Jo. Gottl. Heineccii jureconsulti quondam celeberrimi Recitationes in elementa iuris ciuilis secundum ordinem institutionum. Accedunt Io. Christ. Gottl. Heineccii ... Commentarius de vita, fatis, ac scriptis b. parentis auctior et emendatior. Christi

발행: 1824년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

De Rer. μυ. Adiu. EM. Domin. 299re, si scij. res vere & actu dominum habent ); sive per fictionem, quoties iura fingunt rem in dominio esse, quum nullum dominium habeat ;e. g. domus, prata , horti plerumque habent dominos suos, adeoque vere sunt in patrimonio privatorum vel singulorum. At hereditas iacens vere& actu non est in dominio. Testator enim ad plures abiit, adeoque morte ejus dominium exspiravit : heres institutus etiam nondum est dominus, quia hereditatem demum adquirit per aditionem. Ergo hereditas jacens vere est nullius, L. i. pr. f. h. & nihilominus tamen iura dicunt eam sustinere personam defuncti, i. e. fingunt defunctum adhuc esse rerum istarum dominum, quum dominus non sit, pr. Inst. de stip. serυ. , adeoque hereditas jacens est res privata vel

in privati patrimonio posita per fictionem. Inde est, quod qui ex hereditate aliquid surripuit, non

quidem proprie sur sit, quia non subtraxit rem alienam de inυito domino nullus est: quia tamen per fictionem hereditas repraesentat perS

nam deiuncti, hinc qui aliquid subtraxit, dicitur

expilasse hereditatem , de quo crimine extraordinario singularis titulus extat in n. Vid. L. F. furt. L. 4. f. expil. hered.

g. CCCXXX.

Superest duplex divisio rerum in mancipi St. nec mancipi, nec non in eorporales s ineorporales. Sed priorem divisionem sustulit Justinianus in L. tim C. de vet. Iur. Quirit. rotat. De posteriore titulo demum sequente agitur. Ergo hic utramque divisionem possemus omittere. dia tamen divisio prior non quidem in foro, sed tamen in theoria usu non plane destituitur, hinc de illa tantum quaedam addemus, ne plane ignari simus horum vocabulorum juris antiqui. Res mancipi vocabantur, quia in mancipio, i. e. dominio iuris Quiritium erant, & per ritum maAustationis, ves per ars & libram, quem ritum alio loco Antiqv. Rom. I. I. tit. XII. g. 6.) descripsimus, in alios transierebantur. Nec mancipi, quae nec in mancipio

302쪽

s. jure Quiritario erant, nec per aes & libram alienabantur. Prioris generis erant praedia Italica, servitutes praediorum rusticorum, Servi, quadrupes, hereditas, liberi, margaritae. Reliquae omnes nee mancipi dicebantur. Cui plura scire voluntas est, is cum fructu consulet Corn. v an Bynher-s eli opusculum de rebvis mancoi ct necmancipi. Dubia quaedam contra hoc opusculum movit JCtus Dresdensis eximius Christisid. maechil erus.in Actis ErMd. Lips. Stipei. Tom. VII. p. 294. Sed in rebus tam 'antiquis iacilius est dubia movere, quam ea dissolvere. Doctrina Bynhershoehiana nititur testimonio Ulpiani in Dagm. Tit. XIX. g. r.

DE ADQUIRENDO RERUM DOMINIO. g. CCCXXXI. CCCXXXII. CCCXXXIII

A. itera huius tituli pars agit de adquirendo rerum dominios unde hic de occasione hujus tituli dispiciendum. Diximus secundam Institutionum Partem , vel alterum juris objectum versari circa JUS RERUΜ, quemadmodum primum in JURE PERSONARU Μ, tertium in JURE ACTIONUM occupatum est, g. CCCX. Jus rerum autem duplex est, vesin re, vel ad rem. De juribus in re agitur ab initio hujus libri II. usque ad lib. III. Tita XIV-, ubi de jure ad rem agi .ncipit. Juris in re prima Species est dominium. Ergo praecipue his & sequentibus titulis de modis adquirendi dominium

tractatur. Videbimus itaque, i, quidnam sit ius in re & ad rem λ g. 552.-5M. αὶ quid dominium di quotuplex λ g. 355. - 338. I) quid modus as uirendi dominium λ g. 359. quouiplices illi modi adquirendi λ g 5 o. usque ad finem tituli. I. Quid sit Ius Iu RE ET AD RE ΜΤ & quomodo illa diserant, quaeritur. Illud a Grotio definitur,

