De Illustrissimis Viris PP. Petro Martyre Sansio Episcopo Mauricastrensi, Et Francisco Serrano Electo Episcopo Tipasitanorum, Deque PP. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, Et Francisco Diazio Ordinis Praedicatorum Fo-chei in Fo-kiena Sinarum Provincia M

발행: 1753년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

gro EPISTOLA bis proposita. Ergo ca) non effetamur

segnes , sed imitatores eorum , qui fide,& patientia haereditaveriint promissio nes . Ad propositum nobis certamen cur

ramus cli) assumentes galeam salutis,& gladium spiritus, succincti lumbos in veritate, induti loricam iustitiae, & calceati pedes in praeparationem Evangelii

pacis.

Diod si sortissimos Christi Athletas

per vincula, & mortem equi non possumus , eorum saltem sectatores simus in fide, & charitate, in scientia, & longanimitate , cc rvantes in simplicitate innocentiam, in charitate concor- id iam , modestiam in humilitate , in de fendenda veritate constantiam , in drsciplina severitatem , ne aliquid ad recte factorum exemplum, desit in nobis ,' sed luceat lux nostra. coram hominibus , &glorificent Patrem nostrum, qui in caelis est. Haec sunt enim vestigia , quae illi revertentes in patriam nobis reliquerunt, ut illorum semitis inhaerentes sequeremur& in gaudia . Ad ea nos amantasime in vitant , ibi nos cupidissime expectant d iam de sua immortalitate securi, & ad huci a -6. bὶ Ephes. 6.

282쪽

R P MAGISTRI ORD. 27 r

huc de nostra incolumitate solliciti. Ad eorum conspectum. & complexum venire quanta & illis, & nobis in commune erit laetitiai ca) Remissas itaque manus , & soluta genua erigamus , tantaeque expectatione mercedis sorti animolimus, alacriter subeuntes c b momentaneum , & leve tribulationis nostrae , quae aeternum gloriae pondus operabitur in nobis. e) Si compatimur oe com gnabimus et quod pramiam non iis tantam , paratuin est , qui pro nomine Domini impiorum saevitia sunt perempti, quo iam nniversitas Deo servientium , fleat it Christo est eruei a , ita in Christo est coronanda. Valete, nostri, sociorumque memores in sacrificiis , & precationibus vestris. iRomae ex nostris ussidibus Μinervi

283쪽

Dilecto Filio Francisco serrano Religioso Uiro Ord. FF. Prae- dic. Prolatari , Provinciae S Smi Rosarii nuncupatae, Insularum Philippinarum Procuratori .

BENEDICTUS PP. XIV.

licam Henedictionem .

Α, qua erga inclytum sPraedicatorum ordinem in Catholica Ecclesia commendatissimum assecti sumus paternae ca ritatis propensione, excepimus epistolam tuam luculentis filialis erga Nos, & Apostolicam hanc Sedem observantiae obedientiaeque significationibus, & gratiarum praelertim actionibus insignem ex eo, quod Nos in Consistoriis Nostris secretis, quoad Nobis integrum fuit, meritis la dibus celebravimus gloriosam memoriam nonnullorum Venerabilium Fratrum Antistitum, ac dilectorum Filiorum ejusdein Ordinis Provinciae SSmi Rosarii nuncupatae in Insulis Philippinis in Catholicae

284쪽

Fidei odium interfectorum . Qtiod autemper eaindem supplex a Nobis rogas & exposcis , ut nimirum ad Dil ctos Filios priorem Provincialem , & ceteros Religiosos Viros laudatae Provinciae,& ordinis litteras paternae benignita is,& gratulationis , & laudationis , & exhortationis testes , & ineitamentum daremus , alacri libentique animo praestamus per alias Nostras in simili sorma Brevis hac ipsa die datas, quas cum adjuncto earumdem exemplo conjunctas tibi reddendas curabit Dilectus Filius Ant ninus Bremond celeberrimi ordinis tui Frater, & Generalis Μagister, qui omnium virtutum , doctrinarum , disciplina rumque splendore conspicuus non solum Pontificiam Nostram , sed cunctorum

etiam ordinum hujus Almae Urbis Nostrae gratiam benevolentiamque sibi concilia vit. Tuum igitur erit, Dilecte Fili, ut ipsas litteras Nostras tuto quantocius ad ejusdem Provinciae Religiosos Viros perferri satagas, & adnitaris . Nos interim tibi Apostolicam Benedictionem pera

manter impertimur.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem sub Annulo Piscatoris die II. Decembris ΜDCCLII. Pontificatus Nostri anno decimotertio.

285쪽

Dilectis Filiis Priori Provinciali,& ceteris Religiosis Viris Ordinis FF. Praedic. Professoribus Provinciae Sanctissimi Rosarii nuncupatae in Insulis Philippinis .

BENEDICTUS PP. XIV.

Dioni Filii solutem , Usοώeam Benedictionem.

