장음표시 사용
41쪽
quam brevissime potero , in hoc ipso orationis
aditu exponam. Quot sunt , dictitant, hac nostra aetate praestantillimi ingenio viri, qui prope summum scientiarum verticem attigi sient, si studiosum ac beneficum ducem hortatoremque sibi aequa obtulisset fortuna λ Essent nimirum nostra quoque hac tempellate , qui cum ipso Romanae eloquentiae antesignano de doetrinae principata dicendique facultate contenderent. Neque hodie deessent nobis, qui summis illis Poetarum magi-1tris Terentio, Virgilio & Horatio diem indicerent, eosque quasi verbo Praetoris de veteri gloriae pollestione deturbarent. Enim vero ubi nunc principes illi viri , bonarum artium firmamenta doctrinaeque praesidium, qui ad alendos sustentandosque literarunt cultores ab ipsis propemodum Gratiarum manibus iam elle videbantur Z Innumeris quidem clariissimis ac veluti primae magnitudinis luminibus literaria careret Respublica , nisi summo scientiarum bono superiores aetates
patronos musarum munificentiisimos attuli Isent .
Nam neque Euripidem, aut Pindarum poe ica, neque eloquentia Demosthenem , aut Socratem philosophia tantopere praedicaret, cum ii omnestum propter infimum fortunae gradum, tum propter rei familiaris anguiliam ad artem potius aliquam factitandam, quam ad literarum otium nati esse viderentur. Memoria quippe proditum est Euripidis matrem vitam vendendis oleribus tolerasse ; & quemadmodum tibicinis filium fui ite
Pindarum, ita Socratem ex tenuissima obstetrice Procreatum accepimus. Quid vero de Demosthe-
42쪽
ne, qui fabrili genere ortus in obscura ferramentorum' ossicina a parentibus susceptus fuit atque educatus Τ Quamobrem quae divinis adeo ingeniis
otia studiorumque rationes pertenuis fortunae pvternae census denegaverat, iis cumulatissima ac plane regia donavit Mecae natum beneficentia . Etenim Macedoniae Rex Archelaus Euripidem , Pindarum vero Hieron Syracusanus aluit summa- que liberalitate comnlexus fuit ; ac sicuti divinum quoddam tutelae numen in praeclarissimo Graecorum Imperatore Alcibiade invenit Socrateς, ita singulos Reipublicae Atheniensis cives Statorem quasi Iovem Demostheni fuisse non igno
Et quidem rei literariae hostem importunum ,
feralem acerbissimumque , domesticam egestatem esse non putet, qui minime Videt, quot praecla- .ra ingenia in dies conficiat exterminetque publicae, aut privatae inopiae calamitas . Quis enim , cui res domi angustior sit, magnopere curet pu- 'rioris latinitatis elegantias ex Plauto, Vel Terentio seligere , aut aequi ponderantium leges cum Archimede, aut sectionum Conicarum acumina cum Apollonio contemplari, aut denique Democriti , seu Aristotelis opiniones inquirere Τ Acrior illi profecto inest 1blicitudo de minuenda rei familiaris dissicultate, quam de excolenda augenduque eruditione ς studiumque ponet vehementius in nova aliqua victus sibi comparandi ratione, quam in perscrutando ex antiquitatum ruderibuS, quaenam fuerint Graecorum leges 3c instituta, quinam vetustissimi Urbis hujusce ritus, moreS atque
43쪽
Oratio II. zyque consuetudines. Quotidiana siquidem ac per
molesta alendar Vitae cura, praeterquam quod meliorem diei partem de literaria eontemplatione detrahit, illud etiam affert haud vulgaris incommodi, quod virum honesto loco natum ita commovet ac perturbat, ut deinceps optimarum artium studio imparem se omnino sentiat minimeque idoneum . Quod quidem malo didicit tuo officina illa leporum atque elegantiarum Ovidius, quem promptiori ad carmina ingenio , quam unumquemque nostrum ad verba adeo fulise legimuS, ut vel ejus ore musae , vel ipse musarumore loqui putaretur . Is enim ubi primum amandatus in Pontum egestatem afflictaeque domus praesensit calamitatem, se statim non tam Diis penatibus, fortunis, conjuge linerisque destitutum , quam ingenio ac divina illa mentis ubertate exhaustum confectumque ingemuit; cum ne meditatione quidem uiuturnoque studio ea consequi poliet, quae antea sponte lua ac propemodum ipso invito effluere videbantur . Quod sane admirationi tantum iis esse poterit, qui non intelligant , eam esse studiorum naturam, ut animum libi ab
