Jo. Gottl. Heineccii jureconsulti quondam celeberrimi Recitationes in elementa iuris ciuilis secundum ordinem institutionum. Accedunt Io. Christ. Gottl. Heineccii ... Commentarius de vita, fatis, ac scriptis b. parentis auctior et emendatior. Christi

발행: 1824년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

De Rer. Dis. ω A u. Ear. Domin. 289 credebant, deos delubra sua vere inhabitare, & hine ea variis ritibus & sacrificiis eo vocabant, & veluti includebant templis. 2 Consecrationem hanc pulliace fieri oportebat. Nam omnes respublicae veteres vel maxime cavebant, ne sacra peregrina in civitatem reciperentur. Potuisset autem id fieri quam facillime, si singulis privatis'concessissent libertatem sacra sibi constituendi. Hinc ex Corn. Nep.υit. Autliad. notum est, Alcibiadem ab Athe--niensibus ideo diris devotum, & in exilium ejectum fuisse, quod mysteria secisse diceretur, i. e. quod Sacra quaedam suo arbitrio sibi constituisset. Socratem iidem cicuta sustulerunt, quia accusatus esset quod deos, quos civitas habebat, ipse non haberet, sed alios, uti docet Diog. Laertius. Apud Romanos idem severissime Observarum , vel exemplum bacchanaliorum docet , ob quae privatim invecta , multa millia hominum supplicio capitali astecta prolixe refert, Liυ. lib. 58. c. 8. seq. , & Ampl. Corn. van-Bynhershoeli in opusculo singulari de religione peregrina. Publice

ergo consecrandae erant res sacrae, i. e. publica auctoritate. Habebant quidem Romani domi suae sacra privata , & gentilia deorum penatium & larium, quibus in suis quisque aedibus simulacra , socos , aras, sacrificia statuebant. Sed haec tamen sacra non privata auctoritate constituebantur, sed publica a pontificibus. Si quis enim privatim sibi sacrum constituebat, id profanum erat, non sacrum. L. 6. g. 5. U. h. t. 5) Requirebatur, ut ea consecratio lacta esset a pontificuus υel a principe. Nam princeps apud Romanos erat pontifex maximus; quod sacerdotium ideo sibi retinebant imperatores, ut eo facilius sacra suis utilitatibus attemperare, & plebem religionibus in officio continere possent. Unde & ratio reddi potest cur Christiani imperatores, veluti Constantinus' ΜGratianus, aliisve husic titulum9nominibus suiἰ& Joh. Andr. Bosii diatribae de pontificatu maximo Imperatorum Cfristianorum; quorum hic in

292쪽

α0o Liber II. Tit. I. Graevii thesauro ant. Bona. recusus est. Denique

consecrandae erant res Sacrae alis superis, i. e. caelitibus, Iovi, Mercurio, Veneri, dunoni &c. Sanctae enim naedioxumis, i. e. heroibus vel geniis, religiosae diis inseris, seu diis manibus,solebant

consecrari.

g. CCCXV.

Vidimus rerum sacrarum definitionem: Sequuntur jura earumdem. Nimirum inde JCti colligebant, I res sacras in nullius bonis esse, L. I. pr. L. 6. g. 2. h. t. Per consecrationem enim ho-

mii in dominio res eximebantur, & deo veluti proprie attribuebantur. Hinc insigne illud strat agema P. Clodii, tribuni plebis turbulentissimi qui legem serebat, ut Ciceronis in exilium ejecti

domus Minervae consecraretur. Id enim eo nomine fiebat, ut Ciceroni nulla spes esset illas aedes recuperandi, quippe omnium hominum dominio exeuiptas, & a religione occupatas, vid. Cic. orat. pro domo. 2 Res sacras nec aestimari, nec obligari, nec alieaari posse, L. s. g. 5. h. t. Nihil enim Iotest aestimari, quod non est in commercio. Et inc nemo aestimabit aerem, quamvis hominibus saluberrimum, quia non est in commercio; adeoque nec res Sacras. Quae autem aestimationem non recipiunt, ea nec oppignorari, nec vendi, nee ullo alio titulo alienari possunt, ceu exemplo ejusdem aeris patet. 5. Loca sacra manere etiam dirutis

aedificiis, L. 6. f. 5. f eod. Exemplum est apud Minium L X. ep. 76. Batio erat, quod religio ipsum locum & aream occupare credebatur. Excipiebant tamen duos casus: a si urbs ab hoste

esset capta. Tunc enim omnia sacra esse desinebant, quia sibi persuaserant veteres, deos, antequam urbs pereat, urbe excedere, eamque relinnuere. b Si sacra essent evocata L. 9. g. a. ff. V., quod facere solebant hostes urbem obsidentes , nec non qui novum templum moliebantur Deo in loco, quem jam alius Deus videretur oecupasse. De sacrorum evocatione multis ritibus superstitiosissimis facta multa sunt apud Macrob.,

