Ante-Nicene Christian Library; Translations Of The Writings Of The Fathers Down To A.D. 325, Volume 12: The Writings Of Clement Of Alexandria, Volume 2

발행: 1869년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

et contegunt rationem, sed quae ex iis proficiscitur exuens caliginem, et pudore affectus ex paenitentia, spiritum et animam unierit in obedientia Logi seu rationis; tunc, ut

ait Paulus, non inest in nobis nec masculus, nee semina.''Recedens enim anima ab ea figura, qua discernitur masculus et femina, traducitur ad unionem, cum ea nutrum sit. Existimat autem hic vir praeclarus plus, quam par sit, Platonice, animam, cum sit ab initio divina, cupiditate effeminatam, huc venire ad generationem et interitum.

CAPUT XIV.

2 COR. XI. 3, ET EPH. IV. 24, EXPONIT.

JAM vero vel invitum cogit Paulum generationem ex deceptione deducere, cum dicit : Vereor autem, ne sicut serpens Evam decepit, corrupti sint sensus vestri a simplicitate, quae est in Christo.' in Sed certum est, Dominum quoque venisse 'ad ea, quae aberraverant.' erraverunt autem, non ab alto repetita origine in eam, qum hic est, generationem sestenim generatio creatura omnipotentis, qui nunquam ex melioribus ad deteriora deduxerit animam); sed ad eos, qui sensibus seu cogitationibus aberraverant, ad uos, inquam, venit Servator; qui quidem ex nostra in praeceptis inobedientia corrupti sunt, dum nimis avide Voluptatem persequeremur; cum utiqus protoplastus noster tempus praeVenisset, et ante dabitum tempus matrimonii gratiam appetiisset et aberrasset: quoniam quicunque aspicit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam,' ' ut qui voluntatis tempus non exspectaverit. Is ipse ergo erat Dominus, qui tunc quoque damnabat cupiditatem, quae praevenit matrimonium. Cum ergo dicit Apostolus : Induite novum hominem, qui secundum Deum creatur ' nobis dicit, qui ab Omnipotentis voluntate emcti sumus, sicut sumus emcti. Veterem V autem dixit, non rescipiens ad generationem et regenerationem, sed

142쪽

130 THE MISCELLANTES.

ad vitam inobedientiae et obedientiae. Polliceas' autem tunicas ' existimat Cassianus esse corpora : in quo postea et eum, et qui idem cum eo Sentiunt, aberrasse ostendemus, cum de ortu hominis, iis consequenter, quae prius dicenda sunt, aggrediemur expositionem. Quoniam, inquit, qui a

terrenis reguntur, et generant, et generantur: Nostra autem eonversatio est in eoelo, eae quo etiam Salvatorem eaespectamua. 'Recte ergo nos haec quoque dicta esse scimus, quoniam ut

hospites et advenae peregrinantes debemus vitam instituere; qui uxorem habent, ut non habentes; qui possident, ut non possidentes; qui liberos procreant, ut mortales gignentes, ut relicturi possessiones, ut etiam sine uxore victuri, si opus sit;

non cum immodico actione, et animo excelso.

1 COR. VII. I ; LUC. XIV. 26; ISA. LVI. 2, 3, EXPLICAT.ET rursus cum dicit: Bonum est homini uxorem non tangere, sed propter fornicationes unusquisque Suam uxorem habeat ; ' id voluti exponens, rursus dicit: Vos tentet Satanas.' ' Non enim iis, qui continenter utuntur matrimonio propter solam liberorum procreationem, dici propter intemperantiam; ' sed iis, qui finem liberorum procreationis cupiunt transilire: ne, cum nimium annuerit noster adve sarius, excitet appetitionem ad alienas Voluptates. Fortasso autem quoniam iis, qui juste vivunt, resistit propter famul tionem, et adversus eos contendit, Volens eos ad suos ordines traducere, per laboriosam continentiam eis vult praebere occasionem. Μerito ergo dicit: μ Μelius est matrimonio jungi quam uri,' ' ut vir reddat debitum uxori, et uxor viro, et ne frustrantur invicem' ' hoc divino ad generationem dato auxilio. Qui autem, inquiunt, non oderit patrem, Vel m trem, Vel uxorem, vel filios, non potest meus esse discipulus.'y

143쪽

patrem et matrem, ut tibi bene sit: in sed ne abducaris, inquit, per appetitiones a ratione alienas, sed neque civilibus moribus conformis fias. Domus enim constat ex genere, civitates autem ex domibus; quemadmodum Paulus quoque eos, qui occupantur in matrimonio, mundo dixit placere.'

