De fonte incredulitatis ac De veritate religionis christianae theologicam disputationem publice instituit D. Thomas Marchio Arezzo ecclesiae Agrigentinae canonicus decanus in Collegio Nazareno Scholarum Piarum convictor et Sacrae Theologiae auditor

발행: 1777년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

impertito Creatoris adjutorio consequendam , exemptionem denique a morte ceterisque hujus vitae miseriis, bonitate Creatoris humanae in primo homine collatam fuisse naturae ; in posteros idcirco, nisi eam peccando amisisset, transmittendam ; non autem fuisse per nate ipsius Adae pri Wiletium. Quid ergo absurdum reputant Increduli, si , quod apertissime habent nostrae litterae ca), asserimus, vitiatam primi hominis peccato naturam , dum concupiscentia , quae illo peccato facta est, propagatur, non nisi vitiatam pro agariplicet cetera sive illius primi hominis post ejus lapsi im , sive aliorum peccata

in salios minime transmittantur ξ Posteriora scilicet peccata naturam non vitiarunt; sed vitiatam invenerunt nec quae natura humana a Conditore suo, dum crearetur acceperat, perdiderunt; sed jam tactam totius naturae ruinam, nova in peccantibus , hoc est in individua natura, labe cumularunt : ideoque cum personam inficiant, non naturam ; non transsunduntur in posteros at utique propagatur magnum illud Adae peccatum , quo tota humana natura in deinterius mutata cit ch) . Et certe quia de Dei aequitate non ambigitur; ideo grave jugum miseriarum etiam super parvulum , in quo peccata propriae V luntatis inveniri non possunt , justum esse creditur: & quia hoc iustum esse ereditur; ideo parvulus sine peccato originali esse non creditur co); qui non erat justum sine crimine transire supplicium Q. CXVII. Nec moveat incredulos , cur , si omnes originali peccato nascuatur obstricti, eiusque peccati poenae sunt ignorantia redii, infirmitas , S b ni agendi dissicultas, concupiscentia , mors, ceteraeque hujus vitae miseriae; non omnes tamen aequaliter hisee poenis inveniantur obnoxii e sed alii in uteris matrum , vel in infantili decedant aetate; alii in senectam, & senium Vitam producant; quidam ingeniosi nascantur: hebetes quidam, ac plane sta pidi : debilioribus hi , aerioribus illi eoueupiseentiae stimulis agitentur: plia res cogantur in sudore vultus vesci pane suo : dum alii in opulentia lux riantur et isti denique aegritudinibus ae doloribus cruciati , insidiis ac doli Sinimicorum appetiti, aemulorum calumniis divexati vitam ducant ipsa mo te amariorem ; dum interim alii in desideriis cordis sui prosperantur. Non , inquam , moveat. Nam ut omittamus rectissime dici , quod quidam parentes Rggravant in si iis originale peccatum ce , non utique quoad reatum culpae squam in singulos aequaliter transsundi profitemur . sed quantum ad reatum poenae , R quidem non aeternae , sta temporalis in hoc saeculo; saepe De Veddente hic peccata patrum in filios : quod sane et si locum etiam h-beες Cum agitur de adultis, potissimum autem attendi debet in parvulis: ut P 'riter omittamus , quod supra diluelde exposuimus D, multipliciter e ucer

Providentiam Dei , aliaque ipsius attributa in distributione honorum, & ma lorum hujus vitae, sive dum punitur impius, sive dum aut flagellatur, επexercetur justus I S sive dum peeeator amuit bonis, sive dum ea dispensi 'tur pie colentibus Deum ; quae quidem praeeipue locum habent , cum se ni est de adultis: nt haec, aliaque etiam , quae diligenti uri investigati Oaz in Q