293쪽

De Rer. Diυ. ta' Adqu. Ear. DOm. 29 ISaturn. L. III. cap. 8. Jac. Raevardum in Conjectan. L. II. c. i7. Enimvero ita jure Roma iis cautum fuerat. Christiani imperatores hunc rigorem quodammodo mitigabant concedentes, ut sacrae res possent alienari ob redimendos captivos, qui apud barbaros ireperirentur, g. 8. Inst. h. t. . CXX. c. s.; ob alendos pauperes in fame publica L. II. Q deSS. Nel. & ob aes alienum ecclesiae dissolvenona, μυ. CXX. v. Φαg. CCCXVI.

Pergimus ad res σεI gioras, quae nihil aliud erant quam sepulcra dedicata diis manibus. Magna ergo erat inter res sacras, & religiosas differentia. Illae publica autoritate fiebant sacrae, hae privato cuiusque facto, nempe illatione cadaveris in locum

Suum. Iliae consecrabantur, has sine consecratione

religio occupare dicebatur. Illae dicatae erant diis superis, hae diis manibus seu inseris. Requirebatur itaque I illatio cadaveris humani, sive liberi sive servi : αὶ illatio in locum suum. Si quis enim cadaver sepeli isset in loco alieno vel in agro publico, non fiebat locus religiosus, sed cadaver tollendum erat, L. 6. g. 4. ff. h. t. 5) Illatio in locum privatum, L. 2. g. 4. L. 8. g. 5. fide religios. O sumpl. sun. Locus vocatur purur, quem religio nondum occupavit, i. e. ubi nondum Si tum est cadaver. Nam ubi iam cadaverremflitum erat, is locus erat religiosus , adeoque religiosus fieri non poterat.

g. CCCXVII.

Jam lacile intelligemus locorum religiosorum iura. Nam ex hac definitione colligebant octi, i cenotaphium non esse religiosum locum L. 42. fide religios. fines. L. 6. f. MD. f. h. t. Cenotaphium enim est sepulcrum honorarium & cadavere vacuum: quale est Drusi cenotaphium, quod Μ gumiae visitur, & Caji & Lucii Caesarum apud Ρisanos. Iam vero locus religiosus fit per illationem cadaveris, 3i6. ergo cenotaphium non est religiosum. Dissentiebant quidem veteres JCti, &quidem moti auctoritate Virgilii, Lib. 6. AEneid.

294쪽

Libὸν II. Ti. I. . υ ibo. , sed res decisa rescripto Antonini philosophi & L. Veri Impp., quos in jure nostro divos fratres appellari novimus, L. 7. P. h. t. 2 Se-Dulcra commercio hominum esse exempta. L. II.

g. de religios. L. t 4. C. de legat. erant enim

diis manibus sacra. At objiciat quis, legari tamen , imo & vendi potuisse sepulcra, L. I 4. 9.de legat. , imo & fuisse familiaria & nereditaria, ouae adeo & in patrimonio familiae suisse oportebat, L. 5. L. 6. U. de Sed respondeo , distinguendum esse inter ius sepeliendi , M sepulcrum ipsum. Illud erat in bonis, & hinc legari, vendi, & vel familiae competere, vel ad heredes

transire poterat: ipsum autem sepulcrum nullius in dominio erat, adeoque illud occupare credebatur religio, ut ad certos pedes in porreetum non potuerit ager coli vel conseri, ubi cadaver situm erat. Vid. Antiqv. nost. Rom. h. t. o) Locum religione occupari, modo ibi caput, tamquaυ raecipua pars hominis, sit conditum. L. 44. L. Velig. Et hinc si cadaver in partes sectum variis locis sepultum esset, non omnia illa loca religio- Sa erant, sed is, ubi caput.situm reddunt hanc, quod capite homo noscibilis Sit, Mab aliis hominibus distinguatur.

g. CCCXVIII. CCCXIX.

