장음표시 사용
21쪽
l Oratio I. 7minem, qui literarum fama & eruditionis laud8 antiquitati palmam praeripere audeat ; sed satis sibi gloriae ducat, si multo sudore multisque vigiliis eo tandem pervenerit, ut ab antiquorum praestantia non longissime abesse videatur P Adeone deterior literarum conditio, ut in tanta ingeniorum ubertate ceterarumque scientiarum progressu, illae propemodum destitutae jaceant , ac ne passum quidem progrediantur Z Ego sane fatalem hujusmodi literarum calamitatem duplici caussie poli1simum tribuendam eise judico ς &quod studio industriaeque majorum longe impares sumus, Jc quod longissime ab optima studiorum ratione recessimus . Cui duplici literarum infoditunio, ut tempestive, si fieri possit, occurratur; constitui hodierno die utrumque oratione perseqqi, S utrumque ea, qua potero, industria, studiosae
juventuti praecavere. Et quidem ad ea sempe majori animorum contentione incitamur, quae pluris facimus , impensiusque aestimamus . Pulcherrimas res atque optimas nullo frequenter studio prosequimur , non quod illa: revera negligi dignae sint , sed quod nobis negligendae esse videantur, Neque enim tantum ab ipsa rerum pulchritudine ac d gnitate, quantum ab earum opinione atque aestimatione movemur. Quamobrem cum literas M jores nostri in eo pretio ac dignitate semper ii, buerint, ut in ipsis maximum vitae ornamentum, ac summum Reipublicae bonum situm esse putarent , mirandum non est easdem tam singulari 'amore ardentique studio complecterentur . V
22쪽
8 Paulini a S. IV lohementius illi plane literariae dignitatis simam deperibant, quam ambitiosissimus quisque fasces,
consulatus, imperium : parandaeque sibi eruditi ni acrius insudabant, quam avari homines pecuniae sortunisque augendis . Postremo magis illi de literis, quam nos de aris socisque tutandis ,
soliciti . Ex quo ingenti erga literas studio fieri
solebat, ut omnibus aliis abdicatis ex animo curis in hanc unam incumberent,& in hanc veluti meis tam totos industriae nervos intenderent. Quocirca incredibile nemini videatur, eos tas topere liter rum amore succensos, ceteris sibi voluptatibus interdixisse, rei familiaris curam abjecille, somno, cibo potuque frequentius abstinuisse , quo celerius ad earum gloriam assurperent. Uulgare est ac tritum , summum illum dicendi magistrum Demosthenem, quo nemo unquam laboriosius, ne ρ.mo per plura naturae obstacula eloquentiae verticem adiit, plus olei consumpsisse , quam vini , omnesque artifices antelucana industria superasse. Non ignorabant siquidem viri prudentissimi, labore minime vulgari venalia esse eruditionis ac literarum praemia. Non ignorabant ad literarum studia seque illud pertinere, quod de Philosophia, omnium ore percrebuit, postulari videlicet totum hominem . Hinc Cicero, homo plane ad eloquentiam & eruditionem factus, cum diligentius
Caussam requireret, cur in tantis eloquentiae praemiis tantaque gloria, pauci tamen reperirentur, qui in ejus laude proficerent, opportune docuit, . hanc es e praecipuam, quod ea studiorum genera omnem sibi animum omnemque solicitudinem vin-
23쪽
ratio L dicarent. Omittendae sunt, inquit, omnes volu- ptates, relinquenda studia delectationis , ludus ,
jocus, convivium, sermo etiam pene omnium sa- , miliarum deserendus.
