Philosophia juxta inconcussa tutissimaque divi thomae dogmata logicam, physicam, moralem, et metaphysicam quatuor tomis complectens auctore Antonio Goudin Moralis et metaphysica

발행: 1857년

분량: 321페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

POSSi TNE SCIENTIA ESSE SIMUL CUM FIDE DIVINA. 295habitum, Sive quantum ad actum p0sSit esse cum scientia; ita ut eadom veritas, ab Podem intellectu, p0ssit essu simul scita et credita. Plures sextranei affirmant; D. Thomas Τhom istae Omnes, et plures alii negant. Cum enim Scientia duo habeat, evidontiam, et certitudinum dicitur enim c0gnitio certa, et evidens sicut ratione certitudinis oxpellit opinionem quae incerta est, ita ratione evidentiae excludit fidem, quae obscura

Dico primo : Λctus fidei et actus scientiae non possunt esse simul in eodem intello elu, do eodem objecto. Cone lusio est D. Thomae, qui perpetuo docet, ea quae sunt sidei non posse esse scita. OmiSSis ergo auctoritatibus, quae plurimae referri

Prohatur primo Conclusio ratione D. Thomae 3, 2, q. 67, 3. 3. Quae opponuntur ex part0 Subjecti non possunt esso in eodem subjecto : Sed actus fidei et scientiae Opponuntur ex Parte subjecti; ergo non possunt eSse in eodem Sulla octo. Mador patet: Quia oppositio est causa incompatibilitatis; undo quae Opponuntur, non possunt se compati in eo, in quo opponuntur. Probatur minor : Suhjectum videns et subjectum non videns opponuntur: Sed Subjectum fidei est non videns ea, quae crodit; subjectum vero scientiae est videns ea quae Scit; ergo fides et scientia opponuntur ex parte subjecti. Major patet: Si quidem videre et non videre manifeSili sunt opposita. Minor vero probatur: Et in primis quod subjectum scientiae sit videns ea, quae tenet per Scientiam, nemo negat; nam scientia est ovidens rei cognitio : Unde illa quae sun cita, debent esse visa intelligibiliter, id ost, evidentia. Quantum vero ad secundam et praecipuam partem, quod scilicet subjectum fidei debeat esse non vide , id ost, non habens evidentiam eorum, quae credit; probatur tum auctoritato Apostoli 4, ad Corinth. 13, innuentis, qu0d ea, quae Sunt fidei, cognoscuntur solum in aenigmate; id eSi sunt obscura credenti Tum auctoritato Patrum saepe inculcantium, esse non visorum; undo Amgustinus : Quid est ydes ' ere re quod non vides : Tum de mum ex ipsa definition0 fidei, quam tradidit D. Paulus ad

Beb. 10, dicons: Fides est argumentum non apparentium rergo de ratione fidei est, ut ea quae creduntur non Sint Visa, sed obscura credenti. Respondent Adversarii eundem intellectum posse simul esse videntem et non videntem eandem veritatem, inquantum illam

attingit per diversa media : Est enim videns; quatenus eam attingit per medium scientificum; et est non videns quatenus illam attingit per testimonium dicentis, quod est medium creditivum.

Sed contru : Fides exigit esssentialiter, ut intellectus simpliciter et omni ex parte non videat ea quae sunt fidei; ergo nulla

