Hierophyticon sive commentarius in loca scripturae sacrae quae plantarum faciunt mentionem distinctus in duas partes, quarum prior de arboribus, posterior de herbis dicta complectitur. Auctore Matthaeo Hillero ... Cui accedit praefatio Salomonis Pfis

발행: 1725년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

731쪽

Hi ERO PH YTI cI PAns ALTmn A224bus. Magos Parthorumque reges uti hac herba ad suscipienda vota. Eandem vocari Chena mychon , quoniam anseres a primo conspectu ejus expavescant. Ab aliis Nyctilopa, quoniam e longinquo noctibus fulgeat. De nat. sirp. lib. II. c. I 3. Aliis Ruinta Selenitis vel Lunaria minor dicitur. Vid. Tabermem'nt. Part. I.

DI. 42 . Ionsonus eandem esse suspicatur cum Aglaophotide 1eu Cyno asto terrestri A liani , Marmaritide Dcmocriti, Cynocephalea & Osiritide Appionis, Moly Homeri, & Paeonia Galent. Hist. Nat. lib. x. pag. 8 I. Istam de Moly Homerico sententiam rejicit Matthiolus Epistol. lib. II. pag. 99. ea de caussa quod Homerus in Odyssea , Moly sui radicem nigram esse scri bit, his versibus:

Δελαν ἔσκε γαλακτι δὲ εικελον , Mωλο δὲ μιν καλέουσι Θεοί

At Iosephus Baarae radicem flammeo colore nitescere asserit, adeo ut Circa vesperas videatur veluti jubar fulgurans. BALANus MYREPI ICA, cujus glans unguentaria dicta.& Myrobalanon , in Palaestina gignitur. Bellon. lib. II. cap. 6 I.

ALsAMI PARADI sus, Hierichunt i dc Balsami Paradisus est , quae planta aromatica est & fruticosa , cytiso & terebintho

per similis. Εjus Corticem scindentes succum in vasis excipiunt, tenaci lacti persimilem. Susceptus autem in conchis coagulatur. Strabo lib. xv I. Geograph. BALsAMrNA MAs. Pomum mirabile & Hierusolymitarum. Viae Casp. Bauhin. ad Dioscoriae pag. 88s.CΛNNAE MELLIS. Regio , quae urbi Tyro adjacet plurimorum fontium aquis irrigua & foecunda hortis , variique generis arboribus ac frugibus scatet, atque Cannarum mellis , unde Saccharum colligitur, copiam habet. Urius lib. XI II. Belli Sacri. Cannis mellis abundat Iericho. Saligniacus rim. s. cap. s.

CAPPΛnis, spinosius frutex, Relandus Pol s. pag. s 2 3. Uio dentur, mihi Scriptores Sacri, qui εξ ἀ- θων Christo coronam esse paratam notant, non voluisse rhamnum indicare; squod Petro Bellonio visum est, qui circa Hieruso lymas non invenit alium fruticem spinosum , si cappares paucas eXcipias, quam rhamnum. Nam scripsissent illi in si μου, non ἀκάνθων. Alii putant Diustirco by Cooste

732쪽

tam ex arbore acacia factam hanc coronam , quia illa arbor veteribus dicitur κατ' Sed tunc scripsissent, non ἄκανθων. Fuerint itaque spinae aliae & forte ipsae illae cappa res spinosae , quas Bellonius ibi crescere notavit, aut aliae minores, quae inter segetes crescunt. CARD UI DOMEsTICI. Eorum copia suit in valle Beth. netopha , sive Netopha , quae urbs prope abfuit a Bethlehemo. Illi enim Ezrae 2: 22. subjungitur. Thais. Suevi cap. 9.CEPAE. Ascalonensium regio praecipue cepas sert. Strabo lib.

CICER. Multum in Iudaea & vicinis locis, quo cibo vix quicquam vilius. Bochari. Hiero ic. Part. II. pag. 47. θ' q8. CITRu S. In agro Hierusolymitano reperisse se prodit Rau-msi ius Citria, Limonia, & Aurantia mala. Biner. cap. 2I. pag. I 36. Testantur idem in Uersionibus Chaldaicis antiquiores Judaei, qui in tabernaculorum festo cum spathis palmarum dc salicibus citria gestasse mala Israelitas perhibent. Pro verbis enim Levitici cap. 2 v. o. Peri HetΣ hadar , Onhelos in versione substituit, rarinre ras fructum arboris citrorum , eodemque modo interpretatur Jonathan,& author Thargum Hierusolymitani , nisi quod turin scribunt loco Ethrogin. Iosephus. quOQue

Antiquit. lib. II i. scribit Hebraeos in patria spoli exitum ex Α- gypto) constitutos , festumque tabernaculorum celebrantes, victimas Deo solitas incendisse, & simul pro gratiarum actione sacrifi-Casse, manibus interim gestantes ramos myrti, salicis, & palmae, ὲ τῆς περσύας addito Perseae malo. Malum autem Perseae vel Persicum, idem heic quod Medicum. Vid. Athenaeus lib.

