장음표시 사용
241쪽
Praefatio. 2I IR eorum publicatio & executio conveniens judicata sit , quod in Belgio hodie Ius Placiti, in aliis nonnullis Regnis Ius Pareatis vel
equatur nuncupari solet. Adversus hanc nonnullorum temeritatem & ignorantiam, praesentem de hoc Iure Placiti Tractatum conscribendum existimavi, eumque pro majori claritate & elucidatione in quinque partes distribuendum , in quarum prima generaliter de publicatione Legum Ecclesiasticarum tractandum credidi , pluribusque adstruere conatus sum , nullam Legem Ecclesiasticam etiam Pontificiam Belgas obstringere , nisi ritu consueto per singulas Diceceses, servato ordine Hierarchico, per suos respective Episcopos & Pastores fuerit proposita iis , quos concernit, neque solam publicationem Romae more solito factam se ficere, ut Belgas, aliosque remotissimos populos Legibus seu Decretis hisce constringat. Secunda vero parte hujus Tractatus de praedicto Iure Placiti Primcipis agere aggressus pluribus antiquorum testimoniis ostendi , usum
Placiti & apud Belgas, aliasque Christianas Nationes jampridem suisse usitatissimum, ac proinde nihil novi hodiernos Magistratus Regios in hoc Iure praetendere, quod a Maioribus non acceperunt. Ulterius ostendo, unicum hujus Iuris Placiti scopum esse, praec Vere , ne ex praecipiti Bullarum seu Decretorum e Curia Romana emanantium publicatione aut executione Respublica in varia incommoda incidat, sive praecavere , ne per hujusmodi publieationem temporalis Reipublicae tranquillitas aut pax turbetur , & Ordo publicae disciplinae invertatur. Ex quo ulterius evici , Ius hoc Placiti Principi non ex speciali aliqua conventione aut Privilegio, sed titulo suae dignitatis Regalis sive Coronae 3c Supremae Regaliae competere , eiquu inseparabiliter inhaerere, neque liberum esse Principi hoc Ius a se abdicare, atque hinc mirum non esse, Ius illud omnibus Supremis Principibus eodem Jure Regaliae esse commune , ipsosque Regios ossiciarios suo juramento non minus obstrictos esse, Ius hoc integrum Principi conservare, ac caetera Iura Regaliae. Hoc Juris Placiti scopo attento , parte tertia hujus Tractatus ostendo , hoc Ius Placiti ad nullam specialem Rescriptorum seu Bubiarum Curiae Romanae speciem restringi posse , atque in primis ab hoc Iure, inspecto eius scopo , eximi nequaquam posse Decreta generalia morum reformationem praeferentia, atque reipsa ob desectum Diuiligod by Corale
242쪽
et1 ε Praefario. Plaeiti plura similia Decreta vim obligandi hactenus in Belgio non
habuisse, quin ipsa Decreta Reformationis Concilii Tridentini non nisi praevio Principis Placito & conformiter ad molerationem Litte, ris Placiti insertam in Belgio publicata aut recepta fuisse. Parte quarti exposui non uno titulo Decreta Romana, quibus L. bri prolcribuntur, eorumque lectio interdicitur , posse in publica
commoda impingere, atque ex eorum publicatione & executione Pro.
vinciarum pacem Sc tranquillitatem , ipsaque Principum Iura coci velli & infringi, ideoque nec haec Decreta ab hoc Iore Placiti, in. specto ejus scopo, exempta esse posse, ostendique pluribus exemplis, etiam quoad similia Decreta non in Belgio duntaxat, sed & aliis in Regnis usum Placiti obtinuisse, eorumque pubIicationi sine praevio Pla- esto attentatae Principem eiusve Ministros strenue se opposuisse, pluresque libros tametsi Romano Decreto proscriptos, aut in Indicem librorum
prohibitorum relatos hic& alibi publice legi & distrahi, eo quod Decreta. Illa numquam suerint praevio Principis Placito rite publicata & recepta. Q sinta denique parte etiam Bullas seu Decreta vulgo Dogmatica ab hoc Iure Placiti exempta esse non posse, attento ejus scopo, exposui, os tandem etiam & haec Decreta pluribus titulis in publica commoda impingere posse, atque adeo ex eorum publicatione & exe-eutrone ordinem publicae disciplinae, necnon Reipublicae tranquillitatem & pacem turbari, ipsisque nonnumquam Regis populique Iur, bus, & inveteratis Provinciarum moribus non sine plurimorum imcommodorum sequela praejudicium generari posse. In his omnibus Principes , eorumque Ministros nequaquam velle se erigere in Fidei aut Religionis Arbitros & Iudices, pluribus adstruxi, neque praetendere, Fides Dogmata aut Decreta Religionis a suo dependere arbitrio, sed duntaxat Principem Regali potestate, qua humano generi prauidet, & res humanas moderatur, hoc jure Placiti velle praecavere, ne ordo publicae disciplinae, & Respublica suo imperio subjesta sub praetextu Religionis per publicationem & exe
cutionem Decretorum e Curia Romana emanantium etiam praeter
intentionem Ecclesiae & ipsorum Pontificum turbetur , atque huic Iuri, Legibusque ad id si istantibus secros Antistites parere debere , dum & ipsi Principes, eorumque Ministri divinarum rerum Praesulibus devoti colla submittunt , atque ab eis causas suae salutis expe- Elant, inque sumendis caelestibus Sacramentis, eisque fui competitJdis bonendis subdi se debere cognoscunt.