302쪽

ARTA PARS PHILOSOPHIAE

responsio. Probatur ante θdens : Ea quae sunt fidei, debent esse obscura et aenigmatica reSyectu credentis, ut expressδ dicit D. Paulus, et patet ex locis citati S : Sed ex quocumque capite aliquid sit evidens. non potest amplius dici aenigmaticum et obscurum ei, qui illud videt; ergo fides essentialiter exigit, ut ea, quae Sunt fidei, sex nulla parte Sint visa et evidentia. Probatur minor : Tum quia obscuritas et in evidentia est mera privatio; unde ex quocumque capite oriatur evidentia alicuius veritatis, fugatur Obscuritas circa illam, nec amplius potest dici inevidens et obscura : Tum quia alias SequQretur, ea quae Sunt nobis notissima, posse dici aenigmatica, quia non percipiuntur ex aliquo capite : sicque dici posset magnum aenigma modo diem esse, quia lichi diem oculis evidenter percipiamus, non tamen ipsum percipimus adribus; ergo ut aliqua res dicatur alicui obscura, debet esse ei in evidens ex omni capite. Probatur secundo conclusio egregia ratione D. I homae q. 4έ, de Veritate art. 9. Fides exigit, ut intellectus assentiatur rei creditae ex confidentia luminis alieni, et quasi captivatus per auctoritatem dicentis : Atqui ex quocumque capite intellectus habeat evidentiam rei, non assentitur ipsi quasi considendo in alieno lumine, et se ipsum captivando Sub alterius auctoritate, sed ut confidens in proprio lumine, et jam de verita in ex se S0 Securus; ergo intellectus ex quocumque capite habeat evi- uentiam rei, non retinet amplius fidem circa illam. Major constat, Tum ex ipso nomino; nam fides dicta est o silensi, eo uod scilicet por eam assentiamur rebus, non quasi securi delis per lumen nostrum, sed quasi confidentes in veracitate dicenti S, et n0Smsetipsos voluntarie captivantes sub illius auctoritate : Tum etiam ex D. Paulo dicente. intellectum credentem

captivari in obsequium fidei : Ut autem explicat D. Thomas, captivus eSt, qui non est Sub propria jurisdictione, sed retinetur extra proprios terminos per poteStatem extraneam : Terminus autem, in quo naturaliter quies dii intellectus, est evidentia rei; et ideo intellectus credens dicitur captivus, quia cum Sit extra naturalem terminum, scilicet extra evidentiam rei, attamqn ei asSentitur, quasi alligatus per alienam auctoritatem. Minor vero, quod scilicet intellectus habens evidentiam rei, cui assentitur, non sit amplius captivus et confidens in alieno lumine, declaratur : Tunc enim proprios terminos ab tingit, Scilicet evidentiam, et per Se ipsum est certus; erg6 non censetur amplius captivus et considens in alieno lumine, Sed

certus ex proprio lumine : Et ideo D. Paulus dicit, fidem in atria evacuandam esse, non quod praecish per testimonium ei id fiat evidens in patria, quod erat sub illo obscurum in Via, Sed quia per beatificum lumen illustratus intellectus adhaerebit divinae verivati, non quasi confidens in testimonio dicentis, sed quasi de illa per proprium lumen Securus.

303쪽

POSSITNE SCIENcIA ESSE SIMUL cUM FIDE DIVINA. 29

Dico secundo : Habitus scientiae et fidei non possunt esse Simul in eodem, respectu ejuSdem Objecti. Probatur conclusio : Primo, quia non est possibile, ut idem subjectum sit habitualiter inclinatum ad actus oppositos: Sed actus fidei et scientiae sunt oppositi, ut conStat ex prima conclusion O; ergo intellectus non potest habere simul habitus inclinantes ad ejusmodi actus. Secundo, sicut actus fidei exigit ut intellectus non sit actu videns id quod credit, ita habitus . fidei exigit, ut intellectus non sit habitualiter videns id, quod credit: Atqui per habitum scientiae intellectus sit habitualiter Videns; ergo cum habitu scientiae non potest esse habitus fidei. Dico tertio : Habitus fidei potest esse cum actu Scientiae, modo talis actus nullum producat habitum. Probatur conclusio primo auctoritate D. Thomae, qui 2, 2, q. 375, a. 3, ad 3, loquens de raptu, in quo Paulus vidit clar. Deum, et habuit scientiam Beatorum, sic ait : Quia Paulus non fuit beatus habitualiter, sed solum habuit actum bea torum, id est, actum scientiae beatificae, consequenS eSt, ut simul tunc in eo non fuerit actus silet, fuit tamen simuι tunc in eo habitus fluet.

Probatur secundo conclusio; Tum ratione, tum exemplis. Rati0ne quidem; Cum enim scientia expellat fidem, eo modo expellitur fides, quo introducitur scientia; orgo Si Scientia Solum introducatur per modum transeuntis et quoad Betum, eX-

pellet solum fidem quoad actum. Exemplis quoque : Sic enim videmus quod quia ignis non introducit calorem in serro, nisi ter modum actus transeuntis, rolinquit illud semper habituastor dispositum ad frigiditatem : Sic, quia manus SurSum projiciens lapidem non imprimit ipsi inclinationem habitualem