72쪽

tiam apud Deum, nec ullo modo ejus instituta turbari, nec fidem originali, peccati labefactari intelligatur ; quod si Deus sine culus voluntate ne unus uuidem passer cadit in terram, nec unus capillus de capite nostro perit, praescius futurorum ita culicta in numero & mensura S Pondere disponit,

ut non totum quod meretur apostatica creatura singulis reddat, neminem ta

men sinit mali aliquid perpeti , quod non meretur st . In ampliori ergo

poenarum & miseriarum mensura, quam in hac Vita quibusdam reddit, quid innuli mererentur ostendite in eo autem, quod non tantum, quantum debeis tur.sin stulus quisque patiatur, largitatem bonitatis suae nobis commendat rfimulque spem facit, quod etsi nemo posset justum ejus judicium juste reprehendere , etiamsi neminem post hanc Vitam a damnatione, qua una Mersen

genus humanum tenetur Obstrictum , liberaret D ; velit tamen , ut miseri- eoedia superexaltet judicium cc . . . CXUIll. Sed ecce vix homini heatitudinem naturaliter appetenti debilim cuiusdam atque incertae spei scintilla se objicit, indicans sic ipsum in miserias sui Te prolapsum, ut tamen facultas perveniendi ad summum bonum non et fuerit adempta; iterum in tenebras ratio sibi relicta revolvitur. Qum . enim condignam Deo offenso satisfactionem homo exhibeat , ut in illius iterum gratiam benevolentiamque pCssit redire ὶ Neque enim satisfactio pro arbitrio praestanda est creaturae, quae reperitur in crimine ; sed Creatoris, cni est iniuria irrogata peccato . Quid deinde, quod quoniam quantitas Iniuriae aestimatur ex dignitate personae offensae, quidquid in Deum , ejusque

aeternam atque incommutabilem legem peccatur, ex parte termin3, ut a junt,

infinitum est , atque idcirco satisfactio exhibenda Deo pro peccato deberetesso infinita , cui proinde praestandae nec omnes simul creaturae pares esse possunt Z Atque in has quidem angustias conjicitur humana ratio, neque existis qua evadat invenit, etiamsi nihil stiat aut credat de peccato originali. Nam quis est homo suae rationi relictus , qui possit assirmare , se a pueritia usque

ad eam quam agit aetatem, nullo umquam actu propriae voIuntatis peccasse ZCTI L. An forte dicent , saepe quidem peccare homine se at peccare in is ipsos, atque in sui similes ; perpaucos autem esse, qui eb improbitatis de veniant, ut etiam in Deum audeant esse contumeliosir peccata porro in hominem finitam tantum habere malitiam: sola peccata in Deum commin o.

uiam habere non posse, quia pro istis utique nequeat homo digne fatis tacero P Quod innuere visus est Plato d) , dum Homerum irrisit, quia Deos hii manis precibus ad veniam tribuendam flecti posse tradiderat. Atqui lex aeterna Dei ordinem naturalem conservari iubens , perturbari vetans infringitur etiam cum ab homine peccatur sive in se ipsum , sue in alium hominem Quomodo igitur si peccatur in hominem, homini soli irrogatur iniuria, RnSta etiam Deo , dum non obeditur tantae potestatis imperio ὶ Aut quomodo ad Providentiam Dei justam non pertinebit illos re che ordinare in poenis , qui se iniuste ordinaverint in peccatis Z aut quomodo non contemnitur Deus, dum

73쪽

72dum eo relicto, quo solo frui debet, assectu haeret animus creaturis, easque praeponit Creatori & cum debeat se ipsum referre in Deum , avertit se ab ipso, atque in se statuit rationem ultimi finis, omnia reserendo ad se ipsum Denique non ne summae dementiae foret existimare, quod in Regem non meiscet, qui illius leges infringit, ordinem ab ipso statutum pervertere nititur, praecepta esus nil curat . subditos ipsius veXat & laediti caute autem absti. net a contumeliis ct maledictis in Regis Personam evomendis CXX. An vero dicent cum Tindalio a) . notionem quam de Deo habemus eumdem nobis exhibere henignum, patientem , divitem in miserie dia rItaque sentiendum de Deo in honitate: ut scilicet, quoniam non possumus i I latam eidem peccando injuriam ad aequalitatem compensare , satis habeat, si pro peccato exhibeamus quod possumus ; sincerum scilicet animi dolorem , cordis gemitum, supplicem veniae exorationem, peccatorum consessionem, ac denique victimarum madiatione in , qua nempe te istemur , minime nos e G dι-gnos , qui proprio parceremus sanguini, nisi indulgentia intercessisset Creatoris nolentis peccatoris mortem , sed ut convertatur , & vivat . Nam Noptimus Pater filio parcit, & honus Dominus servo dimittit, quin Sc vir generosus inimico condonat offensa in ; si filius , si servus, si inimicus veniam postulet, nec dubia praeserat poenitentiae & doloris indicia . At quam Ve'

rius scripsit alius Naturalista b) , hominem sapientem idest, iuxta hunc A.