243쪽
PROMULGAΤIONE LEGUM EC C LES IA ST ICARUM
Ac speciatim Bullarum & Rescriptorum Curiae Romanae;
DE PLACITO REGIO , SUOD ANTE EARUM PUBLICATIONEM
Et executionem in Provinciis requiritur.
Ostenditur ad rationem Legis requiri eiusdem publieationem . I. I. Nulla Lax v m oblisangi habet intefactam
illius promti ationem EG IRUS humanis nullam o ligandi vim inesse ante s ctam rite earum promulgationem , sat est expeditum , iuxta illud Gratiani Distinct. q. ad calcem CANONIS 3. Leles iustituunttir, eum promuliantur. Supponit ibidem Gratianus, leges proprienn-Eoen Tom. IX. non esse institutas , si e non habere rati nem Legis, nisi fuerint promulgatae. Similiter in I. q. Od. de Legibus , dein claratur , quod Lex , ut obliget, debeat ab omnibus intellies; quod fieri nequit, nisi per promulgationem , uti recte notat Hemicas Loesius ad Titulum Digestorum da Legi
bus num. I . addens I is eam promulgariis timem ita esse de ratione Legis , ut is ante nequidem nomen Legis mereatur,
is quae nondum si lecta , id est , promul
Ratioam sub annit idem Auctor , quae E e ab
244쪽
2r8 De Momulgatisne Legum tactisost earum. ab omnibus post s. Thomam I. a. quo.
m. arr. passim probatur , quod is Lexis sit regula humanorum amium, quae nonis dirigit , nisi applicetur ἔ applicatur au- is rem per promulgationem, ut obligare ne- is queat, nisi iis sufficienter proposita, quiis bus fertur , cum ad incognitum nemo
Hinc & uno eonsensu eoncludunt Din res , legem a Legislatore conceptam , scriptam , quin & ejus mandato imprellam ,& ejus sigillo signatam & in Consistorio
Prineipis probatam , vim nullam legis habere , nullamque inducere obligationem , nec conscientias constringere , priusquam rute fuerit promulgata ; quia Regula actionum esse nequit , nisi surrit ut talis populo proposta & intimata , ut mediante promulgatione scire queat . Legislatoris volun- atem esse , ut iuxta hane legem actiones dirigat, faetendo quod Lex imperat, vel cavendo quod lex eaveri iubet. j. II. QuaIis Promi aris sit necesHa Non apparet de ratione Legis esse, pra
veniendo omne ius positivum, ut eius Promulgatio certo ac determinato ritu fiat,
aut certis & determinatis locis lex publice affigatur , vel proclametur; sed talis in genere promulgatio sufficere ereditur , vi euius ipsa lex iis, quibus sertur, si sufficienter proposta , ut facile hae publica propositione seu promulgatione in notitiam unuverstatis seu populi , eui sertur , venire
Id non obscure smifieant Imperatores in L ς. Cod. de Legibus , dum dicunt : sacrati minas leges ab omnibas intelligi debere , scilicet per promulgationem , ut unives , praescriρω earum manifestius eunito, prohibita declinent, premi a sectentur. Itaque de ratione legis est , ut eius p blieatio sive promulgatio in hujusmodi l cis, atque eo temporis intervallo vel dur time fiat , ut per hane promulgationem moraliter universi , quibus lex sertur , eius notitiam vigore hujus promulgationis accipere queant. Et quidem tam lex si commune praecein ptum, quod non tam fingulis de populo sive Communitate, sed ipsi Communitati si ve populo in communi fertur, debet ita publice proponi , ut facile in ipsius Communitatis seu univers populi queat devenire notitiam , uti poli alios Scholastilem & I risperitos observat Henricus Pyringh e S cietate Jeiu in Universitate Di lingana SS. Canonum Prosessor , qui Commentarium in Decretales per quaestiones more Schol allico& ex Scholastieis compilavit, atque ad Titulum Decretalium De Constitutionibus sect. I. g. q. Nil alios eoncludit: Quod etsi Lex seu Constitutio fuerit Iata vel edita solemn ter, hoc est, in publico Consilio Regio, vel Senatorum Reipublicae, vel Concilio generali , si tame nnon fuerit publiee Communit ii promulgata non obligat etiam praesentes& seientes. Rationem assignat idem Auctore is mi a ,, lex non obligat singulos, antequam posse sit Communitatem obligare, adeoque aliis quo publico modo Communitati si pmis polita, quia non singulis, sed toti Cominis munitati fertur , , . Idem notat Suareχ in Tractatu De Legibus lib. I. cap. II. num. 3. ubi ait ris Quia lex non obligat singulos, nisi qua- is tenus sunt partes Communitatis; ideo ut is obliget , debet Communitati proponi , is quod est promulgari se .
