장음표시 사용
161쪽
vis negligantur: in ea namque tempora delapsi sumus , in quibus eruditionis nomen forensium hominum auribus barbarum sonat: sed jurisprudentiae potius vim sblidam & succum ipsum
inquiramus. Enim vero quam amplum , quam immane doctrinae corpus essiciunt , quae unius
civilis scientiae ambitu continentur P Ut nihil dicam de amplitudine juris Canonici, cujus quidem fines longe lateque proseruntur; nihil de innumeris Conciliorum decretis , nihil de tam multis Romanorum Pontificum constitutionibus : quae singula immensi laboris assiduitatem& non impar diuturnae vitae studium postulare nemo est , qui non videat . Huc accedit tot jam propagatas esse in utramque judicii partem opiniones Doctorum , ut his uniscapiendis vix ampla bibliotheca sussiciat . Quorum sententias
cum ad examen revocari, & si quae falso ob- truduntur interpretationes, expungi oporteat , facile omnes intelligunt , totos ingenii nerVOS& laboris vim maximam esse adhibendam . Quae cum ita sint, prodeat nunc in forum p xo capillo nitidus & barbatulus nescio quis
juvenis, qui vix levi quadam legum Sc judiciorum notitia respersus, audeat tamen sese Urbis profiteri jureconsultum : qui videlicet triduo totam, quantacunque illa est, juris scientiam devoraverit . Ego quidem audaciam ejusmodi
propter aetatem excusari posse non dubito. Mirari tamen satis non possum, quenquam tam an
mentem reperiri, qui novi Sc inexperti hominis . fidei causiam committat. Hunc quippe 3c rebus
162쪽
t 8 Pa: lini a S. JU ,γo suis & fortunis & liberis petii me consuluisse quis non videt Τ Cladem quippe subeat necesse est , qui caeco 3c imperito duce cum hoste confligit. 'Iuvenes autem, qui sie imparati ad forum accedunt , id quae o caveant dum iter nimium properant, ne idem , ut in veteri proverbio est , serius absolvant . In ipsos enim optime quadrat
scitum illud Divi Augustini adversus Petilianum, iis scilicet, qui plus nimio festinant, nonnunquam
usu venire, ut Vestem , aut calceos perverse induant, quae res postea currentibus moram & ta ditatem affert.
Iam vero de Theologia pauca dicam, ut inde de ceteris disciplinis conjectura amplissime fiat judicium . Equidem si e tanta Theologorum paucitate, quantam elle videmus, divinae hujus sciens tiae diificultatem Sc salebras dedueere fas est, ne- mini obscurum esse poterit, quantum amplitudine & dignitate ceteras disciplinas Theologia antecellit; tantum illam 8c ingenii 3c laboris prae aliis exquirere. Nam si rationem recte subducere velimus, pro innumeris prope religiosis fami- iliis, quae hodie in ejus nodi studio unice versan- 1 tur, paucilsimi quidem sunt, qui tam amplae facultatis non dicam membra omnia & partes, sect
partium articulos absolutissime comprehendant .