LII. Dimoseph. fol. 83. Adstipulantur Iosepho & Paraphrastis Chaldaicis, doctores Thalinudici. Scriptum esse, inquiunt, ' a' N, hoc est arbor, cujus fructus est pulcher , sed lignum non est pulchrum. Quaenam autem est, nisi malus citrea' Si di-Cas esse malum Punicum, fructus ejus est pulcher, sed lignum non est pulcrum. Si dicas carrubium , lignum ejus cst pulcrum , sed fructus non pulcher. R. Simeon hen Jochai dicit, Arbor , cujus fructus est pulcher, & cujus lignum pulcrum , sapor ejus fructus similis sapori ejus ligni, ejus lignum simile ejus fructui, & ejus fructus similis ejus ligno , quaenam est haec arbor Z Malus citria. Vocatur Buz hadar, ait L. Levi, πιν quia manet in arbore ab

Ff uno

733쪽

2.2.6 HIER PHYTICI PAR s ALTERA uno anno in alterum. R. Tanchuma dicit , Aquila vertit ha- ἀιr, voce hidor : nam est arbor, quae crescit ad aquas. Jam autem quaenam arbor est , quae crescit ad omnes aquas p Malus Citi ia. Videatur Chalmud. HierusL in Suce. fol. s s. col. 2. dc Thaiamuae Bablon. in Succa fol. 3s. Majorum suorum placita ad hanc usque aetatem venerantur Judaei , quoties Festum Succoth celebrant, malo citreo, termitibusque ,& ramis, in Levitico memo

ratis, nunquam non ut ni S.

Cisaeus. Dioscoridi est frutex in saxis emicans, ramosus frondosus , nec piaealtus, solio circinatae rotunditatis, hirtuto, gustu acerbo. Flos masculo Puniceus, foeminae candi Cat. Apud Plinium frutex est cistus major thymo, foliis Ocymo. Duo ejus fenera: Flos masculo roseceus; foeminae albet. Nascitur in Ρa- aestina. Bellonius II. Obsem. 8 I. COLOCAsIA. Narrat Stepharas de Urbibus Herculem oraculo monitum, ut ortum versus proficisceretur, usque dum flumen inveniret, & herbam illic crescentem colocasiam, quae vulneri illius mcdelam afferret. Venisse autem ad flumen Belum,

qui juxta Ptolemaidem quae Acco Hebraeis labitur , & illam

herbam ibi invenisse. Claudius Salmasus in Exercit. Plin. Plinius hanc , quam Stephanus describit colocasiam , esse dracunculum ostendit. Co TYLEDON, Romanis Umbilicus Ueneris, solium habet acetabuli figura orbiculatum,& imperspicue concavum, Cauliculo brevi qui e medio prosilit , & in eo semen , radice olivae modo rotunda. Plinius ue Herbula est , inquit, cauliculo tenero, pusillo, pingui folio, & concavo, ut coxendices. Nascitur in

maritimis petrosisque viridis , radice olivae modo rotunda. Provenire in Palaestina testis Bellonius Observ. II. CYCLA MINus, folia habet hederae, purpurea, variae in quibus supra infraque albicant maculae, caule nudo , quaternos digites aequante floribus in eo purpureis , rosarum emgie , radice

nigra, & aliquantum lata, ut rapum videri possit. ln Judaea gigni cyclaminum tellis Bellon. II. Olfer t. CYPRUs arbor , Alcalone Judaeae gignitur. Plin. lib. XI I I.

cap. 23.

EPi THYMON. Constat hoc , ut Serapio scribit, o seminibus , flore , & petiolis parvis atque fragilibus, estque calidum

734쪽

DE HEnnis. CAP. XL. 227 Dpore acri. Semen ejusdem rubet. Virtus autem plantat ipsius thymi facultatibus similis , nisi quod thymus illa imbecillior, cujus & genus dicitur. Optimum Cretense est aut Palaestinum. Vel chius de Vena Medinensi pag. 2ss. FOENI Cutius Vulgaris, & Palaestinae non ignotus frutex. Relandus Pa . pag. Π79.