Et num. 6. notat is neeessariam esse aliisse quam propositionem extemam & sensi-- bilem factam ita publiee , & cum tan-- ta temporis latitudine, ut moraliter ponis sit ad notitiam totius Communitatis deinis venire ἱ quia hoe saltem necessarium est,
is ut obligare possit, quod per se ad legemis spestat M.
servat et is Quod non si lex , donec respe-- ctu Communitatis habeat statum legis , is nee incipiat obligare singulos, donec ponis sit Communitatem obligare. Quod opti-- - addit explicatur in legibus editis inis generali Concilio; nulla enim potest esse se solemnise editio ante promulgationem, &- nihilominus non sufficit, nisi sequatur pro- ω mulgatio,, Haec tam attendebant iam olim Legisl tores Romani, admodum sollieiti erant, Glegis promulgatio fieret tam publice ramisque
245쪽
P, s I. CAP. I. m Pubi caru- Legum. a. 19que solemniter , & eὶ temporis duratione, Cum euim non sussciat per ineertok in ut fieri vix posset, quia Communitati α 0πβ ν Rut privatorum hominum relatio populo antve innotesteret . . R VS lixi m populo deserti , sed h. Legem enim dictatam & pmbatam, am ςζit-yium sit , ut certa & publica aucto hi laetiam affigebant in i is publicis , atque xὸ ς ita legis babeatur notitia , uti et
ut nulla posset praetendi ignorantia , tribus i-m Obις avit Petrus De Marea Id. i. vitibus haee promulgatio sive publica affixio cera. γ IN. cap. 13. num. reiterabatur . . δ' Vk P-- - , ut ista promulga tici Preterea eum ipsa lex , eiusque obliga- Πς .R RIM Regia , aut unius Ptoψineia
tio dependeat a publiea auctoritate Legisla- ως poli iReta , reliqui populi per diuei totis , omnisque legis vigor ab hac aucto- i QVi ςias dispers eam legis notitiam
ritate emanare debeat , necesse quoque est, R ipiant.
ut promulgatio dans legi suum complemen- υς-Rde sum singulae Pmvineiae, quin getum , & vim obligandi , fiat auctoritate φῖ- Civitates , illos habeant speetate. mblica , atque per eam Communitas sive V Miquin α Magistratus , qui immetitio populus ipsus legis notitiam publicae auctω in pSvi xvm P Vinciarum, Civitatum , & abritati innixam accipiat. φλ pqntantium Territoriorum eviam &directionem obtinent, admodum durum en, IV. istx , populum lege aliqua obligare velle , priusquam ipsi populo per immediatos suos maribus titulis eo reis Legem generalem P S in & Magistratus foret Iex intimata. per sinetitis Provincias piablicari. quoque ratione fiet , ne dum lex per Pruvincias a singulis Magistratibus eo-UT lex generalis rite dieatue promul- Pulse publice intimatur , facite legis huius
gata, requiritur, ut auctoritate publi- uviVςrsus populus certam notitiam si aeee ct sie publicetur , & intimetur populo , ut pxv u , neque pmbabilem illius ignorantiam per eam publicationem & intimationem fa- poterit 'tendere. cile in notitiam totius populi seu Commu- Pr te a per singulas Provineias legum nitatis, cui lex illa sertur. deveniat, ut su- p mulgatio non tantum eondueit, ut Co pta notatum est. iii tutio nova iacilius in notitiam omnium.