omni perturbatione vacuum maximeque tranquillum postulent. Neque alia de caussa crediderim veteres in edito monte mussis domicilium posuille, quam quo clarius significarent, 1 upra omnem cingarum aleam illos esse oportere, qui optimis disciplinis solenne dixissent sacramentum. Quo pacto igitur studiis praestantioribus ii operam navent, qui perpetuis curarum jactantur fluctibus, neque ullam habent, in quam se recipimit, quietis ac tranquillitatis
44쪽
mis veluti lineamentis ac rudi penicillo leviter adumbraverant , aliquando absolvant atque per-
faciant , nisi possint horani exiguam per honestissimum otium traducere λAt vero dubia hic vestrum ora haud obscure illud indicare videntur: esse nimirum in hac Urbe
totaque Italia innumeros bene viros, qui cum non minus praestantissimum a natura ingenium, quam opulentas a majoribus suis facultates otiumque acceperint, singularis tamen doctrinae laude supra vulgus haudquaquam excellant. Praeterea plura
hodie in tot religiosis familiis, quam olim Athenis, scientiarum patere lycea, quae hominibus ingenio pollentibus literarum otium solitudinemque praebeant abundantissime. Immerito igitur domesticae dissicultati, aut Mecaenatum penuriae Vertitur, si plerique eorum, qui primos in literis or- , dines ducere potuissent, gregarios inter milites agant. Ac propterea quod illi mediocriter eruditi, quod semidodii in literatorum plebe numerentur, eorum profecto vitio dandum, quod ad alta nati humi repere malint, & excellentius quicquam audere eum possint, minime curent. Quid Τ minime curent 8 Equidem curarent, opinor, si proposuis praemiis, ac veluti sublato ad meliora sperandum signo, cohortarentur 3c ad studia sua diligentius expolienda, ac magis accurate cogitateque limanda inflammarentur. Quemadmodum enim Miltiadis Imperatoris trophaea Temistoclem ad praeclara facinora e somno excitarunt; ita innumeros sere homines per hosce dies videremus,
45쪽
Oratio IL grqui veterno excusso, pro aris socisque decertaturi in arenam summa literarum gloria descenderent. Verum si quis sorte in ea opinione versetur , quod ad promovendam doctrinae laudem satis superque sit nominibus ingenii vim, quietem otiumque suppetere, praemiorumque spe nulla optimas disciplinas ali posse atque augeri; is plane studi
rum indolem doctrinaeque naturam minime n vit . Neque enim scientiarum iter tam planum, aut ita violis rosisque consitum esse quisquam prudens existimaverit, ut illud percurrentibus nulla reluctetur difficultas nullusque labor . Quocirca vos, Patres amplissimi, & quotquot hic adestis bonarum artium aut aliectae, aut professores, te stes appello. Vos quippe diuturno didicistis experimento, quam negotiosam gravissimamque provinciam is subeat, cui in liberali aliqua faculi te principatus tenendi cupiditas innascitur. Praetereo siquidem omittendas esse, ut admonet diserte M. Tullius , voluptates Omnes Sc non. modo ludum, jocum atque conviVium , Verum etiam sermonem ipsum omnium pene familiarium deserendum . Praetereo illa eadem delectationis studia relinqui oportere , quae cum naturalem quandam cum ingenio cognationem atque affinutatem habeant, si deserantur, maximum Sc incredibile sui creant desiderium. Mitto, inquam, haec omnia tanquam nullius, aut perexigui puta- .rentur esse momenti . At quis non intelligat , quot annos ad primas doctrinae laudes consequensedas in literario pulvere Vehementer enixeque sit