ad SurSum, sed Solum motionem actualem tranSeuntem, lapis quantumvis actu tendat sursum, semper tamen remanet habitualiter inclinatus deorsum : Sic quia unicus actus injustitiae non producit habitum injustitiae, cum tali actu manere potest habitus justitiae. Et generaliter nullus actus excludit habitum, nisi inquantum producit contrarium habitum. Objicies primo contra primam c0nclusionem : Philosophus Christianus demonstrati vh scit dari Deum, et tamen idem tenet per sidem; ergo de eodem habet sidem et scientiam. Antecedens quantum ad primam partem Supp0nitur, quantum vero ad Secundam probatur : Quilibet Christianus, etiam philosophus, tenetur credere omnes articulos fidei : Sed primus articulus fidei est, quod Deus sit; ergo Christianus phil0sophus

tenetur id credere. ReSp0ndeo negando antecedens. Λd probationem; distinguo: Christianus tenetur credere omnes articulos sidei, qtiandiu sunt

Sibi credibiles, concedo: quando Sunt sibi eyidentes, neg0,

304쪽

0UARTA PARS PHILOSOPHIAE.

Tunc enim desinunt esso articuli fidei respectu illius; nam fides est de rebus obscuris, ut Supra dictum eSt. Instabis : Qui non credit unum articulum, est infidolis; ergo si philosophus non crederet Deum Psse, esset infidelis. Respondeo distinguendo Bntecedens : Qui non credit unum articulum est infidelis: si non credat negando illum, concedo; si non crudat, sciendo illum, nego. Urgebis : D. Paulus ad Beb. 11, dicit, oportere accedentem ast Deum, credere, quia est, et inquirentibus se remunerator sit: Sud philosophus debet ad Deum accedere, sicut sit alii fide los; orgo debet credere Dpum eSSO. Bespondeo dictum Apostoli intelligendum esse de Deo ut auctore et remuneratore supernaturali; num fides Dei ut auctoris naturalis non est necessaria ad justificationem, nisi per accidens in eo, qui illum ignorat. Undh Angeli, qui evidenter percipiunt Deum ut auctorem naturBlem, nunquam hBbuerunt fidem do illo ut auct0re naturali, et tamen iusti si ii Sunt. Objicies secundo : Si philosophus Christianus non haberet fidem de Deo ut auctore naturali, esset deterioris c0nditionis, quum sit rusticus: Consequens est sal Sum; ergo et antecedens. Probatur sequola : Illo est deterioris conditionis, qui est minus certus : Ssed Philosophus minus certus esset de existentia Dei, quam rusticus; ergo esset deterioris conditionis. Probatur minor : Assensus fidei est certior omni scientiu : Sed rusticus tenet per fidem Deum esse, Phil 0phus vero per Scientiam; ergo Philosophus est minus certus, quam PUStic IS. BeSp0nde0 negando sequutam. Ad probationem, nego minorem. Ad ejus probationum, distinguo majorom : Assensus fidei mi certior scientia, sola, concodo; scientia per testimonium Ddi consortalo, nego. Solutio esι Capreoli : Philosophus enim fidelis tenet Deum ossρ per duplex medium, divinam scilicet Buctoritatem, et sciontificam demonstrutionem : Undd scientia ejus consortatur a divina auctoritate, a qua recipit certitudinem Supernaturalem; sicut Virtutes moratos B qui sitae recipiunt supernaturale meritum ex subordinatione ad Charitatem.

Solutio Iundatur in D. Thomae 2, 2, q. 4, a. 8, ad 2, ubi dicit: Quod aliquis parvae scientiae magis certiscatur ste eo quouaussit ob aliquo scientifico, quam de eo quod sibi secundum suam rationem videtur. Ex quo PBtet, quod scientia potest consortari per testimonium dicentis. Instabis : Ergo talis Philosophus habet assensum fidei simul

cum actu Scientiae. Probatur consequentia : Assensus illo est

fidei, qui innititur divinae auctoritati: Sed talis Philosophus, licet habeat scientiam quod Deus sit, adhuc tamen innititur

divinae Buctoritati; ergo, ete.

ReSpondeo negando consequentiam. Ad probationem distin- 0 mriorem sensus ill6 est fid6i, qui innititur auct0ritati

305쪽

QUID SIT ENS RATIONIS.