GLΛNS UNGuENTARIA. Fructus est arboris myricae similis, magnitudine avellanae nucis . Nascitur in Arabia, Petra oppido secus Judaeam. Dioscoriris Iv. IF . GRAMEN. Ioseph. lib. 3. de Bel. c. 2. Dulces per Samariam& Judaeam supra modum aquae sunt , bonique graminis copia, praeter alias earum pecora lactis abundant. HEDERA. Planta est qua terram Canaanis Israelitarum genti determinavit Josua. Glossa ad Pesct 3II. 2. Cibus caprarum.

Schabbath DI. I 28. r. Beresu. Rabba sectione 3 I. H vos CYAMus. In Syria ic Arabia & orientalibus A gypti lateribus ad mare Rubrum & Isthmum ipsum plurimo scatent

hyoscyamo. Scaliger Evercit. CXL. pag. - 7. Pileum Summi Sacerdotis aurea Corona triplici ordine circumdabat , in qua spectabantur calyculi aurei, quales videmus in herba , quae apud nos daccharus, apud Graecos hyoscyamus appellatur. Josephus Antiq. d. lib. cap. 8.ILEX minor, coccum gignit, granum insectorium . quod nasci in exiguis arbusculis ad Lacum Galilaeae , quod Mare Tibcriadis vocatur , resert Bellonius & ex eo Dodonaeus. LENT Iscus, Foliis est Myrto aemulis, octo ex uno pediculo prodeuntibus, pari exortu, graveolentibus, pinguibus, friabilibus, & in obscurum virentibus, in ambitu tamen rubent, sicuti dc quibusdam venulis. Perpetua fronde viret. Cortice est subruso , lento , tenaci , flexibilique. Ex hac arbore Mastichemanat. Quae ad nos comportatur in Chio tantum , AEgei maris Insula provenit, ex domesticis solum lentisci plantis, vulnerato quotannis arboris trunco. Fluit enim inde mastiche , & in terra circum pavita Concrescit. MatthisI. ad Dioscor. libri I. cap. LXX v. In Palaestina Lentiscus, teste Bellonio, sponte nascitur. L GUsTRUM oleae soliis circum ramos similibus arbor, optimum nascitur in Canope & Ascalone. Diosc. I. I97.

MARubi vulgare a thymo soliis majoribus, verticillis seu flo-

735쪽

218 HIEROPHYTICI PAns ALTERArum capitulis lanuginosis & odoris vehementia differt. Floribus

in summis caulibus & ramulis in capitula habitiora, congestis cum thymo & serpillo convenit, non cum thymbra, ut voluit Tournesortius, quantum quidem ego discernere possium. Rajus Metho do planiarum pag. 6 . num. S. Nascitur in Palaestina. Bellon. II. Observat. MYROBALANus. Gabriel Fallopius de medic. purg. simpl. cap. 33. Species myrobalani plures sunt, & septem possiem ex Serapione enumerare, sed quinque tantum sunt in usu in ossicinis. Nec multum aliter Ebnsina lib. I r. Implicium his verbis e&c. Aliud sMIrobalanorum genus flavum , immaturum est,

aliud nigrum Indicum , perfecte maturum dc pingitissimum, aliud Cabulense & omnium maximum , aliud Senente, parvum dc leve Etiam in Prodromo hist. gener. Plant. , quam O lim promiserant Pohannes Baisinus, S Job. Henricus Cherserus lib. II. pag. 7. nominatur Myrobalani species nova, dc in ipsa Historia paucis ab hinc annis Ebroduni in lucem emisia lib. II. cap. I p. fusus describitur, e Palaestina tamen, non Sinis , accepta dono Rauwolphii , quondam nostri. Vel chius de Vena Medinensia

cap. X. pag. 2s2. 2s3. EX earum aliquo genere , ut opinor,

fuit illa Josephi myrobalanus , quam in planitie Hiericunt ina nam tam prodidit lib. I v. Beli. Pud. cap. 27. NARDUS, quam in Palaestina provenire scribit Bellonius, est Pseudon ardus. Veteribus enim dilaudata nardus nec in Iudaea, nec in Syria, sed in India solum orta. Vid. Matthiolus ad Dissicor. lib. I.

