Jo. Gottl. Heineccii jureconsulti quondam celeberrimi Recitationes in elementa iuris ciuilis secundum ordinem institutionum. Accedunt Io. Christ. Gottl. Heineccii ... Commentarius de vita, fatis, ac scriptis b. parentis auctior et emendatior. Christi

발행: 1824년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

TIT. V. . e

DE USU ET HABlTATIONEI. CCCCXXV. CCCCXXVI.

DIximus omnia, quae de ususructu scire opor

Iet tironem. Cum vero praeter usumfructum aliae Supersint servitutes personales, Puta usus , ha

bitatio , & operae servorum , de his quoque agendum. Inter usumfructum &i sum quid . intersit, ex ipsis vocabulis supra g. 5 i5. explicatis adriparet. Usufructuarius non modo utitur ad necessitatem , sed & fruitur ad utilitatem & volupta

tem: usuarius tantum utitur, non fruitur. Adeoque clara est definitio, ustim jus rebus alienis rantum ad necessitatem utendi fama earum substauintia, g. I. Inst l. r. Clara etiam axiomata: i minus est in usu quam in ususructu. In usustu eiu enim est quidquid ordinarie ex re provenit ΑDive ad necessitatem, sive ad utilitatem, sive ad voluptatem, pertineat g. 4i 7. ; usuarius autem tantum , quantum ipsi necessarium est, accipit; adeoque αὶ usus sola necessitate quotidiana finitur, L. 2. pr. ff. h. t. Exemplis rem illustrabimus quatuor. Nam a qui habet usum landi, tantum olerem, pomorum , florum, sceni, Stramentorum inde Petere potest, quantum ejus conditio requirit, g. r. Inst. l. t. b Si quis habeat usum a dium, illas potest inhabitare, sed non totas, Verum tot cubicula , quot pro conditione sua opus habet. Quin adeo necessitate circumscribitur usus hic aedium, ut eas nec cuiquam locare, & vix hospitem recipere possit; at potest tamen g. 2. Inst. f. r. c . Qui habet usum pecorum, tantum de lacte, lana, stercore accipit, qtrantum modus & conditionis & familiae requirit, g. 57. Inst. de rei Oind. Denique d) quum usus usuarii necessitate circumscribatur , facile patet illum jus suum nec locare nec gratis in alterum conferre posse, 6. I.

362쪽

Mo Liber II. Tit. U.

Inst. h. t. Sane enim si alteri illud collocaret &concederet, ipsi re non esset opus; ceSSante nece sitare & usus cessat.

Tertia servitus personalis est habitatio quae estius alienas aedes inhabitandi- salva earum substantia. Plerique hic haerent, qualis sit haec servitus,& repetunt quidem quae in jure nostro dicuntur, habitandi ius usu aedium esse pinsutus, uSufructu autem de Ierius. Quae autem genuina sit servitutum harum omnium differentia, non ostendunt; unde explicandum modo vocabulum habitare. Ha bitare in hoc titulo est iis aedium partibus uti frui, quae habitationi destinatae sunt. Ex hac ergo demitione patet, si pinguius esse hoc ius usu, aedium. Usuarius autem tot cubicula accipit, quot ipsi opus est : habitator omnibus utitur truitur, adeo ut ea etiam aliis locare , vel gratis concedere possit, L. I S. C. de usust. , quod nou posse usua

rium paullo ante monuimus. 2 Ex eadem definitione patet, deterius hoc jus esse ususructu aedium. Us ructuarius enim fructus ex universis aedibus pini pit, adeoque etiam ex tabernis, cellis hortis: contra habitator tantum habet cubi euia habitationi destinata, non hortos, tabernas, cellas &c. Superest aliud discrimen. Habitatio non perimitur capitis deminutione neque maxima,

neque media. Rationem addit Μodestinus, quia habitatio magis in facto quam in iure consistit . L. Io. ff. de cap. dem. Quid vero hoc sibi vult λNisi fallor, nihil aliud quam usumsructum & usum esse iura Quiritium, eaque extingui simulac qui inter cives & Quirites esse desinat: habit ilonem autem magis in facto consistere , quia &peregrini Romae habitare possint, & hinc . tiam nihil opus esse, ut habitario capitis deminutione

expiret.

g. CC XXXIII. CCCCXXX lv.

