De exacto annorum numero a mundi creatione opusculum. Authore P.Fr. Marcello Barone ordinis praedicatorum, ..

발행: 1694년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

exa Io annor num. per C lum, Terrain, ae elementa in prima rerum institutione producta, intelligunt tota substantia istia sub propriis formis existentia , quibus accessit aliqua major for- molitas, distinctio in propriis quatuor diebus . At vero D. Augu- sinus intelligit materiam totaliter informem; cumque non potueri realiter sic esse , idcirco dies non plurificantur nisi per respectum ad Angelicam cognitionem. Ea vero, quae in Scriptura narran tu producta in quinto is sexto die, ut fuere reptilia, volatilia, pisces, animalia, testiae terrae, tradunt quidem alii Sancti patres, solum in virtute fuisse producta in prima rerum creatione, convenientes in hoc cum . Augustino; attamen volunt vere, & cum realidistinctione dierum suisse in acta producta in quinto sexto die, secus vero D. Augustinus, qui inta operibus sex dierum , qui sunt unus realiter dies, tradit haec virtualiter tuisse condita &.postea

102쪽

A Mund creat. CV . . Iactu facta sunt, ut notavit etiam Caletanus quaest. 7 q. art. 2. in Com mentario De primo similiter homine venit eodem modo dicenis

dum , post Cilum is Elemento rum creationem fuisse productum. Ab re non erit id radicitus, sed brevius, quo valeam, investigandum . ngelos fuis e muIcreatos cum mundo corporeo,

plures sentiunt Latini patres cum D. Agustino, communiterq; Scha lasti ei cum D Thoma I. parte qu.6 I. arti 3. Q. de potentia arto 8.

Angeli enim sunt partes universi, ad cujus constitutionem simul

cum creatura eorporea conveni ut,

quod apparet ex ordine unius creaturae ad aliam , ne videantur omnino alieni ab ordine creaturae corporalis, quasi aliud universum Perse constituentes. Ut partes autem sunt Universi , competit eis, ni simul fuerint cum eo conditi, tam ex ratione totius niversi, cujus bonum praeeminet bono cuiniuilibet partis, nec bonitatem est

103쪽

ν exacto annor num. sendi habere debet posteriorem adesse cujuslibet partis,eo vel ma-uod unius totius una vide

tur esse productio quam ex capi te ipsorum , quia non fuistbn aliter perfecto modo producti, cum nulla pars petfecta sit a suo toto separata mei autem perfecta sun eo per Deuto ronomii cap. 32. Extatque insuper Decretali Latera nefix cap. firmiter asserentis Deum: simul ab initio temporis utramque de nihilo condidisse creatu .ram, spiritualem, corporea di Λngelicam, mundanam Oppo situm tamen olim tradideriit Grp. ei Patres, Basilius, Chrysostomus, Nari an genus, ac Damascenus,

omnium primus Origenes homi Lq. in Esaiam; ex Latinis etiam Xisus Senensis lib. . annot. . refert Hieronymum, Ambrosium , aliosque fatentes, Angelos distincta

ab actione corporum ante Munis dum visibilem creatos, quem mutata duratione media 'praecesserant,

ut testatur tertio de potentia art.

104쪽

A Mundi creat. Cap. q. q. est . ad io. 6.Thomas. Quamquama autem hujusmodi sententia noratia error in Fide propter aut horitate i. Damasceni, ut inquit D. Thomas, ill cu Ius tanta est in doctrina Christiana aut horitas, ut nullus unis 1 quam ejus dictis calumniam initi ferre praesumpserit; et etiam quia . Lateranens directe proscriber Oi. Intendebat Aristotelis, Orige. ni errores , quorum prior, resa. omnes fuisse ab aeterno posuit, saltem topice, cum hoc demonis strare nunquam intenderit, ut ha in bet Sanctus Doetor in et distinet

T. quaest. r. art. F. Iter creaturas

solum spirituales tradidit perieta productas, corpora vero propteriit. earum demerita, quasi vincula , quibus alligarentur , ut in illius Decretalis expositione observat, idem Angelicus opusc. 23. circa L medium . Attamen, quia Laterais h. ense absolute, quacunque id fue-il. rit occasione, protulit, Angelos dimul cum creatura corporea fuis- t. si creator , id magnam adeptunia

105쪽

8 De exacto annor num. est firmitatem ut nostris tempo tibus tuto sultineri non possit, An gelos ante Mundum visibilem in iistium habuisse. Praecipuum motivum Graeco in resin erat, quia Moyses, exacte rerum omnium creationem describens , de Angelis etiam mentionem fecisset , si creati fuissent simul cum corporea creatura . Verum Angelorum narratus, sive ante Mundum corporeum fuerit, sive non is tradi poterat, utpote pertinens saltem motive ad ipsum, poterat praetermittia nec pendens erat, aut exigebatur necessa

tio a concomitantia productionis rerum corporalium , quas forte solum describere intendebat Moyses. Unde Chrysostomus, quamvissentia , Angelos creato antecedenter ad corpora , praetermissae narrationis aliam assignat causam, quae locum habere potest adhuc in Latino rima vera sententia me

scilicet populus rudis , qui nihil nisi corporalia poterat caper s

106쪽

idololatriae sumeret occasionem,si propositae ei suissent aliquae subiastantiae supra omnes corporeas creaturas, ut I. parte quaest. 67. artis