Si igitur lex feratur uni duntaxat Pin quo constringit , deducatur; sed insuper ut vinciae , necesse est , ut auctoritate publi- mixi strux legis duritia , si forte quid in ea a talis fiat legis notificatio & mmulga- urrat , quod huic illive Provineiae sivetio , ut per eam populus istius Provinciae populo non congruat. in communi , sive universitas populi facile Cum enim infinita sit morum Warietas, queat istius legis notitiam accipere: ita ut, & unaquaeque pene Provincia suis partieuis ea iam , moraliter eontingere non possit, laribus statutis , consuetudinibus , legibus- ut populus eam legem inculpabiliter ignoret. que , & privilegiis regatur, difficile est, ut Si vem lex illa feratur a Principe , qui lex generalis a Principe supremo lata conis
Ilures suae iurisdictioni Provincias subjatis gruat Provinciis & populis omnibus , &abet , tu que lege omnes has Pruvincias non aliquando in publiea commoda impin- generaliter obstringere intendat , ea indu- gat . Cui rei vix aliter occurri potest .
bie legis publicatio sue intimatio necessa- quam si de his , quae incidunt, admoneantria erit , qua possit universus populus Prin- Legislatorem ii , quibus particularem percipi illi subjectus , & per divinas Provin- Provinciam mmulgationem Princeps dele-cias dispersus , legis huius notitiam ha- gavit , qui deinde legem temperet , ut ebere. re esse viderit.
Porro , moraliter impossibile est , ut populus ita dispersus eertam & auctoritati publicae innixam legis notitiam aeeipiat, si lex
duntaxat in urbe Regia, aut in unius Prinvinciae Metropoli publicetur.
246쪽
De Promulgallina Legum Ecelesiast earum. I. IV.
Iustinianus Imperator formam publkatidinis per Provincias probaυit , eaque Iustiniani Constitutio tibique recepta est.
JUstinianus Imperator intelligenς ultimas
hominum voluntates nonnumquam eUer
vi , tamquam contra leges factae essent , cum hactenus ob defectum debitae promulsationis , earum legum notitiam Tellatores non habuissent, sanetvit in Novella 56. cap. I. ex illo demum tempore suas Constitutiones , quae pro testamentis sunt , v lare , ex qua in commune factae sunt manifestae. In Provinciis autem ex quo dila
eae sive ut graeea lectio habet , muli rae per Μetropolitas palam fassie sunt, vel postea fame fuerunt. Deinde in Epilogo Novellae mandat suo
Per orientem sacrorum Praetoriorum Praefecto , ut , quae in praesenti Novella comstituta sunt , praeteptis propriis omnibus faciat manifesta , & qui in hae maxima Civitate , dc qui soris habitant , quatenus Omnibus fiant palam , quae a Nobis ait
Pro omnium cautela sancita sunt. Hine statuunt eommuniter Doctores a Iustiniano eam promulgationis formam esse Prie scriptam, ut lex a Principe concepta &Probata mittatur ad Praefectum Praetori
rum , qui Edictis publieis seu praeceptis propriis eam proponat in eisitate maxima, in qua sedes Praetoriana habetur , fit omnibus notam reddat , deinde eam publicandam mittat ad omnes Provinciarum praesides c quos hie intrapositas, tamquam Metr
poli praefectos vocat qui eam in sua saguli respective Metropoli publicent.
Quantumvis hae promulgationis forma a Iustiniano edita duntaxat si pro Coni insetionibus telia menta conemnentibus , nihilominus adeo aequa , adeo promulgandis generalibus legibus Geommoda visa est, ut tamquam forma generalis in legum promulgatione adhibenda communi interpretatione πω eepta fuerit.
Nee solum in terris Imperii Romani , Iarique Romano subiectis, sed St apud eaeis teras gentes extra fines Imperii, dc Ius Romanum pro Iese non recipientes , ea pris. mulgationis forma ob suam aequitatem PD sim usu invaluit. Testatur Petrus De Μarea Archiepisse pus Pari sensis a Rege designatus, lib. a. Da
si Regnum Galliae Iuris Romani auctoriis
late non teneatur, ejus tamen rationes a
plectatur. is Edicta enim , ait, Principem nostro is rum ad Curias Partamenti a qui viis is ce sacra iudicatur, aeque ae olim a PreMis sectis Praetorio eo consilio mittuntur , is ut in earum Auditoriis publicentur , in is acta redigantur , de praecepto Curiarum se deinde ad Senesthallos exempla Constiis tutionum deferantur ἔ qui promulgationi,, curandae in civitate , cui praesunt , in-
Non absimilis promulgandorum Edictorum Prineipum modus in Belgio hodie se Uatur, eumque breviter deseribit Zypaeus in Introductione ad Notitiam Iurix Belgici. In hae enim testatur in primis num. s. quod Prineipes nostri soleant in eondendis legibus praemittere eonsultationes cum suis Consiliis plerumque supremis. Secundo, quod soleant publieationem Edictorum generalium omnibus Provineis, bus in Epilogo iniungere. Tertio, quod haee Consilia Regia, animquam publicatio fiat, examinare lateant, a Iuri patrio lex non refragetur.