299 divinae, tanquam totali motivo assentiendi rei aliundδ obscurae, concedo; tanquam confirmanti id, quod aliundis est stridens, nego : Ut enim aSSensus aliquis sit actus fidei, necesse est uisit totaliter propter auctoritatem dicentis, per quam intellectus captivetur ad assentiendum iis, quae sibi ignota sunt, ut supra dictum St. Addunt praeterea quidam, Philosophum Christianum habero cortitudinem fidei do existentia Dei: Τum quatenus illam tenet per fidem, inquantum continetur in aliis creditis, verbi gratia, in mysterio Trinitatis : Τum quia habet judicium actuale Hrmatum per fidem, quo judicat ejusmodi articulum esse omni veritate naturali certiorem : Tum quia somper est in praeparatione animi ad illum credendum, si scientiam amitteret : Semper enim retinet apud se sundamentum et columnam veri latis, scilicet divinam auctori latum, ad quam, deiiciente ratione confugere poesit, si que credere : Nam in hac vita intellectus humanus adeo debilis est, ut in apertissimis veritatibus saepe vacillet; sicut videro est in antiquis Philosophis, qui licet acutissimi, attamen circa divina graviter erraverunt : et mod6 viri aliundd docti, ubi semel fidem perdidere, in immanes serrores incidunt. Et ideo propter hanc humani ingenii infirmitatem datum est nobis lumen fidei, quod et nos circa ea, quae aliqualiter a nobis sciri possunt, ut circa Dei providentiam, immortalitatem animae, et morum Sinceritatem, consi

maret.

De umbra eniis realis, set Iieet Εnte rationis.

Etsi plura sparsim attigerimus de Ente rationis, praecipue de eo quod a Logica respicitur, hic tamen de illo communius sumpto dicendum est, idque pauci S, quia quae circa illud quaeri possunt non videntur tantae utilitatis ac necessitatis. Undδ quidquid dicendum occurrit, duobus complectemur Rrticulis, in quorum primo quaeretur an, quid, et quotuplex Sit Ens rationis : In Secundo u quo formetur.

ARTICULUS PRIMUS,

An, quid, et quotuplex sit Ens rationis,

Dico primo : Datur ons rationis. Conclusio, etsi illam inficientur quidam, adeo tamen certa est, ut mirum sit potuisse

negari.

306쪽

300 ΟΠ1RTA PARS PHILOSOPHIAE.

Probatur ergo hoc pacto : Nomine entis rationis nihil aliud intellisitur, quum quod habet solum esse in apprehensionerationis, quippo cum eus dicatur ab esse, sicut id quod habet

esse in rerum natura, dicitur ens reale, ita cujus esse totum consistit in apprehensione rationis, jure dicitur ens rationis :Atqui datur aliquid, quod cum nullum prorsus esse habeat inter res naturales, aliquod tamen obtinet in apprehensione rationis; eruo datur ens rationiS. Probatur minor, tum experientia, tum ratione : Experientia quidem, quippe sentimus nos plerumque ea quae mini md Sunt in natura, quasi eSSent appre-nendere, sicque daro illis aliquod esse apprehensum et objo tivum, ac loqui de illis ut do entibus: Ut cum dicimus, tenebras operire terram, mortem esse januam melioris vitae, esse pretiosam in Sanctis, etc. Quippe constat meras privationes esse, quae non habent aliud esse, quam in apprehensione. Ration se vero; Quia ea est intelictus humani Recunditas, ut possit larmam aliquod esse, ut cum varios respectus et ordines excogitat inter ea quae secundum naturam minimδ Ordinata sunt invicem, puta respectum praedicati, Subjecti, medii, majoris, extremi, etc. Sed cum aliunde nihil possit ad extra parturire, quippe inquit Aristoteles, Propter nostrum intelligere nihil mutatur in rebus, tota illa interior saecvnditas, ad instar ovi subventanei, non essundit aliquod esse reale, id est inter res naturae annumerandum, Sed Solum eSSerationis, id est, totum in apprehensione intellectus consistens; ergo datur ens rationi S. Objicies : Ens rationis non habet causam; ergo non datur. Probatur antecedens : Vel enim illa causa esSet realis, Vel rationis : Si realis, effectus ejus debet illam imitari, ac proinde esse realis: Si rationis, de illa causa rursus quaeretur, an Sit ab alia causa, vel rationis, Vel reali S. Respondeo ens rationis habere causam eo modo, quo eSt: Undd quia non est nisi in apprehensione, ideo non habet causam nisi apprehendentem. Et haec quamvis sit causa realis, non tamen producit ens reale, quia non agit per actionem eblassivam esse ad extra, sod solum ejus apprehensivam ad intra; atque adeo quae dare tantum valpat esse apprehensum. Dico secundo : Ens rationis definitur, Quod habet esse objectivd tantum in intellectu. Declaratur definitio : Τripliciter aliquid potest esse in inte, lectu, Subjectivh, essective, et objecti vh. Ea sunt subjectivo in intellectu, quae ipsi inhaerent tanquam acciduntia subjecto, ut habitus, et species intelligibiles : Ea sunt essective in intellectu, quae ab illo producuntur tanquam motus vitales ab eo physicd Procedontes, ejusmodi ost ipsa intellectio : Ea vero sunt objec- Musi in intelleotu, quae ab illo purd apprehenduntur. Ens igitur rationis est, quod habet tantum esse objective in intellectu,