Pergimus ad res sanctas, quae duplici sensu accipiuntur. Aut enim ita adpellantur a sancrendo vel sanctione ; quia sanctione poenali munitae sunt, L. 8. pr. h. t. & animadversione digni censenturnui huiusmodi res violant: aut quia dedicatae Sunt geniis, heroibus, vel diis medioxumis, quales erant Romulus, Hercules & alii homines, quos inter deos receptos fingebant, Cuper. Obsemat. III., Sic priore sensu erant sancti , immo sacrosancti tribuni plebis, quia nemo iis iniuriam iacere vel manus inserre poterat, Lis. I. II. e. 52. Qui vel evissimam iis secerat injuriam, is capitis aulyas

periculum. Posteriore sensu erant saneta maenia,

vel muri. Nam & hos dedicari consuevisse per aratrum circumductum, supra monuimus. Et mne

295쪽

De rer. Diυ. oe Adqu. Ear. Domin. 293 est, quod i) nec reficere muros urbis fas erat sine principis consensu, nec aliquid iis inaedificare, L. 0. f. t. Quae enim diis dedicata erant, illa non erant privati arbitrii, sed omnia in iis fieri debebant iussu pontificum, vel principis , tamquam pontificis maximi. Sed iidem tamen inuri erant & priore sensu sancti, nam sanctione cenati erant muniti, adeo ut qui illos vel vio-aret, vel transcenderet, vel aliud quid in eos ausus esset, is capitis puniretur, L. Mit. f. h. t. Origo hujus iuris in eadem lege notabili traditur. Nam notum est, Romulum occidi jussisse Remum fratrem, quod irridens valli Romani angustiam illud saltu transmiserit; suo de facinore Flor. I. I. c. I. Prima certe victima fuit Remus,

munitionemque novae urbis sanguine suo conse

cravit; i. e. primus omnium ob moenia Romana violata capitali supplicio adfectus est, occaSionemque dedit, ut moenia sancta fierent, & lex serretur, ut qui in posterum in illa quidquam admisisset, capitis damnaretur. A Romulo enim interfectus est adiectis verbis: sic deinde quictimque aIius transiliet moenia mea, ceu resert Lis. I. 7. Immo tam sane a & inviolabilia ex eo tempore Visa sunt moenia, ut & herbae in pomoeriis frondescentes sanctitatis vel inviolabilitatis signum praecipuum haberentur, L. 8. g. I. f. h. t. adeo ut si legati vel seciales ad hostes mitterentur, hujusmodi herbas vel sagmina praeserrent, Liv. l. I. e. 24. Ceterum . id adhuc notandum , sanctitatem hanc non moenium Romanorum propriam fuisse, sed ad aliorum quoque municipiorum munitiones pertinuisse, adeo ut qui illas violasset, capitis adiret periculum, L. 8. g. 2. U. h. t. Immo & oui valla castrorum saltu transmisisset, vel ea alio modo violasset, L. 5. I7. U. l. t.

g. CCCXX. CCCXXI. CCCXXII. Vidimus jus Romanum de rebus sacris, religiosis& sanctis. Christiani non dubitarunt horum jurium

magnam partem servare. Unde etiam in Corpus uris relata sunt a Justiniano, quamvis is Chri-

296쪽

hi, L resilionem profiteretur. mirum qu a

Constantinus m. christianam religionem professus

α' i magnifiea extruere, eaque multi&Hira consecrare coepit. Εumdem

merunt ejus successores , & saeculo VI. ipsestinianus, qui templum Sophiae eodem modo c

vasa sacra &c., eaque apud Romanenses Ita dic

ine ob consecrationem , 3PRd--ἡρ stinationem & u umr udhi agenta destinatae snnt, & hi si etiam usibus adnIb tur. α Ab his die discernuntur mi articae , quae non immediate, sed mlum cultui divino inserviunx, 2 ' fio etesiasticum , agri, Prxdyδqης eolimus nasteria pertinentia. enim Deum ren ς0, immediate, sed quia tamen Inde P Vu

niunt, ex quibus salarium datur mIn Strsiae, hinc mediate ad cultum divinum GeSIma

