De fonte incredulitatis ac De veritate religionis christianae theologicam disputationem publice instituit D. Thomas Marchio Arezzo ecclesiae Agrigentinae canonicus decanus in Collegio Nazareno Scholarum Piarum convictor et Sacrae Theologiae auditor

발행: 1777년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

6o tempora iuste possunt; inquantum legi illi , quae mutari non potest, ipsa tere

poralium legum mutatio congruit. Veluti si Princeps, lata lege , eligendi Ma.gistratum potestatem Populo tribuat ς eamdemque postea adimat, cum pote. state illa populus abutitur flagitiosis , consceleratisque hominibus Magistratum deserendo cis . Usque adeo scilicet virtus, S uitium se ipsis discernunt Gaa. te quameumque legem humanam, ut & de ipsarum legum humanarum aequi. tate ratio judicet. Sola aeterna lex illa est, de qua nequit ratio humana ju.

dicare ; quippe quae imo sit regula, juxta quam debeat judicare de ceteris cM.

XCIX. Quos autem movet, cur, si virtutes & vitia non sunt res incit L serentes; si extat suprema quaedam aeterna, & immutabilis lex, cui sem. per homo obtemperare teneatur; simulque Deus providentia sua cuncta regit atque administrat; permittantur homines aeternam illam legem violare, honos etiam ac legem illam custodientes multis modis vexare, atque interim

prosperari in omnibus viis suis e patiantur ii sibi persuaderi, ut cum de optimo & justissimo & potenti stimo cogitant, bonitatem & justitiam S potentiam eius longe maiorem superioremque esse credant , quam quidquid cogitatione concipiunt ce) . Excepta enim illa profunditate judiciorum Dei , secundum quam dum sustinet in multa patientia vasa irae apta in interitum , ostendit d divitias gloriae suae in vasa misericordiae , quae praeparavit iagloriam: ita enim quid praestetur sibi discit gratuito justificatus , dum non suo merito, sed gloria largissimae misericordiae discernitur a damnato, cum quo eadem iustitia suerat ipse damnandus : si autem hi soli nascerentur ex Adam qui essent per gratiam recreandi , ct praeter illos qui in Dei filios adoptantur, nulli alii homines nascerentiis; lateret beneficium, quod donaretur in ignis , quia nullis ex eadem stirpe venientibus debitum supplicium redderetur e) : Excepta itaque illa profunditate. & altitudine judiciorum Dei, quam neque si sit , norunt increduli; facile plane est intelligere, non potestatem Deo de suisse talem sacere hominem, qui peccare non posset; sed n aluisse eum talem sacere , cui adiaceret peeeare si vellet, non peccare si noliet; illud prohibens, hoc praecipiens: ut prius illi esset bonum meritum non Poccare , & postea justum praemium non posse peccare f : ad omnipotentiam autem Dei potius id pertinuisse , ut ex libero arbitrio voluntatis venientia ma- esse permitteret; tanta quippe est omnipotens ejus bonitas, ut etiam de nralis possit sacere bona , sive ignoscendo , sive sanando , sive ad utilitates piorum aptando atque vertendo , sive etiam iustissime vindicando re . Mu-mat scilicet Deus damnare , sed salvare i ct ideo patiens est in m los , ut

dψ malis faciat bonos ch) . Et sicut ipsi henignitate, & patientia, idest boni. Dei, male utuntur , dum non corriguntur ; sic contra Deus etiam malis eorum bene utitur ad exercitationem , & provectum Sanctorum tuoruin; ux

X ipsa etiam malorum permixtione boni proficiant, ct probentur, S V Nai

ad optatum n. D.

D Vid. S. Aug. L. de Continentia; Io Vid. s. Augus h. ibid. n. s.

Tempore CCXX. n. a.