307쪽

id est, cuius totum esse in eo conSistit, ut apprehendatur. Ex quo insertur non esse meram denominationem extrinsecam, - sed aliquid ad modum entis apprehensum. Dico tertio : Ens rationis aliud est landatum, aliud sine sun-

damento inventum.

Conclusio patet: Nam intellectus aliquando rationabiliter

et ipsis rebus ita exigentibus novos adinvenit respectus : Ut postquam distinxit hominem in animal et rationale, conSequens eSt, ut utrumque conceptum invicem comparet; animal quidem ut superius: rationale vero ut in serius. Haec entia rationis dicuntur fundata. Aliquando vero sine necessitate ad libitum intellectus varia singit, et invicem comparat, ut comparando Varias partes animantium ad unum totum, facit chimaeras, CentauroS, et alia Husmodi grutis excogitata : et haecentia rationis dicuntur non funilata. Ens rationis landatum dividitur in carentiam ad modum sormae conceptam, et relationem rationis. Cum enim intelle tuS non modo de ente, sed etiam de non ente disputet, ut de morte, de tenebris, etc., necosse est, ut illas carentias entis. Bpprehendat ad modum entis; ut quando dicit, mortem esse omnium terribilium terribilissimum; vacuum esso inimicum naturae, istas negationes exprimit, quasi ossent aliquid; unde facit primum ens rationis, scilicet carentiam entis ad m0dumentis apprehensam. Praeis rea etiam cogitur distinguere res in Varios conceptus, quos deinde invicem ordinat: talis ordo apprehensus in rebus cognitis vocatur relatio rationis. Carentia autem dividitur in negationem et privationem :Negatio est carentia larmae in subjecto non apto, vel sine Subjecto; sic caecitas in lapido dicitur negatio, et ipsum nihilum est etiam negatio. Privatio vero ost carentia larmae in subjecto apto; ut caecitas in homine, tenebrae in aere nou sunt merae negationes, Sed privationes. Relatio vero rationis sub se comprehendit omnes respectuS, quos ratio ad invenit in rebus cognitis : Qui quidem respectus, Si ordinentur ad cognoscendam verital sm scientifice, dicuntur, Secundae intentiones, et pertinent ad Logicam : Si vero ordinentur ad ornatum Sermonis, ut sit magi S perSUBSivuS, perti- .nent ad Rhetoricam : Si demum ordinentur ad congruitatem locutionis, pertinent ad Grammaticam.

Per quam potentiam sal Εns rationis.

Licti ex ipsa entis rationis definitione satis pateat ipsum seri a g0lo intellectu ; ut tamen plenius id discutiatur, et simul declaretur quis intellectus larmare posSit entia rati mis,