Rursus dicit Dominus: Qui uxorem duxit, ne expellat; et qui non duxit, ne ducat ' qui ex proposito castitatis professus est uxorem non ducere maneat caelebs. Utrisque

ergo idem Dominus per prophetam Isaiam convenientes dat promissiones sic dicens : dicat eunuchus : Sum lignum aridum; V haec enim dicit Dominus eunuchis: Si custodieritis sabbata mea, et feceritis quaecunque praecipio, dabo vobis locum meliorem filiis et filiabus. M Non sola enim justificat castitas, sed nec sabbatum eunuchi, nisi fecerit mandata. Inseri autem iis, qui uxorem duxerunt, et dicit: Electi molnon laborabunt in Vanum, neque procreabunt filios in exsecrationem, quia semen est benedictum a Domino.' si Ei enim, qui secundum Logon filios procreavit et educavit, et erudivit in Domino, sicut etiam ei, qui genuit per Veram catechesim et institutionem, merces quaedam est proposita, sicut etiam electo semini. Alii autem exsecrationem Vaccipiunt esse ipsam liberorum procreationem, et non intelligunt adversus illos ipsos ea dicere Scripturam. Qui onim sunt revera electi Domini, non dogmata decernunt, nec filios progignunt, qui sunt ad exsecrationem, et haereses. Eunuchus ergo, non qui per Vim excisas habet partes, sed nec qui caelebs est, dictus est, sed qui non gignit Veritatem. Lignum hic prius erat aridum; si autem Logo obedierit, et sabbata custodierit per abstinentiam a peccatis, et fecerit mandata, erit honorabilior iis, qui absque recta vitae institutione solo

sermone erudiuntur. μή Filioli, modicum adhuc sum Vobiscum ' inquit Magister. Quare Paulus quoque scribens ad Galatas, dicit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus. y Rursus ad Corinthios scri

144쪽

bens : Si enim decios mille paedagogos,' inquit, habeatis in Christo, sed non multos patres. In Christo enim per Evangelium ego vos genui. ' Propterea non ingrediatur ennuchus in Ecclesiam Dei, ' qui ost sterilis, et non fert fructum, nec Vitae institutione, nec sermone. Sed qui se' quidem castrarunt' ab omni peccato propter regnum eo lorum,' ' si sunt beati, qui a mundo jejunant.

JER. XX. 14 ; IOB XIV. 3; PS. L. 5; 1 COR. IX. 27, EXPONIT.

ExsEORANDA' autem dies in qua natus sum, et ut non sit optanda,' inquit Jeremias: non absolute exsecrandam dicens generationem, sed populi peccata aegre ferens et inobedientiam. Subjungit itaque: μ Cur enim natus sum ut viderem labores et dolores, et in perpetuo probro fuerunt dies mei 'ρ Quin etiam omnes, qui praedicabant Veritatem, propter eorum, qui audiebant, inobedientiam, quaerebantur ad poenam, et Veniebant in periculum. Cur enim non fuit uterus matris meae sepulcrum, ne viderem amictionem Jacob et laborem generis Israel '' ait Esdras propheta. Nullus est a sorde mundus,' ait Job, nec si sit quidem una dies vita ejus. y Dicant ergo nobis, ubi fornicatus est insans natust vel quomodo sub Adae cecidit exsecrationem, qui nihil est operatus ' Restat ergo eis, ut Videtur, consequenter, ut dicant malam esse generationem, non solum corporis, sed etiam animae, per quam exsistit corpus. Et quando dixit David: In peccatis conceptus sum, et in iniquitatibus concepit me mater mea: ' dicit prophetice quidem matremEVam; sed Eva quidem fuit mater viventium; ' et si is in peccatis fuit conceptus,' at non ipse in peccato, neque vero ipse peccatum. Utrum Vero quicunque etiam a peccato ad fidem convertitur, a peccandi consuetudine tanquam n