Nisi forte Theologos mihi nominas disputatores nescio quos acres & subtiles, qui nihil de abditioribus sacrarum literarum oraculis, nihil de Ec- lclesiasticae historiae notitia, nihil de monamentis lium Graecis tum Latinis sanctorum Patrum atti- lgerint; sed Dialecticorum instar rem omnem a- lsant
163쪽
gunt disputationibus & clamoribus . Hos enim censoria virgula notatos e Theologorum collegio dispungit Melchior Canus vir dignitate &dodiri na clarissimus . Audite quaeso domissimi antistitis testimonium. Intelligo, inquit, fuisse in schola quosdam Theologos adscriptitios , qui universas quaestiones Theologicas frivolis argumentis absolverint, & vanis invalidisque ratiunculis magnum pondus rebus gravissimis detrahentes, ediderint in Theologiam commentaria vix digna lucubratione anicularum ; R cum in his sacrorum Biblior uni testimonia rarissima sint , Conciliorum mentio nulla, nihil ex antiquis Patribus oleat, nihil ex
gravi Philosophia, sed puerilibus fere disciplinis;
Theologi tamen, si su peris placet, vocantur. ET qua gravissima auctoritate cui perspicuum non est quot doctrinae praesidiis debeat este init ructus , qui praestantissimae facultati nomen dedit λ Dubitari plane non potest , quin praeter magnam ingenii vim diuturno quoque labore multisque Vigiliis ad tam amplam eruditionem comparandam opus sit, sime qua nemo potest jure dici Theolingus . Equidem si paulo maturius cogitemus quae superiori aetate plena succi & sanguinis monumenta literis elegantissimis tradiderunt & Bellar- minus & Sirmondus & Petavius & Alphonsus a Castro & Meschior Canus &Thomalsinus& Natalis Alexander aliique permulti, qui de rebus Theologicis acute simul & nervose scripserunt , compertissimum nobis erit, ejusmodi studia complurium annorum industriam , imo vero diuturnae
164쪽
Iso Paullim a S. Josepho Verum quid diutius gravissimis disciplinis im
moramur, cum haec nostra mitiora literarum studia , quae Humanitatem appellant, tantum sibi cum ingenii tum temporis postulare videamus PNam praeter universam illam ceterarum fere omnium artium, quam necessario exigunt, notitiam,
praeter historiarum , quam Graeci & Latini scriptores memoriae tradiderunt, cognitionem &lissimam illam ubertatem rerum , quae eruditio dicitur ; quanti mehercule laboris est dictionem sibi puram Sc elegantem conflare, varias dicendi notas internoscere ac multiplices sermonis sermas exprimere P Quam paucorum semper fuit oratio nem sic verbis 8c sententiis instruere, ut ad ve teris eloquentiae decus Sc majestatem proxime ae cederet 8 Quid vero de poetica facultate dicam scujus dignitas plusne naturae, an arti, plus ingenio, an industriae esset tribuenda, merito viri sapientissimi dubitarunt λ Atqui Virgilium, cui ingenium bene limatum & omnibus fere disciplinis
excultum, septem perpetuos annos in Georgicorum libris desudasse accepimus . Neque ipse annorum duodecim, quos in divino AEneidum carmine insumpserat , moram satis esse putavit ad sempiterni ejus operis commendationem, quominus illud ut rem informem impolitamque test mento comburi juberet. Quid quod Iacobus San-nararius poeta sane elegantisimuS tres illos aureos
de Partu Virginis libros viginti annorum lima perpolivit Z Nam quemadmodum Zeuxis ille celeberrimus tu tabulis pingendis morosus & dissicilis dicere solabat, se diu pinSere, quod aeterni-
165쪽
tati pingeret ; ita plane quae immortalitati parantur, diu multumque cogitanda sunt o neque ante de tabula ponenda est manus, quam singula dilucida sint admodum atque expolita . Quam brem Horatius in praeclara illa & immortali ad Pisones epistola saepissime inculcat , multa die multisque lituris esse castigandum, quod propediem in lucem est exiturum : nec quicquam fore elaboratum satis atque persectum , quod longa