desudandum 8 Ouot labbres molesti ac difficiles
46쪽
ineundi P Quot dies noctesque permagno valet ' dinis incommodo summoque etiam nonnunquam vitae discrimine libris rerumque contemplationi inhaerendum 8 Nam quae tam firma corporis valetudo, aut tantus animi Vigor , quem pertinax studiorum contentio paulatim infringere non 1 oleat atque omnino labefactare Τ Dubitari plane non potest, quin ex ipsa studiorum assiduitate im- . Portuni stipe ac maxime periculos procreentur morbi, qui aut vitae curriculum intercipiant, aut vires. tam graviter conficiant, ut cum iisdem ad extremum usque spiritum necesse sit misere colluctari. Quod igitur non solum maximis laboribus , sed etiam dura corporis afflictatione summoque capitis periculo comparari debet, tametsi in eo honestas sit plurima, raro homines , praemio nullo proposito, persequuntur. Quinimo plerique ab ipso prorsus abhorrent , quod scilicet , Vitam, qua mortalibus nihil poteit este jucundius, ea vivendi consuetudine perditum iri intelligant. Satis igitur opportune Romana Respublica tot tantisque honoribus amplis limisque praemiis rei militaris studium cumulavit, ut in illis summatim& quasi compendio receniendis Alexander ab Al xandro, Rosinus, Lipsius, Graevius aliique complures integra pene Volumina confecerint. NOUe-.rant quippe sapientissimi viri .ad ejusmodi vitae .genus laboris maxime plenum ac periculi nisi homines praemiorum noVitate ac magnitudine allic, Tentur, perpaucos sere, qui tam gravem ac periculosam vivendi rationem 'pro salute civium, aut sola gloriae cuniditate sulciperent . Cum itaque
47쪽
Gratio II. literarum studia diuturnitate laborum militar m disciplinam facile superent; neque minus ex hac domestica & umbratili studiorum exercitatione a pugna, quam eae hostium medio agmine sit iapite periclitandum , mirum non est si sere nemo reperiatur, qui sola gloriae spe n illoque prae nilo ductus tam Gifficilem ac plenam aleae provinciam subeat . Fuit , fuit quondam ista in literaria Republica Virtus , ut pro literis homine; non modo bona, sortunas ac patriam , sed ipsam quoque vitam , si opus esset, constantissime of ferrent, neque aliud praemium , quam doctrinae
laudem, aut praeclaram quampiam veritatis notitiam qu'rerent At relanguit jampridem vel sille studiorum ardor gloriaeque cupiditaῖ, quamn si tempestive Mecaenatum beneficentia excitet atque inflammet , de literis actum erit omni- nationes , ubi olim in uordibus situque ia-
singularis munificentia praestitit potentissimorum Principum, qui vel inter diuturnos bellorum strepitus Sc quotidianas armorum solicitudines optimas disci cs ali ac severi posse raro quodam Iiberalitatis exemplo demonstrarunt . Quamobrem nisi veterem Italiae
gloriam cum exteris gentibus in contentionem literariae existimationIS V are iniquum esse vider tur aut me hominem in Italia natum eas ipsis doctrinae primas , quas illae sibi arrogantius fio
lasse tribuunt, ultro velle permittere ; hic jam in m io proponerem, quousque apud illas regiae Tom. I. C be
48쪽
beneficentiae cumulus bonarum artium fortunam amplificaverit, & ad summum prope honoris gradam evexerit. Nullam quidem ex ingenuis artious scientiarumque ordine esse Videretis, quae nova aliqua gloriae accessione non prodiret ornatior
longeque illustrior . Uideretis Ecclesiasticam historiam antiquis expiatam anacronismis dubiisque locorum anfractibus expeditam ad exactissimas Chronologiae leges ac Geographiae normam optime restitutam. Videretis Theologiae majestatem jim inanium quarundam quaestionum labe vindicatam ac Sanctorum Patrum praesidio ita communitam, ut deinceps bacchanti hostium audaciae non sophistarum nugas, sed sanctissimorum homunum religionem, non levium syllogismorum ratiunculas, sed solidam Catholicae veritatis doctrinam opponat. Quid vero Geometriam, quid Analyticam , Mechanicam, Astronomiam ceterasque Mathematicas disciplinas, quas omnes eo amplitudinis evectas esse prospiceretis, ut audeant jam ad veterem Graeciae gloriam provocare Z Quid