145쪽

μ matro' converti dicatur ad μ vitam, feret mihi testim nium unus ex duodecim prophetis, qui dixit: μ Si dedero primogenita pro impietate fructum Ventris mei, pro peccatis animae meae. Non accusat eum, qui dixit: μ Crescite et multiplicamini: sed primos post generationem motus, quorum tempore Deum non cognoscimus, dicit impietates. Si quis autem ea ratione dicit malam generationem, idem eam dicat bonam, quatenus in ipso Veritatem cognoscimus. Abluamini juste, et ne peccetis. Ignorationem enim Dei quidam habent, ' videlicet qui peccant. Quoniam nobis est colluctatio non adversus carnem et sanguinem, Sed adversus spiritalia.'' Potentes autem sunt ad tentandum principes tenebrarum hujus mundi,' et ideo datur venia. Et ideo Paulus quoque: Corpus meum,' inquit, castigo, et in servitutem redigo; quoniam qui certat, omnia continet,' hoc est, in omnibus continet, non ab omnibus abstinens, sed continenter utens iis, quae utenda judicavit, illi quidem ut co

ruptibilem coronam accipiant; nos autem ut incorruptibilem,' si in lucta vincentes, non autem sine pulvere coronam accipia entes. Jam nonnulli quoque praeferunt viduam virgini, ut quae, quam eXperta est, Voluptatem magno animo contempserit.

CAPUT XVII.

QUI NUPTΙΛ8 ET GENERATIONEM MALAS ASSERUNT, II ET DEI CREATIONEM ET IPSAM EVANGELII DISPENSATI NEM VITUPERANT.

SIN autem malum est generatio, in malo blasphemi dicant fuisse Dominum qui fuit particeps generationis, in malo Vi ginem quae genuit. Hei mihi l quot et quanta malai Dei

voluntatem maledictis incessunt, et mysterium creationis; dum invehuntur in generationem. Et hinc μ Doc in fingit Camsianus; hinc etiam Marcioni, et Valentino quoque est corpus

146쪽

134THE MISCELLANIES

animale; quoniam homo, inquiunt, operam dans Veneri, assimilatus est jumentis. ' Atqui profecto, cum libidine vore insaniens, aliena inire Voluerit, tunc revera, qui talis est, ess ratur : Equi in feminas iurentes facti sunt, unusquisque hinniebat ad uxorem proximi sui. ' Quod si dicat serpentem, a brutis animantibus accepta consilii sui ratione, Adamo pe

suasisse ut cum Eva coire consentiret, tanquam alioqui, ut quidam existimant, protoplasti hac natura usuri non fuissent: rursus vituperatur creatio, ut quae rationis expertium animantium natura homines secerit imbecilliores, quorum exempla consecuti sunt, qui a Deo primi formati fuere. Sin autem natura quidem eos sicut bruta deduxit ad filiorum procreati nem ; moti autem sunt citius quam oportuit, fraude inducti, Cum adhuc essent juvenes ; justum quidem est Dei judicium

in eos qui non eXspectarunt ejus Voluntatem: Saneta est

autem generatio, per quam mundus consiStit, per quam es- Sentiae, per quam naturae, per quam angeli, Per quam potestates, per quam animae, per quam praecepta, per quam te

per quam EVangelium, per quam Dei cognitio. Et omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos seni; et senum quidem exsiccatur, flos autem decidit, sed verbum Domini manet, ' quod unxit animam et uniit spiritui. Quomodo

autem, quae est in Ecclesia nostra, oeconomia ad finem perduci potuisset absque corpore, cum etiam ipse, qui est caput Ecclesiae, in carne quidem informis et specie carens vitam transiit, ut doceret nos respicere ad naturam divinae caussa informem

et incorpoream Arbor enim vitae,' inquit propheta, est in bono desiderio,VM docens bona et munda desideria, quae

sunt in Domino vivente. Jam vero Volunt Viri cum uxore in matrimonio consuetudinem, quae dicta est cognitio,' esse

peccatum: eam quippe indicari ex esu μ ligni boni et mali, qper significationem hujus vocabuli cognovit, ' quae mandati transgressionem notat. Si autem hoc ita est, veritatis quoque cognitio, est esus ligni vitae. Potest ergo honestum ac moderatum matrimonium illius quoque ligni esse particeps. Nobis autem prius dictum est, quod licet bene et male uti matri-

