장음표시 사용
292쪽
quarum olim provin- e liorum lu
cia suisse fertur , ad Tunquinum Oceanum spectat in- -- ter septemtriones , &orientem solem ; attingit a meridie Cochinchinam , contineturque ab occasu sinibus Laorum , & Bramarum. Cum
seculo superiore Episcopi, qui misi a Pontis,
293쪽
tisice Μaximo in id rUnum , amplificandae rei christianae cauta fuerant, inquirendo de institutione vitae , moribusque Dominicanorum Philippinensium didicissent, adductique in eam spem essent, ut, his sociis, magnum se itinerum , laborumque fructum laturos arbitrarentur ;anno ΜDCLXXΙU. 4itteras ad Praesectum ejus provinciae scripserunt, quibus orabant, ut iis Haedicatoribus, quorum operam utiliorem prospiceret futuram , facultatem in Tunquinum navigandi daret . His permoti litteris, . etsi magistratus, qui rem in Philippinis insulis publicam administrabant, committendum non Putarent , ut quisquam nostrum in eas regiones proficisceretur ; nihilo secius Iohannes Sanctacrucius, & Iohannes Ariona, Praefecti voluntate , Manila, quae
urbs est princeps Philippinatum, discedunt cumque forti animo itineris incommoda , injuriasque ab Nauarcho inlatas , qui eos durius habuerat, atque in Vincula conjecerat, tulissent, an. MDCLXXVI. nonis quinctilibus portum capiunt. Inde progressi , in eam regni partem, quae ipsis attributa fuerat, contendunt. Qiis cum servenissent, annumque jam in docendis Tunquinensibus consumsissent, ob rem strenue , praeclareque gestam, obtinue runt ut iis in locis, quae opportuna ai costisendos in fide christianos essent, sta-
294쪽
biles Praedicatoribus sedes constituerentur. His de rebus iam ad Philippinenses perlatata, P. Dionusnis Μoralesius, qui summo religionis studio flagrabat, P fecti provinciae jussu , Μanila solvit, ac secunda usus tempestate ad socios proncucItur. Eo cum venisset, quantoque usui imcolis sua esset opera sutura, cognosset, quidvis esse satius perpeti statuit, quam ut ab se ullum tempus intermitti, quin eos ad christiana sacra alliceret, Pateretur . Communi consilio junctis opibus, ut alter alteri auxilio esse pinet tam excellcns sortissimorum hominum in adversis rebus sustinendis virtus, tantaque in istituendis Tunquinensibus diligentia fuit, ut crebris signicati ibus, quam graius eorum labor divino numini esset, peinspicerent, continenterque in sentemia confirmarentur. Sed anno ΜDCLXXX cum Arjona, & Moralesius Hieni, qui portus est Tunquinensium, agerent, sumbita in christianos ab ethnicis commota tempestas fuit. Nostri quamquam liberam sibi e portu excedendi, periculique fugiendi potestatςm esse vident , tamen hortantibus Episcopis, ut manerent, PA rendum existimant. Qua re per indicem cognita , hostes repente in eos impetum sa-ciunt , interceptisque vestibus, vasisquo sacris, quae ad rem divinam iaciundam spe starent , ambos comprehendunt , ac
295쪽
verberibus caesos , postque in vincula conjectos, Batavis demum, inde ut ab ducant, transdunt . Batavi, quibus perpetuae sunt cum catholicis controversiae de religione , oppotunitatem saeviendi in
sacerdotes orthodoxos secuti, utrumque navi imponunt , utque coeperant . tam
longo itinere conviciis insectari, quamque possunt acerbi'me cruciare pergunt. Jam unus in Tunquino Sanctacrucius mam serat. Is , captis sociis, etsi vix quidquam ab solo in regione praesertim , quae tam late pateret, perfici, seque ab ethnicis quaeri, remque esse in angusto, vidit ; tamen id sibi magnopere contendendum judicavit, ut iis, qui sibi mortalem
