Itinerarium historicomorale, seu responsa, quae varijs in locis nominatis itinerando tum oretenus, tum in scriptis cum iuribus, & doctoribus probata dedit interrogantibus eum. Ad m.r.p. fr. Cassianus a S. Elia ..

발행: 1712년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

I66 Inter. XXIV. De Tutore olim paupere inutie vero diuite σα Responsio oretenus data cursim. Iudicium temerarium a murmuratione, Vel detractione

distinguitur, quatenus si quis intra se sinh sum eienti fundamento sentit, seu iudicat malum de alio, hoc eris temere iudicare; si vero per verba externa alterius famam iniuste denigrat . ficerit murmuratio , vel detractio , qum interdum est simul contumelia , nempe si fiat in praesentia , non in absentia. Igitur proposita quaestio de Tutore olim inope, sed nunc in diuitiis existente ex quo pupilli bona administrat, an iudicari, & diei possit per furta de dictis bonis sibi multa cumulasse λ Profero absolutEnec iudicari, nec amrmari posse attenta sola administratione honorum pupilli non adminiculata aliquo alio modo ditescendi.

Sic sit firma mea responso, esse graue iudicium temerarium , quod si ad linguam deducitur euadet grauis murmuratio, si alio non constante, asseratur Tutorem pauperem, ideMactum diuitem , quia de bonis pupilli a se administratis sibi inlusth prouidit.

Caeterum cauth diiscurrendo in resolutione quaestionis praesentis, non nimis cito discursui intellectus habenas laxando in malum,

in defensionem Tutoris rationes, & Iura possunt allegari. Responsio latὸ scripta.

2 Quamuis Tutor antε tutelam esset pauper, non propterea potest merito inculpari factus diues per usurpationem bonorum sui pupilli, undε id asserere, ac iudieare, murmuratio, & iudicium temerarium proculdubio esset; nisi ex alio capite sic posse interius, exteritisque amrmari certo constaret. Etenim Tutor absoluth consideratus habet fundatam intentionem, qutid quili-het praesumitur acquirere de proprio, non autem de alieno , fierique diu es proprio labore, suaque industria, non obstante quod aliena negotia administrasset, & a fortiori si non administrasset. Ita probat texti ubi hoc notant omnes in l. si defunctus, I C. arbitrium tutel. ubi Tutor pauper ab initio , & postea factus diues, praesumitur propria industria, & labore diues evasisse, non autem de bonis pupilli acquisiuisse, & sic docent Menoch. de prasumpti ib. lib. 6. praesumpt. 28. num. 2. Mascard. in verb.

182쪽

Inter.XXIV. De Tutore οἰὶm paupere, ne verὸ diuite oeci I 67gotiator, conclusimhi IOP . num. i. Gulier. de tutel. pari.I. cap.ψε. per tot. BOrgn. de tutor. sub num. 223. & alij. 3 Ampliatur hoc in administratore rerum Reipublicae , seu Fisci, nam non praesumitur de eis factus diues, sed de suo. Menoch. loc. ciri num. I Bart. in ι. defensionis facultas, T. circa An.

Immo generalitet loquendo, nemo praesumitur ditatus de

alieno . Sic tradunt Ancharan. cons. 3 l. num.Σ. Menoch. cons. R. u. ΣΟ. Deci . cons. IT . alias III. Rota Bononiensis decU. diuers.96. num. 29.s Addendum est etiam, quod semper praesumendum est pro

acquirente, ut de suo , non de alieno fuerit lucratus, si constet fui ci virum industriosum, & qui negotiationibus opera dabat, ut probat texta tu ι. Quintus mirus, s a. f de donation. inter νιν. . υxon ex quo textu Opti in E deducitur ad euitandam culpam malae adminis rationis contra Tutorem industriosum, quemadmodum uxor ad euitandam turpis lucri suspicionem , praesumitur acquisiuisse de bonis inarui , si fuit industriosa ., aut si appareat vo de aliunde habere potuerit, non praesumitur nisi de proprio lucra reportasse . Henoch. de praesumpti Φ. lib.3.

6 Quoad conueniendum Tutorem, ut rationem reddat administratae tutelae, id fieri non debet praecish ob hoc quod nunc sit diues, quare attendantur praesuinptioves iuxta praedicta contra Moralistam fauorabilia Iuristae.