147쪽

monio; et hoc est lignum cognitionis,' si non transgreduamur leges matrimonii. Quid vero ' annon Servator noster, sicut animam, ita etiam corpus curavit ab affectionibus Neque vero si esset caro inimica animae, inimicam per sanitatis restitutionem adversus ipsam muniisset. Hoc autem dico, fratres, quod caro et sanguis regnum Dei non possunt possidere, neque corruptio possidet incorruptionem.' Ρω-- tum enim, cum sit μ corruptio,' non potest habere societatem cum incorruptione,' quae est justitia. μ Adeo stulti,' inquit, estist cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini.

DUAS EXTREMAS OPINIONES ESSE VITANDAS: PRIMAM ILLORUM QUI CREATORIS ODIO A NUPTIIS ABSTINENT; ALTERAM ILLORUM QUI HINC OCCASIONEM ARRIPIUNT NEFARIIS LIBIDINIBUS INDULGENDI.JUATITIAM ergo et salutis harmoniam, quae est Veneranda firmaque, alii quidem, ut ostendimus, nimium intenderunt, blaspheme ac maledico eum quavis impietate suscipientes eontinentiam; cum pie liceret castitatem, quae secundum sanam regulam instituitur, eligere; gratias quidem agendo propter datam ipsis gratiam, non habendo autem odio cre turam, neque eos aspernando, qui juncti sunt matrimonio; est enim creatus mundias, creata est etiam castitas; ambo autem agant gratias in iis, in quibus sunt collocati, si modo ea quoque norunt, in quibus sunt collocati. Alii automeffrenati se petulanter et insolenter gesserunt, revera effecti equi in feminas insanientes, et ad proximorum suorum uxores

hinnientes; ut qui et ipsi contineri non possint, et proximis suis persuadeant ut dent operam voluptati; infeliciter illas audientes Scripturas: Quas tibi obtigit, partem pone

nobiscum, crumenam autem unam possideamus communem,

et unum fiat nobis marsupium.VM Propter eos idem propheta dicit, nobis consulens: Ne ambulaveris in via cum

148쪽

136 E MISCELLANIES

ipsis, declina pedem tuum a semitis eorum. Non enim injuste tenduntur retia pennatis. Ipsi enim, cum sint sanguinum participes, thesauros malorum sibi recondunt; hoc est, sibi affectantes immunditiam, et proximos similia docentes, bellatores, percussores caudis suis,' ut ait propheta, quas

quidem Graeci κέρκους appellant. Fuerint autem ii, quos significat prophetia, libidinosi intemperantes, qui sunt caudis suis pugnaces, tenebrarum iraeque filii, ' caede polluti,

manus sibi afferentes, et homicidae propinquorum. Expurgate ergo Vetus fermentum, ut sitis novo conspersio, 'nobis exclamat Apostolus. Et rursus, propter quosdam ejusmodi homines indignans, praecipit, Ne conversari quidem, si quis frater nominetur vel fornicator, Vel avarus, vel idololatra, vel maledicus, Vel ebriosus, Vel raptor; cum eo, qui est talis, ne una quidem comedere. Ego enim per legem legi mortuus sum,' inquit; μ ut Deo vivam, cum Christo Sum crucifixus; Vivo autem non amplius ego,' ut vivebam per cupiditates; μ vivit autem in me Christus, caste et beato per obedientiam praeceptorum. Quare tunc quidem in carno vivebam carnaliter: quod autem nunc vivo in carne, in fido vivo Filii Dei. In viam gentium ne abieritis, et ne ingrediamini in urbem Samaritanorum,' ' a contraria vitae institutions nos dehortans dicit Dominus; quoniam Iniquorum

virorum mala est conversatio; et hae sunt vim omnium, qui

ea, quae sunt iniqua, efficiunt. y- Vsa homini illi,' inquit

Dominus; μ bonum esset ei, si non natus esset, quam ut unum ex electis meis scandaligaret.' .Melius esset, ut ei mola circumponeretur, et in mari demergeretur, quam ut unum ex

meis perverteret.' Nomen enim Dei blasphematur propter ipsos.' δ' Unde praeclare Apostolus: Scripsi,' inqui vobis in epistola, non conversari cum fornicatoribus.' in usque ad illud: Corpus autem non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori. V Et quod matrimonium non dicat fomiacationem, ostendit eo, quod subjungit: μ An nescitis, quod

3 Prov. i. 15, 16, 17.

ε 1 Cor. V. 7.