ctorem, hominem suae sectae, naturalem scilicet religionem profitentem , at quo ad unam rationem attendentem non invenire medium aliquod ad morum erratorum veniam a Deo obtinenda mi Ut enim interim omittamus, ina

nem suturam hujusmodi poenitentiam , nisi ex Dei ossensi dilectione uPer omnia, & ut est in se sons omnis julstitiae proficisceretur ; hanc Ver ' te

ctione in ex solis naturae atque arbitrii viribus haberi non posse s in ip M omnium geotium, quas Deus dimisit ingredi vias suas , historia , quin intestimonio conscientiae propriae dignoseere posse incredulos. mu contenti Unis studio mallent quae sunt cuique praeiudieiis vacuo manifesta , in iciari . uhoc inquam omittamus r nulla sane est necessaria relatio inter poenitent a hominis, & indulgentiam Dei : ita ut si homo in gemita cor Sora 1Πcere Veniam Petat, teneatur Deus vaniam si e petenti tribuere ;Dd Oc Penae liborrima Dei voluntate , quae nequaquam conciperetur injusta et lami, NemP-rceret . Neque quidquam hujus ineertitudini; minuitur ex quo Vioeam i epe Patrem filio , Dominum servo , offensum inimico veniam coΠue ς' - φEteo im si homo homini parcit : numquid & Deus , quem Inter la proportio est , sicut nulla est proportio inter iniuriam irrogatam rct iniuriam Deo irrogatam , quae pol rema illam in immenium eX cecit r. tio deprehendit in Deo bonitatem , S misericordiam infinitam ἰ deprcsensii priter infinitam iustitiam : ae si Deum concipit tamquam optimum Patrem, p* π ςupidiorem , quam puniendi ; concipit etiam ipsum tamquam Optimum uJi tis legislatorem , gubernatorem , provisorem , supremumque Judiς m 'i D'n dimittere impunita peccata , S extremo damnare supplicio gr v c lininum reos, etiamsi hi sincera duehi poenitentia veniam eXQxζΠx iaco ΙΠ Op. de Religione ereationi eoaeva μ Examen de la Religion attribuet ὶ

74쪽

diu igitur hie sistit humana ratio , fluctuet incerta neeesse est spem inter &metum. Quod si uItra progrediatur, deprehendet, Deum si peecata dimittit, ita demum dimittere, ut salva sint suae jura iustitiae ; simul autem intelliget, modum hunc, quo misericordia ct veritas obvient sibi , seque mutuo Oseulen. tur justitia S pax , a sola Dei sapientia posse inveniri, omnelnque hominis captum siperexcedere ἔ ad ipsum proinde dignoscendum, ut per illum pee

catorum venia obtineatur, opus esse revelatione.

CXxI. Cruentas victimas fuisse olim immolatas ad expiationem peccatorum ultro agnoscimus .. Imo cum morem hunc ab ipsis pene humani generis primordiis invaluisse advertamus ; aliunde vero nullum nexum ratio valeat invenire inter haec sacrificia , & placationem Dei offensi , deducimus, ea primitus non fuisse humano arbitrio usarpata, sed ex Dei admonitu instituta; atque inde a patribus ad filios ac nepotes consuetudinem hanc transinissam . apud eos perse verasse , etiam postquam apud illos omnis Divinae re elationis notitia fuisset abolita. At ex hoc ipso, quod ratio non videat esse consequens, ut si sur, si adulter Sc. taurum vel pecudem mactet, Deus illi culpam dimit. tat , rectissime inserimus , nullam certam spem veniae posse hominem ponere in cruentis hujusmodi sacrificiis ; sed docendum eme per revelationem , num velit Deus poenitentibus peccata dimittere , quibusque mediis ad veniam obistinendam, si promissa sit, possit perveniri. Utrumque primis illis hominibus, qui divinitus admoniti sunt cruenta sacrificia offerre, revelatum sui me nos dicimus : sicut & postmodum iterum Iudaeis , quibus similia sacrificia suerunt lege praecepta. Ipsi enim Q in victimis pecorum, quas offerebant Deo, sicut re tanta dignum erat , prophetiam celebrabant suturae victimae , quam Christus obtulit; ac per fidem in eum, non vero per illa sacrificia, a peccatis mundabantur, quicumque mundabantur . Impossibile enim est b sanguine taurorum S hircorum auferri peccata. XXII. . Alio praeterea ex capite necessaria nobis est revelatio. Nam eum homo se peccatorem esse cognoscat, ut multum sentiat de Domino in boni tate , hoc solum potest sperare , ut scilicet sincere poenitenti ignoscat Deus, ne vapulet. Hoc autem homini minime suffcit; quippe qui non solum optat non torqueri supplicio, sed heatitudinis insuper , hoc est fruitionis summi boni ducitur desiderio. Ouidnam porro attingit in Dei consideratione ratio hominis sibi relicta, vi cujus in spem erigi possit , sore ut Deus servum de puccato suo poenitentiam agentem non solum absolvat a Poena , verum etiam ad sui possessionem , fruitionemque admittat Nimirum sine revelatione nullam aliam peccati remissionem concipere S sperare possumus, quam legalem quamdam , ct forensem, si tam in mera condonatione debitae poenae: numquam autem illam, quam profitetur catholica fides per inhaerentem interiorem animae iustitiain, per quam peccata vere delentur , non praecise teguntur aut non imputantur; S per quam vel renascimur, vel instauramur in adoptionem filiorum Dei, in spem aeternae haereditatis.

