De exacto annorum numero a mundi creatione opusculum. Authore P.Fr. Marcello Barone ordinis praedicatorum, ..

발행: 1694년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

, Mund creat. p. I. 33 abiecto Pascha, id est agnus occidi

ad vesperam conlueverat. Apud Marcum vero cap. I . vers a non

solum hoc ipsum traditur, sed etia, Iudaeos illo anno,eo quod occupati essent circa procurationem mor

tis Christi Domini, non inde trans. tulisse immolationem Agni Paschalis usque ad quintamdecimam; dicitur enim ibi: primo die azymorum, quando Pascha immolabant, Licunt ei discipuli: quo vis eamus, faremus tibi, ut manduces Pasiacha .Quod a suis majoribus tam legem tenaciter observantibus, non fuisse aliquando translatum, testa tur Abben Erra in 3 caput Levitici . Simul ergo, ut concludit D. Thomas 3 p.q. 46. art. 7. ad I . Chri stus, Iudaei vetus Pascha celebrarunt. Unde si Christus illud ad quintamdecimam non transtulit, neque transtulerunt Iudaei:&, si Iudaei non anticipaverunt , neque illud anticipavit Christus. Et licet Ioannes cap. t .asi erat, quod

ante diem festum Paschae christus

362쪽

3 3 exassio annor.num facta Coena pedes discipulorum lavit, non ideo putandus est contrarius, quia loquitur secundum distinctionem naturalem dierum, seis eundum quam dies quartusdecimus Lunae piae cedebat quintum decimum sol innissimum apud Iudaeos, qui tamen legalite incipiebat a vesperis diei quarti decimi, qua ratione Evangelistae eum nominant primum diem azymorum.

Id quod aliis terminis solet explicari,aliud nempe esse Pascha, aliud

diem festum Paschae Ioannes autem non dixit ante Pascha, sed an iste diem festum Paschae. Quod autem cap. I vers. 28. dicitur, Iudaeos noluisse mirare Praetorium, Merat

mane subsequentis diei ad quartamdecimam Lunae, ut non con tam inarentur, sed ut manducarent

Pascha , Pascha non dicitur ibi agnus Paschalis , qui immolatus fuerat decima quarta Luna, sed dicitur cibus Paschalis , id est azymi panes, quos oportebat comedi

mundis; vel potest accipi pro toto festo

363쪽

ia Mundi creat. Cap. 7. 337sest Iudaeorum, quod septem diebus agebatur, ut ex Chysostomo P sit loco cit. 3. partis Angelicus, ubi videri potest Naetarius, quibusdam aliis occurrens obiectionibus

non tam magni momenti. Quamquam autem exprimatur

solum ab Evangelistis, Christunia

Dominum post Paschae celebrationem Crucifixum fuisse die,quae erat Parasceves, hoc est praeparatori ante sabbatum marci enim cap. 33. , postquam Iesus voce magna

expiravit, paucis interjectis, subdituri eum jam sero esset factum , quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum venit Ioseph ab Arimathaea, c., Ioannes cap. 9.enarrans, quod Christus inclinato

capite tradidit spiritum, inquit: Iudaei ergo quoniam Parascev

erat)ut non remanerent in cruce

corpora sabbato , e. Adhuc tamen ex ipsa narrationis serie certo deducitur, hujusmodi diem Parasceve, in quo Christi s obiit crucifixus fuisse quintamdecimam Lu- nae

364쪽

338 De exacto anno r. num. nae immediate sequentem ad diem

Paschae, quod proinde accidit illo anno feria quinta . Matthaei cap. 26. peracta coena dixit Ida Isdiicipulis suis: omnes vos scanda in Ium patiemini in me in ista nocte; inde enarrata ejusdem triplici oratione, post piam per proditorem Iudam comprehensus a tu rubis missis Principibus Sacerdotum, Tenioribus populi, ductus ad Caipham principem sacerdotum, colaphis ciditur, aliaque ita di btia suffert;ac statim cap. 27. di.

citur: mane autem facto consilium inierunt omnes Principes Sacerdotum , ac seniores populi advel sum Iesum, ut eum morti traderent, vinctum adduxerunt eum, tradiderunt Ponti Pilato qui videns, quod nihil proficeret, flageliatum tradidit illum, ut crucifige

retur . Eadem referuntur a Marco cap. 14., Ram relatis, quae Christus

Dominus passus fuerat post Coenam in nocte apud Caipham , habetur cap. II. Confestim mane conis silium

365쪽

A Mundi creat. CVII, 332

filium faeientes sum nai Sacerdotes cum Senioribus,& Scribis, iniverso Concilio, vincientes Iesum, duxeriit, tradideriat Pilato: qui volens populo satisfacere, dimisso Barabbam, tradidit eum flagel- Iis caesum, ut crucifigeretur, ut factum sui hora tertia, seu potius hora tertiae partis divisionis diei versus illius finem, ut nobis explicavit Ioannes, qui distincte narrans, quae Christo Domino accide. runt, quod scilicet mane exivit foras Pilatus , petiitque a ministris

Iudaeorum, quam accusati opem a Dferrent adversum Christum , cap. 29. habet, quod erat hora quasi sexta , dum idem Pilatus sedit orci tribunali , tradiditque Iesum , ut crucifigeretur . Finis enim tertiae,

sicut aertia est, & dicitur, ita etiam dici potest altera pars immediata diei, scilicet sexta, praecipue si addatur particula, quasi uesicque utrumque optime verificatur. Nisi e D. Thoma . p. q. qis,art. 9. ad a. , velimus exponere dici, Do is