Uibus potuimus Apostolicae praedicationis Prae' coniis in ConsistorioNostro secreto cum Uenerabilibus Fratribus N stris S. R. E. Cardinalibus bis habito prose cuti sumus debitas laudes, & res in pe rennem Catholicae Fidei consessioneau Praeclare gestas a Venerabilibus Fratribus Antistitibus, & Dilectis Filiis Religiosis Viris Apostolicis Μissionariis istius Pr vinciae vestrae inclyti Praedicatorum Osedinis Alumnis , qui in excolenda vinea Dei Sabbaoth , atque adducendis ad Jesu Christi ovile hominibus sedentibus In tenebris, & in umbra mortis ambulan

286쪽

EP. sS. D. N. BENED. XIV. a stibus adlaborantes majorem caritatem non habuerunt, quam ut ponerent ani-

mas suas, quemadmodum reipsa per dii versa tormentorum ab inimicis Crucis Christi illatorum genera gloriosam mortem oppetivere. Ρostquam vero insignem j invictissimorum OrthodoxaeFidei Heroum,l quorum nomina in benedictione sunt,

memoriam ad majorem militantis Eccle-l siae aedificationem , & decus commendare studuimus , minime omittendum esse existimavimus , nimirum, ut . quae in secretis Consistoriis protuleramus cnristianae sortitudinis ad mortem usque cer tantis encomta , typis etiam impressa

publicique juris facta ad manus omnium Christindelium pervenirent, qui tam ii lustria exempla perlegentes, & invicem' in Domino gestientes, ad illa imitanda excitarentur. Interim ingenti cum paterni cordis laetitia effusaque exultatione a Dilecto Filio Antonino Bremundlaudati ordinis vestri Fratre, & Generali Μagistro paternae caritati Nostrae propter religiosag virtutes examiamque doctrinam in primis grato, & accepto, deque familia sibi commissa in omnibus, ac praesertim ob litterarios labores optime merito accipimus, quod sane carissimus etiam in Christo Filius Noster Ferdinandiis Hispaniarum Rex Catholicus, i in cujus ditionibus Provincia vestra in

287쪽

a is EPISTOLA Insulis Philippinis sita reperitur, de assi- .duis Catholicae Fidei incrementis , gravissimis incommodis . & angustiis, atque loriosis per indefessos vestrae Provinciae Missionarios reportatis triumphis plenissime edoctus vobis per regiam suam hiι- manissimam epistolam significaverit perceptam ea propter voluptatem, ac meri-

tas pro singulari Zelo vestro egerit gratias . Etsi autem vestra vestrorumque Μissionariorum rebus ipsis probata virtus fatis declarat vos nec Apostolicis laudibus , nec novis stimulis indigere, quibus 'ad divinissimum opus, salutem scilicet animarum , alacrius constantiusque curan

dum, & urgendum magis magisque incitemini probe enim scimus vos as premo Pastorum Principe Jesu Christo,& laudationem, & coronam in caelisi repositam praestolari Nos tamen, qui i Nilus in terris vices plane immerentes gerimus, facere non debemus , quin de commendatissimis facinoribus vobiscum, Praecipue ex animo gratulemur, & consentanea Apostolicae Nostrae procurationis officia a vobis ab initio , ac novissime non levem apud veros Catholicae Ecclesia filios christianae sollicitudinis, geli , constantiaeque commendationem impense quidem efferimus verbis , sed magis apud Omnipotentem' Deum precibus obsecrationibusque deferimus , ut qui dives estin

288쪽

In misericordia , & cujus laua est nova virtute, & gloria induere ex alto , ipse vobis gratificetur, ipse vos pro meritis collauciet, ipse confirmet , & cumulet caelesti benedictione . Deinde eadem , ouae Christifideles sub Tyrannorum perlecutoribus gestientes alacres infidelibus occinebant, vobis, Dilecti Filii, in memoriam revocamus: Haec est victoria nostra, vincimus cum Occidimur, evadimus cum obducimur, obtinemus cum expellimur , multiplicamur cum morimur . Hic est habitus victoriae nostrae , haec palmata vestis , tali curru triumphamus . Plures emeimur, cum a vobis metimur . Sanguis martyrum est semen

christianorum . Nec aliter quam sangui ne landatam esse Christi Ecclesiam confitemur , & sanguine crevisse scimus , &sanguine usque in finem seculorum florentem fore permansiiram non dubitamus . Bono itaque animo , Dilecti Filii, vos esse jubemus, certate bonum certamen , nolite amittere confidentiaci , &constantiam fidei nostrae , quam praedi- andam suscepistis , laborate, sicut hactenas secistis, usque ad vincula, carceres , & mortem ipsam ; ad Christum ducem, & sibi Crucem bajulantem, atque e caelo spectantem, & suppetias serentem respicite, qui justus Remunera'

289쪽

a 8 ΕΡ.SS. D. N. BENED.XIV. dispensat . Confortamini invicem , &confirmamini; cum patientia praestolantes salutare Dei, ut, cum apparuit Princeps Pastorum , percipiatis immarcescibilem gloriae coronam . Nos interea , dum bonorum omnium largitorem Deum supplices poscimus , ut vos uberrima caelenium charismatum copia adaugeat,& cumulet, Apostolicam Benedicti empropensae studiosaeque Nostrae ad vobis opportune gratificandum voluntatis testem vobis, Dilecti Filii, peramanter imper

timur .

Datum Romae apud Sanctam Μ-riam Majorem sub Annulo Piscatoris die II. Decembris Μ DCCLII. Pontificatus Nostri anno decimotertio.

290쪽

DE PH

In Tunquino pro Religione Christiana gladio percussis

COMMENTARIUS

SEARCH

MENU NAVIGATION