CXXIII. Cum deinde beatitudo rationalis creaturae sit frui Deo γ , quae fruitio non per abltractam cognitionem, quae non iacit praesto habere quod diliis c Vid. S. Aug. L.XX. c.Faustum. c. 18. θ) Vid. sirp. f. C VIII. α CLX.

75쪽

dilthitur, sed per intimani Dei cum intellectu creato unionem dumtaxat hi heri potest ca); Deus autem utpote provide itissi,nus atque justissi .nus, sirit pro meritis infligit supplicium , ita pro meritis praemium beatitudinis sit te- tributurus ch): quid umquam potest ratio sibi relicta deprehendere in homi.

ne , quod bonis ejus operibus talem tribuat dignitatem , ut tam immensum bonum, quod omnem creatam naturam excedit, possit promereri οῦ cum a iunde optime intelligat eadem ratio, oportere, ut in dia proportionem habeant cv.n fine

CXXIV. Denique si naturali lumine assequimur, debere nos Deo fierin tu . tem religionis: numquid scire possumus quid sibi ille a nobis velit praestari, nisi hoe ipse reveletὶ Et tamen nemo nescit, servitutem religionis non ad placitum hominis servientis esse praeitandam , sed ad Domini jubentis voluntatem ; ne , quemadmodum etiam Socrates agnovit e , si alio modo eum eo atereatura , quam quo ille colendum se esse voluerit , nγn utique Deu in colat, sed quod creatura sibi ipsa confinxerit . CXXV. Quamquam ergo per solum rationis lumen praecepta legis naturalis cognosci possunt, ut& alia plura, quorum cognitio ad vitam redie instituendam necessaria sunt; veluti Deum esse colendum, diligendum pariter super omnia utpote bonum summum, ad ipsum debere hominem omnia & seipsum etiam reserre , quippe qui sit ultimus hominis finis , & fi milia r attamen alia sunt, quae nisi Deus revelet , sciri ab homine non possunt; quorum tamen notitia est homini ipsi prorsus necessaria, ut ad finem tendat beatitudinis , ipsa inque assequi postit.

CXXVI. Ceterum etsi non absolutam , at certe moralem necessitatem habet homo , qualis nunc nascitur , revelationis , etiam quoad naturalia iIIa praecepta , aliasque plures veritates . quae ceteroquin naturaIem humani intellectus saeuitatem mini ne excedunt. Ad ejusmodi enim veritatum detectionem non nisi magno studio perveniri potest . Otia in pauci autem sunt . vel qui de huiusmodi veritatibus detegendis cogitent , Mel ad illas inveniendas parem operam asserre aut prissiat , aut veli it Ab eiusn idi scilicet inquisi istione plerique distrahuntur: alii quidem hebetudine ingenii; adversa aIli vae letudine ; multi pigritia i plures domesticis euris i alii perversis animi assectioni hus pravisque cupiditatibus . illi ii id in pauci, qui & possent & vellent