366쪽

- minum nostrum crucifixum horaia

tertia, ut Iudaeis potius ascribatur erucifixio, qui magis eum clucifixerunt, per modum scilicet caulle, dum hora tertia clamaverunt , ut crucifigeretur . Utcumque fuerit, satis aperte deducitur, die seque niste ad Pascha Christum Dominum crucifixum fuisse. Eodem etiam ordine, quo post pascha comprehen sus fuit, diductus ad domum principis Sacerdotum , traditur inde Lucae cap. 22. verso s. Ut factus est: dies, convenerunt Seniores plebis, Principes Sacerdotum Scribae, de duxerunt illum in concilium suum;eundemque cap. 23. duxerunt ad Pilatum, a quo remittitur ad Herodem, iterumque ab Herode redit ad Pilatum, qui ad judicavit, fieri petitionem Iudaeorum, ut crucifigeretur , absque alterius novi diei distinctione; solum enim vers A. dicitur: erat autem se te hora sexta, tenebrae factae sunt inciunt vel sam terram usque ad horani nonam. Ua dein in Canone Missae

comm

367쪽

A Mundi creat. p. 7 3 Imemorans Ecclesia institutionem Sanistissimi Sacramenti Corporis,

sanguinis Domini, quod observata lege plene cibis in legalibus, peractum fuisse in suprema nocte

coenae, eadem ex Angelico canit Ecclesia, decernitque Tridentinumsessa a cap. Ioinquit: qui pridi quam pateretur, accepit Panem in Saetas, ac venerabiles manus suas. Haec omnia praeclare explicans Ue . nerabilis seda in aurea Catena su per caput A. Marci, primhm diem azymorum quartamdecimam diem primi mensis appellari, tradit, qua indo fermento abie et, immolareia,

id est Agnum occidere solebant ad

vesperam,quod exponens Aposto- Ius,ait: pascha nostrum immolatus est Christus,qui licet die sequente, id est quintadecima Luna sit crucifixus, attamen noctes, qua Agnus immolabatur,ct Corporis,sanguinisque sui tradens mysteria celeis branda,&ii Iudaeis tentus,ac ligatus, ipsius immolationis , hoc est passionis suae sacravit exordium.

368쪽

3 et exacto annor num.

Videri potest D. Thomas loco . partis superius adducto ex Matthaei cap. 26. inferens, quod cum primus dies etymorum dicatur quartusdecimus dies mensis primi, quando Agnus immolabatur , Luna plenissima est , ut Hieronymus dicit, constat, inquit, quarta indecima Luna Christum cena in secisse,&quinta declina eum ess passum. Cum autem primus mensis apud Hebraeos es et ille , cujus Luna quartadecima vel incidit in diem vicesimum primum Martii, in quo vernale accidit aequinoctium, vel propius talem Lunam sequitur,

hinc sit , quod prima Luna primi

mensis incipere potest ab octavo die Martii, a quo inclusive numerando usque ad vicesimum primum Martii , habetur Luna quartadecimari nec potest ultra quintum diem Aprilis expectari narrari

Luna prima in sexto die Aprilis, vel post sextum diem Aprilis incidens jam supponeret aliam Lu

369쪽

Nam quartamdecimam factam in aequinoctio vernali, vel post aequinoctium vernale . Unde ulteis rius deducitur , quod quartadecima una primi mensis progredi

nequeat ultra decimum octavum, nec quintadecima ultra decimum is

nonum diem Aprilis Ut sciremus autem , Christum Dominum pasta sum in quintadecima Luna primi mensis, quo die ex praefatis diebus post aequinoctium vernale usque ad decimum nonum Aprilis diem fuerit passus, oporteret scire, quonam ex diebus Martii, vel Aprilis eo anno, quo passus est , inciderit Luna praefata quartadecima quintadecima . Quod quidem nec

an Sacris literis insinuatur, ne c. ut prudenter advertit Pater Suare a

disp. 4o sect. I. viderique potest

Genebrardus lib. a. pag. I q,, eerto

habeti potest ex humana historia, vel ex tabulis astronomicis , cum in utrisque magna sit varietas ueenim de istis loquitur Maluenda liba. de Antichristo cap. 27. non

370쪽

3 exacto aΗnor. num. emnium tabulae astronomicae in ister se conveniunt, ut iacile disceris ni non queat , quaenam sit altera verior, exactior, certior, constantior. Ideoque variis relictis , quae

circumferuntur, sententiis aut uis

mantium , Christum Dominum obiisse vicesima tertia, vel vicesima in quarta,vel tricesima die Martii, vel adhuc tertia die, decima sexta Aprilis, probabilius judicamus, utpote communius receptum, necem

Domini nostri Jesu Christi accidisse vicesima quinta die Martii:&ita Eeesesia videtur sentire dunta, an Romano Martyrologio octavo

Kalendas Aprilis habet Ierosolymis commemolatio Sanci Latronis, qui in Cruce Christum conrisessus, ab eo meruit audire hodietam e cum eris in paradiso . Accedit Chrysostomus, qui in sermone de Nativitate D. Joannis Baptistae

circa medium tradens, conceptum

fuisse Dominum nostrum octavo Kalendas Aprilis, subdit: in qua die conceptus est, in eadem Acias sust

SEARCH

MENU NAVIGATION