Quarto, quod post illud examen publieationis mandatum primipilari Apparitori seu elatio dare seleant. Post haee subiungitnum. 6. is Ea hie publieatio est 1 emper neisse ees Iaria in singulis Pro inciis , singula- is rumque Metropolibus, tametsi plures fiat, is ut in Brabantia Lovanium , Bruxesia , is Antuerpia , Sylva-Ducis in Flandria is Gandavum , Brugae , tum , aliae alibi is Ante hanc promulgationem cinquit lexis non solet obligare,, .
Forma promulgationis per Provincias etiam servanda in promulgatione Legum Ecclesiallicarum.
247쪽
Forma premulgandi tura per Proviselas Hiam in Legibus Ecclesiasticis obfereari voluit Iustinianus et eamque Ioianiam legem Melesia Romana
I UsTiN ANus considerans, quod non miis nus durum & iniustum esset, si in nrateria Ecclesiallica subditorum eonseientiae illaquearentur per leges , quarum notifieatioiplis rite non esset facta , quam in materia testamentaria, aliave mere civili , eamdem promulgationis formam in utrisque servandam praeseripsi, nimirum ut & Leges Eeclesiastieat per singulas Provincias populo publiee proponerentur.
Quoad leges testamentarias id expressit Iullinianus in Novella 66. uti superiori capite 3. 4. exposui magis Formam vero quoad leges in materia Ee-elesialii ea servandam expressit Ninelia 6. ubi praescribens modum, quo oporteat Episcopos reliquos Clericos ad Mainationem adduinei , praxipit in Epilogo , ut se sanctissimiis Patriarchae utriuscuiuique Dicecess haee pr se ponant in Ecclesiis lub se eonstitutis, δε se manifesta faciant Metropolitis , quae ah Nobis c ait constituta sunt , illi ruris sus constitutis sub se Episeopis manifestati faciant , illorum vero singuli in propriari Ecclesia proponant, ut nullos nostrae Rei is publicae ignoret , quae a nobis ad hon is rem & augmentum magni Dei & Salva-- toris nostri Iesu Christi disposita sunt Novellas Iustiniani ab Ecelesa Romana
receptaς & probatas ei se, notum est. Et LGregorius quidem Joannem Desensorem euntem in Hispaniam instruens, quid
in eausa sbi delegata sequi deberet , eum remittit ad Novellam ra3. Justiniani lib. 2.
Hine marus Rhemenss in opustulo o. Capitulorum cap. II. scribiti is Sed di le- ω ges Romanae ab Imperatore Iulliniano M promulgatae , quas probat Delesia , deis cernunt de Episcoporum , sive de Μetr se politani sui auctoritate, proiectione is &e. S. Ivo Carnutensis de hae Novellarum approbatione testatur Di ou 28o. ita seribens et is Dicunt Iastituta legum Novell, D. Putiliatuna Letum. 122D Tum, quas commendat & servat Romanais Ecclesia is &e. Quin & hane ipsam Novellam s. atque
modum promulgandi in ea praeseriprum probasse rei in1 S. Gregorium, palam laeti eius Epistola ad Mauritium Imperatorem lib. 2. Indis. H. Dissae a. qua ei significat se legem Imperatoris, qua vetabat milites imposterum ad Monasterium recipi , per diversas terra. rum partes transmitti feeita.
Eamdem promulgandi formam a primis scalis Getisa feremit. TAmetsi leges suapte natur non requi
rant certam & praecisam promulgationis sormam , talis tamen neces Iaria est ,
qu1 lex sacile queat vigore ipsius publicae
promulgationis devenire in certam notitiam Communitatis, sive illorum, quibus lex se tur, uti supra ostensum est.