de rebus tantis ea qua par est diligentia inquirere , nonnisi post diuturnum tempus ad veritatis notitiam pervenirent; neque iacile possent ceteris consulere, quorum scilicet plures vim detnonstrationum non percipiunt, Prae V tim de rebus a sensibus remotis . Denique & in illa eadem inquisitione propter imbecillitatem intelle eius S phantasinatum permixtionem, qaR RI. ut quae optamus vera esse credamus , potest facile aliquis error subrepere , at . . que inde multa salsitas admisceri r quod cum prudenter timeatur, eoque magis , quo in re tanta periculosior est error ς aliqua semper tinbitatio remaneret ς eaque, praesertim apud populum a doctis erudiendum, magis augeretur, si a diversis, qui sapientes dicuntur . diversa de iisdem rebus tracterentur . Necessaria proinde est homini re νelatici in his quae ad cultum Dei ,& ad vitam pie justeque instituendam pertinent, etiam in iis, Ria e natura tem a) Vid. eit. ἔς. CVIII,&CIx. 0 Vid. apud S. August. L.I. de Consensa D Vid. lap. ll. XCIII., & C. Evangelis . n. 26.

76쪽

tem cognoscendi vim non excedunt, ut facile omnes , S cum certitudine dignoscere haec possint ca) .

CXXVII. Cogitent revera increduli nationes singulas, atque intuentes tam multiplicem inter illas Religionum varietatem , tam absurdam Deorum multitudinem, atque in eorum cultu ritus nesandos, impia sacrifitia , execrabi. les ceremonias, insanias, deliramenta; intelligant , quod sicut populorum omnium consensus de religioso cultu Divinae Majestati impendendo evincit , ex ipsia rationis vi inditam unicuique de necessitate religionis persuasionem ;ita eorumdem discrepantia , atque multiplex exerratio in usu religionis ostendit, huic accipiendae, multoqne minus statuendae hominem parem non esse, sed revelatione indigere . Evoleant pariter eorum scripta qui apud Ethnicos sapientiae laude floruerunt: ibique legentes quam pugnantia inter se, & absurda de Deo, de mundo, de beatitudine , de moribus senserint, docuerint, defenderint, cum tamen in una eademque civitate omnes illae Philosophorum tam ad invicem contrariae sectae nedu n admitterentur , sed etia in ad eadem sacra convenirent b)ς agnoscunt rursum , revelatione omnino opus esse homini etiam in iis, quae ratio posset investigare. CXXV HI. Sed ecce dum omites gentes contemplantur, atque in iis tantam, tamque monstruolam religionum, dogmatum , rituum, morum , legum, institutorum diversitatem S repugnantiam intuentur, una quaedam iis sese osteret Natio non plurium familiarum collectione instituta , sicut institutae sunt ceterae, sed ab unico stipite originem ducens, a reliquis nationibus non solum religione, legibus , moribus, sed & sensibili in carne signo circumcisionis discreta. Haec sui generis siccessionem non interrupta generationum serie ostendit, suamque profert ordinatissimam per temporum seriem h i storiam . qua nulla invenitur antiquior . Nationi huic nota est altera similis , sive ejus spectetur cognita antiquitas , sive usque ad haec tempora perseverans Post tot calamitates S clades duratio. Hujus nationis historia eos omnes exhibet caracteres , quibus de ejusdein sinceritate , ct veritate persuadeamur. In ea fiquidem non solum leguntur , quae ad ejusdem nationis decus , Et gloriam pertinent, Verum etiam illa, quae scriptor minus sincerus aut praetermisisset, aut fucato aliquo colore oblinire , ct conquisitis temperamentis emollire saltem studuisset . Unum Deum Creatorem caeli & terrae , provisoremque Omnium , atque justissimum pariter retributorem se colere , etiam nunc profitetur haec natio, ct ab initio usique professa est, cum post idola gentes omnes declinassent . Hunc Deum aliquibus suorum plura revelasse, ac per hos ab illo se accepisse legem, promissiones , & oracula suturi cujusdam Liberatoris , cujus imperium extendendum sit ad omnes gentes, firmissime credit; ac profert Codices a se summa cura, & diligentia servatos, in quibus factam sibi divinitus revelationem contineri asserit. Postulat plane aequitas, postulat studium veritatis, postulat ipsa rei gravitas, ut populo tam remotae antiquitatis, tam singulariter a ceteris gentibus religione, moribus, eventibus separato, tanta fiducia libros suos asserenti divina sui sie inspiratione conscriptos vel hoc saltem dus iatur, ut non perfunctorie , sed omnino diligenter illi , quos Proseri , ecdices perlegantur , atque noti quidem contentionis studio ,