62쪽

6ist stentur ca) . Ita non gratis sunt mali In hoc mundo: omnis quippe malus aut ideo vivit, ut corrigatur ; aut ideo vivit , ut per illum honus exerceatur b) . Nec dubitandum , quin interim habeant mali locum suum in hoe saeculo ab eo, cui nota sunt omnia, & qui novit cuncta disponere. Nam si pictor novit, ubi ponat nigrum colorem , ut sit decora pictura ς quomodo nesciet Deus, ubi ponat peccatorem, ut sit ordinata creatara ce Et si auri sexpendit, auri sex librat; cur Deus non tantum malos permittat esse , quantum novit expedire , atque suffcere admonendae atque exercendae sanctae Domui suae In eo tamen quod male ipsi iaciunt, etiamsi eo utatur Deus non secundum illorum pravam, sed secundum suam rectain voluntatem , evadere nequeunt quod de contemptoribus legis suae ipse coustituit ce) . Experturi enim sunt in suppliciis potestatem estis, cujus in donis misericordiam Contein-pserunt Dr ct juste ordinabuntur in poenis , qui se injuste ordinaverunt in pee-catis ci ς ut voIuntas omnipotentis semper recta , etiam cum sinit fieri quaecumque fiunt male ch , maneat pariter semper invicta, ct semper impleatur ci . Nam, ut iacile potest quisque attendere, etiam modo, quando vult, Deus respicit, ct judicat,& ad horam non differt. Quando ergo differt, sutum reservat lucticio h . C. Ita scilicet impiorum in hac vita se licitas, ct frequens jullorum calamitas aperte declarat intelligere volentibus , nec se ipsos sponte excaecantibus ne videant, reddendum unicuique a Deo post temporalem hanc vitam sive honum sive malum pro meritis eorum 0 . Peccatum enim impunitum esse non potest: injustum est, ut peccatum impunitum remaneat: ergo sine dubitatione puniendum m) . Soli iniqui iniquum vellent esse Deum, ut peccatumrion puniat n)r sed non est Deus quasi homo, qui non faciat veritatem Riudicium. Quod si ergo irritant peccatores Dominum , & ipse non requirit; prae multituatne suae irae non requirit Q. Magna est tunc ira eius . Quos cnim diligit Dominus castigat , & flagellat omnem filium, quem recipit; quis enim filius , quem non corripit Pater Nihil autem infelicius felicitate Peccantium , qua poenalis nutritur impunitas , S mala voluntas, velut hollis interior roboratur , ad thesaurizandam sibi iram in die irae , & revelatio

de Tempore , n. s.

Ο Psal. IX. sed secundum Hebraeos X. vers. 4. Vid. S. Angust. Serm.CLXX l. al. de Verb. Domin. XXXVlt. n. s. p Vid. Proverb. III. ra. Hebrae. XII, D. 7. Apocalyp. III. I p. 1 Vid. S. Aug. Epist. CXXXVIII. al. V. ad Marce Ilinum , n. I . & pom. II. Φ, s. '

63쪽

62CI. Non igitur anima hominis perit cum corpore , sed superstes manet si . ve ad praemium, si ve ad supplicium οῦ hoc ei vel ad beatitudinem , vel ad

miseriam . Oixam veritatem deprehenderunt etiam praestantiores illi inter ve.

teres Philosophi, quos Tussius quasi consulares Philosophos appellat , quod

eorum magni pendat auctoritatem ca) . Porro si intereunte corpore anima nodi interit, sed manet; profecto intelligimus , vitam non esse aliquam temper, tionem corporis, sicut nonnulli errantes opinati sunt b . Et certe quis bene se inspiciens non expertus est , tanto se aliquid in lexisse sincerius , quanto removere atque subducere intentionem mentis a corporis sen fibus potuit Quod si temperamentum corporis esset animus, non utique id posset accidere. Noa cnim ea res , quae naturam propriam non haberet , neque substantia esset , sed in subjedto tamquam figura, aut motus inseparabiliter inesset , ullo mo. do se ab eodem corpore ad intelligibilia percipienda conaretur avertere , &in quantum id posset in tantum illa posset intueri, eaque visione melior &praestantior fieri . Nullo quippe modo figura, vel motus , vel ipsa etiam

corporis temperatio , quae certa commixtio est earum naturarum , quibus

idem corpus subsistit , avertere se ab eo potest , in quo subjecto est insep

rabiliter e . Est ergo animus vita quaestam: unde omne quod animatum est , vivere; omne autem inanime quod animari potest, mortuum , id est vita privatum intelligitur . Non e rgo potest animus mori. Nam si carere poterit vita, non animus, sed animatum aliquid est. Quod si absurdum est animum nox esse animum , sed animatum ; non est igitur hoc genus interitus timendum animo, quod vitae certe non est timendum. Nam prorsus si tune moritur