cap. 6. Pseudonardus ubique nascens fruticat folio crassiore, carnosio, angusto, colore languido in Candidum vergente , freque tibus spicis in aristas sparsis, flosculis caeruleis vel candidis. Ga det apricis & petrosis, tanta suavitatis fragrantia , ut omnes fi res odoris jucunditate provocet, qua dote vestibus inseritur. Perinpetua coma canescit 3 exitu veris Iunio & Julio spicatur. Seritur vel avulso ramo , vel viviradice. Ruellius pag. 288. lib. II.

cap. 7

OLEAGNos vel Eleagnos Theophrasto , sex lex est aquatilis, amerinae folio , sed molli, lanuginoso, flore populi albae, verum minore , fructu nullo. Natura ci , quae vitici, cuius otiam species videri potest. Ruellius pag. I 2I2. Nascitur in Palaestina. Relandus pag. 379. O N I-

736쪽

DE HERBIε. CAP. XL. 22so N i T I s. origanum , quod in Sapore cunilam aemulatur , plura genera in medicina habet, & Onit in vel Prasion appellant, non dissimile hyssopo. Plin. lib. XX. cap. II. In Palicitina gignitur. Relandus pag. 379 OR lGANuΜ HERACLEOTICUM solium habet hyssopo non dissimile , divisam vero radicem. Ex hac cauliculi nascumtur, quae in summitate in spicas desinunt sampsuci similes, nisi

quod florem gerant purpureum. TabernaemonIanus lib. 2. pag. ss. Herba est Palatilinae. Bellonius Obsemat. II. PERs EA. T. μῆλον της Tu σεας, in scenopegiorum sesto gestata, ut Postephus memorat lib. III. Antiquit. Perseam non esse Persicam nostram ex Theophraso satis liquet, apud quem lib. q. do Plant. Histor. cap. 2. Persea traditur Arbor AEgypti, aspectu magna, formosaque; solio, flore, ramo, totaque figura, potissimum pyro vicina, nisi quod altera folio perpetuo , altera deciduo est. Fructum abunde parit , omnique tempore perficit , quippe n

vus anniculum semper occupat. Maturitas anniversariorum assiain tu conficitur : reliquum crudiorem auserunt atque recondunt.

PLATANus, Montis in Samaria nomen, nisi salior a Platanorum dictus frequentia, quem nonnulli montem Geritim esse putant. Beresta. rabba, sedI. 32. Medrasib schis, cap. 4: q.

PORRuΜ C A PITATUM, Certa majoris porri species, quae in terra Israclis crescebat. Maaser scheni cap. 2. col. 2.

Glosator distinctum ait fuisse a vulgari porro. In Thargum Jonathae GHluteis ponitur loco ''SI Num. XI. s. PRUNus in Palaestina sponte nascitur. Bellonius observ. II. In Fructibus illius Palma datur, ut Galenus inquit, Damascenis, quae sicca ex Syria vcnetias importantur. Rosa H ERI HuNTINA, quam ad nos deserunt ii, qui ad sepulcrum Christi peregre proficiscuntur, ab indocto Monacho nomen adepta est. Ut enim Bellonius aliquo in loco ostendit, non circa Hiericuntem, sed in desertis Arabiae, in ripis m Tis Rubri ex arena ciet cit. Descriptionem ejus vide in Valentini Histor. Simplic. I. pag: 78. f. s. RAPA. De magnitudine rapae in terra Israelia legitur in Naim. Bab. Mihiae cap. ult. fol. III. a. quod vulpes in ea nidi GCarit , id est, eam excavarit, lultrumque suum in ea fecerit ,

737쪽

13o HIEROPH YTICI PAns ALTERA relicto adhuc sexaginta librarum TZipportensium pondere.

Ru BIA, Graecis Erytrodanon. Radix rubra est ad tingenodum accommodata, alteraque silvestris est , sativa altera , qualis in Thebana Galilaeae dc Ravennae in Italia nascitur. Ru TA sILVESTRIS. In Judaea eam provenire scribit Bellon. 11. Obseervat. Ruta admirabilis magnitudinis visa est Macherunti, quod olim fuit munitissimum Judaeae oppidum. De illa PMephus lib. vis. Belli Pud. ita scriptum reliquit : Erat in ipse regia

Ruta stupendae magnitudinis. A nulla enim ficu vel celsitudine vel magnitudine vincebatur. Ferebant autem eam inde ab Herodis temporibus perseverasse: mansissetque ulterius profecto, sed a Judaeis qui locum caeperunt, excisa est. SALVI Α, vulgaris herba nec Palaestinae ignota. Bellonius Obissem. II .