183쪽

i6S Intcrrogatio XXI . De Promi sole pro seruo σα II T ERRO G ATIO XXV. En Promissor probitatis serui teneatur ad damna,

si ipse seruus furtum faciat

EX Carinthia reuertebar Venetias intra nauem , in qua erat

Thomas Ferrariensis rediens ex Lubiana, ubi in famulum acceptauerat Andream Marine tem sibi datum ab Annibale Fimminio, a quo promissionem habuerat probitatis eiusdem famuli. Exitus tamen Oppositum probauit, quatenus cum notabili dari no domini sui dictus famulus furto ei ficto aufugit. Contra Firminium agere iuridice cogitabat Ferrariensis, ut reficeret damna sibi illata a seruo, pro cuius probitate se promissorem fecerat. Factum istud narrauit cunctis in naui audientibus ipse damnificatus, qui dedicti famuli iniquitate dubium nec minimum

habuisIet, & addidit fuisse a se quaesitum a quodam Iurisconsulto, nec non a quodam Regulari Religioso, an pro se staret Ius, &ratio, ut contra praefatum promissorem posset se actorem iuridicis facere, eique amrmatiuε ab utrisque fuisse respontan . Nihilominus placuit eidem Ferrariensi me interrogare , quid in hoc casu iudicarem Responsio oretenilis data cursim I Reuereor responsum quod audio datum in proposito facito, sed illi sic absoluth prolato non acquiesco . Procedatur igitur cum distinctione, examinando Promissoris assertum de pro-hitate famuli consequenter non furis; nam si vere quo tempore Promissor famulum dedit, erat, & semper fuerat probus, ad nihil tenebitur de furtis postea sequutis, pro quibus non poterat Prinmittere nisi imprudenter non fuisse euentura . Si vero famulus de facto non erat probus, sed fur anth promissionem promittentis, iste tenebitur de furtis factis a dicto famulo. Sic sentio,& hanc meam sententiam cum alia responsione in scriptis probabo. Res

184쪽

Interrogatio XXV. De Promissore pro seruo cte. 169

2 Tamquam certum praemitto, promissorem obligari, si promittat seruum esse fidelem ,& non furem, si reuera sit fur, praesertim si aliquid dare promisit pro interesse , ut habetur ι. si itaquὸ, de euiction. glossi in s. si quis alium in verbo non obligabitur , circa medium restit. de inutilibus stipulation. Albertc. in I. si

apud priorem, 3. C. de adult. amon.

Nihilominus in casu nostro censeo ad aliquid non obligari Annibalem Firminium PromisIorem. Ratio clara est , nam ipse non fecit promissionem Ferrariensi , quod famulus furtum non esset admissurus, sed tantum quod erat vir probus tempore conductionis, seu quando fuit exhibitus in seruum dicto Thomae Ferrariensi . Igitur Firminius non tenetur, si seruus fidelis de praeterito, furtum faciat in futurum, ut est text. in l. actionis, s . secundum intellectit m Nicolai de Mata rellis communiter approbatum , de quo per tae polam ibi, num. q. & Albericum , &Fulgo si de aedilit. edict. di hoc idem melius constat ex textu in ι. se apud priorem, 3. ubi Cynus, Fulgus. & Salic. c. eodem tit. de

3 Quando autem promissor esset obligandus, penEs actorem erit onus probandi, famulum fuisse furem in praeteritum, sicque tempore promissionis non fuisset probus, undE nihil iuuaret promissori, ut non deobligetur, licet furtum famulus iecerit post promissionem suae probitatis faciam a promittente. Ita notant Odosted. in d. l. apud priorem , & Albertc. ibi, in princip Nec obstat dicere, dominum famuli habuisse intentionem prouidendi sibi seruum, a quo furtum nunquam esset pallarus, adeoquε promissorem aeque teneri, tum si ante promissionem fuisset fur ipse famulus, tum si poli. Respondeo enim non potuisse Annibalem Firminium promittere Ferrariensi pro futuro, nisi temerὰ immo satis operatus est promittendo propraeterito, quia quamuis serui regulariter praesumantur fures , ut ait Mantua cons. 63. num. 39. vol. I. tamen qui habet securita, tem, quod aliquis fuerit, & sit de praeterito bonus, potest praesumere, quod etiam erit talis in posterum; quemadmodum enim

semel malus se inper praesumitur malus, ita semel bonus, erit

185쪽

I o Interreatio CT . De Promissore pro servo . semper praesumendus bonus, praecipue cum regulariter quilibEt praesuinatur bonus, cap. dudum, I 6. extra de prasumpi. & tradiv