quod siet De Itas homini in rem competens sine r vectu ad certam personam: hoc contra facultas per

sonae

303쪽

sonae competens in personam, tit haec dare, aliquid aut facere teneatur. Ita utriusque juris in re et ad rem disterentiae in oculos incurrunt. Nimirum ,

i , ubi jus mihi est in re, ibi res mihi devinfla est: ubi jus ad rem, persona obligata. 2 Ex iure in re rem meam peto: ex jure ad rem dari tuiquid vel fieri postulo .. 5ὶ Ex jure in re nascuntur ctiones

reales adversus quemcumque possessorem : ex jure ad rem tantum personales adversus eum, quocum mihi negotium suit, non adversus tertium pOSSesSO-rem : exceptis actionibus paucissimis, quae quamvis personales sint, tamen dantur adversus quemcumque possessorem, & ideo dicuntur in rem scriptae, quas

reperies suo loco infra g. ΜCXLVI. in sc nolio . Sice. g. si ex dominio tamquam ex jure in re ago, tunc ubi rem meam invenio, ibi eam vindico, sive cum ea persona negotium mihi fuerit, sive non fuerit. Contra si a bibliopola librum emi, isque eum nondum mihi traditum vendiderit iterum Sempronio:

ego sane contra Sempronium agere nequeo, quia cum eo nullum mihi unquam intercessit negotium , sed agere debeo adversus bibliopolam , a quo emi, quia ego ex contractu, i. e. ex jure ad rem.

g. CCCXXXIV.

Sed quaeritur, quaenam sunt species iuris in re& ad rem De superioribus responsio iacillime dari potest. Nam omne jus ad rem est ex obligatione, adeoque haec unica est species juris ad rem, quae non habet conspeciem. Quo ruplex autem ipsa sit obligatio, insta L. III. Tit. XIV. g. 769. Se q. videbimus. At dissicilius respondetur ad quaestimnem, quot sint species juris in re quippe de qua controversia haud levis nata est inter JCtos. Nam Hahnius ad mesenbecium &plerique alii quinque enumerant species: i) dominium; a heredita-xxum jus; S servitutem; pignus; 5) posses-Sionem. Primus hos circulos turbavit illustris Lipsierisum JCtus Jac. Lornius, qui in diss. de iure tu re unam speciem esse demonstrat, puta

dominium. Nam i) possessionem plane negar juseSSe. Possessio non in jure, sed in sacto consistit.

304쪽

Si ergo ne quidem in jure constituit, sane non est jus in re. a Quatuor reliquas species ad unam reducit, nempe ad dominium. Nam dominium, inquit, 'aut universale eSt, & tunc vocatur herediras ; singularo. Singulare vel est in re corpora- Ii vel in incorporali , tunc aut proprietatem dat, aut possessionem. Si proprietatem, vocatur dominium κατ' Sin possessionem, vocatur

Si denique in re incorporali, vel jure consistit, servitus inde nascitur. Ita Dornius. Sed dici non potest, quanta inde bella nullos habitura triumphos. Bornii. enim sententiam tanta animorum commotione impugnarunt Glaeserus JCtus Helm-

stadiensis, Schwendendoersterils Lipsiensis , & alii, ac si non de problemate aliquo juridico, sed de salute Graeciae ageretur. Nos, qui extra ParteSSumus, facjle iam possumus arbitrari ex utra parte stet veritas. Nimirum t rectissime Bornius negat possessionem iure Romano esse jus in re. Id paullo aliter probamus quam Lornius. Nam ci

posSessio non producit jus, nisi momentaneum, L. II. de adquis. νer. dom. L. 5. U. Eo usurp. L. it. C. qui legit. pers. standi in Dd. Id est, exposSessione sola nullum mihi nascitur ius , nisi quamdiu possideo. Hinc si quis jus suum judici demonstrat, statim possessione excedere cogor, Si vel maxime dicam, me bona fide & justo titulo possidere. Atqui jus in re non est ius momentaneum , sed durare debet etiam possessione amis- Sa : hinc eis g. surrepta re non desino dominus he- 'resve esse ; re vi occupata ab alio nec jus pignoris nec servitutis, si quod habeo, expirat. Hinc recte ratiocinamur, nullum ius in re est morarentaneum g. 555 . Possessio dat ius momentaneum, uti iam demonstravimus: ergo possessio non est jus in re. et Idem probamus ex effectu. Omne jus in re producit actionem in rem uel realem , quae adversus quemcumque possidentem datur , L. G oblig. aes. g. I. Inst. de aH. Quia enim res ipsa mihi de vineta est ex jure in Te, Parum refert quis illam habeat. Ubi eam igi

305쪽

stendimus. Atqui ex possessione nascuntur iura possessionis , ac interdidia recuperandae possessionis, quae non sunt in re ira, sed in personam, L.