SCAMMONIUM natione Syriacum & Judaicum, deterrima habentur , gravia , densa ervi farina dc tithymalo vitiata. Disse.

Iv. e. I 6s. Scammonium succus vocatur ex herba Scammonia.

SIDERIT Is, aliqui Heracleam vocant, folia habet marrubii, sed longiora, ad frondem quercus aut salviae accedentia, minora tamen dc aspera, caules edit quadratos, dodrantem altos, aut etiam maiores , in quibus per interstitia orbiculatae vertebrae , ut in marrubio spectantur. Diosc. I v. c. 29. Sideriti dis hujus papaverisoue dc napi , in Judaea dc alibi notissimarum vulgariumque herbarum, mentionem facit Josephus in describendo hyosciamo,

Antiq. Pud. lib. III. cap. 9.SMI LAX AsPERA, soli a periclymeni , ramulis exilibus, multis, paliuri modo aculeatis. Repit per arbores ambiendo eas ab imis ad summas usque. Ex pediculo sere madido , & ivlus quidam gracilis ec convolutus pampini modo emittitur , flore candido, lilium olente. Semen in racemis labruscae modo Cohaeret , rubro Colore cum ematuruit, gustu leniter mordaci, radice crassa, praedura. Locis palustribus id asperis enascitur. In Judaeae plantis recensuit. Relandus, Pa .pv, 379. STACHYs, frutex marrubii similitudinem reseri, paulo tamen longioribus soliis pluribusque, praeterea modice hirsutis, duinrisque, jucundi odoris. Uirgulae in eo ab una radice plures exiliunt, candidiores quam marrubium. Verticillato florum ambitu dc orbibus spicarum caules cingentibus coronatur , unde Zc

stachys

738쪽

Dg HERBrs. CAP. XL. stachys Graece dicta putatur. Rueli. lib. m. cap. y8. In Palae. stina nasci testis Bellonius II. Ohervat.

TΛMAnis Ci cret cunt ad ripam Jordanis , ut reserunt αυτο - αι. Relandus Palae'. pag. a. q. THYMBRA. De ea Plinius lib. XIX. cap. 8. Thymbram

vero , quae sit cunila. Haec apud nos habet vocabulum & aliud satureia dicta in condimentario gencre. Seritur mctale Februario, origano aemula. Nascitur in Iudaea. Belion. II. OHeretat. I MYMuΜ ab omnibus cognoscitur, surculosius frutex, exilibus foliis, multis & angustis circumdatus, capitulis in cacumine , flore purpurascente refertis. Nascitur etiam in Palae itina.

TRAGORI GANUM, Fruticulus est silvestri serpillo similis, vel origano tam ramo quam foliis : Sed quibusdam in locis solieonditione laetius & habitius invenitur , latiore folio , glutinosum: alterum macilentius, foliis exilioribus, molliusculis, quod aliqui Prasion vocare maluerunt. Dioscor. Nascitur & hoc in Pa.

Irestina. Bellon. II. Observat. TRIPOLIUM A SPHALTITES, seu bituminosum , culus

hane descriptionem dedit Dioscorides : Trifolium , quod alii Asphallion vocant, frutex est , qui supra cubiti altitudinem attollitur , virgas habens tenues , junceas & nigras , unde ramulares an nascuntur appendiculae, in quibus terna singulis gei minationibus exeunt folia, toto arbori similia. Iis recenter enatis rutae o. dor in est , ubi autem adoleverunt bitumen Olent. Florem edit purpureum 3 semen quadan tenus latum , sub hirsutum, antennae modo corniculum gerens. lib. m. cap. Io6. Gignitur in Palaestina, Bellonius observ. II. Zi 2 l P H A , Arbor est pruno paulo humilior, caudice contorto , cortice scabro , viti fere vini ferae simili. Materie oxyacanthae proxima , radicibus firmis ac solidis . Spinis ubique tereriget, longis, laevibus, firmis, acutissimisque, colore ex nigro rufescente, quemadmodum & rami, e quibus juncei quidam pio- cessus exeunt colore pallido, tenues, sparti modo, lenti, ac flexiles, spit hama lonsiores, in quibus utrinque per intervalla folia exeunt, ut in fraxino & sorbo , impari tamen exortu oblonga, non magna , firma , ut in clematide , quam vincam pervincam vocant, di sensim per ambitum serrata. Flores a foliorum exortu Diuitiroo by Corale