Ultima servitus personalis sunt opera aemommν quae

363쪽

De usu car labitatione. Mi 'quae sunt ius omnem utilitatem ex operis servi alieni percipiendi. Haec quoque servitus & ususructu deterior & usu servi pinguior est. Nam est usustuctu deterior, quia qui usu'fructum servi

habet, is potest non modo ex operis servi lucrari, Sed omnia alia per servum adquirit. Et hinc sie. g. Servus iste fructuarius heres institutus est, hereditatem usustuictuario adquirit. Contra cui servitus operarum constituta, is tantum ex operis servi adquirit, g. 4. Inst. per quas per s. cuique adquis Est tamen et eadem servitus usu servi pinguior. Usuarius enim son ex omnibus operis servi lucra- Iur, sed tantum eas operas servo indicere potest i quibus ipsi necessario opus est. Unde & operas servi locare alteri nequit, L. a. f. de usti Ieg. quod potest omnino, cui servitus operarum constituta euo

s. CCCCXXXV.

An harum servitutum adeo magnus sit Usus, rudicare in proclivi est. I. Cessant hodie operae servorum cessante servitute tali, qualem initio libri I. apud Romanos invenimus. αὶ Nobis sere

desunt vocabula usu hominum recepta , quibus usurasructum & usum distinguamus. In Belgio notum tantum vocabulum tot bifronde, quod usumseu elum notat aliud, quo usum exprimant, Belgas ignorare, & inde rarissima esse testamenta, e quibus usum tantum relictum esse patet, observat B. Huberus, PraeI. ad Inst. g. 6. .. t. In Germania usum ructum vocari observamus den Messbristich, die Nuietnetessung. Sed haec vocabula tantum dCtis, non autem vulgo tiota sunt, & hinc ibi etiam raromum relinqui videas. Itaque sestentibus omnibusrpriora hodie sunt &usus & habsiationis exempla.

364쪽

g. CCCCXXXV. CCCCXXXVI. CCCCXXXVII.

rerum divisione redimus ad modos adquirendi, quos supra vel juris naturae oe gentium, Vel juris ciυilis esse diximus. modi juris naturae

gentium erant tres, occupatio, accessio , & traditio,

de quibus Tit. I. hujus libri actum. Sequuntur

ciυiles, qui non ex sola ratione & jure naturali, sed ex legibus civilibus fluunt. Hi civiles adqui-irendi modi dividuntur in universales, quibus uni Versum alicujus lux in nos transfertur, adeo ut ejusmodi successor universalis & in omnia jura antecessoris transeat, & eiusdem obligationes in Se Suscipere teneatur: & singulares, quibus non universum alterius jus in nos derivatur, sed tanetum rei euiusdam singularis dominium adquiri ur. Universaleae sunt sex: 3 fereditatis adquiritis. Nam heres in omnia iura omnesque obligationes desu nicti transit, redeoqiae & aes alienum defuncti solvere & 'contra flus ejusdem adimplere tenetur.

2 Bonorum possessio. Quia enim haec nihil aliud erat, quam hereditas a praetore data, hinc ea in re hereditatis adquisitionent ii mratur', quod bonorum possessor loco heredis sit : pr. Inst. de bon. possess. , & hinc in omne ius defuncti succedit. o . Adquiritio per arrogationem. Pater enim hominem sui juris arrogans et bona & omnia jura. filii adquirit , iis exceptis, quae capitis deminutione tolluntur. Additio bonorum libertatum serυaudarum caussa. Si hereditas jacens addicitur servo te. Stamento manumisso , ea lege ut omne aes alienum Solvat, is quoque servus manumissus fit heredis, adeoque successor universalis. 5 S io bonorum , quae fit, si quando aliquis ex lege heredita-α tem

365쪽

De Usucapionibus. 363tem omnem sub hasta enuet, ut creditoribus e pecunia satisfaciat. 2 Ex senarus consulto Ciaudiano, quo cautum suerat, ut Si mulier ingetlua alterius Servum amaret, nec monita ab indecoro isto amore desisteret, ea in domini servi servitutem redigeretur, di tunc dominus fieret ejus mulieris successor universalis. Sed hi modi adquirendi universales praeter hereditatis adquisitionem sere ab usu recesserunt. Magis noti hodie sunt modi adquirendi neni I) usucapio , de qua hoc Tit. ΚJ donaria de qua Tit. seq., Iegartim dc 4 fideicommissum aingulare a de quibus infra suis iocis agetur.

g. CCCCXXXVIII.