I. V. de vi De. Nec interdicta uti possidetis &Utrobi vel retinendae possessionis realia sunt. Hic enim agit qui possidet. Is autem in rem agere nequit, praeterquam unico casu , nempe actione negatoria, g. 2. Inst. de Act. Quum itaque nulla actio, quae ex sola possessione datur, in rem sit, facile & inde patet possessionem non esse jus in re. Addimus tamen, Ius Canonicum in caussa esse cur tot JCti possessionem pro iure in re venditarint. Nam quum illud invexerit actionem &exceptionem spolii, & utraque etiam Iertio po sessori obstet, non potuere non inde coaligere JCti, possessionem naturam iuris in re induisse. Hactenus recte rationes subduxit Bornius. At nulla isti satis iusta suisse caussa videtur , reliquas species juris in re ad unum dominium reducendi. Quid enim proficiet inde ars nostra , si quatuor

species natura sua diversas quatuor inse negemus , quoniam in uno conveniunt Nobis non placet adeoque consultissimum videtur, quatuor enumerare iuris in re species, dominium , ius hereditaritim, serυitutem, pignus s qua in re

Huberos & alios Icios doelissimos habemus consentientes.

g. CCCXXXV. CCCXXXVIII.

Jam ergo de primo iure in re, puta dominio.. De quo quaeritur i . quid & quotuplex sit, g. 535--558.; 2 quot mi dis adquiratur , g. 550.

ad fin ..tit. I. Quid sta daminiunm, nore dissicilis est quaestio. Dicimus illud esse jus in re.. Nam qui dominus est ei res ipsa ita devincta est, ut eam vindica re possit a quocumque possessore, sive ipsi cum hoc nepotium fuerit, sive non fuerit, g. 552. Dicimus, Iulin re corporest. Incorporalia enim in bonk 'qui

306쪽

quidem sunt, non autem in donii mo, L. Λε V S. Unde & si iura persequimur, non Ia la-cimus rei vindicatione, quae ad Solas res corporales pertinet, L. I. g. l. ff. de re ictione consessoria vel negatoria. Diximus porro, exis facuItas de ea disponendi, eamque vrnia Icanat nascitur. Nimirum qui dominus est, is habet i

dispositionem de rebus suis, & quidem α ut

possit re cum exclusione aliorum uti, β eter vivos & mortis caussa alienare & in alium transferre, γ eadem plane abut I, eamque consumere. Habet etiam dominus et facultatem. Qui enim dominus est semel, IS talis est semper, adeoque rem vindicat a quocumque possessore. Exemplo esse possunt servi RomanOrta. His, quia in dominio erant, uti poterant domini pro lubitu; poterant eosdem aliis donare, Vendere , legare; poterant iis abuti, Si quidem γius vitae & necis in eos habebant; denique si Servus fugisset, vel furto surreptus esset, eum utiI- cumque deprehensum in servitutem retrahebant. Haec sunt vera effecta dominii. Sed additur tamen in definitione nostra limitati O. nisi lex vesconυentio υel testatoris voluntas obstet. His enim

facile fieri potest, ut dominium. stringatu

Leae e. g. ea prohibet, non res vindicare , quae Usucaptae Sunt: conυentione, nam ea prohibentur

vassalli quo minus laudum inconsulto domino alienare possint, cum tamen ipsi quoque dominium habeant: ultima testatoris υοIuntate pronI-betur alienatio fideicommissi, cum tamen α eiuS dominus sit fiducia tu . . a: ,

II. Hactenus definitio domitrii. Sequuntur alvisiones variae. Nam dominium erat Q vel sitarium, Theophilo , legitimum, vel nitarium , Theophilo Theoph. g. ult. Inst. de laberi. Illud erat cit u Bomanorum , adeoque peregrinus nihil habere-rat in dominio Quiritario: hoc commune erat irinibus hominibus. Illud tantum rebus ma/αθι, de quibus 9. O ., hoc

307쪽

De Rer. Dλ. ση Adqu. Ear. Doni. 5o5 etiam nee mancipi. Sic e. g. iundus Italicus poterat esse in dominio Quiritario, & iundus provincialis tantum in bonis.erat, & hinc nec usucapi poterat. Vid. pr. Inst. de usucap. Sed hanc divisionem sustulit Justinianus duabus constitutionibus, nempe L. un. G.rde vet. jur. Quir. toII., Τλ' L. un. C. de usuca . transferend. γ susI. di fer. rer. manc. . necm. , ubi cum fructu addi potest Cui acius in paratillis ad h. t. codicis.