Cum antem vix similis notificatio haberi queat , nisi Lex generalis Eeelesiastiea per singulas Provincias seu Diceeeses populo per suos respective Episcopos proponatur , aut publice exponarur iis in locis, ad quae facilis & frequens est populi accessus; videmus eam promulgandi formam a primis seeulis Ecelesiam servasse. Prima quippe generalis Synodus Nieme sub Constantino M. celebrata, litteras seripsit ad Episcopos , qui Synodo non inter fuerant ἱ quibus , quae in Synodo gesta 8ede a fuissent, ligni ficabat. Quae ait Synodus litteris ad vor praescribere neeeffarium iasum est , ut intelliore possitis, qua decreta faniataque sint . Habetur apud S cratem, lib. I. Hiis. Feci . cap. 9. Alios vero , qui Synodo praeientes inter fuerant , redire noluit Synodus , ais iu--ctos Canonibus omnibus , qui de re bus eontroversis editi essent , quo pertinet inscriptio quaedam actis eiusdem Coneilii inserta r se Catalogus sanctorum Episcopo-m rum , per quos magna & universalis Sy- is nodas Nieaeae macta misit omnibus into-ὰ to orbe terrarum Dei Ecclesiis ea , quae si ab ipsis per Spiritum sanctum in ea conis is stituta sunt ,,. 'Ad quid enim Episcopo , qui synodo i
248쪽
rar De Premulgatione Legum Ecti a Marum. terfuerant, atque de editis Canonibus poemnat sat esse intaini, ad suas remeare E elesias sine eertis Canonum omnium Exemissaribus noluit Synodus , nisi ut hos persuas quisque Ecelesias suis subditis notos laceret, & eorum executionem Sc observati nem procuraret
Similiter Ephesi habita Synodus Epistola
tirculari Provinciarum omnium Episeopos de gestis suis certiores reddidit, his verbis rcuoniam autem oportebat o absentes a famesa S odo, moraratesque in Urbibus o Pr visetis ob aliquod impia mentum sive GA FUisum sis eorporeum nora ignorare , quad. lam sunt e irata, σαEvidens est , has Litteras circulares ob id unum conseriptas & ad Episcopos qua qua versum esse transmissas , ut Synodi Decreta per ipses in Dioecesibus populo pro.
Quin & eonstat , Decreta nonnumquam per Synodos ad Metropolitanos transmissa ruisse , ut per hos primum insinuarentur Epilcopis eorum intropoli subjectis, deinde vero per Episcopos subditis sibi populis promulgarentur et quod propius ad ordinem
a Justiniano expressum & observatum accedit. Prima Synodus Arelatensis an. 3I habita , ex variarum Provinciarum constans Episcopis, varia Disciplinae capita constituerat ; uti in sua ad Sylvestrum Episeopum Romanum Epistola significat , multum d Iem , quod & ipse Synodo adesse non potuerit , quia in se eos sciliret Donatiose stas leverior fuisset sententia prolata , ἡ & te inquiunt pariter nobiseum iu- se diem te , Coetus noster maiori laetiti is exultasset; sed quoniam recedere a partiis bus illis minime potuisti , in quibus &,, Apostoli quotidie sedent , & cruor iptati tum sine intermissione gloriam Dei imis statur is &z. Deinde ipsi signifieant , quod non tantum caulam Caeciliani di Donatistarum sobquam praecipue per Constantinum Imperatorem suerant evocati iudieaverint: is sedis & ea , quae ipsos Epii copos propius con ,, cernebant , & cum diversae sint Provi is ei ae inquiunt ex quibus advenimus ,
a) Da hae iure Metropolitico , quo utebantur E. piseopi Alexandrini per AEgypeum. Lybiam, L Pen. radiolim, lusus iam supra ;n Ieholiis in Cananem vi. Uc vim a D. Van Espea actum est . Exsat citatus
is & varia contingunt , quae nos censearisis oblemare debere,, .
Cum igitur his Decreta pro recta Pr vinetarum Disciplina censerent esse obsedivanda , etiam placuit ea mitti ad Mere politanos per Dimeeles sub illis constitutas divulganda. Et quidem in hae ad Romanum Episcopum Epistola scribunt: Ha it etiam a Te, qui maiores Diaereses tenes , per Te potissimum omnibus insinuari. Utque haec insitiuatio exactius & Deilius nat , ipsa mereta Epistolat adiungunt , ut cera hodie Epistolae inserta habemus Tomo 1. Conciti generat. Edit. Labb. Per majores Diceeeses lite intelligi Diceeea es ' Ptovincias suburbiearias dispersas, tiruditis passim notum est. Mitur enim Episcopo Romano per has Provinciri ius Metropoliticum eompetiisse tquemadmodum simili iure per Pentapolim, Lybiam , & iEgyptum utebatur Episcopus Alexandrinus, uti ad Canonem 6. Nicaenum notant meliores Canonum Interpretes a . Idipsum elarius expressit Synodus Sardi-eensis in Epithola Synodica ad Iulium Episcopum Romanum ; significant enim , se mittere omnia , quae contra Arianos & E sebianos acta & decreta erant, ae dein se
Iungunt: Tua autem excellens prudentia di-Imnere debet , ut per tua scripta , qui iub icilia, qui in Sardinia, oe in Italia fune fratres nosti, quae asia sunt , o quae de
Quam ob caudam Synodus Sardiem sis voluit per Episcopum Romanum acta & d fiyita notineari fratribus sive Episcopis per Stelliam, Sardiniam, & Italiam eonstitutis, nis quod stiret has Provineias & Eeclesias,
tamquam suburbiearias, aut ad eas spectantes, iure Metropolitico esse Romano Ponti fiet subiectas Non dubium proinde , quin iam a primis Ecclesiae temporibus Decreta Ecclesiastica missa suerint Metropolitanis, ut per hos mitterentur iis, qui ipsis subdebantur Eoiscopis , ipsi vero Episcopi illa per suas singuli
Diceceleς promulgarent & notifiearent. Idipsum suppotuit Concilium Lateranen-
hic Canoa Τ- VI. pas..is. huius editionis. quemas quis perplura ad hoc rus pertinemia vilit perecra. tari, comulat.