- Κ sed

77쪽

sed solius tam necessariae Veritatis amore expendatur, num Ithri illi aliquo, praeserant Divinae revelationis caraeteres. Profecto recta ratio dictat, quod siqua facta sit hominibus revelatio peneS hunc populum potius quaerendae, sit , quam apud aliam quamlibet gentem . quae nihil in se mirabile habet, sed di versorii in populorum adunatione insti tutR , saepe etiam novis aliorum populorum familiis mixta est vel aliena occupando, vel sua a mittendor cum praesertim nulla sit ex antiquis gentibus , quae adhuc vigeat extra christia. nam religionem, & aliquam sibi saerum revelationem proferat, exceptis Iu daeis. Anne increduli, qui exoticas quaslibet hi stori as, eorumque , qui ad

halbaras & remotas nationes, ut earum mores dilaerent se contulerunt, naris

rationes avide amplectuntur , detrectare poterunt , quod eos ad Suesci populi libros provocemus Z Philosophos se profitentur, hoc est velitatis amato. res . honestique homines vocari assectant : non igitur metuendum, ne hane inquirendae revelationis methodum audeant improbare . CXXIX. In his porro libris principio statim exhibetur finis ad quem crea. tus est homo , dum dicitur iactus ad imaginem , S similitudinem Dei , ae praepositus ceteris animantibus, ut eis dominaretur: magna itidem ejusdem hominis in illa creatione felicitas : datum etiam ipsi praeceptum , quo liberam

servitutem erga Creatorem suum testaretur ἔ unicum tamen illud , atque te. viminum, quo ad obedientiae salubritatem adminicularetur, non multiplicitate , aut dissicultate gravaretur e tum vero eorun idem Primorum Parentum praevaricatio mandati, quam statim sequuta sit in eorum corporum memhris pudenda inobedientia , unde de sua nuditate, de qua tantea non confunde hantur, erubescerent; secuta pariter eorumdem de loco deliciarum expulsio , in- sietaque iisdem subiectio laboribus atque doloribus , & moriendi necessitas. Jam hine & hominis excellentia dignoscitur, & ejus infirmitas; ut nec propter excellentiam superbiendo praesumat, nec propter infirmitatem suae immemor conditionis sibi ipsi vilescat, & ad brutorum sortem Le deprimate dignoscitur unde in nobis sit cum tantis ignorantiae tenebris tam ardens amor veritatis , & inter tot tantasque hujus vitae miserias tam vehemetis heatitu dinis appetitus : hinc pariter in cognitionem assurgimus & honitatis Creatoris& summae ejus in hominis condemnatione aequitatis, & nostrae in Deum oppositionis , atque aestuantis in res creatas sensuumque voluptates cupiditatis et cum tamen nihil horum possit hominem ossicere beatum, sed totus Deus . Jam ergo conditionem nostri status, ct quo merito in hanc devenerimus cognitione assequimur, nobisque ipsis noti essicimur. Quae umquam historia nitidiores habere potuit veritatis caracteres ; quando in id tacita quadamnaturae voce commoniti omnium temporum locorumque sapientes intenderunt, u Ise ipsum, suumque ultimum finem homo agnosceret, sibique ipsi fieret manifestiis ZCXXX. Sed parum etat si homini sua demonstraretur aegritudo, nisi etiam eidem demonstraretur remedium . Hoc porro est id , quod in illis eisdem Judaeorum libris praestitum legimus . Statim enim post lapsum, promissum est humano generi per semen mulieris conterendum cupiat serpentis, cuiris finaci promino ne seducta mulier de vetito cibo comederat, ac virum in Commu nionem peccati pertraxerat; ut hac si e crectus homo ac Deo promittenti cre dens, per fidem in Liberatorem sibi a Deo donandum peccati veniam obtine