censetur. Hinc si id expeianistae loquuntur , secul Π β'ivx viso. Mituta: hinc nec alienanda sunt bona mobilia sine ς ΠΡ ,hhillorum & mirrum, quia id etiam in Sebus p.pi; iunorum immobilibu oti n. M otestantes abhorbeanx,

ibi violare, corpora sepulta estodere, spo

297쪽

D Iler. Diυ. oe Idqti. Rar. Domin. 205 quoquo modo dehonestare ausus fuerit. - ) MuItae nobis sunt res sanctae , i. e. sanctione poenali munitae. Hinc violari nullo modo patimur templa, curias, aedificia publica, coea eteria, aggeres, vias publicas &c. Murici eatenus apud nos sancti sunt, quod & illos violari non patimur. Non tamen sunt res nullius, sed in dominio reipublicae 4. Dud. 56. Obiter notandum, simile fere illi Romano ivs superesse in palatiis principuin, quae barbare vocant residentias. Nam ita ubique invaluit , ut si quis vel gladium ibi stringat, vel alteri alapam dederit, vel vellum aliamque munitionem saltu transmiserit, is vel caput vel manum amittat: id quod vocant den Bururi den, pacem castri. Vide Strychii diss. elegantissimam

de sanctitate residentiarum principum.

Hactenus de rebus divini iuris. Sequuntur res fumani Dris quae dividi solent in communes,

publicas, uniυersitatum singulorum. L. I. pr. U.

h. t. Ut reicte intelligamus hanc subdivisionem , notandum quod & in scholio monuimus, eam ex philosophia stoica prosectam esse , cui deditissimi erant JCti Romani. Stoici nimirum triplicem sibi fingebant rempublicam : unam maximam totius humani generis, in qua dii immortales imperantium vice iungerentur; alteram majorem Singularum gentium , in qua reges & principes dominarentur; tertiam minimam, quae in singulis municipiis, oppidis, collegiis conspiceretur, nana& minora collegia imaginem quamdam majorum rerum publicarum prae se ferunt. Quemadmodum vero intelligi respublica sine bonis non possit, vel rebus in ejus dominio constitutis , ita Omnes has species res suas & bona habere. Bona itaque maxime illius rei publicae totius generis humani

vocabant res commtines, qualeS Sunt res Omnes

ni exhausti usus, veluti aer, aqua profluens, mare &e. Bona totius populi vocabant res publicas, veluti popublicas, nempe portus, flumina &c. Bona denique minimarum rerumpublicarum vel col-

298쪽

ditisi Liber II. Tit. I.

legioruna illis erant res univerritatis , quales erant curiae , theatra, balnea , &c. De hoc principio Stoicorum erudite disserit Gerh. NOodi Probab. i. o.

g. CCCXV. CCCXVI.

Jam harum rerum omnium definitiones videbimus. Res communes, quae quoad proprietatem nullius , quoad usum omnium hominum sunt; adeoque ex Stoicorum principiis in nullius patrimonio privati , sed totius humani generis sunt, uti aer, aqua profluens, mare, littora mari S, L. 2.g i. ff. h. i. g. I. Inst. h. t. Ita JUti Romani. Sed quod ad mare & ad littora maris adtinet, res non adeo expedita est. Certant de ejus imperio dominioque viri eruditi, veluti Joh. Seleeuus, Hugo Grotius, Joh. Baptista Burgos, Corn. vanBynhershoeli, Jac. Gothostedus, aliique, quorum toti tractatus exstant. Videtur Ies facile componi posse, si distinguamus ci) inter oceanum

mare. Ille enim non est in dominio Vel imperio , nuta eius possessio adprehendi ac . retineri ne-nuit. di Inter imperium & dominium. Domi- Dium maris i terris. nostris propioris frustra nobis vindicaremus: at nihil obstat, quo minus In mari tamquam accessorio tertae imperIummus, leges praescribamus navigantibus, vectigalia exigamus, piratas assiciamus supplicio, idque omnes gentes sacere solent. 2 Res pu&Ii e Sunt, quae quoad proprietatem Sunt populi, quoad usum , singulorum e X podilo, ut , portus ,.ripae, &c. L. b. pr. ff. h. t. Sed observandum tamen ideo non desinere res esSe Publicas , si usus singulis denegetur, & soli principi vel summo im ranti concedatur. Fam susticit, populum non minus in dominio eusufructum principi concedat. Potest enim unuS- quisque juri in favorem sui introducto renuntiare.