308쪽

302 OUARTA PARS PHILOSOPHIR . Dico primo: Nec sensus Exteriores, nec interiores, neC VO-luntas possunt sacere ens rationis. Probatur conclusio unica sed efficaci ratione : Νam ens rationis est id, quod habet esse tantum objectivli in ratione : Sin

nec SenSUS interni, nec externi, nec voluntas possunt formare

aliquid, quod habeat esse objectris in ratione; ergo non p Sunt sacere ens rationis. Probatur minor : Nam illud quod habet esse objecti vh tantum in ratione, fit inquantum Bpprehenditur a ratione; erg6 non fit per actionem aliarum potentiarum

sed solus rationis. Dices : Saepe senSus apprehendit ea, quae non Sunt, quaeseMent; ut oculus videt um uS, quae nihil sunt, et in picturis planis videt prominentias, et distantias inter objecta, quae tamen in ipsa su erecte picturae jacent aequialter; ergo facit aliquod ens rationis, aut si mavis, ens senSibile. BeSpondeo negando, quod Sensus apprehendat ea, quae non Sunt, quasi essent. Et in primis oculus non Videt umbram puram, Sed vel colorem minus illuminatum, vel ipsam illuminationis extremitatem, inquantum scilicet extremaS. corporis

illuminati lineas videt finiri ad aliquem locum, et constituere figuram, in cujus medio nihil videt. Caeterlim puras umbras et tenebras non videri patet operienti , dum Sumus in caliginosa nocte; tunc enim nihil magis videmus apertis oculis, quum clausis. Quantum vero ad profunditates, quas repraeSentant pictores, oculus non videt profunditatem, Vel diStantiam, sed aliquid ita simile prosunditati, vel distantiae, Ut Sensus e0mmunis non possit discernere, utrum sit Vera profunditas, aut aliquid ipsi simile. Instabis: Saepe homo plura imaginatur, quae nunqu3m exStiterunt, ut chimaeras, sabulas, sumina lactis, etc. Ergo imaginatio fabricat entia rationis, seu imaginationis. Respondeo ejusm0di non concipi per imaginati0nem, Bpprinhendendo non ens ad modum entis, Sed permiscendo Speciesentium realium : Sicut enim pictor miscendo col0res repr Sentat chimaeras; ita quoque imaginatio miseendo Species rerum, quas habet apud se, format varias sabulas et chimaeras. Sed Sicut picturae non dicuntur entia rati0nis, ita nec illae

imaginationeS.

Et, Si dicas, quare ergo chimaera dicitur ens rationis Resp0ndeo quia in tali chimaera duo sunt, scilicet quidam

ordo Bpprehensus inter partes varitrum animantium ad c0mponendum unum totum, et illa relatio est ens rationis, sitque ab intellectu; est etiam praeterea in chimaera quaedam mixtura Phantamatum, inquantum species Variorum Rnimam lium confunduntur ad subricam unius novi, et tali S mixtura pertinet quidem ad imaginationem, sed n0n est eas

309쪽

Dico secundo: Probabile est, intellectum Angelicum posse sacere ens rationis, saltem aliquod, etSi non omne. Probatur conclusio : Nam Angelus distinguit attributa Dei, quae non sunt in se distincta: Sed talis distinctio est pns ra. tionis; ergo facit ens rationis. Major patet: Nam intellectus angelicus, cum Sit limitatus, non poteSt c0ncipem unico conceptu totum Deum; proindeque cogitur formare plures de Deo conceptus, et illum in varia attributa distinguere. Minor vero probatur : Ens rationis est, quod habet tantum esSo objectivθIn intellectu : Sed haec distinctio habet esse tantum objectivsi in intellectu; ergo est ens rationiS. Respondebis, Angelum concipere quidem attributa Dei diversis actibus, non tamen conciperis illa ut distincta; nec proinde sacere ens rationi S. Sed contra : Nam lichi fingulus n0n cognoscat attributa Dei ut distincta in ro, hend tamen ut distincta in suo conceptu, inquantum do illis habui conceptus objectivos distinctos.

Dico tertio : Intolluctus divinus non lacit entia rationis. Conclusio communior est inter Thom istas, etsi non habeatur expressd in D. Thomn. Probatur efficaci ratione : Cognitio formativa entis rationis est essentialiter impersecta; ergo non p0test competem Deo. Probatur antecedens : Ens rationis fit cognoscsendo rem aliter quam sit in se : Sed cognitio attingens rem aliter quam sit in Se, eSt impersecta; ergo c0gnitio formativa entis rationis est imperfecta. II 0r patet: Nam ens rationis sit, vel fingendo chimaeras et sabulas sine fundamento; vel apprehendendo ca- Tentiam entis, quasi osset verum en S; vel demum reserendo ea, quae non sunt relata; quae omnes cognitionae, ut patet, cognoscunt rem aliter, quam sit in Se : Nam nituntur 3ppr hendero id quod nihil ost, quasi versi esset. Minor vero vidωtur certa : Nam cognitio censetur persecta, quando attingit