rei s

78쪽

ret, illiusque merito inundatus atque iustis catus in ius beatitudinis , unde

peccando exciderat , miseri comi ter revocaretur . Post plura saecula eligitur unus de gente Chaldaeorum pietate fidelissima praeditus , iubeturque discedere de terra sua, de cognatione sua , de domo patris sui, eique promissa divina novissunis temporibus complenda produntur, atque in eius semine omnes gentes benedicendae promittuntur . Hic gignit filium senex de coniuge , quam ipe pariendi desti tutam iterilitas, aetasque jam secerat. Renovantur huic divinae promissiones et atque ex ipso propagatur numerosissimus populus, multiplicatus in Aegypto, qub illam stirpem ex Orientalibus partibus, promissis effectisque crebrescens dispositio divina transmiserat. Educitur ex Aegypti servitute gens valida, horrendis signis atque miraculis, pulsiqile impiis gentibus in terram promissionis perducta , ct constituta , regno etiam sublimatur . Deinde praevalescente peccato, sacrilegis ausibus Deum verum, qui eis tanta heneficia contulerat faepissime offendens , variisque flagellata cladibus , Scprosperitatibus consolata usque ad Christi Incarnationem, declarationemque perducitur. Ouem Christum , Dei Verbum, Dei Filium, Deum in carne venturum , moriturum, resurrecturum , in caelum ascensurum , praepollentissimo suo nomine in omnibus gentibus dicatos sibi populos habiturum , inque illo re missionem peccatorum salutemque aeternam futuram esse credentibus, omnia gentis illius promissa , omnes prophetiae , sacerdotia , sacrificia , temptu S cun Sta omnino sacramenta sonuerunt ca).CXXXI. Tam multiplices autem, tamque a ceu rate compleetentes circumstantias singulas factae sunt de Messia promissiones S prophetiae, ut S cum plenitudo temporis advenisset non lateret tam magnum homini divinitus collatum beneficium, sed inexcusabiles fierent Iudaei, si non agnoscerent; & Divinum esse quod promittebatur ipsa oraculorum quaecumque ad Messiani spectarent praenunciantium manifesta divinitas aperte monstraret . Quia enim venturus erat homo inter homines, talia de tempore adventus ejus praedicta sunt signa , quae neminem possent latere . Praedictus est enim venturus eum

desecisset Sceptrum de Iuda . R Dux de se more ejus b)οῦ tempore quartae Monarchiae omnium amplissimae ce), ct oecidendus in dimidio ultimae ex LXX hebdomadibus annorum, quarum esset initium ab exitu sermonis , ut iterum aedificetur Jerusalem d), qui sermo exiit ab Artaxerse Longi mano anno VII regni ejus e). Ut autem ad finem vergentibus LXX illis annorum hebdomadibus, translatoque iam sceptro Judaico in Herodem alienigenam commoniti iam Jacobeo , & Danielis vaticiniis Judaei Messiam quaererent, neque in ejus persona errarent , Tribus , genus, & samilia Messiae aperte declaratu repromissus est enim nasciturus de Tribu Iuda cf) , ex genere Davidis g , de familia Salomonis ch), edendus in Iucem in Bethleem , c ι ) , vocandus Jesus, quod Salvatorem sonat , adorandus a Magis cum muneribus co , suturus. Κ 2 ni σ Vid. S. Aug. Epist. CXXXusmaia II.

79쪽

nihilominus humilis a , in Aegyptum fuga transferendus i atque inde ii

Judaeam reducendus b) . Ut pariter eumdem iam se manifestantem agnosee reni Judaei alia ad id per Prophetas praenunciata sunt sima. Praedicationem eius praecursurus praedictus est vir angelicis moribus ad id eleetiis & mis sus e). Ipsu in quoque Messiam mi ssum ad praedicandum annum macabilem& diem ultionis d) , in Galilaea euam & in Capharnao an nunciaturum νer. hum saltilis ce) , editurum miracula ct sanaturum omnis generis languores Apra nunciatum est. Et quoniam Judaei Messiam erant negaturi, quin & mor ti cum tradituri . singulae passionis S mortis ejus circumstantiae fuerunt pariter prophetatae. Praedicitur enim concilium adversus eum congregandum is et ipseque prodendus a Discipulo b) , vendenduS triginta argenteis ci ), Meus theus a salsis tellibus ch) , percutiendus in maxilla ci) , flagellandus & eoKspuendiis cau) , contumeliis & opprobriis assciendus cn , a Judaeis ' Ethnicis condemnandus co , cruci assigendus p), ct quidem inter scelerat c opendens in cruce. subsannandus a praetereuntibu S r , felle & aceto potandus s), dividenda vestimenta ejus, ct mittendae sortes super vestem ejus ct . pro crucifixoribus oraturus cu) , moriturus cx), jamque moriens Patrem in . clamaturus γ) , eo moriente sol defecturiis , ct terra movenda ce), crura ejus non frangenda cais , sed latus ejus perisdiendum bb) , denique sepeliem diis re)r ut videlicet passio ejus ct mors tanto ante praedicta, pro nostra . liberatione suscepta esse intelligerutur; & iisdem Prophetis, qui quae eram