multijugem Romanarum Graecarumque antiquit tum eruditionem , Critices studium ac pene mmnium notionem linguarum p Et quidem earundem omnium bonarum artium hanc unam esse
vocem audiretis orationemque communem 2 Quod
nos, vetustatis squalore posito, splendidiorem faciem vividioremque consequutae simus, quod tot tantisque auctae ornamentis ad maximum & vix optandum dignitatis fastigium pervenerimus ' id non tam cedit in laudem doctissimorum homuum, qui nos multo labore multisque suis vigiliis '
49쪽
liis expolire Sc elegantius ornare conati sunt , quam singularis beneficentiae nostrorum Principum, qui ampli1sima dona in literatorum sinum largiori manu effuderunt . Horum sane liberalitas clarissimos undique prosessores excivit, qui nos jacentes erigerent erectasque magnificentius exornarent. Horum beneficio acceptum reserimus domit cilium, quo nos extorres egentesque perbenignet receptae 1umus. Horum largitati opes, fortunas , honores: horum studio . Sed satis, jam satis .
Hactenus enim, Auditores, non tam mea, quam eorum, qui bonarum artium mediocritatem Me-Caenatum crimini vertunt , vetus ac permotu fuit oratio. Quae cum meliorem partem temporis ejus, quod mihi definitum fuerat ad dicendum, surripuerit ' video jam me iis premi angustiis ,
ut, ne diutius abuti videar patientia vestra , eorum, quae initio dicenda mihi proposueram, ne- celsario compendium faciam. Illud itaque primum contendo in hac Urbe, praecipua bonarum artium sede , hujuscemodi querimoniae locum nequaquam posse patere . Si quis enim ea esset audacia , ut attereret, ullo unquam tempore in Urbe Romal defuisse certissimos munificentissimosque literarumi fautores, hunc impudentiae ac mendacii graviter coarguerent haec ipsa saxa ac parietes, qui summam Leonis x. beneficentiam erga optimas disciplinas testatam maxime faciunt ἰ atque omni posteritatis memoriae praedicant, Leonem X. ad perpetuum literarum ornamentum Romanum hoc Archigvmnalium instaurasse, ac bonarum artium
magistris perampla decrevisse stipendia . Deinde
50쪽
etiani, reliquorum Summorum Pontificiam serie ducta, nullo negotio dein onstraretur , Romae literas potius deeile potu ille, quχm literis patrocinia . Quis enim , ut antiquiores altates misias faciam , Gregorios , Urbanos , AlexandroS , Clementes, innncentios Pontifices Maximos memoria repetat, qui in illis praesidium ac firmissimum propugnaculum literas habuisse non videat PQuid vero nunc de Clemente XI. Pontifice sapientissimo ac bonarum omnium artium amantissimo JDe quo in hac re praesertim tametsi, ut de Camthagine ait Sallustius, tacere satius sit, quam pauca dicere , nemini tamen vestrum obscurum ecte arbitror, illum tam bene de optimis disciplinis jam esse meritum , ut quas aliorum Summorum Pontificum immortalitati statuas, signa ac monumenta in Capitolio ceterisque publicis in locis Senatus Populusque Romanus posuit ; vel quod illi elegantiorem Urbi formam induxerint atque ampliorem, vel quod Veteres obeliscos, aut
marmoreas columnas ad eam Ornandam ereXerint,
Vel tandem quod uberrimis aliunde derivatis a- lquis, non tam fontes, quam flumina in Urbem
commode invexerint eae omnes Clementi XI. cum iis nominibus, tum maxime literarum titulo, tanquam literarum earundem literatorumque parenti beneficentissimo excitandae esse videantur .
Etenim quaenam Opes , qui honores, qui magistratus, aut quae dignitas in Urbe fuit, quam a studio sillimo literatorum Principe consequi non potuerit qualiscunque honestissimam bonarum artium commendationem cum integritate morum