ad strenue operandum se accingere: Induιus est decorem . . . fortitudinem, et praecinaeit se. Decorem indutus est... id est: gloriam suam ac majestatem magni fit centiam ac potentiam in die Creationis manifestavit. et visibili splendore semetipsum velut operuit. duod idem alibi psalmista sic enuntiat: Domine, Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem eι decorem induisti: amictus lumine sicut vestimento, eatendens coelum sicut pellem. . . Ps. CIII.
2. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur. 3. Parasa εedes tua eae tunc a Saeculo tu es. Sicut modo vidimus Deum ad opus se accingentem, ita
nune videmus Operantem. 2. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur. Deereatione orbis terrarum sermo est, deque ejus conservatione in statu illo atquo ordine, in quo primitus est constitutus. Ilis ergo verbis, non commovebitur, nequaquam negatur terrae motus, sive diurnus, Sive annuus; sed tantum excluditur omnis perturbatio, qua constitutio ejus, vel ordinatae vicissitudines corrumperentur. 3. Parata sedes tua ea tune, a saeculo tu es. - Sensus est
quasi diceret: Ab illo die, tu qui regnas ab aeterno, regnare cuspisti in tempore; atque ita imperium exerces in mundo ut nihil adversus te praevalere possit, O Deus Omnipotensi Quod quidem declarat, ostendendo quomodo naturae vires impotentes contra ordinum a Deo stabilitum frustra insu
4. Elevaverunι flumina, Domine; elevaverunt flumina
5. Elevaverunt stumina fluctus Suos a vocibus aquarum multarum. 6. Mirabiles elationes maris: mirabilis in altis Dominus.
Seeunda pars: Deus imperium exercet, et mundum, quem creavit, gubernat. - Εlevaverunt flumina vocem mam ... fluctus suos. . . Describit motus atque impetus aquarum ac vim Duilirco by Cooste