nimus, cum cum deserit vita; illa ipsa vita, quae hunc deserit, multo me-yius intelligitur animus ; ut jam non sit animus quidquid a vita deseritur , sed ea ipsa vita, quae deserit. Quidquid enim vita desertum mortuum di itur , id ab anima desertum intelligitur di huee autem vita , quae deserit ea quad Oriuntur , quia ipsa est animus , & seipsam non deserit, non moritur Mimus M. CII. EX hoc ipso autem quod vita est animus, illorum error refellitur squi eXistimarunt O, distingui quidem animum a corpore , & hoc rixerime illum quidem adhuc perseverare di attamen ad tempus dumtarat aliquod stra brevius, sive diuturnius , non autem semper manere . Absurdissime id quidem.

Null. quippe res se ipsam deserit; & id moritur, quod vita deserit: non hi tur animus, qui vita est, mori aliquando potest Cli I. Quod si animus non esset simplex, ct ineompositus; esset prosecto Vel tem

PQ λ mentum corporis, ve I corpus. Si temperamentum corporis; interiret cum cor PQ ζ, si corpus: posset plane interire; vel scilicet reeedente ab eo anima ,si non an mus sed animatum absurdissime dicatur: vel dissis tuta partium componentium com Pδgst , perturbatove eorumdem temperamento, si, quod de vita corporis dici sonP se Zpertissime ratio demonstrat, id de vita animae majori absurditate afferat*r-

b; Vid. S. Aligust. L. de Immortalitatet e. I. num, a.

animae n. I . vid. S. August. L. de Immortali λ φ o Vid. S. Aug. Ibid. animae n. IT ii Vid. S. August. cit. L. de Immort

64쪽

Immortalitas igitur animae demonstrat , animam vere esse substantiam nec in se aliquid habere materiae; ac rectissime dici spiritualem , quo iam nomine appellari consuevit ens incorporeum substantiale rationis particeps r ut spuit balis substantia distinguatur ab anima brutorum , quae licet simplex sit , R incomposita , nec accidens, sed sub thantia, ut jam accuratiores Philosophi

ostenderunt quia tamen ratione caret, ac per hoc etiam libertate, spiritualis appellatione donanda non est. Plura non addimus ad confirmandam spiritualem animae naturam. Nec enim illis incredulis, qui Materialistae appel.

Iantur, displicet ejusmodi veritas ἔ nisi quia displieet ipsς huma horum animorum immortalitas ad praemium vel supplicium post hanc vitam pro meritis recipiendum. CIV. Sed an sorte ille interitus formidandus animo humano est , quo ipsa existendi specie privatur, atque essicitur, ut nihil sit; sicut non incongrue

existimatur de anima brutorum Hic quidem interitus naturae animi non repugnae r quia sicut Dei voluntate creatur ut sit , conservatur ut eme perse-νeret; ita eadem Dei voluntate in nihilum posset reduci. At si Deus vellet hominum animas existentia privare non reservaret judicio suo post hanc vitam praemium honorum , ac supplicium impiorum; ut proinde ipsa Dequens in hac vita impiorum se licitas & honos affligens calamitas argumentum sit voluntatis Divinae de animorum nostrorum permanentia post mortem ca).CU. AE ternam hanc humani animi suturam durationem ipse etiam beatitudinis congenitus appetitus evidentissime demonstrat . Vera quippe beatitudo sine immortalitate esse non potest . Ut enim homo beate vivat , oportet ut vivat. Quem porro morientem vita ipsa deserit, beata vita cum illo manere quὶ potest Z Cum autem deserit, aut nolentem deserit proculdubio, aut v lentem , aut neutrum o Si nolentem ; quomodo heata vita est , quae ita et in voluntate ut non sit in potestate Cumque heatus nemo sit kliquid vo-Iendo , nec habendo; quanto minus est beatu, , qui non honore , non posisessione, non qualibet alia re , sed ipsa beata vita nolens deseritur . quando ei nulla vita erit Unde etsi nullus sensus relinquitur, quo sit ni iser c propterea enim beata vita discedit , quo nium tota vita discedit); miser est i men , quamdiu sentit, quia scit , se nolente id consumi , propter quod cetera , & quod prae ecteris duigit. Non igitur potest vita S beata esse , & deserere nolentem b) . Si autem volentem deserit; etiam. sic quomodo beata vita erit, quam perire voluit, qui habebat e) ὶ Restat, ut dicant, neutrum esse in animo heati r id est cum deseri se a beata vita, cum ipsum deserit tota