mora non concoqueret, nonumque in annum non
premeretur. Quae sic dicta volo, ut omnes intelligant, citra ludorem studiumque plurimum neminem in re literaria fieri summum, nec posse paucis annis , ut stulte sibi plerique arrogant, ad veram doctrinae laudem pervenire. At vero dicet aliquis, Picus ille Mirandui, nus, cujus gloria in omnium ore & admiratione semper vivet, nonne tam brevi, quo Vixit , trium circiter & triginta annorum tempore id est assequutus, ut & orator & philosophus & m, thematicus & theologus magni nominis esset , cum tam musta de omni fere doctrina & publice disputaverit & literis tradiderit 8 Quid quod
praeterita aetate , ut ne longius abeam , Hugo Grotius, Daniel Heinsius, Blassius Paschalius in ipso adolescentiae flore complura in lucem ediderint , quae eruditionem minime vulgarem redolent λ Profecto non negaverim, Picum alios uepermultos extitiste, qui siugularis ingenii selitate Iaucissimis annis eo pervenerint , quo plerique omines longo studio multaque aetate pervenire nequaquam potuerint. At vero praeterquam quod
166쪽
quae paucorum felicitas est ad commune ceterorum exemplum trahi nullo modo poteit, quis ignorat, non defuisse doctos Scemunctae naris viros, qui 'in Pico ipso Mirandulano aliquanto amplius desideraverint, & in eo nescio quam praecocis ingenii acerbitatem culpaverint ' Illud certe negari non potest, multos naevos & maculas illius scriptis esse aspersas, quae in eloquentia & elegantioribus literis hominem immaturum fuisse ostendunt. De ceteris autem dico, homines quidem multos praeceleri fervidoque fuisse ingenio , qui scriptis editis adolescentiam suam illustraverint: nego nihilominus omnem in praematuris ejusmodi fructibus degustari tum ingenii tum judicii maturita- tem. Quod ne cui obtrectandi caussa, aut de gloria summorum virorum quicquam detrahendi studio dictum esse videatur, literariae Rei publicae annales quaeso percurrite. Non pauci sane vobis occurrent viri literatissimi, qui deinde confirmata jam aetate, ad ineuilem ea iesia revocaverint, vel etiam cum pudore damnaverint, quae pridem juvenilibus annis nimium festinanter emsilerant. Hoc enim, ut antiquiores praeteream, & Laurentium' Gambaram & Petrum Bembum 3c Franciscum. Petrarcam Sc Torquatum Talsum aliosque magoi ingenii homines fecisse legimus. Nec sane mirandum; cum oculis nostris quotidie videamus, succum non habere diuturnum, quae nimis celeriter maturescent, neque diu Vigere, quae praespere& quasi ex tempore gliuntur: contra vero arb res quae in multas aetates mansurae sunt , a itiO- i. ribus haeno defisi radicibus , gero crescere. ac
167쪽
Oratio VII 133 paulatim robur 3c firmitatem tenere. Quae cum ita se habeant, jam intelligitis, Ad Iescentes optimi, quorum caussa potissimum haec omnis oratio instituta est, nihil este solidiori doctrinae noxium magis aut inimicum , quam numiam studiorum sestinationem . Non cursorum more, sed lente, 1 ed maturo consilio in optimis studiis est properandum. Sat cito, dicere solebat 1apientissimus Cato, res fiunt, si sat bene. Quid autem vobis ad scientiae exitum celeriter pervenisse proderit, nisi illius membra omnia k partes plene cumulateque teneatis, aut in ea quid primo quid postremo loco sit, haud satis percipiatis λ Agite itaque rem vestram naviter , & ad quam seniet animum appulistis disciplinam , ad eam diligenter constanterque incumbite quousque illam a vobis revera postideri & utilitatis &gloriae vestrae fundum fieri contingat.