Quae quidem ne cui ad amplificandam liter
rum famam magnifice enunciata esse videantur ;cogitate mecum, Auditores, quot quantaque cc lo, terra marique Occurrant , quorum cognitio
non levis ac periunctoria , sed plena ac bene . subacta ad eos necessario pertinet, qui in ejus, modi disciplinis laudem aliquam assequi meditam itur . Quanta enim fabularum eruditio i Quanta Poetarum , aut carminum varietas i Quanta hi storiarum rerumque ab orbe condito gestarum series t Haud parum certe negotii facessit tot auctorum plenam solidamque cognitionem conseinqui, Sc tam multiplex diceadi genus probe a curateque dignoscere pbsse, ac distinguere . Aliisquidem in dicendo robusti , ac nervosi et alii molliores Sc magis ad elegantiam proni . Hic festivitatis Sc leporis plenus; acrius ille probat,
urgetque essicacius. In hoc phrasis tersa, facilis, non affectata, maximam spirans suavitatem. Sublimior in alio, succo plenior , totaque ad gravitatem plane senato iam composita . Praeterea cum omnes artes, ut ait praeclare Tullius, quae ad humanitatem pertinent , habeant quoddam commune vinculum, & quasi cognatione quadam inter se contineantur ἰ dubitari minime potest , quin nulla sit scientia, aut ars liberalis , cujus cognitione aliqua tinctus este non oporteat, qui ad literarum Sc eruditionis gloriam contendit
24쪽
1o Paulim a S. Iosepho Si quis enim Dialecticam, Mathematicam, Ethleam, Politicam, aliasque Philosophiae partes, ne flonge quidem a vestibulo salutaverit, non modo
de tot tantisque rebus , quarum notitia ab iis isontibus haurienda est, neque unum verbum fa- icere audebit, sed neque plene intelligere poterit poetas ipsos, oratores, aut historicos in eo disciplinarum genere praeclarissimos . Quis enim lPlinium, Plutarchum, Quintilianum, aut Uirgi- Ilium ipsu in tam multa de Physica , multa de Geographia, ac de Astronomia multa subtiliter lsolideque pertractantes intelligat , qui nondum :Primas earundem scientiarum lineas duxerit Τ NNcesse erit profecto in evolvendis hujusmodi libris, tanquam ad scopulos passim haereat, vel saltem ita odibutiat, ac si sphingem aliquam offendisset,
aut monitra immania enuncianda essent.
Quae quidem omnia cum sudorem industriam- tque exigant & maximam & diuturnam, miran- dum non eli, veteres tam assiduo ac pertinaci labore in literario pulvere desudasse . Intellige- .hant illi plane nullam sapientiae viam esse imperviam, si conatus acce Itilet ac labor, qui im- probitate sua onuita vincit . Intelligebant in a duo montis domicilium habere musas; verum eo quoque industria volari polle, si aliter perveniri non poisit Cum itaque experientia didicissent magistra id, quod Graecus ille Metrocles sapienter dictitabat, nimirum res alias omnes emi pos e
pecunia, literas vero Iempore; nihil erat omnino , quod tam accurate ac tam religiose servandum elie pucarent, quam tempus. Hinc vel exi- a Suam
25쪽
raratio . IIguam diei particulam per otium desidiamque tra, ducere, impendium omnium gravistimum cens batur. Ac proinde ne momentum sibi otiose unquam efflueret, quod potui, quod cibo , quod itineri tribui necesse erat, cum aliquo eruditionis studio conjunctum esse volebant. Quandoquidem ex Plutarcho accepimus , e3m fuitie majorum consuetudinem, ut dum lectica iter agerent , aut recitantem aliquem audirent , aut nonnulla sibi ex lectione annotarent, aut etiam non raro aliis dictando, non tam tempus, ut poetae loquuntur, fallerent, quam traducerent fructuosissi- me. Hinc memoria proditum est, illum promum condum universae eruditionis, quem nulla unquam
silebit posteritas , C. Plinium severe rigideque nepotem suum objurgasie, quod illum , omissa lectica, vidisset deambulantem. Poteras, inquit, has horas non perdere . Tanti scilicet putabant studiosissimi viri. vel minimi temporis habere rationem ; illud totum periisse rati , ex quo sibi aliquis sapientiae proventus non accessiliet. At, nos, s pudet me, magnopere pudet proje- Elam temporum nostrorum ignaviam cum indomita majorum diligentia conserae) nos, inquam, quibus, ut Seneca dolebat Vehementer, tempore nihil est vilius, illud partim tuendae accuratius, quam par est, valetudini, partim somno , partim conviviis A partim etiam muliercularum more, calamistris & speculo effundimus liberalissime. Ac deinde quod aulae ossiciis, quod voluptatibus, quod ludis, quod avaritiae,aut ambitioni superest tempus in literis A eruditione reponimus.Non est ergo cur