vita, nec nolle, nec velle ἰ ad utrumque enim parato, & aequo corde consistere. Sed non ista beata est vita, quae talis est, ut quem beatum iacit amore ejus indigna sit. Quomodo enim beata vita , qtiam non amat beatus 3 Aut quomodo amatur , quod utrum vigeat , an pereat indisserenter accipiatur Nisi forte virtutes, quas propter solam beatitudinem sic amamus, Persuadere no his audent, ut ipsam beatitudinem non amemus. Quod si faciunt; etiam ipsas utique amare desis limus , quando illam , propter quam solum istas amavimus, non amamus. Deinde quomodo erit vera illa tam perspecta , tam eliquata, tam certa sententia, beatos esse omnes homines velle, si ipsi

03 Vid. S. Aug. ibidear.

65쪽

64 qui jam beati sunt , beati esse nec nolunt nec Voluntὶ Aut si volunt, tit

ueritas clamat, ut natura compellit, cui hoc est inditum r si volunt , inquam, hecti esse, qui heati sunt, beati non esse utique nolunt. Si autem beati non esse nolunt, proculdubio nolunt consumi, & perire quod beati sunt. Nee 'si viventes beati esse possunt: nolunt igitur Perire , quod vivunt. Immortales ergo esse volunt quicumque Vere beati Vel sunt, vel esse cupiunt. Non au. tem vivit beate, cui non adest quod vult: nullo modo igitur esse poterit se itiveraciter beata, nisi fuerit sempiterna , . , CVI. Ex quo rursus apparet, quam turpiter erraverint quotquot beatitudiariem hominis qualemcumque in hac Vita quaesierunt, vel potius finxerunt sive in bonis animi, sive in virtute, sive in his omnibus; dum immortalitas desperatur . sine qua Vera beatitudo esse non potest . Non est mortalitatii huius vita beata ς nec erit , nisi quando S immortalitas erit: quae si homini non tribueretur, frustra etiam beatitudo quaereretur, & inane esset beat ludi.ni, desiderium . Unde & cum beati esse omnes homines velint, prosecto Resse immortales volunt. Nam & de immortalitate interrogati, sicut&de beatitudine, omnes eam se velle respondent b . CVII. Illorum pariter veterum Philosophorum error hinc resutatur , qui eum ad indagandam , inveniendamque animae immortalitatem pervenissent, ipsi tamen animae beatam vitam non invenerunt stabilem; idest Meram et admiserias quippe vitae hujus etiam post beatitudinem redire dixerunt ce . Quomodo enim vera beatitudo est , de cujus numquam aeternitate confiditur :dum anima venturam miseriam aut imperitissime in veritate nescit, aut in-

selieissime in heatitudine pertimescit c d ) ὶ Nam si nescit et error beatum esse

animum non sinit. Quae enim beatitudo sine veritate, imo cum errore, &deceptione; qtiando&hic nemo vult salii, quomodo nemo vult mori ce t Si autem novit; timor eum beatum esse non sinit . Ubi enim timor amittendi honum quod amatur, & amatur prae ceteris; ibi cruciatus est, non carnis,

sed , quod pejus est, cordis: ubi autem crueiatus ; quae beatitudo I9 Mautem dicatur, hoc ita ne ire animum , ut salsis incertisve non fidat, sed utrum sempiternum , an quandoque fine in habiturum sit bonum suum, in neutram partem firma assensione feratur; ipsa de tanta selicitate cunetatio beatae vitae plenitudinem prosech non habet in . . . CVIII. Quocirca cuivis jam non dissiculter occurrit . utroque conjunrtoessici beatitudinem, quam recto proposito intellectualis natura desiderat: Ocest , ut & bono incommutabili ,-quod Deus est cli , sine ulla molestia per fruatur; & in eo se in aeternum esse mansuram nec ulla dubitatione cun 'tur, nec ullo errore saltatur ci) . Qu3e eum ita sint, quid est sim beate vivere, nisi aeternum aliquod clare & intuitive cognoscendo habere . in

to Vid. S. Aug. cit. n. II. L. XIII. de Trinit. Vid. etiam L. XIV. de C. D. c. I s. b) Vid. S. Aug. cit. L. XIII. de Tritiit.

o August. ibid. n. 12. Vid. S. Alig. Lib. XII. de C. D. c. II.