Hin: hodie plerisque. locis

est reipublicae, sed principis , e)uSque , cui id luS

legio iudulget; & tamen id ius recte dici potestres publica. 5)tiniυersi latis , quae quoad

299쪽

proprietatem sunt universitatis , quoad usum singulorum ex ea universitate, ut theatra, stadia, curiae, caenacula &e. L. 6. g. i. f. h. t. Dicimus, usum patere singῆlis ejus civitatis membris: quod adeo verum est, ut si quis non prohibeat ea re uti, injuriarum teneatur. L. I S. F. de inhvr.

. g. CCCXXVII.

Ex quo facile patet, quomodo differant res uniυersitatis, & res patrimoniales, Seu patrimonium eiυitatis. Conveniunt in eo, quod utraque bona sint universitatis: sed in hoc differunt, quod rerum universitatis usus sit singulorum, patrimonii autem usus minime. Sic e. g. Romae publico sumptu exstruebantur balnea publica, ' rum rudera quaedam magnifica ac splendidissima etiamnum supersunt. Haec erant res universitatis. quamvis enim dominium eorum penes totam civitatem Romanam esset, usus tamen manebat penes singulos cives. Unusquisque ibi se lavare & valetudinem curare poterat. Contra civitas Norimbergensis magnum possidet territorium, in plures praeturas vel praefecturas divisum. Id non est res universitatis, sed civitatis patrimonium. Non enim singuli cives Norimbergenses amplissimo il- 'lo agro uti, vel fructus & reditus inde sibi vindicare possunt. Sed & dominium & usus ejus terrarum tractus est penes ipsam civitatem vel rempublicam.

s. CCCXXVIII.

Superest , ut quaedam de usu huius subdivisi nis addamus. Nimirum hodie, quae olim publica

erant, pleraque sunt in principum dominio vel usu, e. g. flumina, portus, jus venandi, piscandi , metalli fodinae. Et hinc haec iura hodie adcensentur re alibus minoribus vel inuribus majesta-ateis. Vid Zieglerus de jure majest. , Hera. de δι perioritare terrisoriali. Qmitur itaque, cur hoc

300쪽

suisse diximus, non apud. nos et Iam obtineat Ratio ex adquisitione provinciarum repetenda est.

Recte docuit Hugo Grotius de I. B.s P. II. 2. 4-

occupari posse provinciam vel per un/versa tatem, quando tota provincia coniunctum adquiritur, ac postea dividitur inter cives, ut Palaestinam ab Hebraeis occupatam novimus: vel per quoties non tota provincia simul Occupatur, unusquisque sibi aliquid ex ea provincia pro lubitu vindicat ; qualem occupationem observamus apud populos Nomades, qui cum grege pecudum,

camelorum,. boum pererrant regionem , & ubicumque reperiunt agrum sibi commodum, ibi ria figunt, & domicilium constituunt, tamdiu curaturum , donec gramen defecerit; tunc enim alio Se conferunt. Jam cum pleraeque gentes Europaeae non Nomadum more vixerint, sed militiae nomen clarum sibi quaesiverint: sacile Sane Patet , eos provincias suas non per fundos, Sed per univerSi talem vi bellica occupasse: Ubi provinciam per universitatem occupamus, ibi & singula , la provincia continentur, ad nos pertinent. Uui singula in illo toto ad nos pertinent, ibi nihil est nullius, adeoque omnia, veluti metiali fodinae serae, pisces, flumina sunt populi. Quumque

populus illa commode nec dividere posset inter singulos, nec communiter illis uti: consultissimum videbatur ea relinquere principi tamquam domanalia , ut iis aulam suStineret. Et hinc huiusmodi res tantum non ubique summis imperan-ribus relinquuntur. Saepe tamen principes eas in

laudum dant comitibus , baronibuS, nobilibus, immo & plebeiis illas concedunt pro certo censu,

vel canone annuo, fisco principis exsolvendo.

g. CCCXXIX.

Restat unum superioris divisionis membrum. Res esse diximus vel communes, vel publicas vel universitatis, vel singulorum S. privatasia Ust communibus, publicis , universitatis rebus dixis

mus: quid vero sunt res singulorum S. 'Ivatae . Resp. quae sunt in singulorum patrimonso, Sive ve-

SEARCH

MENU NAVIGATION