eripere conarentur , sempiternam vitam,
felicitatem daret. Haec cum secum ipsec'nstituisset, processit in mediam hostium
ditionem, tantaque animi magnitudine, atque constantia rem christianam curavit, ut opes Ecclesiae non servaret. modo, sed etiam amplificaret. Interea Philippinenses Dominicani, qui plena esse omnia is dissicultatum intelligebant, quo minus cuiquam orum iter ingredi, inque eas regiones contendere licerei,despondendum animum non putarunt. Itaque Sanctacrucio
anno MDCLXXXI. P.Raymundum LeZ-2'lium, & anno Μ DCXCII. PP. Antonium Beriainum, & Thomam Garrucha tegulum subsidio summiserunt. Sed Be ria
296쪽
riainus laboribus fractus, quibus assiduis, gravibusque in Laorum regno perfunctus suerat , anno MDCXCV. decessit. At
his rebus adversis deterreri nostri numquam potuerunt, quin viros illuc e suis doctrina,vitaeque innnocentia illustres promulgatum Evangelium mitterent. Cumque hi diligentillime in obeundo munere vorsarentur, tantam sunt apud Sedeae Apostolicam laudem consequuti, ut plu res eorum amplissimis sacerdotiis ornati, praefectique incolis fuerint, qui christi nam religionem Profiterentur . Regnum est omne Tunquinensium in partes divi
sum duas. Harum una ad orientem, altera ad occidentem solem pertinet. Cumi Innocentius XII. P.Μ. certior esset factus eorum , quae Dominicani in Tunquino praeclare , ac sortiter gessissent , Ray- mundum LeZZolium , quem propter sit gularem virtutem maxime celebrari imtellexerat , x Ir. kal. novembres anno.
ΜDCXCVI. Episcopum Olonensem di-
Icit, in eamque partem, quam vergere ad
orientem solem ostendimus, cum Vicarii Apostolici dignitate misit. LeZZolio anno Μ DCCXVI Clemens XI. P. Μ. Joham. nem Sanctacrucium Nimeriensem Epi- . scopum appellatum substituit ; eique
P. Thomani Sestriensem , qui post fuit
Antistes Nissenorum renunciatus , adju ctorem dedit. Sed oinnia Philippinensiussis
297쪽
De instituistione vitae sdeque moli huε Francisei Gilii rideri.
Dominicanorum in Ecclesiam1unquinen sem merita persequi & instituti operis brevitas impedit, & festinatio, ut ea explicem , quorum caussa haee esse ante dicenda videbantur. II. Igitur his tot exemplis permoti, incensique studio curandae non suae modo , sed etiam salutis aliorum Franciscus Gilius, & Μatthaeus Alonsus Leginiana a Proesecto provinciae Dominicanorum Philippinensium' petierunt, ut sibi in Tun- quinum centendere liceret. Sed quoniam de rebus ab his viris duobus sortiter extremo vitae tempore , praeclareque gestis disserendum est , non alienum esse videtur, quo quisque eorum loco natus , quibus moribus praeditus , quam ob cause sam adductus in eam sententiam fuerit, ur, amicis , patria, parentibus relictis, abeundum sibi in ultimas gentes arbitraretur', proponere: Atque a Gilio exordiendum est . Is Dertosae in Hispania . Tarraconensi anno Μ DCCII. Antonio Gilio de Federicli, & Agnete Sansia honestis parentibus natus, x I x. kal. junuarias baptizatus; annoque post confirmatus chrismatis saeramento fuit. Ubi annum aetatis quinctum , ac decimum complevit . cooptatus in Ordinem Praedicatorum est, statoque deinde tempore Barchinone in Coenobio S. Catharinae solemni ritu suam
Deo obstringens fidem promisit dicto se
298쪽
perpetuo audientem, castum, ac paup rem futurum . Cumque sic vitam instituisset, ut non modo bene de ipso sperarent nostri , sed etiam confiderent lare , ut omnium , quae de virtute illius erat, vinceret opinionem ; accidit ut Dominicani viros propagandae religionis christianae caussa in Orientalem Indiam vellent mittere . Id ut intellectum Francisco est , nam Gilio id erat nomen, quamquam annos viginti duos natus erat, Operamque