CUM anno superiore ex hoc ipso loco eam more majorum orationem haberem, in qua quotannis quispiam de dignitate ac praestantia bonarum artium praefari solet; illud, si meministis, contendebam, in optimis studiis lente qui dein
168쪽
rs Paulini a S. Iosepho dem esse festinandum ; nec studiola juventuti
quicquam esse Perniciosum magis, aut inimicum, quam paucissilmis annis gravissimarum disciplinarum studiis immorari, quae multum & temporis& laboris omnino requirunt . Quod argumenti genus his plane temporibus necessarium etsi sapientissimis, qui aderant, viris probatum fuisse certe scio; non defuerunt tamen aliqui, qui inde occasionem obtrectandi arripuerint: quasi vero , proposita hac tanta studiorum dissicultate ,
juvenes ab suscepto eorundem cursu retardari Scmagnos illos, quos ad Academiam attulerant , animos despondere contingat . Quorum opinio
tametsi Sc ratione communi experimento refutari facile positi; cum compertissimum sit, quae obvia & unicuique exposita maxime sunt, homines ea negligere atque contemnere ς ad illa Vero, quae ardua 8c multo dissicillima, eos se liter aggredi Sc majori studio voluntate duci :malo tamen mitiori ejusmodi hominum ingenio indulgere, quam erga ipsbs durior , aut parum ossiciosus videri . Temperabo itaque hoc anno austeram illam dicendi rationem, & molliori suscepto argumento, tyrones milites, sit qui sorte severitatis metu a nobis olim dilapsi sunt & in fugam conjecti, ad mularum castra hodierno die TeVOcare conabor. Quare aditus quosdam breves admodum & expeditos cupidae literarum juventuti indicare statui, per quos , si Velit, propere possit ad veram doctrinae laudem pervenire. Haec autem ne quis sorte dici putet adulandi studio, aut ostentandi ingenii caussa, quod a natura mea
169쪽
oratio VIII. ' isssemper abhorruit, nihil de meo proponam e sed
presso pede summorum Virorum vestigia persi quens, quem ipsi tenuerint brevissimum discen 'cli cursum, ostendam. Sic enim omnes intelligent, non me meo consilio, sed ipsos veteres sapientiae magistros , hoc unum expeditissimum munivisse ad doctrinam iter, quo nullum possit
aut magis certum, aut compendiosius excogitari.
Duo sunt omnino, quantum ego intelligo , quae cum in omni vita, tum praesertim in bonarum artium studio plurisum valere majores nostri semper existimarunt, amor nimirum & diligentia. Quorum alter animum excitat, & subjectis veluti facibus ad agendum inflammai: altera vero facit, ut id, quod eximium & laudo dignum, homines magno conatu summoque labore assequantur. His quidem ducibus ad optimas disciplinas iter facile Sc expeditum majori bus nostris semper patuit. Hanc unam illi brevem & rectissimam ad literarum studia viam nobis tritam reliquerunt. Amor scilicet, amor
doctrinae fuit, qui Platones , qui Aristotel f , qui Archimedes, Hippocrates, Papinianos aliaque clarissima sitientiarum lumina olim peperit,& ad gloriam extulit sempiternam. Putant nonis
nulli , & falso quidem , aetatis nostrae ingenia
tardiora esse atque hebetiora, quam antiquorum fuerint. Putant etaetam jam esse naturam , &magnorum ingeniorum semina penitus interiisse. Cum enim videant nostris hisce temporibus tantam adolescentium frequentiam in literario pubvere desudare ' nihilominus paucos admodum
170쪽
singularis doctrinae palmam referre : Rullumque memoria nostra existere , qui scientiae gloria cum antiquis decertare audeat : nullum , qui in poetica facultate cum Homero , aut Virgilio , nullum, qui in eloquentiae castris cum Dem sthene aut M. Tullio si conserendus; in eam facile suspicionem veniunt, iccirco veteres tantopere excelluisse tantoque nos ab illis doctrina intervallo distare, quod aureo seculo nati sisti primo naturae partu, cum vis seminis esset Dcerrima & terrae benignitas tanta, ut centesimis semper & cum anatocismo responderet. Nos autem deteriori aetate, cum jam solum lassum & emaciatum est, exortos non aequalem mentis aciem,
neque eandem ingenii vim, aut perspicaciam haberet Quae si vera essent; liceret utique nobis de natura gravissime conqueri , quod erga nos non parentem egiiset, sed novercam quodque illorum mentibus ingenii florem instillasset& succum , nobis autem quisquilias & porriginem reservasset. At vero cum ex multis , quae hoc nostro tempore longe subtilius inventa sunt, aut quae ingeniosius quam antiquis temporibus pertractantur, facile sit intelligere , non tardiora nunc esse, quam olim fuerunt ingehia ; cum
insuper & plura & uberiora nobis quam illis praeno sint ad discendum subsidia , quid aliud tandem in caussa esse dicemus, nisi quod nos
non eodem amore, neque eodem, quo Veteres,
studio honestissimas disciplinas prosequamur λ Et quidem incredibile ac prope immensum erat illorum in perscrutanda veritate desiderium ; at- l