66쪽

enim aliud est frui, nisi praesto hahere quod diligis is r Quod autem aeternum est , omnium rerum praestantissimum cli, Sc propterea id habere non possiimus, nisi ea re, qua praestanti oces sumus . id est mente. Quidquid autem mente habetur, noscendo habetur; nullumque bonum perfecte noscitur, quod non persecte amatur : quis enim potest nosse quantum sit bonum , quo non fruitur non autem fruitur , si non amat. Ergo etiam amare animus debet hoc tam magnum bonum , quod mente cognoscendum est. Et quoniam id, quod amatur, assiciat ex se amantem necesse est; fit, ut sic amatum quod aete num est, aeternitate animum assiciat b . Ex quo iterum patet, eam demum vitam non esse beatam , quae aeterna non sit ce); ae riirsus, Deum esse uni cum illud bonum, quod beare rationalem possit naturam cit): quid enim aeter num est , quod aeternitate animum assietat, nisi Deus ce) CIX. Non so Ium autem aeternitate, sed etiam veritate, sapientia, gaudio, & li quae alia sunt vere bona, vete optahilia, iis omnibus assiciet Deus in vita beata rationalem naturam ; quia non solum aeternus est Deus. sed veritas est Deus , sapientia &c. : est enim bonum summum , & cumulus omnium bonorum: assiciet autem , non convertendo nos in substantiam suam,

ut stulte aliqui existimarunt f): sed si aliquid ab his ad illa silmilitudinis ase

rendum sit, sic assiciet quomodo Iux oculuin ; ut dum oculus cordis Deum, qui lux est, tactu quodam attingit incorporeo & spirituali, in hac visione beatitudinem animus habeat certam atque perpetuam co). Erimus quippe similes quidem Deo , quia videbimus eum sicuti est O) ; sed non erimus id

ipsum , quod Deus is CX. Haec cum ita sint , quae tandem caussa est, cur homo cum tanta ignorantia Veritatis , tantaque abundantia vanae cupiditatis veniat in hanc vitam ς ut in hac ipsa vita , quae vapor est ad modicum parens , erroribus insuper, offensionibusque pIenissima, heatituatnem quaerat, quam recta ratio de mori strat eum habere non posse , nisi imi mori , falli , offendique nori possit , eique certum sit , ita semper futurum Haereat hic aqua necesse est acutissimis quibuslibet Philosopliorum . Sola Christiana Religio pro nendo eκ revelatione fidem originalis peccati , inextricabile hujusmodi enigma clare nitideque dissolvit. Scilicet eum primum conditus fuit hcimo , conditus est sine ullo vitio ., quia vitiorum non est auctor Deus c i ), utpote caussa non quidem deficiens , cujusmodi k J est causi L. vitiorum , sed summe essiciens , & cuius ci) persecta sunt opera ς sed re-Gis .conditus est M, idest b,o cum bona voluntate, atque Q in justicia,

tia , num. 37.

j Vid. S. August. L. VIII. de C.D. c. s.

Item Serm. CXVII. al. XVIII. de Verb. Domin. n. s. & L. II. de Sermon. Domini in

hin I. Joan. III. 1. 0 Vid. S. Aug. L. I. Op. In p. c. s. Vid. S. Aug. L. XII. de C.D. c. 7.