I Et dato casu, quod Ferrariensis haberet aliam intentionem aeceptandi in seruum Andream Marmetem cum securitate non fore furem, debuisset expressE conuenire, at hoc factum non fuit, prout patet ex lesione propositi contractus, atquE ideo Contra Ferrariensem pugnat l. L. c. de furtis eum verbis Imperatorum, disce cautius negotiari. Ulterius addo, quod quae uis promissio, praesertim si resultet ex fideiussione est stricti iuris, ac proindε debet strictissimε interpretari, nee debet extendi ultra quam loquantur verba expressa promissionis , L blanditus , IMC. de fideius. Roland . cons. 3 8. num. ΣΟ. vol. I. Decian. e ns72. u. I 8.vol. Σ. Farinaci cons. 19. num. I 3. ac tandem si Firminius promisit

Pro futuro, esset arguendus de temeritate, & quadam fatuitate, ut in L ι. apud prior , c. de aduιt. action. IN T ERROGATIO XXVI. An valeant Sponsalia in gradu prohibito eontracta sub condiri e , si Papa dispensaverit; ct dispensatione balita , an liceat isi pia causa, alio imita resilire e ΤΞmpore Baeea natiormn perueni ex Venetiis ad sanctum Ioannem de Duino ditionis Imperii proph Timaum flumen, de quo Virgilius Poeta scripsit: septem ora Timavi, quia ex seintem oribus unius veluti scholij erumpentes aquae integrum, sed breuissimum canale emetunt. Ille eoactus a nocte, hospitium quaerere debui, quod apud Exactoris domum inueni. Audi ham ibi choreas fieri, mihique dixerunt esse pro sponsalibus i ter duos consanguineos transuersales in secundo gradu cum Pomtificis dispensatione, quam paucas post horas cum Postae aduem tu expectabant. Cubitum tui,& manE facto retulerunt mihi dispensationem venisse , sed ehorearum laetitiam conuersam fuisse in maestitiam a sponsa obstinath persistente in recusatione sponsi, licet inuiti. Obstupuit ad haec tota vicinia, dc a quindam Reuerendo ibi existente fui interrogatus, an valida me.

186쪽

Inaerrogatio XXVI. De Sponsalitas in trada probibito σe. 271rint sponsalia conditionata , se Papa dispensaueris ι ω an uni ex illis altero inuito liceat resilire , ac paenitere . etiam sincea usa

Responsio Oretenus data eursim.

et Supposita necessitate dispensationis, potest dupliciar du-hitari in casu nostro. Primis, an valeant sponsalia conditionata , se Papa disposauerit. Secund3, an post dispensationem , vel etiam ante, cum spe tamen eam obtinendi, alter nequeat pa nitere. Quoad primum ego semper veriorem censui sententiam amrmantem valere, & ita obligare , ut finε iusta causa nulli liceat reuli re dispensatione secuta ; caeterian, qua inuis non sint

nulla talia sponsalia, tamen habita dispensatione volunt aliqui requiri nouum consensum , atquε ideo licitum erit unicuiquis ex sponsis, tam anth, quam post dispensationem paenitere; &ati respondeo quoad secundum. Sed elarius respondebo in scriptis a me dandis, & videndis.

Responsio latὸ scripta.

1 Ualdh controuersa est inter Doctores, tum Iuristas, tum Moralistas quaestio , an duo consanguinei transuersales in s cundo gradu, inter quos Papa dispensare solet eum dime ultate , habita tamen causa , possint antε dispensationem validE contrahere sponsalia cum conditione, si Papa diDenfauerit, itavi, vel post dispensationem, velanth, existente tamen spe illam obtinendi, alter non possit recedere a matrimonij contractu . Quod autem quaestio ista sit admodum controuersa apud scri hentes de hae materia, praecipuε apud Praepositum in cap. svὸν

eo, num. s. extra de conition. apposit. notatura quodam incerto apud Nauarr. cons. y. lib. . tit. de eo auuinin o as . nu. I. ct P. tom. 2. DL67. in impressione Veneta, de anno Is I &num. Σ. Τ. σ

videndi: Tamen pro veriori sententia concluditur , talia sponsalia valere, & obligare, talitEr quod sine causa nemo exspomss possit resilire secuta dispensatione. Et ita tenendum esse, post longam disputationem resoluit San-chra de Matrimon. lib. I. disp. s. quast. I. per ton pracipia num. I

187쪽

I72 Interrogatis XXVI. De Sponsalibus in gradu probibito σα

Etiam Gulier. lib. t. canonicar. quaestionum, cap. 22. tenet non esse

quidem nulla dicta sponsalia , sed tamen requiri nouum consensum post habitam dispensationem, atque ideo liberum, & licitum esse unicuiquὸ, tam ante, quam post dispensationem paenitere, at hoc implicare contrarietatem profitetur Sanch. lo c. cIt. num. II. ut patet, nam si valent, ad quid nouus consensus 3 Non desinam notare, quod dispensatio pro contrahendo matrimonio in gradu prohibito debet impetrari expensis communibus tam viri, quam mulieris. Ratio est, quia hoc est negotium utrisquε commune, estquE contra eius gratia utriusquε

celebratus, actus autem respiciens commune bonum, seu commodum, expensis communibus debit expediri, cap. statutum , II.