149쪽

THE MISCELLANIES 137

qui adhaeret meretrici, unum est corpus in An meretricem quis dicet virginem, priusquam nubat Et ne fraudetis, inquit, vos invicem, nisi ex consensu ad tempus: per dictionem, fraudatis,' ostendens matrimonii debitum esse liberorum procreationem: quod quidem in iis, quae praecedunt, ostendit, dicens: μ Μulieri vir debitum reddat; similiter autem mulier quoque Viro' post quam exsolutionem, in domo custodienda, et in ea quae est in Christo fide, adjutrix est. Et adhuc apertius, dicens: μ Iis, qui sunt juncti matrimonio, praecipio, inquit, non ego, Sed Dominus, uxorem a Viro

non separari; sin autem separata fuerit, maneat innupta, vel viro reconcilietur; et virum uxorem non dimittere. Reliquis

autem dico ego, non Dominus: Si quis frater,' ' usque ad illud: Nunc autem sancta est' ' Quid autem ad hae dicunt, qui in legem invehuntur, et in matrimonium, quasi sit

Solum a lege concessum, non autem etiam in Novo Testamento Quid ad lias leges latas possunt dicere, qui sationem abhorrent et generationem l cum episcopum V quoque, qui

domui recte praesit,' ' Ecclesiae ducem constituat; domum autem Dominicam unius mulieris' constituat conjugium. omnia' orgo dicit esse V munda mundis; pollutis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta est eorum et mens,

et conscientia. ' De ea autem Voluptate, quae est praeter regulam : erretis,' inquit; nec fornicatores, nec idol laim, nec adulteri, nec molles, nee masculorum concubitores, neque avari, neque fures, neque ebriosi, neque maledici, nec

raptores, regnum Dei possidebunt; et nos quidem abluti sumus, ' qui in his eramus; qui autem in hanc tingunt

intemperantiam, ex temperantia in fornicationem baptizant, voluptatibus et inoctibus esse indulgendum decernentes, incontinentes ex moderatis fieri docentes, et in spe sua membrorum suorum impudentiso affixi; ut a regno Dei abdicentur, non autem ut inscribantur, qui ad eos Ventitant, efficientes; sub falso nominatae cognitionis titulo, eam, quae ad exteriores

150쪽

138-E MISCELLANIES

ducit tenebras, viam ingredientes. Quod reliquum est, fratres, quaecunque Vera, quaecunque honesta, quaecunque justa, quaecunque casta, quaecunque amabilia, quaecunque bonas tamas; si qua Virtus, et si qua laus, ea considerate; quae et didicistis; quae etiam accepistis et audiistis et vidistis in me, ea facite ; et Deus pacis erit vobiscum.' λ Et Petrus similia dieit in Epistola: Ut fides vestra et spes sit in Deum, cum animas vestras castas effeceritis in obedientia veritatis quasi filii obediontiae, non configurati prioribus desideriis, quae fuerunt in ignorantia; sed secundum eum, qui Vocavit

Vos, sanctum, et ipsi sancti sitis in omni conversatione. Quoniam scriptum est: μ Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.' ' Verumtamen quae adversus eos, qui cognitionem falso nomine simulant, necessario suscepta est a nobis di putatio, nos longius, quam par sit, abduxit, et orationem effecit prolixiorem. Unde tertius quoque liber Stromateus eorum, quae sunt de Vera philosophia, commentariorum, hune finem habeat. in Phae iv. 8, 9. 1 Pet. L 21, 22. R 1 Pet. i. 14, 15,16.

SEARCH

MENU NAVIGATION