67쪽

66' sanetitate ver; talis quam accepto desuper adjutorio retineret, si vellet .i), cetinendo ipsam voluntatem bonam, per quam Creatori suo casto amore ju.giter adhaereret. In voluntate itaque habebat quamdam celsitudinem , ii quam illum evehebat amor summi boni , quo amore soli Deo subiectus erat: creaturis autem inferioribus & sibi ipsi dominabatur . In intellectu habibat clarissimam rerum praecipue agendarum scientiam , qaam aeterna, cui inhae. rebat, veritas in ipsum diffundebat b). Denique torrente quadam MoIupta. is perfundebatur , quae ex sum no bono in ipsum prostuebat, in quod Q. grabat caritas de corde puro S conscientia bona & fide non filia. Sed post. quam homo sese avertit a Deo , & ad seipsum convertit, tribas illis bonis spoliatus est, &.immensam quamdam in se vacuitatem expertus. Nec bonis tantum illis spoliatus est; sed pro cessitudine invenit se depretam insta se ipsam,& creaturas inferiores, quarum se servum secerat per amorem concirpiscea. tiae N et pro scientia invenit tenebras , pro voluptate dolores ce . In hanc vacuitatem, & miserias lapsus homo conatus est quovis modo ruinam istam reparare, & rursus se bonis istis explere. Sed cum in se vires non inveniret. quibus posset ad summum bonum redire, haesit in ereaturis, atque in illis conatus est qualitercumque saltem suum appetitum satiare; non aliter ac sacere solent qui rabida tame laborant , qui cum cibum avidissime appetant, ct nihil tamen cibi inveniant, ipsis etiam sordibus ventrem replent . itaqsse in res creatas per triplicem concupiscentiam homo exarsit. Per superbiam vel appetitum excellendi exariit in laudem , honores , dominationem ιν reliquos , ut sic primi status celsitudine in quodammodo saltem recupera me videretur. Per curiositatem, seu appetitum sciendi exarsit in varias scientias , Per quas impleret vacuitatem intellectus, qui a veritate desertus suerat. Per concupiscentiam carnis , seu appetitum sentiendi exarsit in voluptates , quas forinsecus sibi per omnes sensus corporis accersi vit, ut comyens aret Volupta tem, quae in primo statu ipsi a Deo profluebat. Ex his concususcentiis Pullulant concupii centiae aliae , quibus in alia bona ereata effunditur d , Sed qnoniam haec omnia non possunt eapaeitatem animi rationalis implere , Cur rit & recurrit infelix de uno bono ereato in aliud , versatque se assidue iaomnes partes, si possit invenire satietatem : ae prae caecitate non attendita

quod cum Deus hominem secerit ad se , tamdiu irrequietum erit Cor ejus squamdiu in Deo non requieverit ce).CXI Nimirum haec est peccati poena justissima, 'ut qui sciens recte non lacit, amittat scire quid rectu: n sit ), ae deserens lumen, unde ilium da b xur, tenebrescat g , utque recedens ab uno, cui conjunctus manenS es' siceretur beatus , diffluat irrequietus in plura ch , quae ipsi converta a tur i'

o Vid. S. Aug. cit. n. 3, L. de Correm. de Grat.

H Vid. S. Aug. L. XIV. de Civit. Dei

vers. x LVII. n. 6.

68쪽

Dpplicium ca) r ut denique voluntas propria , si eam homo voluntati superioris extollendo praeponat, grandi ruinae pondere super ipsum cadat b , ac mercedem mutuam peccati sui in semetipso recipiat , amittens sub se positam sui corporis quodam modo obedientiam , quam praecipuam sub Dominosito ipse contempserat ce) ; & qui sua superbia sibi placuerat, Dei justitia sibi donaretur ; nec si e , ut in sua esset omnimodis potestate , sed a se ipse quoque dissentiens , pro selieitate cujus sibi auctcu' esse voluerat , inveniret mi ieriam , pro libertate quam concupierat, duram ageret, sub eo cui peccand consenserat, servitutem , pro aequalitate quam affectavit habere ad Deum .,

deprehendat se comparatum iumentis insipientibus ; nec jam possit regere spiritu quod est ipso inserius , ex quo regi noluit a meliore , idest a Creatoresio , cui liberam debebat servitutem cu).CXII. Ita Christiana religio proponens fidem originalis peccati homini de- inonstrat semetipsum , qui alias sibi ipsi foret aenigma prorsus impervium. Nam