249쪽
De paevitent. σ remisi. ubi quamdam tuam Conltitutionem districte a Medicis observari praeeipiens , addit hane cautionem et Ps- quem per Praelatos Ioestrum fuerit publieata. Excontextu evidens est , Concilium hane Hausulam adiecisse tamqciam omni Constit tinni communem , non autem huic propriam. Quid quod adeo neeessarium Iudicatum uerit Decretorum & Constitutionum etiam Conciliorum generalium per Praelatos fieri Promulgationem, ut propterea Synodos Episco rum congregandas putarint Eeclesiae
Praesules, in quibus Epistopi & Pastores de modo publieandi ae reeipiendi novas leges deliberarent & resolverent. Unde eum Margareta Parmensis Belgii Gubematrix scripsistet nomine Regis Cath liei Philippi II. ad Mehiepit copum Cam
incensem , ut expenderet, qua ratione ponsit haberi publieatio & executio Deeret tum Concilii Tridentini seeundum Iura, Privilegia, & consuetudines Diceress. Respondit Archiepiscopus die a3. Iulii anni Iso . Glebrationem Onodi Prminetalis super receptione Coneilii, & publicationem Decretorum per singulas Ecclesiarum Par thias, esse modos Itiri consentaneos , & amrahae in re simili usitatos.
Additque Archiepiseopus se haes seripss.se , re prius communicata eum Capitulo Ecclesiae Metropolitanae , adhibitis in consilium viris Theologiae & Canonum peritis. Notavit Be id S. Carolus in oratione adine ationem suae Synodi Diceresanae XI. dieens alias inter causas congregandarum SP nodorum , hanc esse : Quod his applicatis sat magis particularis Conciliorum tam g neralium ρωam particularium.
CErtum est , Christum noluisse regimen
Ecclesiae imperium esse , aut potestatem Dominorum in servos , sed paternum
potius seu quasi patris in filios , qui amore potius & dilectione , quam timore & imperio ad Legum observantiam alliciuntur , De Publicaiis, Legum. 333ti suaviter adducuntur. Unde priviquam Petro ovium suarum euram & regimen Christus committeret, trini interrogatione Petri in se amorem exploratum voluit, ut ita otanderet euram istam ac regimen debere esse regimen amoris. Quapropter de illud verbo paseendi expresissum voluit Christus, quo signifiearet tanto illud amoris ti benevolentiae assectu esse exerce dum , quanto mater pascere solet suos insantes. Eadem de causa in Apostolis eorumque successoribus omnem tantopere dominatus spe etem Christus redarguit, ae humilitatem e eo uario spiritumque mansuetudinis inculcavit. Cum enim se iret Chrillus, decem e suis Apoliolis indignari de duobus fratribus, Ioanne & Iacobo, quod viderenmr ambire Wimatum, mox eos redarguit, dicens: Seiaris , quia Principes gentium dominantur
eorum , α qui majores furet , pote rem
exercent in eos: non ιιa erit inter vos ς sed guicumque is erit inter υον major fi ri ,
sit vester minisere; ρο qui soluerit inter sesprimus esse, si Desere servus . Matth. east.