α) Dividitur in plenum & minus ρIenum. Plenum est, ubi & disponendi facultas & jus utendi

in una persona conjunguntur: minus plenum, ubi

duo haec jura divisa & quodammodo separata sunt. E. g. in laudo vasallus habet ius omnem percipiendi utilitatem, sed non jus disponendi de seu do, sed illud inter dominum & vasallum divisum

est, ita ut hic nec alienare possit seudum, nec oppignorare sine consensu domini. Ergo utriusque dominium non est plenum , sed minus plenum. minus plenum dominium iterum duplex est. Nam qui sibi reservavit jus, ut sine ejus consensu possessor de re libere disponere queat, is dicitur habere dominium diresium e qui autem Solus omnem ex re utilitatem percipit, ei dominium tirile tribuitur. Sic e. g. in emphyleusi dominus emphyreuseos der Erlenetivsherr est dominus directus: emphyleuta autem der Erberetinsmann est dominus utilis. Abhorrent aliqui ab his vocabulis , quod ea in iure non occurrunt, sed a glossatoribus . inventa sunt. Et sane non admodum sunt concinna, & elegantius res potest exprimi , si dominium in υertim & ius dominio proximum dividamus, ceu factum a D. Hubero, Deo ves-senbergio, & ab aliis. Sed cui hono quaeso mutemus vocabula ubique in soro & inter JCtos recepta λ maxime quum , licet non admodum elegantia sjnt, tamen non plane barbara sint judicanda. Μagis utile est observare, hodie tres esse species dominii minus pleni, ius embleureos , jus σα

perficiei, oe jus fetidi. Duo priora ex jure Romano sunt, postremum Romani ignorarunt.

f. CCCXXXIX.

308쪽

3. CCCXXXIX.

Pergimus ad alteram partem , quam de dominio observandam diximus. Quaeritur enim Jam , quibus modis dominium adquiratur λ Hic dispiciendum,' Q quid sit modus adquirendi, g. oo0s et) quotuplices sint, g. 54o. ; 5 quot sint modi iuris gentium , g. 54 i. fin.

I. quod ad primam adtinet quaesti'nem, cavendum ante omnia , ne confundamus titulum mο- dum adquiνendi, quippe qui toto caelo diuerunt. Omne enim donainium duplicem habet caussam, proximam per quam immediate dominium consequor, & remotam per quam & propter quam mediate fio dominus. E. g. si rem a domino enai,& hic mihi rem emtam tradit, dominus no , di tunc traditio est caussa dominii proxima, enatio

autem caui a remota. Jam ut rem adplicemus, caussa dominii proxima vocatur modas adquirendi , caussa autem remota titulus. Et hi etiam enecetudisserunt. Nam i per titulum tantum conSequor jus ad rena 2 per modum adquirendi , in rei et Ex titulo ago in personam, adversus eum, quo cum mihi negotium suit: ex modo adquirendi in

rem, ago adversus quemcumque POSSessorem. Exempla habetis in L. 72. ff. L. f. C. de re/υtn-

die. oe L. F. V. de Obi. O aB. ubi hic casus elles, e . g. Iiber a bibliopola primum. mihi, deinde Titio venditus est, posteriori etiam traditus. Quaeritur an ego, qui prior emi, adversus Titium agere, S librum prius emtum Vindicare possim Negatur. Nam qui emit, jam tum titulum habet, nondum autem rem adquisivit, adeoque nec in rem agit adversus quemcumque poSSessorem , qu aius in re nullum habet; sed agere .debet adVersus bibliopolam, quocum ipsi negotium iuit, aclimplendum contradium, vel si adimplere nequeat ad id, quod interest. Notandum itaque hic axiOma, titulus nunquam dat jus in re, sed debet ac-eedere traditio, L. Io. C. de pact. Ergo sive emerim, sive res mihi legata, donata, permutata sit, nondum tamen Sum dominus, antequam tramito