si attente hominem consideramus, quales in eo pugnas , quas ri Xas , quan tas contentiones deprehendimus , quibus de se ipso adversus seipsum divisus secum ipse confligiti Gloriae cupiditate illectus gestit elevare se supra se ; sed dum assurgere nititur, retinetur nugis nugarum, & vanitatibus vanitantium. Tranquillitatem optat; & urgetur mordacibus curis ambiendi , ct adquirendi, ct volutandi , ct scalpendi scabiem lihi dinum. Deliderio cognoscendae veritatis accenditur; at vix in Iucem intelligendi conatur, rursus fatigatione deficit ab inquisitione veritatis . Felicitati deputat arcem virtutis coascendere δ& nihilominus eligit servire libidini. Velle sibi adjacet; perficere autem bonum non invenit , neque quod vult bonum agit, sed quod odit malum illud DPeratur . Et quis singula enumeret, quibus in i s interioribus suis huma-Nu S animus repugnantibus inter se cupiditatibus aestuat, ac veluti di Ilipatur rordinem & modum in omnibus quaerit , in seipso nec ordinem servans ne modum, elatus in prosperis , fractus dejeetusque in adverss. t turbatur , Sedolet rerum mutabilitate , mutabilis ipse in singulis pene volitionibus suis ;in hoc solum perverse constantiam praeserens , quod mutabilibus rebus assectit voluntatis inhaereat e domum, villam, amicos, omnia quae habet, Vult essu bona , praeter seipsum : gaudere expetit , & ad penitus gaudendum ine Plus este atque ut paucis omnia complectamur , intelligentia invenitur homo similis Deo; pravis autem assectionibus infra hestias . Quae quidem in uno Eodemque homine pugna, atque ejus a se invicem dissimilitudo tanta, ct tam magna, Manichaeos otiani a ratione metiri volentes impulit , ut in unoquoque homine duas animas esse delirarent, bonam unam , cui omnia hominis hona, malism alteram , eui omnia hominis mala tribuenda sint: quorum haec, idest mala, propria Carnis sit, neque a Deo condita, sed de gente tenebrarum , Cuius etiam Carnem esse dicebant, ac Deo eoaeterna i alia vero idest bona , sit ex adventitia Dei parte, quae cum tenebrarum gente conflixerit, atqud utrRmque miscuerit ce). Nos vero in Christiana fide edocti, desideria illa se- , I liei.

Q Vid. S. Aug. Enar. in Psal.CXLV.n. s.c, Vid. S. August. L. VIII. de Genesi ad

Litt. n. 32.

Prophet. n. g.

Q Vid. S. Aug. L. XIV. de C. D. c. I s. o Vid. S. August. L. de duab. Animabus

69쪽

lieitatis. veritatis &e. reliquias esse , ac veluti vestigia primaevae conditionis :ignorantiam, concupiscentiam , dissicultatem boni, poenas esse originalis rec. cati agnoscimuς, ac profitemur, & praesentem hominis statum cum hoc ong. male prorsus convenire deprehendimus . Ut enim egregie Blasius Paschalius t , si numquam corruptus suisset homo, de veritate ac de selieitate securus tauderet ; si semper corruptus suisset , nullam haberct veritatis , ae felicitatis ideam. Nunc autem continuo erga beatitudinem, ad quam perfecte, dum vi. Vimus, pervenire non possumus , inclinatione trahimur. & quamdam veritatis subobscure conspicimus imaginem; & hoc signum est primae conditionis at b infortuniis ab una, a mendacio ab altera quotidie removemur. Usque adeo vel invitis datur intelligi a quodam perfectionis , & felicitatis gradu misere nos esse collapsos .

CXIII. Ad miseriam scilicet hominis pertinet, quod nascatur non solum corpore fragili, infirmo, mortali , ct innumeris obnoxio molestiis, morbis, doloribus; sed praeterea animo anxio ad molestias, humili ad timores, molli ad labores, prono ad libidines. Ouae quidem miseria incipit a vagitibus

Parvulorum , & usque ad decrepitorum gemitus pervenit. Quis enim nesciat, Parvulos quot S quanta mala patiantur, in quibus vanitatibus , cruciatibuS, crroribus, terroribus crescant Z Deinde jam grandes tentat error, ut decipiat; tentat labor, aut dolor, ut frangat; tentat libido , ut accendat; tentat moe ror , ut sternat; tentat typhus, ut extollat. Et quis explicet omnia, quibus gravatur jugum super filios hominum Z Hujus evidentia miseriae Ethnicos I hilosophos nihil de peceato primi hominis sike seientes, si ve credentes compulit dicere, ob aliqua seelera suscepta invita superiore poenarum luendarum C ussa nos esse natos, R animos nostros corruptibilibus corporibus eo supplicio quo Hetrusci praedones captos affligere consueverant , tamquam vivos cum mortuis esse conjunctos cli) . Qui vero ex illis sententiam hane de superiore vita avia Rrum agnoverunt esse absurdissima in ex ipso naturali des derio quo anι- ma conjunctionem appetit cum corpore , naturam accusarunt; 3b ipsa homi nem dicentes editum in vitam, non tamquam a Matre , sed tamqud' N. Verca O: non attendentes hanc suam naturae accusationem, di criminati