rem prout est in se; ergo illa cognitio est impersecta, quae cognoscit rem aliter ac Sit in se, quaeque nititur apprehendero quasi esset, id, quod do facto nihil est. Confirmatur conclusio ex discrimine quod est inter intollem tum divinum et creatum : Intellectus enim creatus est sterilis ad extra, et non est menSura realitatis eorum quae apprehemdit, sed magis ab illis mensuratur: Undo si objectum in quod fertur, non habet ex Ss realitatem, non potest cogn0Scendo illam ei dare, sed solum dat ei aliquod esse apprehenSum, quod est merum esse rationis, sicque facit entia rationis. At vero cognitio Dei est causa realitatis rerum, et Sicut ejus approbare est facere realiter, ita sine approbatione cogno- Seere et apprehendere, est reddere realiter possibilo; ergo hoc ipso quod aliquid est a Deo apprehensum, est ens reBle, proindeque implicat merum ens rationis fieri a Deo, sed quidquid

310쪽

304 ouARTA PAns yHILOSOPHIAE. ab eo fit, est reale. Hanc rationem frequenter insinuat D. Tho. mas, praecipud de Verit. q. 2, art. 8.

Objicies primo dilficilem D. Thomae auctoritatem p. q. 45,

a. 2, ad 3 et 4. ReSpectus ideales essentiae divinae ad creaturas sunt entia rati0nis; ston enim sunt reales, ut expresso dicit S. Doctor loco jam citato : Atqui Deus causat tales respecitus ex eodom D. Thoma; ergo facit entia rationis. Respondeo primo distinguendo minorem : Deus causat respectus ideales, larmaliter apprehendendo aliquam relationem in sua essentia Ad erect turas, nego; sundamentaliter, cognoscendo suam esSentiam diversim0dh a creaturis imitabilem, quas imitabilitas est standamentum respectuum ideatium, quos in Doo formaliter intelligimus, concedo. Respondeo secund0 distinguendo majorem : Respectus ideales Dei ad creaturas sunt relationos rationis, respectus id cales cogniti per modum relationum existentium subjectivo in Deo, concedo; cogniti per modum relationum in Deo solum terminativo existentium, neg0. Et similiter ad minorem; Deus causat tales reSpectu S, eos apprehendendo per modum relationum in sua essentia subjectivo exi Stentium, nego : eos B pprehendendo pser modum relationum in creaturiS Subjectivo, in sua vero essentia terminativo existentium, concedo; Et nego consequentiam. Explicatur claro distinetio, cuius termini paulo

vi Mntur obscuriores. Dupliciter potest concipi Deus respicere creaturam, et ad illam comparari. Primo tanquam relatus ad ipsam, ita ut relatio sit in Deo subjectivb, et in creatura terminati vh. Secundo, tanquam terminans relationem, quae QSt subjectivb in creatura. Fateor quidem, quod primo modo concipere in Deo respectum ad creaturas, est sacere relationem rationis, quia Deus non potest eSSe subjectum relationis realis ad creaturam. Attamen concipere Secundo modo respectum in Deo, non est sacere ens rationis, nisi landamentaliter. Deus autem non facit respectus ideales quasi concipiendo in sua essentia relationem ad creaturas, cum non dicat ad illas relationem. Sed dicitur sacere idea leS respectus et comparare Suam essentiam 3d creaturas, inquantum cognoSgit in creaturis esse relationem ad suam essentiam, quam imitantur et participant, ita ut ille respectus dicat relationem Subjectivo in creatura, et terminative in essentia divina θxiStentem. Instabis: Illa solutio est exprossd contra D. Thomam; erg0 non explic3t ejus auctoritatem. Probatur antecedens : Primo quia D. Thomas expressd dicit respectus illos esse in Deo et non in creaturis . cujus oppositum solutio tenet. Secundo quia dicit illos rospectus non esse reales, sed intellectos a Deo, Solutio autum explicat D. Thomam de aliquo respectu reali, quamvis realitur Deo non inhaerente. Tertio quia D. Τhomas diciι tales respectus causari ab intellectu divino com-

SEARCH

MENU NAVIGATION