Cum ergo titulus noster 4nscribatur de usucapionibus cir Iongi remporis praescriptionibus, videbimus. i quid veteribus fuerit saucapio, quid praeseriptio 2 quomodo Iustinianus aliquam prae

scriptionem cuni usucapione in unam massam con

flaverit, alias aurem ab eadem distinxerit. Usucapio olim a praescript ne maxime disterebat. i Illa enim tribuebat dominium, adeoque erat modus adquirendi: haec autem tantum exceptionem dabat, quin alterius jus excluderetur. 2 illa locum ha fiebat in solis rebus corporalibus, in quibus quippe solis dominium habere possumus, g. 55b., praescriptio autem etiam ad res incorporales & iura pertinebat. 5; Usucapioni erat locus in rebus Italici soli, quae solae erant mancipi g. 55o. : praescriptioni, etiam in rebus provincialibus. . 4 Usucapione

res mobiles anno, immobiles biennio adquirebantur; praescriptio autem longi temporis 1 o. annis inter praesentes, uo. inter absentes finiebatur, longissimi temporis praescriptio modo So. , modo M.,

modo centum annorum Spatium, modo Tempus

immemoriale exigebat. Unde praescriptio inventa videtur sub imperatoribus, usucapionis supplendae cauria , ut quae usucapi non Porient, Saltem praescriberentur, g. 2. Inst. h. r. Ita se res habuerat ante Justinianum. Sed hic imperator primus usu-

366쪽

364 Liber II. Tir. VI.e apionem & longi temporis praescriptionem in unam massam conflavit in L. tin. C. de usuco. rranss. Et hinc hodie inter usucapionem S longi temporis praescriptionem nihil amplius discriminis est, quam quod res incorporales usucapi dicantur.

Agemus itaque iὶ de usucapione, & quae hodie cum illa pari passu ambulat, longi temporis prae-

Scriptione, a g. 458. - 447 , a) de longissimi

temporis praescriptione So annorum , 5. 448.-4bo. ; 5ὶ de longissimi temporis praescriptione 4O. annorurn, g. 45i.; longissimi temporis prae- Scriptione IoO. annorum g. 452.; 5 de praescriptione immemoriali, g. 453. Usucapio in L. I. V. de usurp. sucap. definitur, quod sit adjectio

Hominii per continuationem possessionis.temporis Iego definiri. Sed ibi tamen pro 'adjectio legendum videtur adeptio I ita enim hanc definitionem recensuit Ulpian. in fragm. rit. XIX. f. 8., &Isidorus Hispalensis in origin. L. 5. g. 25. Utcumque legas, sensus idem est, per usucapionem& longi temporis praescriptionem eum, qui dominus non est, dominium demum adquirere, si rem rempore longo possederit, & verus dominus eam interea non vindicarit. E. g. finsam me agrum a Titio emere & existimare , Titium esse apri dominum. Fingam Titium dominum esse, Sic sane& dominium , quod ipse non habet, in me transferre non potuit. Nihilominus si praesente vero domino agrum per decennium vel eo absente per vicennium, possedi quiete, agrum usucepi, & per possessionem laetus sum dominus.

f. CCCCXXXIX.

Sed quaeritur, quo jure id fieri possit λ Sunt sane auctores, qui negant usucapionem justam &aequam esse. Nam qui semel est dominus, eum merito semper dominum manere aiunt, g. 535. I., nec a furti crimine immunem esse, qui rei alienae dominium sibi ex eo solo vindicet, quia tamdiu quiete possederit. Ita ex theologis ratiocinatur