26쪽
miremur, majoribus nostris tanto inferiores nos esse doctrina, qui tantopere infra ipsos sumus laborandi studio. Merito ab eorum gloria tam longe aberramuS, quorum non imitamur industriam : quam revera
imitandam sibi unusquisque proponeret , si quod erga literas studium in nobis reliquum superelset. Sed relanguit jam pridem , relanguit in plerisque
hominum amor erga optimas disciplinas. Restinctus est omnino vetus ille ad honestas artes a dor animorum atque contentio . Inveteravit enim jam opinio quaedam, non modo literis humanioribus perniciosa, verum etiam scientiarum omnium
ordini maxime periculosa, in hoc studiorum genere nihil gloriae , nihil divitiarum esse sperandum . Ac proinde non sine gravissimo animi dolore, quotidie videmus adolescentes egregia indole, ingenioque praestantes, vix delibatis Grammaticae rudimentis, vix rudioribus subauditis ex Dialectica vocibus , statim caeco quodam impetu ad Hippocratis aphorismos, vel ad Iustiniani codicem properare; illic tantum gloriae, illic divitiarum certissimam spem propositam esse dictitantes. O praeclara sdiolorum consilia i O praepost ram aetatis nostrae sapientiam l Ita ne pessime rebus suis consultum esse voluerunt Bembi, Sadoeleti, Cortesii, Antoniani, qui omnes in Senatum Apostolicum cooptati fuere, aliique pene innumeri strenui literarum cultores, ut aetatem omnemper. summum laborem in iis studiis contererent , ex quibus nulla sibi utilitas , nulla amplitudo , aut dignitas oriretur P Sed omittamus infantissimos illos literarum aestimatores, quorum audaciam
27쪽
ciam in judicii severitatem vocare, neque locus, neque temporis angustia, permittit . Contemnant modo, qu.e citra infamiam ignorare non polluat. Deserant mularum castra, 'si placet ς exeant , proficiscantur. Etenim non desunt nobis in hac Urbe, veteri optimarum artium domicilio , ex tota Italia, is no ex tota fere Europa adolescentes optimi, si di cum praeliantia ingenii animorum a dore conjuni sto, sapientiam impensissiisne amant,
& in deliciis & amoribus habent honestistimas diis
sciplinas. Non desunt , neque deerunt unquam viri clarissimi de literaria Republica optime meriti , , qui literas per omne in aetatis gradum ita coluere, & colunt, ut ad eas sustentandas atque
ornandas omnino nati eiIe Videantur . .
Quid tamen est, quod in tanta scholarum s r quentia , in tanta ingeniorum vi studiorumque
contentione, Vix tamen unuS, aut alter ii 3Hie r
periatur, qui ea latiui sermonis integritate atque elegantia valeat, quae olim duobus circiter abhinc seculis, post restitutas scilicet a Summorum Pontificum, & a Mediceae Familiae munificentialiteras, tantopere in hac. Urbe, imo per liuiam omnem essioruitὸ Tunc enim Angelus Poli timus. tunc Hermolaus Barbarus, tunc Ianus Parrhasius,
Philippus Beroaldus, Romulus Amasaeus, Paulus Jovius, aliique sexcenti floruerunt, qui latino sermone adeo perpoliti limatique fuere , ut ad Ciceronem ipsum, Caesarem , Livium , Cornelium Nepotem ceterosque Romanae linguae scriptores castigatissimos, munditia stuli & elegantia xiii fuerint perquam proxime accestitie . Nunc
28쪽