Et rursus eum iam instante Christi pansione, eadem de primatu Apollolis cogita. tio incidisset, Chri lius peripecta eorum e gitatione , redarguit eos his uerbis e R pes gentium dominantur eorum ; σ qui potessarem habent super eor, benest; ineantur:
His vigiltri sui monitis inibu tua Princeps Apostolorum , 3c spiritu humilitatis poli aeceptum Spiritum sanctum repletus, monuit Ecclesiae Pallores , ut in Ecclesi, ilico regimine omnem dominationis se ciem evitarent, sed assectu materno pascerent gregem Dei, providentes nou eoacte , sed spontanee seeundum Deum , neque ut
dominantes in cieris, sed forma facti eruis
Ex his evidens est, Christum a regimine suae Eeelesiae , eiusque Pastoribus omnem vel speciem dominatus abesse voluisse, illudque totum in humilitate, spirituque ma suetudinis se charitatis elis landatum, eo que spiritu exercendum. Qua de re serio monebat Eugenium Papam III. S. Bemardus tib. 2. De consideis rati cap. 6. se Nec enim tibi ille Petrus is dare, quod non habuit, potuit; quod ha-
250쪽
m Homulgatisne Legum Ecclesias linum. ἡ buit, hoe dedit, sollieitudinem, ut dixi,
is super Eeclesias, numquid dominationem is audi ipsum, Non dominantes in Clero,
is sed forma facti gregis. Et ne dictum s
is la humilitate putes, non etiam Ueritate,
is vox Domini eli in Evangelio: Reges genis tium dominantur eorum ἰ gui potesta-
ω tem habent super eos, benefici vocantur: is & infert, vos autem non se . Planum,. est, Apostolis interdicitur dominatus: Iis ergo tu, & tibi usurpare aude aut domu nans Apostolatum , aut Apostolicus d m minatum, plane ab alterutro prohiberis; se si utrumque similiter habere velis, per D des utrumque Quidquid igitur asperum apparet ae ὀurum,& vel speciem tantaxat praefert dominatus
in regimine Ecclesiastico, id a Praelatis Ee-esesiae ibi licite cavendum est . Quid autem apertius duritiem & speciem
secularis dominatus sapit, quam constringere velle conscientias Provincisium populorum unica Legis in Metropoli. aut alio quantumvis frequentato loco facta promulgatione
Quid id aliud eit, quam absoluta quali &arbitraria auctoritate populo & Communitati legem velle imponere, in cuius rotitiam numquam, vel admodum difficulter pervenire poterit, δc vix aliter quam per inceditos & populares rumores , aut quorumdam
Quin reipsa idem est, ae velle populum δε Communitatem, cui lex fertur, ad legis observantiam cogere , priusquam ipsi sumtit lex tamquam regula sitarum actionum proposita. Et quidem ob hane duritiem noluerunt etiam Reges & Prineipes seeuli legibus suis Proo inciales constringi per solam in Urbe Regia factam promulgationem; sed prius volunt eas in Provinetis publicatas & p pulo esse propositas. Quin adeo durum existimatur , populo imponere obligationem servandi legem in sola Urbe Regia promulgatam, ut communis si Doctorum opinio, nequaquam Principes seculi hoc modo posse populum ad observantiam legis eonstringere ἔ eo quod
non credatur populus tam immoderatam &es,nem potet latem in Principem transtulille.
Quis igitur credat, Christum, qui dixit Mith. cap. II. vers 3 in jugum s msu is esse, o onus suum leve, nee dedit populo suo spiritum semittitis terum in t more, sed spiritum adoptionis filiorum μι
in quo Hamaret Abba Pater: Rom. cap. 8.-δ. I . tantam dedisse Vicariis suis pol statem, ut iugum adeo durum, & dominatum potius, quam patris dilectionem ianios prae se ferens, fidelibus imponerentis Praeterea Priseipes leges suas ad Presidesti Auditoria Provinciarum mittendas cen sent, ut ab his recognoscantur, priusquam populo p ponantur pro legibus; ne forte
cier intentionem Prineipum aliquid in
e concepta occurrat , quod huie illivemvinciae non congruit, illudque Privei piper Provinciarum Praesides significati possit. ut vel legem suam Princeps temperet, vel eius publicationem pro hac saltem Proet ei a suspendat. Quanto magis Ecclesia Romana, a minius regimine omnis durities abesse debet, Leges suas & Constitutiones , priusquam
per eas populos remotiores obstringere velit , merito mittit ad Ee lesiallicos singularum Dioecesium Praefectos, id est, Episcopos, ut hi dispicere queant, num lex con. oepta huic illive populo hoc tempore, hoc
Scimus quanta sollieitudine, quantoque studio conentur & allaborent pii parentes filios
per amorem ad voluntariam & filialem obedientiam allicere, atque ad ultroneam inclinare subtemonem, ut ita praeceptis suis non tamquam servi, sed tamquam filii, non coacte , sed voluntarie dc lubenti animo
Cum ergo Praelati Ecclesiae teneantur populum Christianum regere secundum Spiritum Christi, qui non est Spiritus servitutis in timore , sed adoptionis filio m Dei, tenentur profecto etiam allaborare, ut fideles Leges eorum non ut servi timore poenae,
sed voluntarie & tamquam filii recipiant. Nihil autem opportunius in id esse potest, quam ut leges populo suaviter per suos
rei pective immediatos Pastores proponantur,& intimentur, earumque utilitas & necessitas exponatur illi tam efficaciter & suaviter,
ut potius Legis observantiae sua sponte de affectu Christiano se submittat, quam v ad ejus observantiam auctoritate & timore poenae adigatur.