367쪽

De Usucapionibus. 565

Amesius de eon se. I. b. e. 5I., qui frequenter so-

Iet jurisprudentiam a se non intellectam ut iniquam reprehendere; ita ut eo libello vel maxime commotus celeberrimus olim JCtus Ulric. Η uberus conscriberet Gnomiam juris , librum egregium, quo juris Romani aequitatem adversus varios adversarios 'defendit, quamvis egregium opus, cui

immortuus est laudatissimus auctor, ad colophonem Non pervenerit. Sed salva res est. Usucapionis aequitas in ratione recta & sacris litteris reperit praesidium. In his praescriptione se ac gentem Hebraeam tuetur Iephtha adversus Ammonitas, Jud. XI., 26. qutim jam uoo. annos habitaverit Israel in Hesbon cir υillis ejus. Deinde recta ratio docet ea, quae nullius sunt, cedere occupanti,f. 544. Jam vero.non modo it Ia nullius esse videntur , quae natura non sunt in dominio, sed &quae quum in dominio essent , pro derelictis sunt habitae , g. 46. 47. Inst. de rer. Gυis. Quis autem videtur magis rem pro derelicta habere, quam qui in eam intra tot annos non inquisivit, neque eam vindicavit a possessore λ Hinc merito excluditur a dominio in poenam negligentiae, & quia merito res pro derelictis habitae occupanti cedunt,f. 542. Accedit & alia ratio. Interest rei publicae

dominia non incerta, nec lites de rebus immortales esse. Eleganter vero Cic. in orat. pro Cae- cinna, c. 26. usucapionem vocat finem sollicitudinis eb perieuli litium. Ea enim efficitur, ut dominis rerum certa sint, nec sempiternis litibus ab aliis vexemur.

g. CCCCXL. seq.

Ceterum eum usucapio Sit modus adquirendi ei vilis, facile patet eam nec in omnibus rebus procedere, nec ad omnes perSonas pertinere. i Non pertinet ad omnes res, quia non possumus omnium rerum dominium adquirere. Nam adquiri non possunt a res commercio hominum exemptae, veluti sacrae, sanctae, religiosae, communes, Pu-

368쪽

blicae, universitatis; ergo nec POSSunt usucapi, Q h τα Hinc & hodie videmus bona liscalia ἰα doniani alia principum vindicari quantocumque e

lapso tempore, quia non sunt in commercio. Res vitiosaeia Tales vocantur furto. vel vi ablatae. Eam vitium cum re ambulat ad omnem POSSGSorem, nec prius, purgatur, quam res ad verum dominum redierit, g. 2. 5. Inst. h. t. Hinc capi, nec longo tempore praescribI. SSunt NOPWTinhaerens istud vitium. Possunt tamen longi Ssim temporis praescriptione adquiri, non quidem aJur , sed a tertio b. f. possessore, ad quem res Per Venit. L. 8. g. r. C. de praescript. SO.. vel 4O.. annor. c) Rex alienari prohibitae , quaIes sunt reSecolesiasticae, g. Saa. nisi certa observentur requi SItai,, item pupillorum, minorum si fidei Commi Ss oneratae. Unde & has occupari non posse facile Patet d) Res incorporaIes. . Hae enim proprie non Suset

in dominio , sed in bonis , g. H. as

dicuntur usucapi, sed praescribi longo tempore. L. 34. pr. V. de servi α quamvis, Sti vera fateri velimus, hodie res eodem redeat ,. Ob

ximux ad 3. 458 Ilia Nec personae omnes. Vterant

usucapere L quia usucapi civibus Romanis proprium LIIinc XLIM 1 auo. cautum erat, adversus hostes cita antiqui vocaban ne regrinos aetexna auctoritas eJis,. .e. 'Cumque tempore rem nostram pOMederit. peregrinus, eam tamen semper vindicare fas esto , non obstante qualicumquct usucapione vel prφscriptione longi temporis Id enim beneficium lurIs solis civibus Romani; datum erat. Sed postquam per L. IT.. m. de stat. lom. ius ciuitatis cum OmnibuS. Ingenuis in orbe Romano viventibus est communica tumia huius discriminis non magna coepit esse utilitas. Et hodie unusquisque usiacapere potest sive sit peregrinusia Sive civi&,. nISP per

regrinii a possessione rerum. immobilium exclu-

In L etiam hodie cessant illae isserentiae.

inter rex Italici soli, & provinciales.. Quamvis e

vim illas solas usucapitas tantum Praesczim J0-

369쪽

De Aracapionibtis. 56 tuisse supra g. 457., observatum sit, tamen istud quoque mutatum est, ex quo Justinianus usucapionem & praescriptionem in unam veluti massam conflavit. L. un. C. de usucap. tranUer.

g. CCCCXLII.