theologicis disciplinis sibi comparandis dabat, tamen Thomae Ripollio tum Pra secto provinciae Aragoniae , qui post .su' eremo est ordinis magistratu potitus,signi ificavit, sibi esse in animo in insulas Philippinas Evangelium harbaris gentibus
nunciatum ire et itaque petere , ut si abeundi faceret potestatem . Ergo amicis , cognatisque valere jussis, quam celerrime potuit, Gades contendit indeque solvens anno ΜDCCXXX. novembri mense Manilam attigit. Ubi Praefectus ei provinciae experiundo, quam utilis esset Gilii opera christianae reipublicae futura , cognovit, eum in Pangasinamum religionem christianam promulgatum misit Eo cum venisset, ratus . fructum se laborum serre vix posse , nisi imui Pangasinamice didicisset, in id studium omne initio contulit, utque magnos se brevi pro gressus fecisse vidit, sese ad instituendos
299쪽
incolas convertit. cuod munus incredibili quadam laude biennio sere sustinuit. Quare qui proximis comitiis praesectus Philippinensibus Domin canis fuit, eum Manilam accersivit, ut ipso scriba provinciae , ac socio uteretur . Sed cum maximo desiderio amplificandi, propagandique nominis christiani arderet , nihil veritus pericula, in quae sese aliquando venturum providebat, Praesectum adiit, obsecravitque, ut si fieri ejus voluntate posset, ad Tunquinenses sibi transmittere liceret . Non recusare laborem se, modo , qui inanium deorum superstitioni bus tenebantur, sua opera Christo Serva tori conciliarentur. id vero quamquam majorem in modum optaret, tamen quod istius esse parere, quam sibi indulgere , sciret, se non tantum siquid contra ria
sectus jussisset, sed etiam siquid consuluisset, tam libenter ι quam quod expeteret, facturum . Praefectus virtutem nominis admiratus, morem obsecranti gessit; atque , ubi tempus monuisset, tacultatem discedendi fecit . mae res quam grata Francisco fuerit, perfacile eu existimare. Igitur cumprimum potuit, navim mn scendit, nactusque opportunum ad navigandum tempus , ad diem v. hal sept in Tunquinum anno Μ DCCXXXV. per- . venit. Qua in regione ut de moribus gentis cognovit, intellexitque, magnas inesse
300쪽
Tunquinensium animis ad colendam vim tutem opportunitates , prius sibi linguam addiscendam , propterea quod rem secus tam piosperos successus nabere posse.
suam ipse vellet, dissideret, tum populi
aluti consulendum existimavit. Sed cum continere diutius se, quominus cum incolis de religione ageret , nequivisset, quod graviter, acerbeque ferret, eos tanta in rerum divinarum ignoratione versari, ubi se mediocrem ejus sermonis facultatem consecutum animadvertit . Givo- Thuyenses, Chan Dinhenses, &6-tienses christianos confirmare , ethnicosque docere, horumque aliquibus ad Christum adductis , rem orthodoxorum publicam augere coepit. Agri sunt Givo-Thuyensis, Chan-Dinhensis , Vu-tiensisque in ea regni provincia , quae ad meridiem pertinet . In his quadraginta sunt sere chri stianorum coetus , quorum Dominicani . quibus sunt attributi, curam gerunt. Η rima coetuum commodis ita Gilius prospiciebat, ut non modo nulli labori parcere,sta etiam n tes ipsas in re divina, sacrisque peragendis distribuendisque consumere so Ieret . Quibus in rebus perficiendis sing laris hominis virtus, atque animi magnis tudo fuit Nam . etsi , cum flumina transiret, . Pedesve iter ageret , iisve in locis versaretur , in quibus perpauci chri