Vero, qui hanc laudem optimo sibi iure omnino tribuete possit, vix aliquem esse novimus. Quae quidem luctuosa calamitas cuinam sato praecipue sit tribuenda, non una est eademque omnium opionici. Contendunt nonnulli principem caussam esis methodum, docendique rationem, qua hodie is Grammaticae scholis homines nostri utratur I cum illa adeo perturbata, adeo obscura, & inanium praeceptorum tricis undique implexa esse videa tur, ut iam miseri adolescentes diutius Grammaticae ambagibus, quam olim labyrintho Cretens Theseus, immorari cogantur ; ideoque meliores aetatis annos non in ipsa Romanae linguae vi ac puriori stylo, sed in negociosa canonum minuistissimorum congerie, appendicibus, scholiis, o, servationibus traducant: quarum diuturno & importuno tinnitu haud raro adolescentium aures geingenia ita lassantur , ut ad ceteras disciplinas malint crudi adhuc & elingues festingre , quam in ipsis grammaticorum subselliis turpiter cons nescere . Alii vem emunctioris fortasse naris cauliam omnem hujusce, damni esse dictitant , magistrorum optimorum Inopiam d nimirum hoc aevo scholarum quidem maximam esse frequentiam, magistros vero perquam paucissimos. Uulgarem jam esse consuetudinem Grammaticae in 1iitutiones literasque humaniores ab iis doceri , qui aliis ipsi magistris revera indigerent ; atque artes illas, quas olim in scholis tradere consu verant senes primae auctoritatis profundaeque eruditionis, qui exemplo suo adolescentulos ad honestarum artium studia cohortari & quodammodo
29쪽
oratis Lincitare videbantur, ab imperitis modo hominiabus ac novis pertractari, qui ad orbilii serulam non semel essent remittendi. Quas quidem caussas quanquam ego se perspiacuas Sc gravissimas esse non dubitem p adhuc ta, men graviorem aliam in medium afferre statui , ex qua supremum latini sermonis exitium ac pestem proficisci haud obscure intelligetis. Ad dejturpandam enim latinae linguae castitatem nihil
magis valere contendo, quam corruptae deprava. taeque latinitatis libros frequenter evolvere. Ηωrum profecto familiaritate, horum commercio , ut in sole ambulantibus evenire solet, latina or tio paulatim immutari consuevit, ac decolorari.
Hinc tam multos naevos ,- hinc tot maculas ac sermonis vitia contraximus . Cum enim omnis
loquendi facultas neces ario a nobis accipienda sit tum ex vocibus, tum ex ea dicendi forma , quam Vel auribus, vel lectione percipimus ς si legendi studio corruptas voces dicendique barbariem contraxeris, sermonem quoque impolitum ac semibarbarum conflari necesse erit. Quid vero defaecatum ac purum ex lutulentis quorundam scriptorum libris haurire possis, in quibus p ter latina aliquot vocabula , vel obsoleta 3c ab Evandri seculo repetita, vel recens in Latium temere immissa, nihil est omnino, quod latium ipsum redolere videatur P Et tamen tam multi hac nostra tempestate eo devenerunt. amentiae ,
ut optimis quibusque auctoribus valere jussis , s milatinos istos recentiores , suco plenos, nullius succi ac sanguinis in deliciis A amoribus habeant,
30쪽
is Paulini a S. Iosepho libentius pervolutent, iisque solenne dicant sa-Cramentum. Qua quidem re latino sermoni fatum perniciosius esie non video ; praesertim vero si adolescentes, quorum mentibus mollioribus, quicquid ex lectione percipiunt, haerere stilet tenacius, eo librorum lenocinio oblectari, atque iis diutius immorari consuescant . Quod enim in illis neque dictionis Tullianae robur, neque Caesaris, aut Livii perpolitam elocutionem, neque sententiarum vim, leporem & elegantiam, quae passim in Plauto , Terentio , Sallustio aliisque compluribus nitidissimae latinitatis parentibus , minime reperirent, & propterea in iisdem evolvendis oleum revera 3c operam perderent; dolendum
quidem esset vehementer, sed tamen aliqua ratuo ne ferendum. At vero cum ex ea temone, aut
brevitatem hauriant 1ibyllinis foliis obscuriorem, aut ventosum ampullatumque dieendi genus, quod coelum ipsum audacia petit; cum tumultuariam ineptarum vocum congeriem, & desultoriam ubique orationem offendant; qua ratione fieri potest per Deum immortalem, ut tam pestiferam labem minime contrahant, neque in tam projecta latinae linguae corruptela periclitentur Z Hinc profecto, hinc oritur affectata illa dicendi brevitas nostrorum hominum, quae in antithetis frigidisque argutiolis tota est : hinc languida illa omnino Scelumbis oratio, quae plus aequo sententiosa Videri amat: hinc comptula R fuco pigmentisque ad nauseam usque colorata eloquentiae faciesrhunc denique itulus in plerisque tam barbarus , inconditus A exoticus, ut non tam Roma- At