nem in ipsum Deum c quod plane quam sit impium nemo non videt) re sun di; cum non aliud si natura opifex rerum omnium quae fiunt , nisi Deu et quud certe si attendi sient . numquam naturam opificem rerum in hominis pro 'ductione culpassent . CX lv. Etsi autem in assignanda eaussa miseriarum erraverint veteres Phi JQ sopbi revelatione destituti, incredulis tamen docentibus db homin m x ς οβφs qualis esse debet, nec fuisse conveniens servando systemia laciet xii διὸς o praestituto , ut melior conderetur, rectissime adversantur . Cum edi humo ad beatitudinem creatus esse monstretur ex ipso appetitu beatitudini, a

qui ei naturaliter inest G; quin etiam ipsemet Deus sit ultimus homini Mis, S summum illud bonum , cujus stultione beatus fiat cf), at,

70쪽

pertineat homo ad providentiam Dei non solum illam, qua ut Creator & se .piternus rerum omnium Dominus cuncta regit, S administrat; sed illam quique , qua reddet creaturae rationali vel supplicium , Vel praemium ca) ς quomodo absque ullo merito peccati miser esset homo, S tam mi ser, ut, cum ad beatam vitam nisi bene vivendo pervenire non possit b), eamque si a mi serit, veI ex hoc ipso aeternum miser esse cogatur ce) ς ignorantiae & di Dseultati subdatur, quibus impeditur voluntas ejus, ne moveatur ad Diaciendum bonum , vel ab opere malo retrahatur Z Neque enim sub justo Deo miser esse quisquam , nisi mereatur , potest ce) . CLV. Quod si nequc ad has lamentabiles totius humani generis voces evi. stilant increduli , ut tandem aliquando videant , grave hujus nodi mi seriarum jugum , quod est super omnes, non esse ex natura instituti hominis , sed ex poena damnati: attendant saltem in quantam perversitatis prosunditatem se se conjiciant, dum concupiscentiam tamquam bonam laudare coguntur. Nam si ea est hominis naturalis proprietas , utique Deum habet auctorem r quidquid autem a Deo est, bonum esse quis dubitet Nee jam peccatum erit obedite desideriis concupiscentiae, & servira libidini, si non est ista poena hominis, sed natura. Si enim non receditur ab eo modo, quo naturaliter factus est homo, ita ut melius csse non possit; ea quae dehet facit , cum haec sa-cit c f) . Placetne ergo ipsis ut bona esse dicatur concupiscentia 3 At si bona est, cur non subditur rationi, quae cum sit id quod est in homine melius& praestantius , ceteris quae in hinni ne sunt debet jure suo imperare P Aut cur, ut ipse quoque Tullius obiervavit g , aliter animus imperat corpori οῦ aliter ratio libidini Corpori enim imperat animus , ut parens liberis ; libidini autum ratio , ut servis dominus , quod eam coercet, & frangit h . Cur denique verecundia naturali habeant provisum lupanaria ipsa secretum Z ut sa-eilius potuerit impudicitia non hahere in humanis legibus vincula prohibiti nis , quam impudentia removere latibula ill Ius foeditatis H. Si autem fateri coguntur concupiscentiam esse vitium, quid aliud remanet, quam ut vel excaecati absurdissima impietate Deum dicant auctorem vitiorum , aut correcti fateantur concupiscentiam iactam esse peccato, sicut docet Christiana religio CXVI. Jam vero si Deus nequit esse auctor vitiorum, ac per hoc nec con-eu pilaentiae , ut pute quae vitium sit ch r si repugnat Divinae Justitiae , ut filo eius Providentia constituta rationalis creatura ad stultionem ipsius Dei, ut heata sit ordinata, misera si, nisi mereatur cor si ad hujus vitae miserias non . solum mors , aliaeque corporis aerumnae pertinent , verum etiam

ignorantia recti, S honi agendi dissicultas; manifestum est , iustitiam originalem , etiam prout complectitur ordinationem virium animae, subjectionem carnis spiritui , notitiam S sacilitatem agendorum ad beatitudinis plenitudinem, a imis

SEARCH

MENU NAVIGATION