4 refert Angelicus, quod a radiis dit opusc. F. cap. II. Praeterea Moysem meminisse, quamvis non ita expresse , de Angelis verbis ialis, in principio creavit Deus C lum, Terram, tanquam quid conintentum in C li, tradunt Docto' res cum statim subdatur , terra erat inanis,& vacua, quod de C io non dicitur , quia fuit creatum plenum Angelis, ut initio Exa meis ron ponderat Beda. At D. Augustinus ulterius procedens , assit-mat, per C lum ipsum spiritua,

lem creaturam fuisse specificatam, informem tamen is formatam fuisse in productione lucis cum pariter per terram intelligat materiam informem omnis coris poreae creaturae ab initio produ- stae, tradit, lucem prima die dici productam, utpote correspondens formationi dignioris creaturae

107쪽

si: De exua annor num. scilicet Angelicae. Simili ergo modo posuit, ut refert D.Thomas a parte quaestio art. q. Animam primi hominis. ante corpu&cuniam Angelis fuisse creatam , non ea ratione, qua erravit Origenes, universalit et id tradendo de Anima bus omnium hominum . quasi se- cadum naturae conditionem aequalibus Angelis, soloque demerita ad corpora destinari, quod amis diximus , in Lateranensi damna

tum,&evertit ut penitus. D.Thoma, tam I. p.qu. II art. 3. quam in pluribus rationibus 2. contra gentes cap. 83 4 3. de potentia artia Io.: Sed quia corpus primi hominis In operibus sex dierumo non fuit productum in actu , sed solum secundum causales rationes , quod non potest de Anima dici, quia ne ex aliqua materi corporali aut spirituali praeexi-.stente facta fuit, nec ex aliqua virtute creata produci potuit ideo videtur , simul cum Angelix in operibus sex dierum fuisse creatam

108쪽

tam , dc postmodum propria voluntate inclinatam ad corpus adis ministrandum . Verum id asserendo non dicit tantus Ecclesiae Docto , sed si nulla Scripturarum authoritas, seu veritatis ratio contradicit . Et quidem nullatenus tolerari debet quia Anima, cum sit vera forma substantialis intrinseca corporis, non habet suam totam naturalem perfectionem, nisi ut illi unita . Cum ergo Deus primas res instituerit in perfecto

statu suae naturae , secMndum quod

uniuscujusque species exigebat. Anima primi hominis non nisi in corpore creari debebat. Unde sustinendo ejusdem D. Augustini opinionem de unitate sex dierum, dici potest eum Angelico, Animam Adam in operibus sex dierum praecessisse secundum quanis dam similitudinem generis in natura intellectuali Angelorum, qui fuerunt in illis diebus creati ; et post productionem operum sex dierum simul cum corpore δε in

109쪽

8 exacto annor num. eorpore de imo terrae formato, fuerit creata, eidemque copulata. Sed quid tam brevis distantia suae creationis a Mundi conditio tae, etiam si esset distantia sextae diei secundum alios Sanctos patres Oia sicere poterit historica calculationi multorum annorum, saeculorum , a quibus durare inceperie Mundus cum parvum respecta

magni pro nihilo reputetur

Ab Adam incipit protrahi Chronogra .

IN una, qui magnus quidam

est homo , ad hominis similitudinem, qui parvus est Mundus,

plures aetates distinxerunt Autho res, non quidem quantum ad substantiam , secundum quam in perpetuit m durabit , sed quantum adflatum, secundum quem antiqlaa-ti suo modo senescere valet. Variant tamen non solum in nuis

110쪽

Mundi creat. Cap. s. mero, sed in temporis distributio

ne, cui assiguntur aetates Veteres

namque Graeci prima Mundi aetatem constituerunt ab dania usque ad Noe , secundam a Noe usque ad Abraham perduxerunt, tertiam ad Meysem , quartam ad Babylonicam captivitatem, quintam ad Christum, sextam ad diem Iudicii. At vero Genebrardus lib. I. pag. s. convenit quidem cum praecedente distributione inci.

2. aetate , sed tertiam ducit ad exitum Israelitarum ex Egypto, quartam ad acta Templi Fundamen ta , quintam ad captivitatem Babylonicam , sextam ad Christum patientem;additque a Christo patiente septimam usque ad fine i Mundi. Etenim hujusmodi aetates

correspondere ponuntur. numero

sex dierum creationis Mundi,quibus transactis requievit Deus di septimo ab universo opere , quod patrarat; ideoque si per Christum requiem jam invenit, atque paci perituitur Ecclesia , a Christo ad Gem

SEARCH

MENU NAVIGATION