f. insupὸr, de rescript. in 6. 6c l. q. 6 fed si mensor, is simum regan. dor. In casu autem nostro, vel si initi, nulla de hoc erit difficultas, si nomine utriusque fiet supplicatio pro obtinenda dispensa tione. Thom. Sanch. de Matrim. lib. 8. disp. 36. num. I. IN T ERROGAT IO XXVII.

an expoliam mortuum inuentum in via babentem multas pecunias in crumena, possit illas

sibi retinere e Discessi Roma,& sero facto perueni ad Civitatem Castellanam,

ubi in hespitio saecularium debui me recipere, ibi enim meae Religionis Conuentum non habebam . Hic narrare audiui a quodam paupere,qua lithr duodecim circiter miliaribus propE Romam obuiam habuit nobilem , & pium virum supEr equum sedentem , a quo petijt eleemosynam, quam obtinuit abundantem cum prece, ut pro eo Orationem faceret, ut Deus sanitatem ei concederet, quia timebat se, nedum Neapolim, qub pergebat, sed nequε Romam posse peruenire, adeo acuto viscerum dolore, ει vehementi febre erat correptus. His a me auditis interrogaui praedictum pauperem, an vir de quo loquitur, esset cum ocreis, cum pallio rubro,& cum equo albo,& ad omnia respondit amrmatiuε, addens qubd solus etiam sinε famulo erat. Subdidi metalem vidisse prope Romam, & apud ipsum iacentem in terra

crat equus lbus, sed de eius morte nihil suspicionis habueram .,

188쪽

Interrogatio XXVII De inueniente mortuum oec. I 734mmb cogitaueram se lassum parumper quiescere . Post duas horas aduenerunt ad idem hospitium duo mercatores Siculi, &retulerunt se virum inuenisse prostratum super solum pallio rubro, & vestibus valdε bonis indutum, cum ocreis,& apud ipsum erat unus enixe lugens extinctionem improuisam dicebat ipse domini sui, propterea ibi expectabat Parochum, ad quem vocandum miserat, ut ab ipso quid agendum esset intelligeret. Dixi ego: si talis defunctus erat ille, quem videram in via, certe famulum secum non habebat, nequε socium, propterea dubium concipio, praedictum lugentem finxisse se seruum mortui, & mendaciter expectare Parochum, ut interim de omnibus expoliare

posset extinctum, de quo probabile est, immo & quasi euideus multas secum pro itinerando habuisse pecunias, S alia considerabilia in sarcinis suis. Totam hanc Historiam audiuit in illo hospitio quidam Religiosus Magister ordinis Praedicatorum, a quo fui interrogatus, an cuique licitum esse dicerem sibi accipere equum, pecunias ,& quidquid itenerans nemini notus secum hubebat, si in publica via defunctus reperiatur e

Responsio orete 1us data cursim. I Quamuis mortuus sit ille, apud quem multae res reperiuntur in publica platea, seu via, nihilominus videtur rationabilia ter asserendum omnes illas esse proprias eiusdem defuncti, apud quem illae extant, sicuti si quis omnibus ignotus in uno moraretur domicilio, in quo ex improuiso decederet, certε omnia in tali loeo existentia iudicarentur propria extincti inquilini, pro cuius anima essent impendenda , necnon & pro ipsius funere, atquε pro soluendis debitis, si veri creditores darentur. Igitur cum nihil diuersum dari videatur in thr dictum inquilinum nemini notum,& inter itinerantem a nullo cognitum, & repentE in avia morte correptum, quemadmodum dominus rerum eenseturesIe praefatus inquilinus, idem amrmetur de defuncto in nostro casu . Superfluum tamen puto notare , esse adhibendam diligentiam, ut prius inquiratur, an dentur aliqui , ad quos defuncti supellectiles deuoluantur. Ita de plano respondeo I caeterum an probabiliter possit in contrarium casus resolui, vis

detur dicendum a stirmatiue , subtiliori indagiae discurrendo,

. . . - scuti

189쪽

I7 Interrogatio XXVII. De inueniente mortu- σα

scuri per responsionem in scriptis praestabo in sequenti res m

Responsio Iuὸ scripta. 2 In responsione oretentis a me data dixi, quM omnia r. Perta apud mortuum ignotum praesumuntur esse illius iuxta ι. β ηes, C. O mi I. dc docent Menoch. GU. L. a num. 83. 6c Gam.