309쪽

D Rer. Dιυ. O Aia. u. Ear. Dom. OO7 accedat, quae sola transfert dominium vel ius in re, inodo praeeesserit titulus ad transferendum dominium habilis, L. 5 r. p. f. de adquir. rer. dom. 3. 4. Inst. h. t. Erso nec titulus sufficit si. ne traditione, nec traditio sine titulo. Hoc axioma regnat per universum jus, & probe infigendum est memoriae. Sunt tamen quaedam exceptiones, quas in scholio I. adjecimus. Nimirum ex cipitur' i) ius Opothecae. Hypotheca enim non traditur creditori, ut alia pignora, sed pacto id ius in re constituitur. Et tunc creditor habet actionem realem adversus quemcumque possessorem, quamvis numquam rem traditam acceperit vel possederit, L. I. pr. m. de pign. act. 2) Serυittites negativae. Servitutes sunt iura riura sunt res incorporales. Hae proprie non traduntur, sed quasi traduntur, quae quasi traditio consistit in unius exercitio & patientia alterius. E. g. si quis mihi promisit servitutem viae, &deinde ego eo, ambulo, ago, veho per ejus sundum , & ille patitur id fieri, tunc quasi, tradita

est mihi servitus, L. tili. U. de serυ. praed. rust. At id tantum verum est de servitutibus affirmativis,

veluti itinere, actu, via, luminum, stillicidii &c.

At negativae per rerum naturam nec Iradi, ne

quasi tradi possunt. E. g. si cui promisi servi- Iutein, ne altius tollam aedes, tunc nec tradere ei quidquam possum, nec pati ; alter etiam nihil exercere potest; sed sola pactione hoc ius in re constituitur, adeoque solo titulo. S) Res tribus judiciis diυisoriis Ajudicatae. Hae enim statim poSt- quam adludicatae, meae sunt 'quamvis nondum traditae. Sunt autem judicia illa divisoria , familiae erciscundae, communi dividundo, finium regundorum. Ergo si coheredi, vel condomino , vel vicino quidquam ex his judiciis adjudicatur, ad

eos stati in transit dominium, g. ult. Dat. de Q.

iud. Vulgo JCti; & in his Dirus L-oυici, id valere existi nidini in omnibus adjudicationibus: sed id erroneum. Nam a) I. uIt. Inst. de Q. jud. expresse tantum de tribus illis judiciis divisoriis

310쪽

368 Liber II. Tit. I. loquitur, non autem de reliquis. b Si oninis sententia judicis jus in re tribueret, actionem iudicati oporteret esse actionem realem, quum tamen manifesto personalis sit, fatentibus omnibus. 4 adquisitiones per ultimam Noluntatem. Traditio 'fieri debet a domino, vel saltem ejus mandato ab alio, L. 9. g. de adquir. rer. dom. Mortuus autem tradere non potest. Et hinc heres fit heres sine traditione per aditionem. Legatarius speciem sibi legatam adquirit sine traditione statim a morte testatoris, L. MIt. ff. de serυ. Ieg. L. I9. g. I.

g. CCCXL. rQuaeritur II quotuplices sint modi adquirendi λ Dividuntur ab origine. Nam alii ex ipso jure taturae & gentium promanant, & omnibus o-

mnino gentibus communes sunt. Alii ex solo iure civili Romanorum fluunt, & hinc apud alias gentes vel ignoti sunt, vel aliter se habent. Sic.

e. g. omnibus gentibus communis adquirendi nam, dus est traditio. Quid enim tam conveniens eu nartirali aequirati, quam uountatem domini , volen- itis rem suam in aliam transferre , ratam habere'

inquit JCtus L. 0. g. 5. ff. de adquir. rer. dom.

Contra, usucapionem non omnes gentes sciunt, vel saltem eam non eodem modo servant ac Romani. E. g. Romano iure usucapimus rem immobilem decem Annis inter praesentes, viginti inter absente&: mobilem triennio. Contra, Germani &hodienum Saxones, Angli aliaeque gentes rem mobilem anno, immobilem triginta annis, anno &die, i. e. 5 I. annis , 6. hebdomadibus. & 5. diebus usucapiunt. . Itaque traditi ob est ex jure gentium , usucapio ex iure civili. Ex quo manifestum, est modos adquirendi esse veli,nsaturales , qui ex iure naturae & gentium fluunt: vel eiυiIes , qui ex jure civili promanant. De naturalibus hoc titulo, de eivilibus insta tir. 6. & seq. agitur.

S. CCCXLI.

SEARCH

MENU NAVIGATION