eventura sub omnium oculis tam distincte praenunciaverant, fides adhiberetur , dum eiusdem Messiae resurrectionem ex mortuis , R aseensionem ad caelos cre) , quae non omnibus conspicua esse debebant , sed tantummodo testibus praeordinatis a Deo, Prophetabant. Denique ne ubi haec omnia in uno quopiam compleri cernerentur , insidelitas excusationem haberet, quas casu evenissent , & adhuc in vero Messia res urent secundum divinam praeordiMationem implenda , certis apertisque limitibus condiu sum est tempus , uI-tra quod adimpletionis tot tantorumque vaticiniorum expectatio differri nota posset. Nain post consummatum a Messia per mortem suam OpuS redem lonis , char. XII. io. XIII. 6. H Isaiae LIII. IN. r) Psal. XX l. 8, s. io Psal. I XUIlI. 1 2. io Pist. XXI. I s. vi Isai. LIII. x

o Isaiae ix. I, 2.

80쪽

nis, expletisque jam LXX. hebdomadibus praedesinitis, civitas Ieςusalem a populo alienigena cum duce ventum disspanda praedicta est, una cum Sanctuario , ita ut finis ejus sit vastitas, ct post sinem belli ita tuta desolatio usque ad consummationem S finem perseveratura Q ipsi vero Judaei , quorum est incredulitas praenunciata M , futuri praedicti sunt diebus multis fi . ne Rege , ct sine Principe, & fine Sacrificio, & sine Altari, & sine Ephod, ct fine Theraphim e), reverisi i ad Dominum dumtaxat in novissimo dierum d Judaeis vero reprobatis , omnes Gentes , sicut pariter praenunciatum est , abjectis idolis c. , ad Messiain fluent f) , ipsum deprecabuntur g θ , eique 1 e vient h ; atque ita quae prius non erant populus Dei erunt populus Dei D, S haereditas Messiae ch) ; ac multi filii desertae magis quam ejus quae hahet virum D; non enim erit solum in Judaea notus Deus, ut antea cώθ, sed magnum erit Nomen ejus ingentibus,& in omni loco offeretur Deo oblatio munda , . CXXXII. Porro haec omnia sicut leguntur praedicta, ita cernuntur in pleta . Venit Chiistus, atque in ejus ortu, vita, dictis , factis , passionibus, morte , resurrcctione , ascensione omnia praeconia Prophetarum divinae inspirationis testimonium acceperunt. Tum vero reprobata per infidelitatem gens Judaeorum a suis sedibus extirpata per mundum usquequaque dispergitur :templa & simulacra daemonum , ritu lue sacrilegi paulatim atqtie alternatim secundum praedieta prophetica subvertuntur , ac per omnes gentes Ecclesia Christiana fructificat. Quae tandem mens contra hujus divinae auctoritatis lumen , culmenque contendat Q ὶ CX III. Et illa quidem quae de Christo erant veterum oracula Prophetarum in illo suisse completa Evangelica historia , & scripta Apostolorum te. stantur. At ne & his Libris caracter divinae inspirationis deesset, quam multa in iisdem vel promissa sunt vel praenuntiata , quae jam ex parte videmusi inpleta Missurum se Spiritum Sanctum , sicut & a Judaeorum Prophetis fuerat praenunc latum p , promisit Christus Apostolis suis q), seque eum ipsis suturum usque ad consummationem saeculi co , nec umquam portas inferi prae valituras ad Uersus Ecclesiam suam cr) , quippe quae sun data esset suis pra firmam petram co . Simul autem ipse Christus lusus praedixit iisdem Apostolis sitis , piae dicandam sore ab iis in nomine ejus poenitentiam , & remissionem peccatorum in omnes gentes ca); inchoandam autem hujusmodi praedicationem ab Drusalem cri ; non solum autem in Jerusalem suturos sibi testes

-7. Vidis etiam D uteron, XXVIII. 49.

SEARCH

MENU NAVIGATION