Vidimus iam quid sit usucapio, vel Iongi temporis praescriptio: proximum est, ut eius requisita expendamus, quorum quinque recensentur. i) Primum est bova fides, per quam hic intelligimus conscientiam vel opinionem, qua se quis vere credit dominum , L. io9. ff. de C. S. Hinc si quis e. g. emat librum, quem Scit non venditoris, sed alterius cujusdam esse , non potest librum usucapione adquirere, quia ipsi obstat mala fides. Et quidem ius nostrum civile noli requirit bonam rudem nisi ab initio, i. e. ut tempore contractus vel adquisitionis aliquis se credat dominum. Superveniens mala fides non nocet. L. 48. g. r. ff. de A. R. D. Hinc si e. g. ante biennium emi librum eoque tempore credidi venditorem vere dominum libri esse, iam autem audio illum non fuisse dominum , nihilominus usucapio procedit. Sed id emendatum est iure Canonico C. ult. X. de praescrip. quod bonam fidem continuam & perpetuam ab initio usque ad finem requirit: tamen in foro hoc capitulum tantum non ubique receptum est.

g. CCCCXLIII.

Alterum requisitum est iustus tituIus, i. e. talis caussa, quae sit habilis ad transferendum dominium , & qualem descripsimus supra l. 559. Ubi ergo titulus quidem iustus est, sed ad transferendum dominium inhabilis, absurde ageret, qui crederet se posse rem ita possessam usucapere. Sice. g. si conduxi aedes, easque per decennium inter praesentes, vel per vicennium interoabsentes possedi, non ideo fio dominus aedium, quia locatio conductio non est titulus ad transferendum domi

370쪽

363 Liber II. Tit. m.

ni uni habilis, quamvis in s. sit justissianus. Ex quo sequitur, a ut non sufficiat error justi tit

li: e. g. existimo me librum emisSe, quem non emi, usucapere non possum. L. 27. U. h. t. tb Ut non sufficiat contractus simu litus. E. g. inter maritum & uxorem nulla valet donatio, L. de Gn. inter vir. uxor. Maritus ergo simulat se non dare uxori, sed vendere, & pro praedio ab

ea accipit IO. aureos, an uxor poterit usucapere λNegatur , quia emptio venditio est quidem justus titulus, sed hic non vera est, sed simulata emptio& in fraudem legis inita, quae ad usucapionem non sufficit. L. I. C. mus υaI. quod agitur. c Ut non sufficiat titulus revocabilis. Donat mihi aliquis mortis caussa poculum argenteum, idque mihi statim tradit. Vivit adhuc donator per qui cmennium, & moriens hoc ipsum poculum legat Titio: quaeritur, an ego dicere possim, me hoc poculum bona fide & justo titulo ultra triennium possedisse, adeoque illud usu cepisse λ Negatur in

L. II. pr. V. de mori. eaussis Gn. Et recte. Donatio enim mortis caussa semper potest revocari, adeoque usucapione nullo modo adquiritur quoumortis caussa donatum, quamdiu adhuc vivit donatoris. L. SO. F. eod.

f. CCCCXLIV. CCCCXLV.

Sequitur tertitam requisitum usucapionis, ut in non sit usucapioias incapax ' L. a. f. h. t. Quuautem res sint incapaces usucapionis, jam diximus S. 44o. Postquam autem Iust ianus usucapionem M praescriptionem longi temporis in unum conflavit, res mobiles hodie usucapiuntur triennio sine discrimine, an verus dominus Sit praesens, an absens : contra res immobiles decennio inter praesentes, vicennio inrer absentes usucapiuntur. L. un. C. de usucap. transfer. Hinc 4. requisitum eSt tempus Lege definitum, vel uti eleganter L. 24. ff. de Eoaeat. inter υir. s uxor. vocatur suffragium temporis.

In eo tamen benigniores sunt leges, quod dies ul-

SEARCH

MENU NAVIGATION