eatur esse illius, idem facit sigillum, quo res est signata, nam Ier illud dignoscitur euius illa sit. Afflict. deris Σ3. num. 3. σφlascard. de probat. conelus. 91. Menoch. de praesumpt. lib. 3. pra sumpl. 64. & alij passim . Si verti duo haberent idem sigillum, res praesumitur po ssidentis, cui adiudicari debet; at si ambae res snt penes tertium, diuidentur in thr contendentes. Ouid. de Amicis de iure empist. quast. 41. num. s.

neri post factam sum cientem inquisitionem pro inueniendo d mino, sed non reperto. Ita Solus de iussi. lib. F. quast. 3. art. 3- ad L. Ledeis a L. pari. 4. quast. I 8. an. s. cum alijs, ducuntur . quia nullo iure tenentur eas pauperibus erogare; de quidem non tenentur iure postiuo, nam iura obligantia ad restitutiones loquuntur solum de debitis ineertis iniusth aequisitis , quorum dominium transire non potest in iniustum possessorem propter malam fidem, & quia earet omni titulo possidendi. Sic probatur per Sotum ex cap. cum is, ur. NequE tenentur iure naturae, nam si inuenta deberentur tali iure , deberentur etiam dari pauperibus thesauri inuenti, quia fit isti habuerunt domunum, cuius animae possunt prode ne, de tamen nemo asserit d heri pauperibus si inueniatur thesaurus, qui quia est in nullius Potestate, propterea fit primb oeeupantis, ut inter alios docet Sylvester 'eis. Inuentum, Pasi. 3. num. inisi alitis sit dispotarum per ius positiuum , ut dicunt aliqui.

cuniae , caeteraeque res repertae apud defunctum in via publica omnibus ignotum iudicari debent propriae eiusdem defuncti,cuius animae suffragari poterunt iuxta dicta supra sub num. M

190쪽

Interrogatio XXUIL De maeniente mortuum σe. I Tyε Nihilominus in contrarium videtur posse dici, qubd tum

pecuniae , ttim omnia reperta apud mortuum, iste non est ce tendus dominus talium rerum; nam defunctus est incapax dominii, quod solum competit creaturae rationali, nempὲ homini. sed mortuus non est homo, atquε ideo percutiens Clericum mortuum non contrahit eensuram Canonis Si quis, ut docetur ab aliquibus relatis a Diana pari. P. rras. . res. 3'. quamuis k nonnullis asseratur eadauera Clericorum, similiumque priuilegia torum retinere priuilegium praefati Canonis, ut qui in ea manus violentas inijcit, maiori excommunicatione assiciatur. Ita Speret decis F. num. 16.&Card. Tusch. Ist. M. concl. 389. Sed quaere

infra, num. 8.

Item suadetur incapacitas domini; in defuncto, elim noniast homo, unde peccans per copulam cum cadauere neminae sinhanimo fornicario, committit tantum pollutionis crimen, quia tunc fit pollutio mediante instrumento inanimato, & se illud cadauer se habet tamquam statua, ut sentit Sanchea relatus a Diana ubi supra, ΜΥcelι. . res. I. 8 Et praedicta sub antecedentibus numeris S O 7. urgentur Per tradita a Deciano in cap. Adbae, s. a num. 3 . ubi aduertit

non posse defendi sententiam asserentium esse excommunicatos percutientes cadauer Clerici, & illos referunt men. ret. n. ampli. o. & Boer. decis 3I6. num. Iti insin. Ratio est, quia Rercutiens cadauer hominis, non potest dici, qubd percutiat hominem, nec Cleri tam, propterea non verificantur verba canon. Si quis Dactaee, I T. quaest. q. Uide tamen infra, num. seq.9 Circa mox dicta notat noster Gabrieli S. Vincentio is suis

Respons var. Respons viri qu6d habens copulam cum cadauere , vel pollutiones patiens ex risu , ac tactu partium verendarum

dicti cadaueris, vel se polluens ex desiderio tactus, vel copulae eiusdem cadaueris, tenetur lateri hanc circumstantiam Demina mortuae, quia est crimen seuitiae in eo pus, & in honestatem de tinctae ; & hoe suadetur a pari de interficiente inimicum, quem mortuum percutit, aut scindit in partes, debet enim in Consessone exprimere actum seritatis iactum erga defunctum . Ita

Gabr. Ioe. ein num. 4. dc num. F. addit, mortuum non perdere

ius ad propriam famam, de honestatem, undε non licet eum laedere dic. nam erga humana cadauera est exercenda pietas,

SEARCH

MENU NAVIGATION