739쪽

, 32 HIEROPHYTI cI PAR 3 ALTERA tu nascuntur pallidi ac muscosi , e quibus baccae exoriuntur olivarum instar, primum virides , deinde subalbicantes, posthac auoreo colore, &, cum ad ultimam venerint maturitatem rusescenistes. Pulpa in praematuris dulcis evadit, dc gustui non ingrata. Matthiolus in primum Diosc. cap. I 37. Annumeratur a Britonio arboribus in Palaestina sponte nascentious lib. II. Obsem. ZYGis. Ruessius pag. si 2. Serpilli duo sunt genera. Sat, vum Plinio non serpit, sed ad palmi altitudinem increscit. Pinguius voluntarium, id est, silvestre quod privatim ZYGIs vocatur, non repit humi, sed rectum exilibus ramis & ligno sis attollitur, foliis rutae oblongioribus & angustioribus, flore gustu acri, Odore jucundo. Hortense sampsucum imita ur , odore Coronain mentis quaesitum : quod, ubicunque terram attigerit, illico radicatur , ipsumque se propagat, solia & ramos fundens origani candidiores tantum. Plantis Terrae Sacris accensetur in Relan

di Pa lina pag. Γν CAPUT XLI.

THΛLMUDICARUM PLANTARUM GENERA IUDAEORuΜΜAGIsTRIS NOTA.

An ins, Raν , Schabbath folio ris. I. Hebraicum virin per Rao explicatur in Rosech baschana DL I. Baba Battra fol. 8o. ubi Rabbi Salomo Gallice dici tradit Sap , Sapin autem Gallis

29. I P.

ANETHuΜ, n P. Syr. schebetho & Persice de cujus decimatione disputant doctores Thalmudici O etaim,

i cap. 3. Mabaser cap. I .

AsPARAGus, Da mi N. Vino indebatur. Vinum aspara-ginum pulcre conducit cordi , & optimum est oculis. Berachoth fol. si . c. I. lnaan' asparagus horrensis. Data. Suebi. cap. s. initio.

740쪽

num, id est, buxus. Isai. i: is. Rectius scriberetur p)'DP's. CALTHA CROCATA, sive lutea , Crocus silvetiris G I in Nidda fol. si. 2. κνίκο- Dioscor. lib. I v. eap. I9a. Flo croco similis. quo utuntur in opsoniis.' CANNABis, DTap vel Uad Lilaim east. 2. CAPPARIS, Triplices seit fiuctus mura H baccas, Pt ip putamina , & spatulas. Glosa ad Schabbath fol. 3O. E. Hinc alibi: Tzelaph decimas dat dactyliorum, baccarum& Corticum. Hinc celebre vinum Capparinum, Capparis eri.im

vocatur arbor & fluctus, Beraco. fol. 2O. c. 2.

CARTAΜUM, sive Cnicus ossicinarum, Is V, leguminis albi, duri, rotundi, genus, quod icto p Medicis vocari stribit Asaismonides. Verius tamen Barrenora 9 Bahalaruch , Arabum Gessan, pisorum quoddam genus pronunciant, quod de- .coqui & in potum adhiberi potuit. Velph. de Vena Medin.

reliquit nobis Pater noster, in quem per scalam ascendebamus didescendebamus. In Rethub DI. II l. 2CRPΑ ει LugsTRIs, Cepula, Lilaim cap. l. CERINTHE, Thaim. Hierus. Lelaime. s. in Gemara, Schosichannath Bammelech, cujus in Mischna mentio, est Cerinthon. Est autem Cerinthe herbalsolio candido , incurvo, Cubita lis capite concavo , mellis succum habente. Horum floris avidissimae sunt apes, at irae etiam sinapis, quod miremur, cum olivae. florem ab his non attingi constot. Plin. H. N. lib. XXI. c. R. CiNARA, D'a'y Carduus sativus. Glain cap. s. CICER ,-Dbamoth fol. 63. c. ἔ. Ciasin fol. s2. c. I. vel 'TBI Cholis sol. sa. i. sm ciceres leves, . quasi levigati. Ulaim cap.

CINN AMOMUM Cibus caprarum fuit, si Iudaeorum credimus somnio , dum scilicet terra Israelis adhuc in suo time di vi

SEARCH

MENU NAVIGATION